The Holy See
back up
Search
riga

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS
CENTESIMUS ANNUS
LITTERAE ENCYCLICAE
VENERABILIBUS IN EPISCOPATU FRATRIBUS
CLERICISQUE ET RELIGIOSIS FAMILIIS
ECCLESIAE CATHOLICAE FIDELIBUS
UNIVERSIS NECNON BONAE VOLUNTATIS HOMINIBUS
SAECULO IPSO
ENCYCLICIS AB EDITIS LITTERIS
RERUM NOVARUM
TRANSACTO

 

 

Venerati Fratres, carissimi Filii et Filiae,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

1. CENTESIMUS ANNUS a promulgatione Litterarum Encyclicarum Decessoris Nostri v.m. Leonis XIII, quae verbis Rerum novarum incipiunt (1), multum habet in praesenti Ecclesiae et Nostri etiam Pontificatus historia momentum. Singulariter enim illae praestant, quod sollemnibus Summorum Pontificum Documentis commemoratae sunt, a quadragesimo anno postquam foras elatae erant ad nonagesimum usque. Encyclicarum Rerum novarum iter historicum aliis scriptionibus esse notatum dici potest quae de illis monebant easque simul exsequebantur (2).

Centesimo anno ex quo eaedem sunt editae idem facere statuentes plurium Episcoporum rogatu, Institutorum ecclesialium, Sedium studiorum, conductorum et opificum, tum uti privatorum tum uti consociationum participum, ante omnia cupimus gratiam ref erre quam tota Ecclesia debet Pontifici Maximo propter eius « immortales Litteras » (3). Cupimus etiam ostendere copiosum umorem qui ex ea scaturit radice non exhaustum esse procedentibus annis, quin immo esse abundantiorem factum. Id testantur varia incepta quae hanc celebrationem antecesserunt prosequuntur et sequentur, quaeque Conferentiae Episcopales paraverunt, Corpora internationalia, Studiorum Universitates et academicae Institutiones, Consociationes professoriae multaque alia Instituta et personae in tot mundi partibus.

2. Hae Litterae Encyclicae huiusmodi celebrationes participant, ut gratiae Deo agantur a quo descendit « omne datum optimum et omne donum perfectum » (Iac 1, 17), quia hoc usus est Documento abhinc centum annos prodito a Petri Sede, tantum operans bonum in Ecclesia et in mundo tantamque diffundens lucem. Commemoratio, quae hic fit, ad Litteras Encyclicas Papae Leonis pertinet et simul ad Encyclicas et cetera scripta Nostrorum Decessorum quae multum contulerunt ad eas reddendas praesentes et efficientes volventibus temporibus, illud constituendo quod est postea vocatum « doctrina socialis » vel « disciplina socialis » vel etiam « Ecclesiae Magisterium sociale ».

Ad huius doctrinae auctoritatem respiciunt iam binae Litterae Encyclicae quas de re sociali edidimus Nostri Pontificatus annis: nempe Laborem exercens de hominum labore, et Sollicitudo rei socialis de progressus hominum populorumque praesentibus quaestionibus (4).

3. Volumus nunc ut Encyclicae Papae Leonis relegantur invitantes ad « respectandum » in ipsius textum, ut rursus divitiae reperiantur principiorum fundamentalium, quae illae de enodatione quaestionis artificum enuntiant. Sed hortamur etiam ad « circumspectandum », in « res novas » quae nos circumsistunt et in quibus nos sumus demersi, ut ita dicamus; quae saepe longe dissimiles sunt earum « rerum novarum » quae superioris saeculi ultimum decennium distinxerunt. Adhortamur denique ad « futura inspectanda », cum iam aetatis christianae tertium imminet millennium, rerum incognitarum sed etiam promissionum plenum. Quae res et promissiones nostram mentem lacessunt vimque creatricem, nostrique tamquam 'unici magistri' Christi (cf. Mt 23, 8) discipulorum officii conscientiam excitant ut `viam' monstremus, `veritatem' profiteamur et `vitam' quae Ipse est (cf. Io 14, 6) nuntiemus.

Ita, non solum iterum affirmabitur perpetua huius modi doctrinae vis, sed se indicabit etiam verus sensus Traditionis Ecclesiae, quae semper viva et vitalis super fundamentum aedificat a nostris in fide patribus actum et praecipue super fundamentum quod Apostoli Ecclesiae tradiderunt (5) Iesu Christi nomine, fundamentum praeter quod « aliud nemo potest ponere » (1 Cor 3, 11).

Sui ut successoris Petri muneris conscientia monitus Leo XIII quaestionem tractavit et eadem conscientia eius movetur hodie successor. Sicut is, et ante eum ac post eum Pontifices, evangelicam imaginem repetimus scribae facti discipuli Regni caelorum, quem Dominus dicit similem esse « homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera » (Mt 13, 52). Thesaurus magna est Ecclesiae Traditio quae « vetera » continet, accepta et tradita sine ulla intermissione, et simul sinit ut « nova » legantur, inter quae Ecclesiae et mundi vita procedit.

Ad haec nova quae Traditioni inserta fiunt vetera atque opportunitates et materiam suppeditant, qua et ipsa ditior evadat et vita fidei, pertinet etiam fecunda innumerabilium hominum industria qui Magisterii Socialis institutione impulsi hanc segui nisi sunt pro suo officio in mundo. Vel privatim agentes vel multipliciter in coetus consociationes et in corpora glomerati magnum ii generaverunt motum pro fiumana persona tuenda eiusque dignitate: qui quidem in alternis historiae eventibus multum profuit iustiori societati constituendae vel saltem iniustitiis coercendis et minuendis.

Hae Litterae Encyclicae eo spectant ut in lucem proferant fecunditatem principiorum quae Leo XIII enuntiavit quaeque ad doctrinae Ecclesiae patrimonium pertinent indeque eius magisterii auctoritatem obstringunt. Sed pastoralis sollicitudo Nos induxit etiam ad nonnullorum eventuum recentioris historiae inquisitionem proponendam. Supervacaneum est animadvertere muneris Pastorum partem esse attente considerare eventorum cursum ut cognoscantur novae evangelizationis necessitates. Non est tamen huius inquisitionis iudicia decretoria proferre, quandoquidem ex sese ad propriam magisterii provinciam non illud pertinet.

 

 

CAPUT I

ENCYCLICARUM « RERUM NOVARUM »
NOTAE PROPRIAE

4. Superiore saeculo exeunte cursui historico occurrit Ecclesia, qui iamdudum in effectu erat sed tunc in magnum erat adductus discrimen. Huius cursus causa praecipua summa fuit mutationum maximi momenti, quae in politica oeconomica et sociali regione sed etiam in regione scientiae et technicae disciplinae factae erant, et insuper multiformis praeponderantium ideologiarum efficacitas. Earum mutationum exitus in provincia politica nova notio societatis et reipublicae fuerat ideoque auctoritatis. Translaticia societas dissolvebatur et alia formari coepta erat spe novorum libertatum conferta sed periculis etiam novorum iniustitiae et servitutis generum.

In campo oeconomico, quo inventa confluebant et scientiarum usus, gradatim perventum erat ad novas rationes pariendi bona hominibus consumenda. Novum apparuerat possessionis genus, id est pecuniae caput et novum genus laboris, nimirum mercede repensi ac duris rationibus conf ectionis signati, sine debita sexus aetatis vel condicionis familiaris observantia, sed tantummodo efficientia determinati, lucri incrementi causa.

Ita labor merx fiebat, quae emi poterai et venire in mercatu cuiusque pretium lege finiebatur postulationis et suppeditationis, nulla habita ratione rerum necessariarum ad sustentandam cum personam tum eius familiam. Praeterea ne certus quidem opif ex erat posse se « propriam » vendere « mercem », cum continuo periclitaretur sine opere esse quod, cum nullae essent providentiae sociales, quodammodo idem valebat ac fame confici posse.

Huius mutationis exitus divisio erat societatis « in duas civium classes ... immenso inter utramque discrimine interiecto » (6). Eiusmodi conditio auctae mutationi politicae iungebatur. Ita vigens tunc politica ratio idoneis legibus, aut contra quolibet consulto interventu negletto, fovere nitebatur plenam libertatem oeconomicam. Eodem tempore oriebatur et constitute formabatur, et quidem non raro violenter, alia possessionis notio atque vitae oeconomicae, quae novum postulabat ordinem publicum et socialem.

In huius contrapositi culmine summo, cum iam perspicue apparerent immanis rerum socialium iniustitia, qualis multis in partibus erat, et periculum civilis commutationis, cui opiniones tunc « socialistae » vocatae favebant, Leo XIII auctoritatem suam interposuit per Documentum quod primum ordinatim conditionem opificum tractabat. Aliquot aliae Litterae illis Encyclicis antecesserunt potius ad institutiones publicas collatae, aliae autem eas sunt secutae (7). In his temporum rerumque adiunctis praecipue commemorandae sunt Encyclicae quae Libertas praestantissimum inscribuntur, ubi fatta mentio est vinculi constitutivi libertatis humanae cum veritate, talis quidem ut libertas, quae renueret se veritate obstringere, in arbitrium prolaberetur et recideret ad serviendum sordidissimis cupidinibus et ad se destruendam. Unde enim omnia mala oriuntur, quibus Encyclicae Rerum novarum obsistere volunt, nisi e libertate quae in campo industriae oeconomicae et socialis ab hominis veritate digreditur!

Pontifex ille adhaerescebat insuper antecessorum doctrinae necnon multis Documentis episcopalibus, scientiarum pervestigationibus a laicis provectis, motuum et consociationum catholicarum actioni atque operibus effectis in regione sociali quae Ecclesiae vitae altero dimidio XIX saeculi propria fuerunt.

5. « Novae res », quas Romanus Pontif ex respiciebat, nequaquam bonae erant. In prima Encyclicarum paragrapho, « res novas » ille describit, unde conditum est nomen (Rerum novarum), gravibus quidem verbis « Rerum novarum semel excitatâ cupidine, quae diu quidem commovet civitates, illud erat consecuturum ut commutationum studia a rationibus politicis in oeconomicarum cognatum genus aliquando defluerent. Revera nova industriae incrementa novisque euntes itineribus artes: mutatae dominorum et mercenariorum rationes mutuae divitiarum in exiguo numero affluentia, in multitudine inopia: opificum cum de se confidentia maior, tum inter se necessitudo coniunctior, praeterea versi in deteriora mores, effecere, ut certamen erumperet » (8).

Leo cumque ipso Ecclesia et civilis communitas sistebant ideo ante societatem conflictatione divisam, eo acriore et saeviore quod omnis regulae et normae erat expers. Conflictatio fuit inter pecuniae caput et laborem, vel — ut eam Encyclicae appellavere, — « conditio opificum », de qua circumscripta piane rationibus asperrimis quibus tunc ostendebatur suam Pontifex expromere non timuit sententiam.

Est hic id cogitandum imprimis quod Encyclicae pro hoc nostro tempore suggerunt. Adversus dimicationem, quae hominem contra hominem quasi « lupos » opponebat, etiam alteros in periculo ad victum pertinente alteros in opulentia collocans, Leo non dubitava sibi esse auctoritatem suam interponendam, idque ex conscientia « apostolici muneris » (9), nempe officio ab ipso lesu Christo accepto 'pascendi agnos et oves' (cf. Io 21, 15-17) et 'solvendi ac ligandi in terra' pro Regno caelorum (cf. Mt 16, 19). Is profecto pacem restituere cogitabat nec eius aetatis lector potuit non notare obiurgationem certaminis classium quam ipse enuntiavit aperte (10). Sed bene sibi conscius erat pacem super iustitiae fundamentum aedificari: Encyclicarum summa principalis in eo fuit ut fundamentales condiciones iustitiae denuntiarentur in id temporis condicione oeconomica et sociali (11).

Hoc modo Leo XIII, decessorum vestigiis insistens perenne pro Ecclesia exemplum confirmavit. Haec enim habet quod dicat in certis humanis condicionibus, privatis et communibus nationalibus et internationalibus, de quibus veram profert doctrinam, corpus scilicet, quo ipsa usa res sociales inquirat, de iis suum aperiat consilium et directiones indicet ad componendas quaestiones inde exorientes.

Leonis XIII temporibus longe aberat ut eiusmodi notio iurisofficii Ecclesiae communiter probaretur. Colebant namque duplicem maxime mentium inclinationem: alteram ad hunc mundum et ad hanc vitam spectantem a qua fides aliena manere debebat, alteram ad solam transmundanam salutem quae tamen praesentiam in terra nec illustrabat nec dirigebat. Tunc Pontificis animus in vulgandis Encyclicis Rerum novarum Ecclesiam quodam donabat « civitatis statuto » in mutabilibus hominum et Rerumpublicarum vitae publicae eventibus, idque est postea magis firmatum. Revera doctrinam socialem docere et diffundere ad Ecclesiae munus evangelizandi pertinet et nuntii christiani pars est, quandoquidem haec doctrina eius nuntii directas consecutiones exhibet in vita societatis, atque in Christo Salvatore testificando etiam cotidianum laborem quadrat ac contentiones pro iustìtia illi conexas. Ea insuper fontem instituit unitatis et pacis, in conflictationibus, quae necessario in provincia oriuntur oeconomica sociali. Sic fieri potest ut secundum novas condiciones vivatur, non minuta personae humanae transcendenti dignitate nec in seipsis nec ii1 adversariis, illaeque in iustam enodationem adducantur.

Nunc centum post annis huius propensionis vis opportunitatem Nobis praebet conferendi aliquid ad « doctrinam socialem christianam » elaborandam. « Nova evangelizatio », cuius mundus huius temporis vehementer indiget, et quam saepenumero sumus persecuti, debet suis in partibus potissimis doctrinae socialis Ecclesiae nuntium numerare, etiamnum aptae, sicut temporibus Leonis XIII, ad rectam viam ostendendam, qua magnae huius aetatis provocationes oppetantur, dum ideologiae plus plusque in dies de existimatione sua perdunt. Quemadmodum fecit Leo Pontifex, oportet repetamus non esse extra Evangelium solutionem « qua,estionis socialis » at contra « res novas » posse in eo suum veritatis spatium invenire rectamque moralem collocationem.

6. Cum instituisset certamen illustrare, quod factum erat inter caput pecuniae et opus, Leo XIII opificum iura fundamentalia affirmavit. Eam ob causam principium legendi textum Leonis est opificis dignitas qua talis et eandem ob causam laboris dignitas qui sic definitur: « Hoc est enim operari, exercere se rerum comparandarum caussa, quae sint ad varios vitae usus, potissimumque ad tuitionem sui necessariae » (12). Pontifex affirmat laborem esse `personalem', « quia vis agens adhaeret personae, atque eius omnino est propria, a quo exercetur, et cuius est utilitati nata » (13). Ita labor ad vocationem pertinet cuiusque personae; quin homo suo labore se exprimit et perficit. Simul labor rationem habet 'socialem', tum ob suam cum familia necessitudinem tum etiam cum bono communi, cum « verissimum sit, non aliunde quam ex opificum labore gigni divitias civitatum » (14). Haec in Encyclicis Litteris Laborem exercens (15) iteravimus et enucleavimus.

Aliud magni momenti principium haud dubie istud est: iuris dominii personis singularibus tributi (16). Ipsum spatium, quod in Encyclicis huic iuri conceditur, quanti illud aestimetur ostendit. Pontifex quidem non ignorat possessionem privatam non pondus habere absolutum nec proclamare cessat principia alicuius completivae rationis, quale est principium bonorum terrae addictionis universalis (17).

Aliunde est sane verum genus privatae possessionis, quod is praecipue in oculis habet, genus esse possessionis terrae (18). At id non impedit quin causae allatae ad possessionem privatam tuendam, hoc est ut ius affirmetur possidendi necessaria ad personalem propriaeque familiae profectum — quaecumque est huius iuris forma certa et definita — vim suam retineant.

Id est rursus adseverandum tum in conspectu mutationum quas videmus in constitutionibus factas ubi opum ad producendum aptarum possessio communis praeponderabat, tum etiam in conspectu crescentium indiciorum paupertatis vel potius impedimentorum possessionis privatae quae emergunt in tot mundi partibus, iis non exceptis in quibus praevalent constitutiones quae affirmationem iuris possessionis privatae suum faciunt fundamentum. Propter memoratas rerum mutationes necnon permanentem egestatem necessaria omnino iudicatur altior quaedam totius quaestionis investigatio, perinde ac perficietur deinde.

7. Arcte vero cum proprietatis iure inculcant Leonis XIII Encyclicae alia iura similiter quae ad humanam spectant personam neque ab ea abalienari possunt. Eminet inter haec, ipsam ob spatii amplitudinem quam ei Pontifex destinat ob pondusque simul quod illi tribuit, illud ius quo « privatas societates finire concessum est homini », scilicet « iure naturae », quod quidem etiam licere significat consociationes institui tum dominorum atque operariorum tum horum dumtaxat (19). Ratio hinc ducitur cur tueatur Ecclesia et probet constitutionem opificum collegiorum quae plerumque fere syndicatus nuncupantur: profecto non quibusdam ex opinionum praeiudiciis nec propter indulgentiam in mentem vel sententiam de classibus, sed quod se consociare « ius naturae » nominatim est hominibus innatum ideoque antecedens eorum insertionem politicam in societatem. Namque « est ... ad praesidium iuris naturalis instituta civitas, non ad interitum eaque si civium coetus sociari vetuerit, piane secum pugnantia agat » (20).

Una autem hoc cum iure quod — uti efferri decet — Pontifex aperte opificibus adsignat sive, nempe secundum ipsius vocem, `proletariis', adfirmantur consimili claritate ius quoque ne opus « in plures extrahatur horas », ius ad quiescendi intervalla, ius diversum puerorum et decus in muliebri genere, quantum naturam attingit diuturnitatemque operis (21).

Si praeterea eorum habetur ratio, quae tradit historia de rationibus legitimis aut iure saltem haud prohibitis, quod ad stipulationes pertinet, sine ulla praestita fide super operis horis neque de publicae salubritatis condicionibus in operis locis neglectisque prorsus aetate sexuque candidatorum ad opus, probissime gravitas percipitur Pontificis adseverationis. « Scilicet tantum exigi operis, ut hebescat animus labore nimio », — scribit ipse — « unaque corpus defatigationi succumbat, non iustitia, non humanitas patitur ». Atque accuratius contractum definiens, unde videlicet possint `operis rationes' reapse valere, adfirmat : « In omni obligatione, quae dominis atque artificibus invicem contrahatur, haec semper aut adscripta aut tacita condicio inest, utrique generi quiescendi ut cautum sit », « quantum cum viribus compensetur labore consumptis », et denique concludit: « neque enim honestum esset convenire secus » (22).

8. Continuo vero post aliud Pontifex commemorat operarii tamquam personae ius. Ius quidem agitur 'salarli iusti' quod tamen definiri minime licet « libero consensu itaque dominus rei, pacta mercede persoluta, libera visse fidem, nec ultra debere quidquam videatur » (23). Status proinde — quem ad modum id dicebatur aetatis — intercedere non valet ut horum contractuum viae decernantur, nisi ut ea curet universa implenda quae conceptis sint verbis pacta. Similis insuper notio ipsarum necessitudinum dominos inter operariosque solummodo pragmatica et informata rigido studio cuiusque singillatim hominis acriter in Litteris Encyclicis vituperatur, quandoquidem duplici adversatur operis naturae, quippe quod esse debeat personale ac necessarium. Etenim si opus, quatenus personale est, ad ipsum pertinet liberum usum quem habet quisque facultatum propriarum et virium, verum quatenus necessarium est, gravi illo regitur officio quo nempe quemque oportet « manere in vita ». Quocirca colligit Pontif ex: « Hinc ius reperiendarum rerum, quibus vita sustentatur, necessario nascitur quarum rerum facultatem infimo cuique non nisi quaesita labore merces suppeditat » (24).

Alendo opifici eiusque domui par sit merces necesse est. Quod si necessitate opifex coactus, aut mali peioris metu permotus duriorem conditionem accipiat, quae, etiamsi nolit, accipienda sit, quod a domino vel a redemptore operum imponitur, istud quidem est subire vim, cui iustitia reclamat » (25).

Utinam hae voces tum conscriptae, cum sic appellatus « capitalismus effrenus » grassabatur, hodie ne pariter essent eadem cum severitate repetendae ! Proh dolor! etiamnum contractuum deprehenduntur exempla ubi quaevis minima praetermittitur iustitia in argumento illo laboris puerorum minorum vel mulierum, in operis horariis ac salubritate condicionum apud officinas, in ipsa tandem aequa mercede. Quod etiam contingit, quantumvis multae effectae sint Declarationes et Conventiones eadem de causa inter gentes (26) sintque pariter intra Nationes ipsas opportunae latae leges. Adscripsit proin Pontifex « officiis non paucis neque levibus » quidem ipsorum « populo bene consulentium principum » munus navandi simul operam ut opificum prospiceretur saluti ac prosperitati, quia iis praetermissis officiis iustitia violaretur ; quin nec loqui dubitavit de « distributiva ... iustitia » (27).

9. Aliud dein ius Leo XIII iuribus istius modi adiungit quod aequabiliter operariorum respicit condicionem. Cuius ob momentum Nobis memorare magnopere placet : ius id est libere religionis obligationes complendi. Inter cetera sane iura officiaque opificum Pontifex illud reponit quamquam omnium fere animus eo tempore quasdam quaestiones iudicabat potius pertinentes funditus ad privatam vitam. Necessitatem ille confirmat quietis festivae ut ad cogitationem caelestium bonorum referatur homo necnon cultum divinae maiestati debitum (28). Hoc insuper iure nequit destituere quisquam hominem ut quod mandato etiam claro innitatur: « Nemini licet hominis dignitatem, de qua Deus ipse disponit cum magna reverentia, impune violare »; quapropter Statum confirmare oportet opifici ipsi talis usum libertatis (29).

Quicumque vero hac in perlucida adfirmatione prima initia dispiciat principii illius de religiosae libertatis iure, quod est deinceps argumentum factum complurium sollemnium Declarationum atque Conventionum inter gentes (30) necnon proprietas ipsius Conciliaris Declarationis Nostrique simul magisterii (31), haudquaquam ipsemet erret. Qua in re interrogandum prorsus est vigentesne hodie legum institutiones et consuetudines societatum industriis fabrilibus auctarum revera primarium ius requietis festivae praestent.

10. Alia magni quidem momenti nota, quae doctrinis abundat nostrum in tempus utilibus, ipsa notio est necessitudinum inter Statum intercedentium ac cives. Litterae Rerum novarum utrumque reprehendunt sociale et oeconomicum institutum socialismum videlicet et liberalismum. Illi nominatim dicatur prior Litterarum praevia pars, ubi proprietatis privatae denuo adfirmatur ius; huic autem non peculiaris inscribitur pars sed — quod memoratu est piane dignum — vituperationes intenduntur, cum totum argumentum officiorum Status perpenditur (32). Statui enim haud licet « parti civium consulere », quae scilicet dives est ac prospera, simul aliunde « partem negligere », quae sine dubio multitudinis socialis maximum complectitur numerum; secus iustitiae nocetur ipsi quae praecipit suum ut cuique reddatur. « In ipsis protegendis privatorum iuribus, praecipue est infirmorum atque inopum habenda ratio. Siquidem natio divitum, suis septa praesidiis, minus eget tutela publica miserum vulgus, nullis opibus suis tutum, in patrimonio reipublicae maxime nititur. Quocirca mercenarios, cum in multitudine egena numerentur, debet curà providentiâque singulari complecti respublica » (33).

Consilia vero haec temporibus istis potissimum valent, conspectis novis egestatis formis per orbem, atque etiam quoniam adseverationes sunt quae iam non certa aliqua pendent ex Status notione neque unica e politica doctrina. Principale enim hic principium Pontifex premit cuiuslibet politicae institutionis ut singuli nempe cives, quo minus intra societatem defendantur, plus eo indigeant studiosis auxiliis curationeque aliorum et praesertim publicae auctoritatis subsidio.

Hoc nimirum pacto principium solidarietatis, prout nostra nominatur aetate, cuius vim simul intra cuiusque Nationis socialem ordinem simul inter orbis civitates Litteris inscriptis Sollicitudo rei socialis iteravimus (34), percipitur veluti primorum principiorum unum ipsius christianae mentis de rerum ordinatione sociali ac politica. Crebrius quidem a Leone XIII sub « amicitiae » titulo memoratur, quam apud Graecos iam reperimus philosophos; a Pontifice Pio IX nomine haud minus significante appellatur « socialis caritatis », dum Paulus VI ipse loquitur de « civili amoris cultu » (35), specie videlicet eiusdem rei prolatata secundum recentiores multiplicesque quaestionis socialis modos.

11. Litterarum Encyclicarum repetitio sub lumine condicionum temporis nostri efficit quidem ut Ecclesiae perpetua sollicitudo ac devotio aestimetur illos erga hominum ordines qui ab ipso Iesu Domino magis diliguntur. Documenti enim res insigniter profecto continuatam in Ecclesia testificatur ita dictam « optionem praeoptatam pro pauperibus », quae et a Nobis ipsis definita quoque est « singularis forma primarum partium tenendarum in caritatis christianae exercitatione » (36). De « operariorum quaestione » Encyclicae sic ad egentes referuntur miseramque simul ad condicionem vitae in quam novus nec raro violentus processus machinalium industriarum permagnas hominum redegerat multitudines. At hodie quoque plurimis in orbis terrestris locis consimiles processus commutationis oeconomicae socialis politicae eadem ipsa mala important.

Civitatem autem ipsam si Leo XIII cohortatur ut pauperum statui ad iustitiae normam prospiciat, idcirco sane hoc suscipit quoniam convenienter animadvertit Reipublicae esse bonum regere commune capereque consilia ut omnis vitae socialis provincia etiam oeconomica aliquid conducat ad illud provehendum bonum dum sui iuris condicionem singulorum observet. Hoc tamen neminem adducere debet ut ad Leonis Pontificis mentem arbitretur omnem difficultatis socialis dissolutionem ab ipso Statu proficisci oportere. Ex contrario quin immo saepius ille necessarios terminos inculcat intervenientis Status eiusque indolem uti instrumenti, cum unusquisque homo et familia et societas Statum antegrediantur ipseque eo exsistat ut iura tum illius tum earum defendat neve ea opprimat (37).

Praesens vero harum cogitationum utilitas non quemquam quidem praeterit. Ad grave autem argumentum limitum Status ipsius naturae ingenitorum redire decebit postmodum. Interea tamen capita illustrata haec, quae non sola in Encyclicis notanda sunt, sese apte componunt cum sociali Ecclesiae Magisterio, recepta etiam sana notione privatae proprietatis et operis, progressionis oeconomicae et Status concreti at in primis hominis ipsius. Memorabuntur deinde aliae pariter quaestiones, cum rationes quaedam expendentur rerum istius aetatis; verum iam nunc illud prae oculis teneatur necesse est quod iter munit quodamque modo viam indicat Encyclicis Litteris universaeque item Ecclesiae sociali institutioni: nempe rectus personae humanae conceptus eiusque unicum momentum, quando homo « in terris sola creatura est quam Deus propter seipsam voluerit » (38). In illo enim suam sculpsit imaginem similitudinemque (cf. Gn 1, 26) atque incomparandam ei tribuit dignitatem quam saepius sane Encyclicae Litterae efferunt. Re quidem vera, ea extra iura quae opere sibi suo homo adipiscitur, alia inveniuntur pariter iura quae nulli ab homine peracto respondent operi sed quae ipsius veluti personae ex essentia ipsa profluunt.

 

CAPUT II

AD « NOVAS RES » HODIE VERSUS

12. Nisi hodiernas quoque ad rerum condiciones conicerentur oculi, Litterarum « Rerum Novarum » manca omnino deficeret celebratio. Iam sua ob principia interiora Documentum sese praebet ad talem deliberationem aptissimum quoniam historica eventuum descriptio necnon venturae aetatis praesagium ibidem reposita mirum omnino in modum accurata exactaque deprehenduntur, iis perceptis quae post Litteras evenerant.

Nominatim vero illud confirmatur iudicium ipsis rerum conversionibus quae extremis anni MCMLXXXIX mensibus primisque anni mcmxc interciderunt. Etenim nec istae nec subsequentes penitus terrarum mutationes explanantur nisi secundum priores quasdam rerum condiciones quibus praevidentes Leonis XIII aestimationes quadamtenus concorporantur vel sanciuntur sicut et peiora usque temporum signa quae successores eius similiter perceperunt. Namque Leo Pontifex mala consectaria prospexit sub omni aspectu — politico sociali oeconomico — cuiusdam societatis regiminis « socialismum » suadentis qui id aetatis investigabatur per socialem aliquam philosophiam quique tractabatur tamquam motus plus minus bene ordinatus. Forsan quis miretur hodie cepisse a « socialismo » Pontificem initium reprehendendi remedia quae tum adderentur « opificum quaestioni », cum is nondum in alicuius Status figura subsisteret qui validus esset ac potens universis opibus et viribus praesto iacentibus, prout dein contigit. Subtiliter tamen ipse aestimavit periculum ne multitudines per speciem solutionis tam simplicis quam radicalis « operariorum quaestionis » tunc temporis allicerentur. Id quidem magis patet si sub lumine consideratur terribilis condicionis iniquitatis in qua turbae proletariae versabantur, in Nationibus quae modo ad fabriles industrias provectae erant.

Duae res hic sunt collustrandae: primum mira quaedam claritudo, qua proletariorum vera percepta est condicio tota sua in atrocitate, tum virorum tum feminarum tum puerorum; deinde neque minor perspicuitas qua solutionis malum intellegitur, quod per inversionem quandam pauperum divitumque status detrimentum reapse iis quidem inferebat quos iuvare cupiebat. Remedium mali peius idcirco exstabat quam malum. In natura socialismi definienda illius aetatis, scilicet in privatis possessionibus demendis, Leo XIII penitus attigit quaestionis caput.

Ipsius verba digna sunt quae attente legantur « Ad huius sanationem mali Socialistae quidem, sollicitata egentium in locupletes invidia, evertere privatas bonorum possessiones contendunt oportere, earumque loco communia universis singulorum bona facere Sed est adeo eorum ratio ad contentionem dirimendam inepta, ut ipsum opificum genus afficiat incomm odo: eademque praeterea est valde iniusta, quia vim possessoribus legitimis affert, pervertit officia reipublicae, penitusque miscet civitates » (39). Mala nimirum melius non potuerunt ostendi quae huius generis socialismi constitutione inducta sunt, qui penitus rempublicam uti institutum occupabat quemque postea « socialismum realem » nuncupaturi erant.

13. Si quam rem suscepimus altius perscrutamur, positis ob oculos Litterarum quoque Encyclicarum nostrarum verbis quae sunt Laborem exercens atque Sollicitudo rei socialis, hoc profecto est addendum, praecipuum errorem « socialismi » generis esse anthropologici. Inibi enim ipse homo elementum tantum consideratur atque corporis socialis particula ita ut uniuscuiusque bonum ad machinamenti socialis et oeconomici congruentem motum penitus subiciatur, dum contra idem individui bonum exsistere posse iudicatur sine libera ipsius electione minimeque spectato eius officio pro bono malove. Sic homo ad seriem quandam deducitur socialium oeconomicarumque necessitudinum atque notio personae evanescit veluti liberi subiecti cuiusdam moralis voluntatis, quod hanc per voluntatem ordinem socialem constituit. Ex hac autem perperam concepta de persona notione oriuntur iuris ipsius vitium, quod terminos definit libertatis personae eiusdemque condiciones, necnon privatae possessionis eversio. Etenim homo omnibus rebus si penitus diripitur ut aliquam rem « suam » nuncupare nequeat et si ipse facultate sustentandi se libero opere privatur, sociali videlicet machinae subditur et iis qui eandem gubernant: quapropter dignitatis personae humanae agnitio difficilior evadit atque sic iter impeditur quod verae humariae communitatis ad constitutionem perducit.

At contra ex christiana doctrina personae recta necessario societatis eruitur notio. Ad Rerum novarum sententias socialemque similiter Ecclesiae doctrinam socialitas hominis minime ab ipsa republica absorbetur, sed in aliis inferioribus sodaliciis explicatur, capto a familia initio usque ad oeconomicas et sociales politicas et culturales consociationes quae ex hominis natura orientes — bono communi usque servato — sua ipsorum fruuntur libertate. Id quidem ipsum « subiectivitatem societatis » vocavimus quae una cum individui subiectivitate a « socialismo reali » deleta est (40).

Si quis ultro interroget unde haec personae humanae falsa notio ac societatis « subiectivitas » oriantur, necesse sit respondeat easdem potissimum ab atheismo dimanare. Deo autem ipsi qui rebus etiam mundanis iuvantibus vocat cum respondet homo, sibi fit idem conscius de sua transcendenti dignitate. Haec responsio ab unoquoque homine elici debet in qua humanitatis illius f astigium invenitur quamque nullum sociale machinamentum vel subiectum commune substituere potest. Si vero Deum haud esse asseverant, de persona ipsius detrahunt fundamentum; tum idcirco socialis ordo impellitur ut reficiatur, auctoritate penitus et personae dignitate neglecta.

Ceterum atheismus de quo disseritur arcte cum rationalismo illuministico coniungitur, qui humanam rem machinae modo iudicat. Itaque de germana hominis granditate hoc modo praeciduntur aestimatio suprema itemque eiusdem transcendentia prae mundanis rebus, discrepantia consiliorum in ipsius corde insita, cum inter boni plenitudinem iactatur et imparilitatem ad idem consequendum, et in primis salutis desiderium quod inde proficiscitur.

14. Eadem ex radice et ratione atheistarum instrumenta colliguntur quae pertinent ad actionem propriam socialismi, qui Rerum novarum verbis damnatur. Agitur nimirum de contentione inter ordines. Pontif ex ipse — vere confiteamur — damnare non vult omnem et quamlibet controversiam socialem: probe enim novit Ecclesia inter societatis ordines quasdam exsurgere dimicationes aliqua quasi e necessitate, ob quas crebro est christiano decernendum prompte et congruenter. Ceterum Litterae Encyclicae quarum titulus Laborem Exercens contentionis aequitatem agnoverunt, cum ipsa 'pro sociali iustitia in certamen' vertitur (41). In Litteris Quadragesimo anno autem scribitur: « Classium enim pugna, modo ab inimicitiis mutuoque odio abstineat, paulatim transit in honestam quandam disceptationem, iustitiae studio fundatam » (42).

De contentione inter ordines potissimum damnatur notio cuiusdam pugnae quae non ethicis rationibus vel iuridicis finitur, quae videlicet dignitatem personae alterius respuit (eadem proinde semet quoque reicit ipsa), quae idcirco omnem accommodationem amovet atque nihil universum societatis bonum persequitur, sed bonum particulare quod in bonum commune subrogatur et cuncta adversa tollere studet. Revocatur denique doctrina de eo quod est « bellum universale », ratione quidem spectata controversiae de socialibus ordinibus, quod nimia rei bellicae cura cupidoque dominandi illa aetate ad necessitudines inter nationes inferebat. Pro congruenti aequabilitate perquirenda inter variarum nationum commoda doctrina inducebatur talis quae asseveraret propriam partem prorsus praevalere debere, adhibitis quoque mendaciis et in cives terroribus, et armis excidii totius (quae tunc temporis coepta sunt excogitari) ut adversariorum opes exstinguerentur. Inter ordines igitur certamen ad marxianam sententiam atque secundum nimium bellicae rei studium eiusdem stirpis sunt: ex atheismo scilicet oriuntur et humanae personae contemptione, unde roboris potius quam rationis iurisque praevaleat principium.

15. Rerum novarum Litterae Encyclicae instrumentis rerum efficiendarum obstant quae publice ministrantur, quandocumque quilibet civis ita quasi « segmentum » denticulatae rotae fit in Statu. Eae simul resistunt pari cum impetu illis doctrinis, quae omnino detineri volunt extra Rempublicam rem oeconomicam. Certe oeconomicae actioni aliquid proprii legitime conceditur, a quo Civitas arcenda est. At ipsa iuridicas condiciones inducere debet, in quibus rationes oeconomicae explicentur, et sic prima principia servare in oeconomica libertate, quae aequalitatem quandam postulat inter partes, ne quaedam pars tantum polleat ut reliquae in servitutem revera redigantur (43).

Hac autem de re Rerum novarum Encyclicae Litterae suadent congruarum reformationum iter, quae operi dignitatem reddant ad liberas hominis actiones spectantem. Ipsae quidem conscientiam officii a societate postulant et a regimine, unde opifex contra gravissimam curam coactae vacuitatis lucrosorum operum potissimum defendatur. Praeteritis vero temporibus duas propter rationes eodem vergentes id fiebat, simul cum politica oeconomica ageretur quae aequum auctum iuvaret, simul cum coactae ab opere cessationis cautio interponeretur et renovata educatio in artibus et professionibus secundaretur, ut opifices ad res transire possent fioridiores ex operibus et muneribus minus valentibus et infirmatis.

Societas exinde et Status tanta salaria praestare debent ut convenienter sustententur opifex eiusdemque domus, peculii cuiusdam repositi data quoque facultate. Haud mediocrem id requirit nisum et conatum ad cognitiones opificibus praebendas et facultates magis magisque aptiores, ut eorum opus melius feraciusque evadat; verum assiduam quoque vigilantiam postulat idem, valde consentaneis iuvantibus legibus ut foeda abusio tollatur quae humilioris ordinis apprime respicit opifices, alienigenas item et segregatos. Decretoria existimantur hac in re opificum collegia, quae minima salaria paciscuntur et operis condiciones.

Operis tandem horaria « humana » serventur quietisque necnon ius suam cuiusque indolem patefaciendi in ipso operis loco ac sine conscientiae ulla violatione dignitatisve. Munus hic profecto repetatur collegiorum quae sunt non modo pactionts veluti instrumentum verum etiam tamquam quidam « lo-ci », ubi opificum natura declaratur : ipsa quidem progressibus inserviunt certi cultus operis opemque pariter ferunt ut vitam modo vere humano fabricae participent opifices (44).

Haec ad proposita consequenda tam directe quam oblique operam suam conferre debet Respublica: oblique scilicet necnon ad subsidiaritatis principium, feliciores quidem inducendo condiciones quae actionis oeconomicae libero usui favean t unde copiosae praebeantur operis opportunitates et divitiarum capita; directe ac secundum solidarietatis principium, fines quosdam qui humiliores tueantur constituendo ipsi partium libertati quae operis condiciones decernunt, itemque illud prospiciendo ut minimum vitale subsidium habeat opere carens opifex (45). 

Litterae hae Encyclicae et cum iis coniunctum Magisterium sociale in saeculi xIx et xx traiectu variam multiplicemque habuerunt vim. Quae vis in innumeris reformationibus conspicitur, in providentiis scilicet socialibus et pensionibus atque calamitatum cautionibus, intra rationes videlicet ampliores quibus melius opificum iura serventur (46).

16. Hae autem reformationes a Nationibus partim inductae sunt, quibus tamen in obtinendis magnum praestitit officium industria opificum Motus. Repellendarum iniuriarum et damnorum causa exortus ex conscientia morali ceteroqui in ampia regione egit, in opificum collegiis, in reformationibus provehendis, procul a quarundam doctrinarum caligine proximusque contra opificibus eorundemque cotidianis necessitatibus. Hac in provincia eiusdem nisus cum christianorum opera iugati sunt, quo in melius obtineretur mutatio condicionum opificum vitae. Idem vero deinceps Motus ea ipsa temperabatur quademtenus marxiana opinatione cui refragatae Rerum novarum Litterae erant.

Reformationes ipsae etiam libero quodam processo societatis se ipsam bene componentis sunt illatae, solidarietatis apte conciliatis instrumentis, quae auctum quendam oeconomicum sustinerent personae bonis obsequentiorem. Multiplex hic est memoranda actio, bene christianis iuvantibus, in coetus sodalium condendos rerum gignendarum et consumendarum causa et pecuniae creditae gratia, in popularem institutionem provehendam et artis formationem, in varias formas experiendas easdemque ad fabricae vitam participandam versas et generatim societatis.

Est igitur cur Deo gratias agamus, si praeterita respicimus, quandoquidem praeclarae hae Litterae Encyclicae haudquaquam expertes fuerunt vocis de cordibus resilientis, quin immo ad liberalitatem et sollertiam impulerunt; attamen oblivisci non possumus nuntium hunc propheticum ex iisdem Litteris piene non esse receptum illius temporis ab hominibus atque idcirco magnas evenisse calamitates.

17. Si Litteras Encyclicas legimus prae oculis locuples Leonis Magisterium tenentes (47), prorsus animadvertimus, ad extremum in sociali provincia et oeconomica alicuius erroris latioris consectaria easdem significare. Error hic, ut supra memoravimus, in doctrina illa versatur libertatis humanae quae veritatis ab oboedentia ipsam abstrahit, ac propterea ab officio iurium observandorum alienorum. Libertas exinde fit sui amor usque ad Dei contemptionem et proximi, qui amor in immensum utilitatem suam extollit neque ullo vinculo finitur iustitiae (48).

Hic ipse error illa in bellorum serie ad pessimum exitum pervenit, quae Europam everterunt orbemque inter MCMXIV et mcmxix annum. Haec nempe bella ex militari furore orta sunt et elato nationis studio et quodam genere unius dominatus quibuscum iungebantur, et bella quae ex classium certamine originem trahebant tum etiam bella civilia et doctrinarum. Acre illud odium si demptum esset et invidia, quae nationes inter se atque propria intra moenia ob sociales iniurias concitaverat, talis profecto vastitas, in qua magnarum Nationum omnes insumptae sunt vires in qua omnia sancta violata in qua consilia capta sunt integras gentes necandi et sociales coetus, haudquaquam exstitisset. Meminimus omnino Iudaicam nationem, cuius sors veluti exemplum nunc habetur summum malorum quae homini contingere possunt contra Deum se vertenti.

Iamvero odium iniquitasque totas Nationes pervadunt easdemque ad agendum compellunt cum ipsa comprobantur et doctrinis illis conformantur quae in iis consistunt potius quam in hominis veritate (49). Rerum novarum Litterae cum doctrinis illis odium concitantibus dimicaverunt ac pariter viam commonstrarunt ad vim tollendam et per iustitiam invidiam. Utinam infelicissimorum illorum eventuum recordatio omnium hominum dirigat actus, nominatim populorum nostra aetate rectorum, ubi nova odia conflant aliae iniustitiae, ubi demum novae prospectantur doctrinae quae vim extollunt !

18. Certe ab MCMXLV anno in Europa silent arma, vera tamen — id memoria teneatur — pax non exstat ex militum victoria, at potius ex causis remotis bellorum ex sinceraque inter populos concordia. Complures autem annos in Europa totoque orbe aliquod non-bellum potius viguit quam vera pax. Marxianus dominatus dimidiam Europaeae continentis partem temperavit, dum altera pars periculum illud idem vitare nitebatur. Multi igitur populi potestatem amittunt se ipsi moderandi, qui intra imperii presse strangulati fines cohibentur dum eorum historica memoria deletur et eorundem cultus saeculares radices. Innumerae gentes suum ipsorum solum deserere coguntur, partitione hac per vim inducta, et aliquo violentar amandantur.

Insanum quidem armorum studium haurit opes necessarias ad progressum rerum oeconomicarum cuiusque Nationis necnon ad Civitates iuvandas improsperas. Humanae autem cognitionis progressio pariter ac technicae artis, quae hominum commoditati servire debet ac prosperitati, instrumentum fit belli. Arma quae efficiunt magis magisque perfecta et mortifera, adhibentur scientia et ars, dum ex ideologia quae philosophiae verae est perversio comprobatio postulatur et ratio ad novum bellum suscipiendum. Et id quidem bellum non modo praesentitur et providetur, verum etiam cruentam per caedem geritur multis terrarum in locis. Nationum foederatarum imperiorumve ratio, quae in Documentis Ecclesiae reprehenditur et recens in Litteris Encyclicis Sollicitudo rei socialis (50), facit ut omnes controversiae et dissentiones in Tertii Mundi Nationibus orientes excitentur et amplificentur, unde adversarii imperium in angustias adducatur.

Novissimarum rerum molitores, qui controversias armis expedire contendunt, commode quidem politica fulcimenta et militaria reperiunt, armati videlicet et in rebus bellicis instituti; sed contra ii qui negotia pacifice solvere student et humaniter quique pariter congrua iura omnium partium servant, prorsus segregantur et ab adversariis suis circumveniuntur. « Tertii Mundi » quoque complurium Nationum militaris institutio atque intestina bella in quibus versantur, tum terrorum propagatio et magis magisque barbara instrumenta ad politicas militaresque pugnas adhibita, instabili pace potissimum foventur, quae bellum alterum mundanum consecuta est. Toti tandem orbi imminet atque instat bellum atomicum quod delere radicitus genus hominum potest. Ars denique et scientia in militares res versa praebet odio utique quibusdam doctrinis amplificato summum instrumentum. Quoniam vero bellum in interitum hominum ab ipsis patratum desinere potest, nullis quidem victoribus nullisque victis, via propterea funditus est declinanda quae eodem perducit, et sententia simul est repudianda: pugnam in adversarium delendum, contentionem et bellum ipsum, afferre profectum et progressum historiae (51). Necessitate nimirum huius immutationis intellecta, procul dubio oportet ambigere de « universalis belli » doctrina aeque ac « de certamine inter ordines ».

19. Bello autem altero orbis terminato, talis progressio in hominis conscientia adhuc perficitur; et illud vero eminet et apparet: totalitarismum marxianum ultra proferri dimidiam Europae partem et in maxima orbis parte versari. Bellum profecto, cuius munus esse credebatur libertatem singulis restituere et ius gentium instaurare, re prorsus infecta ad exitum pervenit; quin immo, multis spectatis populis et iis qui praesertim belli diritatem passi sunt, cum his propositis omnino discrepat. Effecisse hanc ita natam condicionem asseverare licet responsa variantia.

Quibusdam in Nationibus et quibusdam sub modis nisus conatusque conspiciuntur societatem popularem resarciendi post belli calamitates; quae societas iustitia sociali perfundatur et ipsum communismum vi cupiditateque rerum novarum exuat, quas hominum multitudines demonstrant vexatae et oppressati. Conamina autem haec liberi mercatus rationes plerumque servare nituntur, dum per stabiles res nummarias et in socialibus necessitudinibus per veram concordiam prospicitur talibus condicionibus ubi sanus sit auctus oeconomicus et constans, in quo homines sibi ipsi filiisque operantes prosperius, futurum tempus provident. Eodem tempore ipsi contendunt prohibere ne mercatus machinae novissimus finis habeantur pro tota hominis vita et publicae vigilantiae subicere eas volunt, unde terrae bonorum communis destinationis principium efficaciter imponatur.

Operis occasiones frequentiores, socialis securitatis solidum institutum quod opus pariter procuret, libera consociatio collegiorum efficienter agentium, cautio si forte desit opus, instrumenta socialis vitae populariter partecipandae, debent hac in re opus ipsum ex « mercis » condicione vindicare et piane efficere ut id digne praestetur.

Vires deinde sociales adsunt aliae et motus quae marxismo resistunt ratione quadam inducta « nationalis securitatis » quae societati toti minutatim invigilet ut marxismus irrepere nequeat et illabi. Opibus autem Reipublicae celebratis cumulatisque cogitant a communismo arcere gentes. Sed hac adhibita via periculum prorsus est ne libertas personaeque bona tollantur, quorum sub titulo illi est obsistendum.

Alia vero ratio et consuetudo in commodorum societate residet vel in rerum consumptionis societate, quae eadem intra regionem meri alicuius materialismi marxismum profligare cogitat, dum demonstrat societatem liberi mercatus plenius necessitates explere posse quam marxismum, sepositis similiter spiritalibus bonis.

Revera sociale eiusmodi specimen, sicut hinc demonstrat placita marxiana conatibus defuisse novam creandi societatem atque meliorem, ita illinc, quotiens et vitae autonomiam et moralis rationis praestantiam necnon tum iuris tum humani cultus tum etiam Religionis momentum infitiatur, eatenus cum marxianis confluit, ut homines ad regionem oeconomiae omnino redigat et ad voluptatem usuum materialium.

20. Eadem vero aetate ingens peragitur opus « coloniarum demolitionis » quo complures adipiscuntur aut denuo consequuntur Nationes sui iuris condicionem iusque ipsum de se libere decernendi. Maiestate autem sic status recuperata plerumque eaedem Civitates modo iter primum ingrediuntur ad veram suam libertatem stabiliendam. Partes namque praestantes ipsius rei familiaris seu oeconomicae adhuc retinentur magnis a societatibus extrariis quae se obligari perpetuo nolunt progressibus alicuius Nationis se accipientis; vita sic politica potestatibus exterioribus regitur, dum intra Civitatis ipsius fines versantur vivuntque simul tribus nondum in veram nationis communitatem conglobatae. Desideratur praeterea publicorum peritorum numerus a quibus probe honesteque Status temperentur instituta; item compages requiruntur aptae videlicet ad rem oeconomicam efficaciter gerendam.

Ante hanc populorum praesentem condicionem existimant plurimi posse rationem marxistarum adferre quasi quoddam viae compendium ad Nationis ac Status institutionem; inde ergo variantes socialismi exoriuntur formae cum indole cuiusque nationis propria. Multis ideo cum doctrinis, quae vario quidem modo identidem componuntur, permiscentur legitima salutis patriae postulata necnon studia sui solius populi ac militaris ardoris, tum etiam quaedam principia popularibus e traditionibus deducta quae cum sociali christianorum doctrina non numquam concinunt, et notiones denique marxismi-leninismi.

21. Reminisci tandem oportet, profligato altero omnium gentium bello nisuque facto contra eius crudelitates, acriorem disseminatam esse sollicitudinem de hominum iuribus quae ad extremum est agnita et suscepta variis in Documentis Nationum (52) ideoque in ipso contexendo — dici profecto licet — novo « iure gentium » cui Apostolica Sedes suas continenter contulit partes. Fulcimen et velut huius progressionis cardo fuit Consociatio Nationum Unitarum. At non una dumtaxat conscientia crevit iurium cuiusque hominis, verum singularum quoque Nationum, cum necesse esse simul intellegeretur aliquid effici ut magnae inaequabilitates sanarentur inter latiores orbis regiones, quae quodam pacto quaestionis socialis caput a nationum ipsarum provincia in omnium gentium circuitum transtulerunt (53).

Hac rerum progressione perlibenter denotata, aliunde tamen silentio praeteriri haud decet totam summam omnium viarum auxiliandi ipsis progressibus non semper in bonam exire partem. Nec ipsi quidem Consociationi Nationum Unitarum adhuc feliciter contigit ut idonea instrumenta conficiantur ad pugnas inter gentes absque bello dirimendas; quae nempe difficultas maxima videtur quam populorum communitas dissolvat in posterum oportebit.

 

CAPUT III

ANNUS MCMLXXXIX

22. Si ab orbis condicione ita descripta abundeque pariter Nostris in Litteris Sollicitudo rei socialis exposita aliquis proficiscetur, momentum inopinatum magnaeque simul spei comprehendet ipsorum eventuum his proximis annis. Eorum veluti apex attingitur per anni MCMLXXXIX eventa in Europae mediae et orientalis Nationibus sed quae temporis intervallum ac terrarum plagam multo latiorem complectuntur. Progredientibus enim annis a mcmLxxx ad mcmxc apud aliquot Americae Latinae verum etiam Africae et Asiae Civitates collabuntur quaedam dictaturae tyrannidisque gubernia ; alibi autem difficile quidem sed frugiferum suscipitur iter conversionis in civilis ordinis formas quae maiorem patiuntur participationem maioremque prae se ferunt iustitiam. Magni vero ponderis partes, quin immo et decretorias, illuc adtulit Ecclesiae officium in tutandis adiuvandisque hominis iuribus : in locis enim certa quadam doctrina permeatis, ubi copiae variarum factionum collectae sensum obscurabant communis hominum dignitatis, simpliciter at fortiter docuit Ecclesia unumquemque hominem, quaecumque ipsius interiores essent sententiae, imaginem in se Dei gestare ideoque observantiam et reverentiam mereri. Qua in adseveratione saepius consentiebat maior populi ipsius pars; id quod effecit ut contendendi viae rationesque solvendarum difficultatum politicarum quaererentur quae personae dignitatem servarent.

Ex hoc porro historiae progressu figurae novae emerserunt popularis regiminis, unde spes quoque elucet futurum esse ut res intra fragile involucrum politicarum socialiumque structurarum commutentur quae acerba catena iniuriarum odiorumque obligantur necnon statu rei oeconomicae conflictato ipsisque societatis gravibus pugnis. Gratias igitur dum referimus Deo cum universa Ecclesia pro heroico saepe testimonio quod plures pastores, communitates totae, christiani singuli aliique bonae voluntatis homines in adeo impeditis rerum adiunctis reddiderunt, precamur simul ut nisus omnium intentos in meliorem efficiendam aetatem venturam ipse sustentet. Illud enim munus non civium dumtaxat illarum Nationum est, verum christianorum cunctorum hominumque bonae voluntatis. Demonstrari enim interest implexas eorundem populorum quaestiones dirimi posse colloquii ac solidarietatis usu, exclusa dimicatione ad adversarium delendum ac bellica vi.

23. Complura inter elementa interitus illius guberniorum imperiosorum quaedam sane sunt digna quae singillatim huc proferantur. Decretoria nimirum res, quae conversionibus initium dedit, iurium operis violatio est. Ilaud enim oblivisci licet intimum discrimen eorum regiminum, quae praedicare audeant aliquam gubernationem immo vero et dictaturam operariorum, magnis incipere cum motibus in Polonia sub solidarietatis scilicet appellatione. Opificum enim turbae ipsae exlegem reddunt eam philosophiam quae se pro illis loqui adserit, dum rursus inveniunt et quasi detegunt — proficiscentes nempe a solido quodam arduoque operis et oppressionis experimento —documenta ac principia socialis Ecclesiae institutionis.

Illud dein oportet efferri: ad eversionem talis « molis » sive imperii ferme ubique perventum est per pacificam omnino contentionem quae armamentis solis utitur veritatis et iustitiae. Cum marxistarum placita defenderint dumtaxat repugnantiis socialibus ad extremum extrahendis fieri posse ut per violentam conflictationem eae dissolverentur repugnantiae, dimicationes quae marxismi importaverunt amotionem firmiter periclitari perseverant singulas disputationis diverbii ac testificationis veritatis vias appellantque adversariorum conscientiam in quibus excitare conantur communis dignitatis humanae sensum.

Ordinatio totius Europae, quae altero ex orbis bello enata erat confirmataque Stipulationibus Yaltensibus, posse videbatur alio solo bello concuti. Superata illa ex contrario est minime violento hominum opere et officio qui, recusantes semper ne violentiae cederent impetibus, singulis datis opportunitatibus modos efficientes repererunt quibus veritatem testarentur. Hoc adversarium inermem reddidit, quoniam violentia ipsa necesse habet ut mendacio quasi legitima defendatur utque sibi, quantumvis falso, speciem induat alicuius tutelae iuris vel responsionis minationibus alienis factae (54). Grates Deo denuo agimus qui hominum corda sustinuerit asperae difficultatis tempore petimusque pariter precantes ut id genus alibi quoque exemplum et in aliis adiunctis utile esse possit. Utinam dempta omni vi discant homines pro iustitia luctari et aspernari item in litibus internis contentionem classium perinde ac bellum in dissensionibus inter nationes !

24. Alia porro pars quaedam illius discriminis sine dubio est efficientia ipsa manca totius oeconomici instituti quod non technicum tantum impedimentum censeri debet sed consectarium humanorum iurium violatorum quae ad liberam industriam, ad proprietatem et ad agendi libertatem in re oeconomica spectabant. Eo similiter accedit ratio ipsa cultus humani patriaeque indolis intellegi enim non valet homo ex uno dumtaxat latere oeconomicae aestimationis neque definiri potest simpliciter, prout ad hunc illumve pertinet civium ordinem. Plenissime scilicet comprehenditur homo, si in aliquem inseritur ambitum culturae per linguam suam et historiam perque adfectionem quam coram praecipuis vitae eventibus ille colit, cuius generis sunt ortus ipse et amor, labor et mors. Mediam vero partem cuiuslibet culturae occupai hominis adfectus ante maximum omnium arcanum: Dei mysterium. Singularum namque Civitatum formae humani cultus totidem tandem rationes sunt quibus interrogationi respondeatur de sensu vitae uniuscuiusque hominis: subducta enim huius generis quaestione, et cultura Nationum et vita moralis pessum dantur. Quocirca dimicatio in operis humani defensionem suapte sponte coniungitur cum pugna pro humano animi cultu necnon Nationis ipsius iuribus.

Vera autem novitatis causa illud est spiritale vacuum Dei negatione inductum quod iuvenum saecula destituit recta ordinatione nec raro etiam ea permovit ut, dum propriam personam vitaeque sensum insuperabili quodam fervore conquirebant, religiosas demum radices culturae Nationum suarum denuo retegerent ac personam Christi Iesu ipsam, tamquam responsum suapte natura accommodatum illi siti veritatis et boni et vitae quae cuiusque inest cordi hominis. Quae insuper conquisitio testimonio confirmata est eorum, quotquot Deo perstiterunt fideles. Promiserat enim marxismus necessitatem Dei sublaturum se ex hominum animis; atqui commonstraverunt potius effecta id fieri nullo modo posse nisi totum simul subvertatur cor.

25. Anni MCMLXXXIX eventus documentum praebent felicis exitus ipsius firmae tractandi voluntatis animique evangelici contra adversarium cui certum erat moralibus principiis non se devincire : admonent pariter omnes quicumque sub realismi cuiusdam politici nomine ex rerum politicarum campo ius ipsum depellere moralemque doctrinam nituntur. Poposcit nimirum dimicatio illa, quae anni MCMLXXXIX consectaria peperit, lucidam mentem et temperantiam, dolores et iacturas; quadamtenus vero coorta ea est e precatione nec cogitari quidem potuerat sine interminata de Deo fiducia, historiae Domino qui velut manibus suis corda tenet hominum. Si igitur suos pro veritate libertateque cruciatus homo coniungere novit cum Iesu Christi doloribus in Cruce, prodigium pacis patrare valet potestque aequabiliter ipse semitam saepius angustam dispicere inter animum pusillum malis cedentem hinc et illinc vim quae mala illa duplicat cum sese decipiat eadem vincere posse.

Attamen praeteriri haud innumerabiles possunt condiciones inter quas singulorum hominum operari debet libertas: adficiunt certo, sed non vinciunt, libertatem; eius etiam exsecutionem faciliorem reddunt minusve facilem, at delere illam nequeunt. Non ideo solum non licet hominis naturam ethica ratione transire, quae in libertatem est nata, sed ne fieri quidem istud reapse potest. Quotiens enim ita disponitur societas ut temere imminuatur aut etiam exstinguatur tota regio ea, in qua iure exercetur libertas, consequitur ut socialis sensim vita dissuatur ac dilabatur.

Praeterea ad libertatem conditus homo in sese vulnus originalis portat peccati quod in malum usque eum allicit facitque ut redemptione indigeat. Doctrina haec quidem non sola pars christianae Revelationis necessaria est, sed magnam quoque explicatricem virtutem secum infert, quatenus multum adiuvat ut humana perspiciatur veritas. In bonum namque tendit homo, mali tamen item capax est; proximum quidem potest commodum suum transgredi sed eo simul deligari. Eo igitur solidior erit societatis ordo, quo magis huius rei rationem duxerit renueritque commoditates singulorum bonis anteponere societatis totius simul sumptae, ac vias potius quaesiverit fructuosae eorum compositionis. Etenim ubicumque hominis cuiusque commodum vi opprimitur, in ipsius locum ponderosum sufficitur institutum publicae officiorum gubernationis quae fontes liberae industriae atque creatricis virtutis exsiccat. Cum homines se arbitrantur ultimam tenere rationem secretam absolutae ordinationis socialis quae malum prorsus inefficax reddat, licere aequabiliter credunt quaelibet usurpare instrumenta, vel ipsa mendacia aut crudelitatis consilia, ut illa ad effectum deducatur. Evadit tunc politica doctrina quaedam « saecularis religio » quae se falso existimat paradisum constituere posse hisce in terris. Verum tamen quaevis politica societas, cui propriae sunt sui iuris condicio suaeque leges (55), non poterit commisceri umquam cum Dei Regno. Evangelii parabola de herba bona ac zizaniis (cf. Mt 13, 24-30. 36-43) luculenter docet Dei esse solius sodales Regni et sodales Maligni segregare taleque iudicium ad temporum finem esse eventurum. Si quis audeat homo iam nunc illud praeoccupare iudicium, in Dei se locum subroget eiusque patientiae adversetur.

Propter Christi in Cruce sacrificium semel in perpetuum reportata est Regni Dei victoria; christianorum tamen condicio pugnam postulat contra illecebras viresque mali. Historiae dumtaxat sub finem in gloria Dominus revertetur extremum peracturus iudicium (cf. Mt 25, 31), integratis scilicet caelis novis novaque terra (cf. 2 Pe 3, 13; Apg 21, 1); sed perdurante ipso tempore boni malique luctatio in medio fervet hominis animo.

Quae omnia tradunt Sacrae Litterae de Regni Dei novissima sorte, suum pariter exserunt impulsum in societatum temporalium vitam quae — perinde ac nomen indicat earum — ad verum temporis statum pertinent cum omnibus imperfectis temporariisque illius rationibus. In mundo Regnum Dei ita exstans, quin de mundo sit, humanae ordinem societatis collustrat, cum gratiae vires pervadunt illum atque vivum reddunt. Hoc nimirum modo animadvertuntur melius postulata alicuius societatis homine dignae; errores castigantur; fortitudo ipsa corroboratur nempe operandi ad bonum. Quod ad officium evangelicae animationis rerum humanarum advocantur christiani ac praesertim laici (56) una sane cum universis voluntatis bonae hominibus.

26. Potissimum intercesserunt anni MCMLXXXIX eventa in Europae orientalis mediaeque Civitatibus; universale tamen prae se ferunt momentum ac pondus, cum ex iis bona ac mala proficiscantur consectaria quibus omnis adficitur hominum familia. Hae quidem consecutiones non naturam demonstrant machinariam nec fatalem; sunt opportunitates potius hominum libertati tributae ut cum misericordi operentur Dei consilio inter humanam historiam agentis.

Prima videlicet consecutio fuit quibusdam in Nationibus congressio Ecclesiae cum opificum Motu, qui enatus pridem erat ex contraria quadam impulsione indolis ethicae nominatimque christianae adversus passim diffusam iniustitiae condicionem. Integrum ferme per saeculum idem Motus partim subiacuerat marxismi dominatui cum persuasum haberetur, ut efficienter possent proletarii contra tyrannidem pugnare, debere eos opinationes materiales atque oeconomicas facere omnino suas.

Intra ipsam marxismi dissolutionem exempla voluntaria erumpunt opificum conscientiae qui postulationem iustitiae pronuntiant atque agnitionis illius dignitatis quae operi humano insidet secundum socialem Ecclesiae doctrinam (57). Operariorum Motus ampliorem influit in coetum hominum labori addictorum bonaeque voluntatis ut persona humana liberetur eiusque vindicentur iura; ille Motus complures hodie amplexatur Nationes tantumque abest ut catholicae adversetur Ecclesiae, ut ad eam studiose omnino respiciat.

Marxismi placitorum occasus ex orbe haudquaquam tollit iniustitiae oppressionisque condiciones, unde ipse marxismus immodice iis condicionibus abutens hauriebat alimoniam. Illis autem, a quibus hodie nova ac vera conquiritur liberationis doctrina et usus, offert Ecclesia non suum modo sociale magisterium in universumque praecepta sua de hominis persona a Christo redempta, verum solidum suum adiuvandi officium ut exclusio hominum suppliciumque devincantur.

Recentiore hac aetate avida illa voluntas, qua quidam cupiverunt a parte stare oppressorum nec ab historiae ipsius seiungi curriculo, plures adduxit credentes ut multiplici modo inter rem marxistam et christianam quaerant compromissum quod effici minime potest. Suadet potius praesens hoc tempus, cum ea omnia supervaduntur quae iis in conatibus debilia fuerunt, ut bonitas iterum praedicetur integrae theologiae respicientis universam hominis liberationem." Hac quidem iudicandi ratione aestimati eventus anni mcmLxxxix praebent tandem pondus proprium etiam Tertii Mundi Nationibus quae suarum progressionum viam inquirunt haud secus ac fecerunt ante Europae mediae orientalisque Civitates.

27. Altera dein spectat consecutio ad ipsos Europae populos. Sunt enim plurimae iniuriae admissae tum in singulos homines et societatem tum in regiones et nationes istis omnino annis quibus communismus dominabatur, quin et antea; odia tunc multa et inimicitiae increverunt. Periculum ita nunc verum exsistit ne intereunte dittatura recrudescant ea eliciantque contentiones doloresque graves, si moralis illa pugna def ecerit et conscia ipsa conatio testimonium veritati reddendi, quae omnia superioris temporis conamina incitaverunt. Optandum ideo est ne hominum in animis odium visque vincant eorum potissimum qui pro iustitia luctantur, sed ut pacis veniaeque studium in omnibus crescat.

Opus tamen est solidis quibusdam consiliis quibus gignantur vel stabiliantur aliquae inter nationes structurae quae congruae disceptationis causa intercedant ipsis litibus apud Civitates coortis, unde earum quaeque perficere possit ut propria valeant iura et aequa impetretur consensio necnon placata conspiratio cum ceterarum Nationum iuribus. Quod totum necessarium praesertim Europae restat Civitatibus, inter se arctis vinculis quae iunguntur communis cultus humani et multorum saeculorum historiae. Permagnum flagitatur opus ut morali et oeconomica parte illae Nationes renoventur quae communismum reiecerunt. Diutius enim fundamentales rerum nummariarum rationes distortae deflexaeque sunt atque virtutes primariae cum oeconomica industria haerentes, cuius generis sunt veracitas fides navitas, immutatae sunt. Necesse est patientem effici rerum morumque renovationem, poscentibus nempe diutina destitutione miseris gentibus ut gubernatores sui effecta solida et proxima proferant alicuius prosperitatis utque legitimis suis optationibus convenienter satisfiat.

Lapsus marxismi maximos intulit impulsus ad orbis partitionem in clausos quosdam circulos, alium alii resistentem atque cunctos inter se invidia aliqua aemulantes. Clarius is etiam illuminavit ipsam veritatem communis populorum coniunctionis tum illud quoque verum: hominum laborem suapte natura intendi ad congregandas nec iam segregandas gentes. Pax enim et prosperitas bona sunt totius hominum generis propria, sic profecto ut iis recte ac longe perfrui non liceat si obtineantur aut retineantur aliis populis Nationibusque laesis, cum eorum violata sint iura vel ipsae a prosperitatis fontibus sint exclusae.

28. Certas apud Europae gentes incohatur quodam modo verum tempus 'post bellum'. Intima enim refectio institutorum oeconomicorum ad recentiorem usque aetatem `collectivorum' secum importat difficultates et iacturas, quae comparari etiam possunt cum sacrificiis et damnis quibus sese oneraverunt Nationes occidentales Continentis ut post mundanum illud alterum bellum redintegrarentur. Aequum proin est hisce in impedimentis Nationes quondam communistarum gubernio temperatas, consentienti adiumento aliarum Civitatum sustentari; at pariter paret eas esse ipsas debere suorum progressuum auctrices. Concedatur tamen iis oportet rationabilis quaedam facultas ut id consequantur, quod sine reliquarum Civitatum sussidio contingere haud potest. Ceterum hodierna asperitatum ac indigentiae condicio ex quodam historico processu manavit, cuius Nationes olim communistae saepius obiectum fuerunt non subiectum: quam ob causam illo versantur in statu non libera sua voluntate nec ob errores a se admissos, verum propter consectaria luctuosorum eventuum quos vis ipsa iniecerat, unde sunt praepeditae quominus progressionis oeconomicae civilisque tramitem diutius persequerentur.

Civitatum aliarum, in primis Europaearum, adiutorium quae scilicet iisdem in rerum eventibus partes egerunt ideoque onus earum in sese recipiunt, certo iustitiae respondet debito. At commodo etiam emolumentoque universali Europae congruit quae in pace vivere minime poterit si variae indolis certamina, ex prioribus temporibus veluti consectaria profluentia, multo acriora evaserint ob statum oeconomicae perturbationis, interioris inquietis ac desperationis.

Necessitas vero haec efficere non debet ut consilia et incepta in auxilium ac praesidium « Tertii Mundi » Nationum tardentur, utpote quae saepius inopiae egestatisque condicionibus laborent multo nimirum gravioribus." Singulare quoddam postulabitur conamen ut cunctae copiae viresque colligantur, quibus indiget orbis universus, ad metam incrementi oeconomici communisque progressionis, illustratis prius potioribus rebus necnon bonorum gradibus secundum quos oeconomica et politica capienda sunt consilia. Opes immensae praesto esse poterunt, apparatibus disiectis militaribus qui erant ad contentionem inter Orientem Occidentemque confecti. Eaedem vero opes multo etiam maiores fient, si conventa omnino fide digna fatta erunt, quibus lites dissolvantur pro bellis consuetis, ac si propterea principium moderandi et diminuendi arma in Nationibus quoque Tertii Mundi invaluerit, initis rationibus opportunis contra eorundem mercaturam (60). Ante omnia autem erit necesse totam illam relinqui mentem quae pauperes — homines ac nationes — esse censeat onus quoddam et ingratas molestias, a quibus id omne absumatur quod alii peperint. Ius enim sibi egeni vindicant bonis concretis perfruendi atque convertendi suam operis potestatem in utilem fructum, dum omnem orbem sic reddunt iustiorem omnibusque simul prosperiorem . Pauperum levatio permagna est occasio moralis et culturalis et ipsius oeconomici progressus omnium hominum.

29. Progressio denique non concipi debet aliqua ratione dumtaxat nummaria verum aestimatione prorsus humana (61). Non id solum hic interest ut populi cuncti eum tollantur ad prosperitatis gradum, quo ditiores hodie fruuntur Nationes, sed in hominum labore consociato ut dignior instituatur vita, ut insuper reapse dignitas navitasque creatrix cuiusque hominis succrescat necnon eius facultas respondendi vocationi propriae ideoque Dei ipsius appellationi in ea reconditae. In progressionis vero cacumine exercitatio consistit illius iuris-officii Deum quaerendi eumque cognoscendi ac secundum eam cognitionem vivendi (62).

In regiminibus vero tyrannidis et auctoritatis imperiosae principium est deductum ad extrema usque consectaria ipsius principatus violentiae prae ratione mentis. Coactus scilicet est homo ut rerum speciem pateretur vi iniunctam non adeptam suae rationis virtute nec libertatis suae usu. Illud itaque subverti oportet principium atque piane iura agnosci humanae conscientiae quae veritate sola vinciatur tam naturali quam revelata. His enim in agnitis iuribus princeps constat fundamentum omnis politici ordinis revera liberi (63). Magnopere igitur refert illud inculcari principium et varias quidem ob causas :

a) quoniam vetustae regiminis universalis auctoritatisque plenae figurae nondum sunt penitus superatae, quin immo periculum subsistit ne reviviscant; id quod renovatum studium suadet cooperationis et coniunctionis inter Nationes cunctas;

b) quoniam in progressis iam Civitatibus interdum nimia peragitur propagatio et praedicatio bonorum tantummodo ad commoditatem spectantium, excitatis naturae instinctibus ac propensionibus ad subitam voluptatem, unde difficulter agnoscitur et observatur ordo verorum humanae vitae bonorum:

c) quoniam quibusdam in Nationibus novae exoriuntur formae religiosi fundamentalismi quae, tecto vel etiam aperto modo, denegant civibus alterius religionis ac maioris civium partis plenam civilium vel religiosorum iurium illorum exercitationem, dum prohibent eos ne in culturae disceptationem ingrediantur atque circumscribunt ius Ecclesiae praedicandi Evangelium iusque hominum, audientium illam praedicationem, ut suscipiant eam et ad Christum sese convertant. Nulla veri nominis progressio effici potest nisi naturale ipsum primariumque servatur ius veritatis cognoscendae et secundum illam vivendi. Hoc iungitur cum iure naturali, tamquam exercitium eius altiorque persecutio, ius reperiendi et suscipiendi libere Iesum Christum qui verum est hominis bonum (64).

 

CAPUT IV

POSSESSIO PRIVATA
ET
UNIVERSALIS BONORUM ADDICTIO

30. In Encyclicis Litteris Rerum novarum valide Leo XIII affirmabat variisque argumentis contra temporis sui socialismum iuris possessionis privatae indolem naturalem (65). Quod ius ad autonomiam et profectum personae pernecessarium est ab Ecclesia usque ad hanc nostram aetatem semper defensum. Item Ecclesia docet bonorum possessionem non esse ius absolutum sed in sua iuris humani natura terminum suum gerere inscriptum.

Dum ius possessionis privatae enuntiabat Pontif ex pari cum planitate affirmabat bonorum « usum » commissum libertati esse obnoxium ipsorum primigeniae bonorum creatorum communi destinationi et etiam lesu Christi voluntati in Evangelio significatae. Scripsit enim: « Fortunati monentur ...: terrori locupletibus esse debere Iesu Christi minas rationem de usu fortunarum Deo iudici severissime aliquando reddendam »; et memorans Sanctum Thomam Aquinatem addidit: « At vero si illud quaeratur, qualem esse usum bonorum necesse sit, Ecclesia quidem sine ulla dubitatione respondet quantum ad hoc, non debet homo habere res exteriores ut proprias, sed ut communes », quia « legibus iudiciisque hominum lex antecedit iudiciumque Christi » (66).

Leonis XIII Successores duplicem affirmationem iteraverunt : possessionem privatam esse necessariam ideoque licitam, simul autem eandem esse circumscriptam (67). Concilium quoque Vaticanum II diligenter translaticiam doctrinam proposuit verbis quae ref erri utile est : « Homo, illis bonis utens, res exteriores quas legitime possidet non tantum tamquam sibi proprias, sed etiam tamquam communes habere debet, eo sensu ut non sibi tantum sed etiam aliis prodesse queant ». Et paulo ulterius : « Proprietas privata aut dominium quoddam in bona exteriora spatium piane necessarium ad personalem et familiarem autonomiam unicuique conferunt, et velut libertatis humanae extensio considerari debent Ipsa autem proprietas privata et indolem socialem natura sua habet, quae in communis destinationis bonorum lege fundatur » (68). Eandem doctrinam repetivimus Nos, primum in allocutione ad III Coetum Episcopatus Latino-Americani Pueblae collecti, deinde in Litteris Encyclicis Laborem exercens et Sollicitudo rei socialis (69).

31. Cum haec relegitur institutio de iure possessionis deque communi bonorum destinatione respectu aetatis nostrae, quaeri potest de origine bonorum quae vitam hominis sustentant, eius necessitatibus satis faciunt et sunt eius iurium obiectum.

Omnium, quae bona sunt, origo prima est ipsius Dei actus qui terram creavit et hominem hominique terram dedit ut in eam dominaretur labore suo eiusque frueretur fructibus (cf. Gn 9, 28-29). Deus terram dedit universo humano generi ut ea omnia huius membra sustentaret, nullo excluso nullo anteposito. Hic radix reperitur universalis destinationis bonorum terrae. Terra quidem, quoniam fecunda est et par necessitatibus hominis explendis, primum Dei donum est ad vitam humanam sustentandam. Terra autem suos non fert fructus sine peculiari hominis ad Dei donum responsione id est sine labore: per laborem homo utens intellegentia et liberiate sua in eam dominatur eamque suam facit dignam sedem. Hoc modo is suam facit eam terrae partem quam sibi opere comparavit. Ibi est possessionis privatae origo. Is, ut patet, etiam officio astringitur ne impediat quin alii homines suam doni Dei habeant partem; immo vero cum iis operam suam consociare debet ut universae terrae simul dominentur.

In historia semper haec duo, labor et terra, inveniuntur, cuiusque humanae societatis initio. Non semper tamen haec duo eandem habent inter se necessitudinem. Olim naturalis terrae fecunditas apparebat et reapse erat divitiarum pars praecipua, opus autem eiusmodi fecunditatis auxilium erat et columen. Nostra aetate laboris hominum plus plusque in dies partes excellunt, nempe ut idem adferat divitias corporeas et incorporeas; insuper evidens fit hominis cuiusque laborem natura sua cum labore aliorum hominum necti. Hodie praesertim laborare est cum aliis laborare et laborare pro aliis; est aliquid facere pro aliquo. Opus eo fecundius est et fertilius, quo homo intellegentior in cognoscenda vi feracitatis terrae est inque necessitatibus pernoscendis alterius hominis pro quo ipse operatur.

32. Sed aliud possessionis genus est huius aetatis peculiare nec minus habet momentum quam terrae: possessio haec est cognitionis, technicae artis, totius scientiae. In hoc possessionis genere divitiae consistunt Nationum ad quaestuosae industriae incrementa provectarum, multo magis quam in possessione opum naturalium.

Dictum est nuper hominem cum aliis hominibus laborare, « sociale opus » participantem, quod circulos gradatim ampliores ipsamque universam terram comprehendit. Qui aliquid efficit praeterquam in usum suum, id facit plerumque ut alii eadem re utantur iusto pretio soluto communibus consiliis definito per liberam pactionem. Ipsa piane tempestive cognoscendi facultas aliorum hominum necessitates et concursiones earum rerum, quae quaestui sunt et aptiores ad illis satisfaciendum, alius est divitiarum fons in hodierna societate. Ceterum multa bona gigni non possunt efficaciter industria unius personae sed postulant ut multi eandem operam in idem communicent. Hunc nisum conciliare, eius diuturnitati cavere, curare ut vere is respondeat necessitatibus quas debet explere, pericula suscipere quae requiruntur hoc quoque est in hodierna societate fons divitiis fecundus. Ita evidentiores et usque praestantiores fiunt rationes laboris humani ordinati et efficientis et, sicut est huius laboris pars praecipua, facultatis consilia capiendi et opera conducendi (70).

Haec via, quae in lucem profert veritatem de persona quam Christiana fides numquam affirmare destitit, est attente et studiose consideranda. Revera praecipua hominis copia ipse homo est una cum terra. Eius intellegentia efficit ut perspiciantur potentia feracitatis terrae et multiformes modi quibus humanis necessitatibus satisfieri possit. Eius bene temperatus labor in conspiranti cooperatione facit ut consortiones laboris constituantur ampliores et fiducia dignae ad naturalem et humanum ambitum mutandum. Hac ratione graves implicantur virtutes, quales diligentia sunt, sedulitas prudentia in aequis periculis suscipiendis, auctoritas et fidelitas in officiis inter personas, fortitudo in exsequendis difficilibus et acerbis propositis necessariis tamen ad administrationis opus commune et ad occurrendum fortunae vitiis quae accidere possunt.

Hodierna oeconomia administrationis utiles admittit aspectus, quorum fundamentum est personae libertas quae in regione oeconomica significatur sicut et in tot aliis. Etenim oeconomia pars est multiformis industriae humanae inque eam, sicut in quamlibet aliam regionem, ius valet libertatis sicut et officium ea utendi ex animi conscientia. Sed notari refert hodiernae societatis et praeteriti temporis etiam recentioris propensiones proprie differre inter se. Si olim proventuum causa potissima terra erat et postea pecuniae caput, acceptum tamquam acervus machinarum et bonorum ex instrumentis constantium, nulle causa praecipua usque magis ipse est homo, hoc est eius cognoscendi facultas quae apparet per cognitionem et disciplinas, facultas se ordinandi consociata voluntate, facultas necessitatem alterius intellegendi eandemque explendi.

33. Attamen fieri non potest quin reprehendantur pericula et incommoda cum eiusmodi processu coniuncta. Re multi homines, fortasse eorum maior pars, instrumentis carent quae potestatem f aciunt ingrediendi modo certo et humaniter digno figuram conductionis et operis, in qua ipse labor locum obtinet principem. Hi sibi parere nequeunt primas cognitiones quibus possint suam efficiendi vim exprimere suamque augere potentiam. Nec habent facultatem se mutuo cognoscendi et secum communicandi, quae efficeret ut eorum dotes existimarentur et in usum converterentur. Hi ad summam, si non omnino quaestui sunt, large segregantur, et progressus oeconomicus fit, ut ita dicamus, super eorum capita, nisi forte prorsus iam angusta spatia contrahit veterum oeconomiarum ad victum solum pertinentium. Inhabiles ad obsistendum mercium aemulationi modis novis effectarum et postulatis bene respondentium, quibus ipsi antea prospicere solebant usitata rerum ordinationis forma, ostentatae opulentiae illecti splendore quam tamen assequi non possunt et simul egestate pressi, eiusmodi homines urbes Tertii Mundi frequentant, ubi saepe sunt quoad culturam eradicati et in violentae mutabilitatis condicionibus versantur, copiam habentes nullam se cum aliis consociandi; non iis dignitas attribuitur et interdum curatur ut de historia tollantur per vires cogentes ad imminuendam subolem humanae dignitati contrariam.

Multi alii homines, etsi non omnino seiuncti, in rebus locisque vivunt, ubi omnino primaria est contentio de necessariis ubi adhuc regulae vigent capitalismi pristini tali in « crudelitate », ut haec nullo patto sit atrocitate minor quam duritia turbidissimorum temporum initialis processus quaestuosarum industriarum invectionis. Aliis in casibus adhuc terra est progressus oeconomici pars potissima et qui eam colunt, a possessione exclusi, rediguntur in dimidiatae servitutis condiciones (71). Hisce in casibus etiamnum, sicut tempore Encyclicarum Rerum novarum, loqui licet de abusione inhumana. Quamvis magnae mutationes factae sint in societatibus excultioribus, humana capitalismi vitia cum conseguenti dominatu rerum in homines minime defecerunt; immo, quod ad pauperes spectat, ad bonorum corporeorum penuriam addita est egestas doctrinae et educationis quae eos impedit ne se liberent sua indecora servitute.

Incommode occidit quod talibus in condicionibus maior incolarum « Tertii Mundi » pars adhuc vivit. At non recte « Tertius Mundus » sola significatione geographica intellegi debet. In huius « Mundi » nonnullis regionibus et socialibus in eius partibus instituti sunt progressionis cursus qui innituntur non tam aestimatione opum corporearum quam « f acultatis humanae ».

Annis non remotis affirmatum est progressionem pendere ex separatione Nationum pauperiorum a totius orbis commercio et ex earum spe in propriis viribus posita. Recentiorum annorum experientia contra ostendit Nationes seclusas languisse et regressas esse, cum quae ingredi potuerint generalem negotiorum inter se conexionem in gradu internationali, fioruerint. Maxime igitur incomrnodum videtur aequum accessum adipisci ad mercaturam internationalem, positum quidem non in principio illo — unam tantum partem spectante — opibus naturalibus abutendi, sed potius in aestimatione opum humanarum (72).

Aspectus tamen « Tertii Mundi » proprii etiam in Nationibus cultis exstant ubi continua modorum efficiendi et consumendi mutatio dignitatem imminuit quarundam notionum iam adeptarum et professionum confirmatarum postulatque ideo continuum conatum recuperandae praestantiae et adcommodationis. Illi qui gradum temporum aequare nequeunt facile possunt segregari; cum iis sunt grandes natu, iuvenes qui non valent se bene inserere vitae sociali et generatim tenuiores et « Quartus Mundus » qui dicitur. Mulieris quoque condicio hoc in statu rerum est minime facilis.

34. Simul quod ad singulas Nationes spectat simul quod rationes internationales, liberum commercium videtur efficacissima via ad opes collocandas et ad necessitatibus feliciter respondendum. Hoc tamen solum valet de eis necessitatibus, quae « ad solvendum sunt » quae pondus emptionis habent, et de opibus quae « ad vendendum » sunt quanti aequum est. Sed quaedam exsistunt postulata humana quae ad mercaturam non attinent. Grave est caritatis et iustitiae officium prohibere ne fundamentales humanae necessitates non satiatae maneant et homines qui iis premuntur pereant. Est praeterea necesse hos homines indigentes adiuvari ad consequendas cognitiones, ad ineundas mutuas conexiones, ad excolendas suas dotes et habilitates quibus possint suarum opum et f acultatum virtutem augere. Ante rationem permutationis rerum parium et ante iustitiae genera quae eius sunt propria, aliquid viget quod homini debetur quia homo est ob eius eminentem dignitatem. Hoc aliquid, quod debetur, potestatem flagitat qua quis superstes vivat et reapse ad bonum commune totius generis humani conducat.

In « Tertii Mundi » adiunctis totam suam servant vim, immo sunt quibusdam in casibus persequenda, ipsa proposita quae Encyclicae Rerum novarum indicaverunt ad impediendum ne hominis opus minueretur ipseque homo nuda fieret merx : salarium nempe quod vitae familiae sufficeret; publicas cautiones senectuti tutandae et operis vacationi vitandae ; aptam condicionum laboris tutelam.

35. Magnus fecundusque campus patescit navitatis et contentionis, iustitiae nomine, pro opificum collegiis ceterisque operariorum consociationibus, quae eorum iura defendunt et subiectivam eorum indolem tuentur simulque munus potissimum sustinent spectans ad culturam, ut ii plenius et dignius vit.am Nationis communicent eiusque iter ad progressionem foveant.

Hoc sensu iure loqui licet de certamine contra rationem oeconomicam acceptam tamquam modum qui in tuto collocat principatum absolutum pecuniae capitis, possessionis instrumentorum, quibus bona gignuntur, et terrae, respectu liberae laboris hominis subiectivae indolis (73). Huic contra talem rationem certamini non proponitur, uti exemplar alternum, formula socialista, quae reapse esse videtur capitalismus reipublicae, sed societas liberi operis, conductionis et participationis. Ea scilicet me rcatui non opponitur sed convenienter est Reipublicae auctoritatibus temperanda ut totius societatis expleat necessitates.

Ecclesia probat iustas quaestus partes, tamquam administrationis prosperae indicem. Cum enim administratio lucrum gignit, constat vias bona efficiendi esse adhibitas apte et respondentibus humanis necessitatibus esse iuste satisfactum. Quaestus tamen non est solus condicionum administrationis index. Fieri potest ut computationes oeconomicae sapienter ordinatae sint et simul homines, qui administrationis sunt patrimonium praestantissimum, indigne afficiantur iniuria. Istud non solum est ratione morali reiciendum, sed praevideri certe potest id efficientiae quoque oeconomicae administrationis nociturum. Etenim eo spectat alicuius negotii administratio ut non modo quaestum gignat, verum etiam ut ipsa administratio supersit veluti hominem communitas qui diversis viis fundamentales suas necessitates explendas curant et coetum peculiarem constituunt toti societati servientem. Quaestus est vitae administrationis temperator, sed non unicus ; praeter illum enim alia humana elementa et moralia consideranda sunt quae, procedente tempore, saltem par momentum habent pro totius incepti vita.

Iam vidimus improbandam esse affirmationem ex qua, vieto « socialismo reali » uti aiebant, capitalismus unicum exstimetur exemplar constitutionis oeconomicae. Frangantur oportet eiusmodi obstacula et monopolia quae non sinunt tot populos progressus facere, omnibus praeterea personis et Nationibus caveatur de praecipuis condicionibus per quas progressio participetur. Eiusmodi propositum a tota communitate internationali postulat nisus praestitutos et conscios. Oportet Nationes fortiores opportunitatem tenuioribus dent se vitae internationali inserendi, et tenuiores talem amplectantur occasionem, necessariis coeptis et incommodis se dedendo, providendo stabilitati conspectus politici et nummarii necnon certae exspectationi in futurum, tum auctae propriorum opificum peritiae, formationi conductorum efficientium et sui officii consciorum (74).

Impraesentiarum utilia incepta ad hoc propositum assequendum difficultate gravantur, quae magnam partem nondum est dirempta, debiti videlicet externi Nationum pauperiorum. Est quidem iustum illud: debita esse solvenda; sed non licebit exsolutionem petere vel exigere, si illa inducet revera ad tales electiones politicas, ut ingentes humanas multitudines ad famem agat et desperationem. Illicitum est postulare ut aes alienum contractum intolerabilibus cum incommodis solvatur. His in casibus necesse est — uti ceteroqui partim iam fit — modi inveniantur ad oneris debiti deminutionem, dilationem et etiam exstinctionem, congruentes cum fundamentali iure populorum ad victum et progressionem.

36. Decet nulle peculiares quaestiones et minationes, quae exsistunt in oeconomiis provectioribus quaeque cum propriis earum notis coniunctae sunt, animadvertere. Anteactis progressus temporibus homo semper vixit re necessaria coactus. Pauca erant eius postulata, quodammodo eius corporis constitutione definita; et industria oeconomica inclinabat ad illa procuranda. Patet autem hodie non solum agi de bonorum sufficientium danda copia, sed etiam responsione reddenda postulationi bonitatis: haec est bonitas mercium conficiendarum et consumendarum; bonitas publicorum munerum, quibus homo fruitur, rerum locorumque adiunctorum et vitae universae bonitas.

Postulatio ipsius vitae, natura sua acceptioris et ditioris, est per se legitima; tamen non possunt non in luce poni nova officia et pericula huic historico tempori cohaerentia. Modis, quibus novae necessitates oriuntur et definiuntur, semper subest notio plus minusve homini eiusque vero bono consentanea: ex delectibus bonorum efficiendorum et consumendorum certa se patefacit cultura, uti universalis vitae notio. Hinc oritur nimium rerum consumendarum studium. In deprehendendis novis necessitatibus novisque viis satisfaciendi eis, oportet quemque sinere se integra hominis imagine dirigi, quae observet momenta eius uti hominis et materialia ac naturalia interioribus et spiritalibus subiciat. Si quis autem suos directo spectat appetitus et praetermittit naturam personae suae consciae et liberae, importari possunt mores consumptionis et vitae consuetudines ipsae per se vitiosae aut eius corporis et animi sanitati nocentes. Institutum oeconomicum in se normas non habet quibus possit recte discernere modos novos et altiores satiandi necessitates humanas ab ipsis novis necessitatibus invectis, quae personae maturae formationi obstant. Necessarium igitur est, et urget magnum opus institutorium et culturale, quod comprehendat emptorum formationem ad prudentem usum potestatis suae seligendi ac formationem ipsorum effectorum ad acrem officii conscientiam et imprimis eorum qui artem exercent utendi instrumentis communicationis socialis, iam praeter necessarium civilium Auctoritatum interventum.

Magnum exemplum consumptionis artificiosae, saluti et dignitati hominis contrariae, et certe non facilis inspectionis, est exemplum medicamenti stupefattivi. Eius diffusio signum est gravis vitii ordinis socialis eique etiam subiacet necessitatum humanarum « interpretatio » materialistica et quodammodo usuum humanorum destructiva. Potentia igitur novationis liberae oeconomiae ad effectum adducitur ab una parte tantum neque apte. Medicamentum stupefactivum perinde ac obscenitates aliaque genera nimiae rerum consumptionis, cum debilium abutuntur infirmitate, vacuum compiere spiritate volunt quod interea factum est.

Malum non est melius vivere cupere sed mala est constitutio vitae, quae melior esse iudicatur, cum id spectat ut quis habeat non ut sit, et cum is plus habere vult non ut plus ipse sit sed ut vita absumatur supervacanea voluptate (75). Curandum est idcirco ut vitae rationes constituantur, in quibus conquisitio veri pulchri boni et communio cum ceteris hominibus propter communem progressionem electiones efficiant consumptionum, compendiorum, pecuniae collocationum. Quod ad hoc pertinet, non possumus solummodo monere de officio caritatis, id est de officio subveniendi per id « quod superest », et interdum etiam per id quod est « necessarium », ut res suppetant quae opus sunt ad pauperum vitam. Etiam significamus consilium pecuniam collocandi potius hic quam illic, in hac parte frugifera potius quam in alia, electionem esse semper moralem et culturalem. Certis definitisque condicionibus positis et rei oeconomicae et stabilitatis politicae quae praeteriri non possunt, propositum pecuniam collocandi, id est alicui populo occasionem dandi ut ex suo labore commoditatem percipiat, oritur etiam ex sensu benevolentiae et ex fiducia Providentiae, quae humanam indolem ostendunt illius qui consilium capit.

37. Praeter consumptionis quaestionem, aliquid sollicitudinis habet estque illi arcte iuncta, quaestio oecologica. Homo enim magis habere cupiens et gaudere quam esse et crescere, immodice et sine moderatione opes terrae et suae ipsius vitae absorbet. Stultae locorum naturalium destructioni error subest anthropologicus nostra aetate sane diffusus. Homo, qui intellegit se posse suo opere mundum mutare et quodammodo « creare », obliviscitur hoc opus semper exerceri supra fundamentum primigeniae donationis rerum a Deo factae. Iste cogitat sibi licere arbitrio suo terra uti et frui eam sine condicione voluntati suae subicienti, ac si ea suam non habeat formam et destinationem priorem sibi a Deo tributam, quam homo potest quidem excolere non autem prodere debet. Nedum suo fungatur munere cooperatoris Dei in mundo, non recte homo in Dei locum succedit sicque abit ad concitandam naturae detrectationem quam is potius vexat quam gubernat (76).

Hac in re animadvertitur ante omnia egestas vel illiberalitas obtutus ac prospectus hominis, studentis nempe res potius possidere quam ad veritatem ref erre et destituti illo habitu sui immemore gratuito aesthetico, qui manat ab admiratione rerum quae sunt et pulchritudinis quique spectandum praebet in rebus aspectabilibus nuntium Dei invisibilis qui eas condidit. Quod ad hoc attinet, genus humanum conscium esse debet suorum munerum et officiorum erga futura saecula.

38. Praeter insanam locorum naturalium destructionem illa sane gravior est hic commemoranda quae ad hominem ambitum pertinet in quam tamen rem longe abest ut necessaria consideratio intendatur. Dum enim iuste profecto, etsi multo minus quam oportet, cogitatur de areis naturalibus diversorum generum animalium, quae ne exstinguantur periculum est, quoniam intellegitur eorum unumquodque peculiariter conf erre ad terrae generalem temperationem, parum curatur de « oecologiae humanae » condicionibus moralibus tutandis. Non solum terra a Deo homini data est, qui ea uti debet primigenium propositum observans pro quo ei tamquam bonum est data; sed etiam homo sibi ipsi a Deo datus est eique est ideo observanda structura naturalis et moralis qua est donatus. Quod ad haec spectat, mentio est facienda gravium quaestionum urbanae vitae nuperius inductae ac necessitatis prospiciendi ut in eiusmodi studio urbanitatis consulatur vitae personarum, atque attentionis ad « oecologiam socialem laboris ».

Homo suam essentialem a Deo accipit dignitatem simulque potestatem transcendendi omne societatis institutum usque ad veritatem et ad bonum. Is tamen condicionibus adstringitur structurae socialis in qua vivit, tum accepta educatione et locis exterioribusque rebus. Haec possunt efficere ut secundum veritatem aut facilius aut difficilius vivat. Consilia, quibus ambitus humanus constituitur, possunt ergo structuras proprias peccati parere, quae impediunt ne, qui iisdem varie premuntur, piene se qua homines perficiant. Tales structuras demoliri et pro illis veriores convictionis formas substituere, negotium est quod firmum postulat animum et patientiam (77).

39. Prima et fundamentalis « oecologiae humanae » serviens compages est familia, in qua homo primas et praecipuas notiones recipit de veritate deque bono, discit quid sit amare et amari et idcirco, quid sit re esse personam. Intellegenda est hic familia matrimonio innisa, in qua mutuum viri et mulieris sui donum condicionem gignit vitae, in qua infans nasci potest et suas educare facultates, suae dignitatis conscius fieri et se praeparare ad sortem suam obeundam unicam ut quae iterari non possit. Saepe contra accidit ut homo deterreatur ab implendis condicionibus humanae procreationis, et inducatur ad putandum seipsum suamque vitam potius summam esse sensuum experiendorum quam opus efficiendum. Oritur hinc quaedam lacuna libertatis, quae perducit ad respuendum officium quo se perpetuo quis coniungat cum alla persona et filios generet, aut perducit ad liberos aestimandos unam ex tot « rebus » quae haberi possunt aut non haberi secundum propriam libidinem, quaeque cum aliis opportunitatibus certant.

Oportet rursus familia existimetur vitae sacrarium. Ea enim sacra est ; locus est ubi vita Dei donum apte potest accipi et defendi contra multiplices incursiones quibus obicitur, et crescere valet prout verus humanus postulat auctus. Adversus culturam mortis, quae dicitur, familia culturae ipsius vitae est sedes.

Humana mens hac in re propendere potius videtur ad imminuendos tollendos vel delendos vitae fontes, etiam abortione adhibenda in mundo quidem diffusa, quam ad def endendas et aperiendas vias vitae. In Encyclicis Sollicitudo rei socialis vituperatae sunt constantes venditationes contra natorum numerum secundum falsam notionem quaestionis demographicae. Ibi namque « summa violatio patratur liberi eorum consilii, quorum interest, ... qui coercitionibus intolerabilibus haud raro sollicitantur, ut novae huic succumbant formae oppressionis » (78). Scilicet de agendi rationibus agitur quae per novas technicas ita se extendunt ut, quasi in « chemico bello », pluries centenorum milium hominum vitam corrumpant indefensorum.

Hae improbationes non tantum impugnant rationem oeconomicam, quantum rationem ethicam-culturalem. Oeconomia namque solummodo aspectus est et modus multiplicis humanae industriati. Si ea absoluta ducitur, si mercium confectio et consumptio principem locum tenent vitae socialis et evadunt unicum societatis bonum nulli alii obnoxium, hoc fit non solum nec tantopere propter rationem oeconomicam, quam ob id, quod ratio socialis-culturalis ignorans pondus ethicum et religiosum imminutum est et soli bonorum ac servitiorum effectioni vim tribuit (79).

Haec omnia contrahi possunt rursus si affirmatur libertatem oeconomicam solummodo esse libertatis humanae partem. Cum ea autonoma fit, cum scilicet homo censetur confector aut consumptor bonorum potius quam persona quae efficit res et consumit ut vivat, tunc suam amittit cum persona humana necessariam coniunctionem et tandem eam abalienat et opprimit (80).

40. Reipublicae est illa bona communia defendere et tueri, qualis sunt loca naturae et circumstantia resque exteriores hominis, quae protegi non possunt solis mercatus viis et rationibus. Sicut temporibus veteris capitalismi Respublica debebat iura laboris fundamentalia defendere, ita nunc novo in capitalismo et illa et universa societas bona communia defendere debent, quae ceteroquin saeptum sunt intra quod tantummodo potest quisque legitime sua ipsius consegui proposita.

Alius hic mercatus terminus invenitur necessitates exsistunt communes et qualitativae, quae istius modis et institutis expleri nequeunt. Humana postulata exsistunt quae eius logicam consecutionem effugiunt. Bona exsistunt quae ex sua natura nec possunt nec debent venire et emi. Haud dubie, viae rationesque mercatus multa praebent auxilia; adiuvant praeter cetera, ad melius opibus utendum ; mercium commutationem fovent, et imprimis maximi faciunt voluntates et proposita personae humanae, quae in pactione incidunt in voluntatem et proposita alterius personae; attamen pericula afferunt « idololatriae » mercatus, qui bona esse nescit quae suapte natura nec sint nec esse possint simplices merces.

41. Marxismus exprobravit societates medii ordinis civium possidentium, nominatim eas reprehendens quod vitam humanam mercem reddidissent et abalienassent. Haec obiurgatio nititur falsa et non sufficienti alienationis notione, quae eam promit e sola regione cognationum confectionis et possessionis, eam scilicet in materialismo ponens et insuper negans legitimas et utiles esse necessitudines mercatus etiam in sua ipsarum provincia. Ea doctrina ita demum affirmat una ordinatione sociali generis collectivi aboleri posse alienationem. At experientia historica Nationum socialistarum ostendit alienationem communismo non deleri sed augeri potius, addita rerum necessariarum penuria et oeconomica inefficacia.

Vicissim historica Occidentis experientia ostendit, si explicatio et fundamentum marxianum alienationis falsa sint, alienationem tamen cum veri sensus vitae amissione etiam in societatibus occidentalibus vigere. Haec in rebus consumendis fit, cum homo falsis levibusque voluptatibus implicatur potius quam adiuvatur ad suam humanitatem vere et reapse experiendam. Alienatio fit etiam in opere, cum hoc ita disponitur, ut suos fructus et reditus solos maximi ducat, nec curatur ut opifex suo labore plus aut minus se perficiat qua hominem, prout plus crescat concors communitatis promptae communicatio aut eius solitudo in acerrima commerciorum aemulatione et mutuae ignorationis, ubi eius humanitas instrumentum dumtaxat putatur non finis.

Oportet notio alienationis ad visionem christianam revocetur, pro qua instrumenta et proposita hominis invertuntur : cum non agnoscit praestantiam et magnitudinem personae in seipso et in altero, homo non potest sua humanitate frui nec illam necessitudinem et communionem cum ceteris hominibus participare ad quam Deus eum condidit. Per liberum enim sui donum homo vere is fit qui esse debet (81). Quod donum fieri potest ob essentialem facultatem transcendentiae personae humanae. Homo non potest humanae tantum rerum ordinationi se donare, abstractae cuidam cogitationi vel fucatae utopiae. Uti persona se ipsum potest donare alii personae vel aliis personis et denique Deo, qui auctor est illius rei quae ea est, et unus potest plene eius accipere donum (82). Alienatus est homo qui recusat se ipsum transcendere et donum sui experiri atque formationem verae communitatis humanae, directae ad sortem eius ultimam quae Deus est. Alienata est societas quae suis in formis ordinationis socialis et rerum confectionis atque consumptionis difficiliorem reddit traditionem huius doni et huius inter homines conspirationis constitutionem.

In societatibus occidentalibus est superatus quaestus immitis, saltem secundum illas formas, quas Carolus Marx inquirit et describit. Attamen superata non est alienatio in formis abutentis quaestus multiplicibus, cum homines sibi ipsis vicissim quaestui sunt et, dum usque exquisitius satisf aciunt peculiaribus et secundariis necessitatibus, necessitates praecipuas et veras spernunt quae etiam modos dirigere debent satisfaciendi ceteris postulatis (83). Homo qui solum curat ut potiatur rebus et fruatur, nec iam aptus ad cupiditates et impetus suos refrenandos atque per oboedientiam veritati subiciendos, liber esse non potest. Oboedientia veritati etiam veritati quoad Deum et hominem, est prima libertatis condicio. Nam efficit ut proprii usus, appetitus et modi ad eos sedandos secundum iustum ordinem disponantur ita sane ut rerum possessio ratio fiat qua homo crescat. Huic incremento obesse potest callida usurpatio instrumentorum communicationis socialis, quae bene dispositae pertinaciae vi pariunt consuetudines motusque opinionum, cum considerari non possint fundamenta quibus illa nituntur.

42. Initialem quaestionem nunc repetentibus licetne nobis affermare, collapso communismo, capitalismum esse rationem socialem vincentem et ad illam spectare debere Nationum conatus quae operam dant suis oeconomiis reficiendis suisque societatibus? Estne hoc exemplar Nationibus Tertii Mundi proponendum quae verae progressionis oeconomicae et civilis quaerunt viam?

Responsio sane implicata est. Si « capitalismus » existimatur ratio oeconomica, quae pondus praecipuum et positivum agnoscit administrationis, mercatus, possessionis privatae et hinc consequentis responsalis officii de instrumentis confectionis, liberae hominis facultatis moliendi in oeconomiae regione, responsio est certe adfirmans, etsi forte magis proprium est loqui de « oeconomia administrationis », vel « oeconomia mercatus », vel simpliciter « oeconomia libera ». At si « capitalismus » existimatur ratio, ubi libertas in provincia oeconomiae, non in solidum contextum politicum tamquam in formam stabilem includitur, qui eam immittat ad ministerium integrae libertatis humanae eamque putet peculiarem mensuram libertatis cuius cardo ethicus est et religiosus, tum responsio tantundem negans est.

Marxismi solutio male cessit sed manent in mundo quaedam condiciones derelictionis et abusionis (praesertim in Tertio Mundo), necnon alienationis humanae (praecipue in Nationibus excultioribus), contra quas Ecclesia vocem suam fortiter attollit. Tot multitudines etiam nunc in miseria versantur cum corporum tum animorum. Marxismi casus in tot Nationibus aufert certe impedimentum in his quaestionibus apte et ad rerum veritatem obeundis sed eas non dirimit. Quin immo periculum est ne radicalis diffundatur ideologia capitalismo consentanea, quae renuit eas etiam tractandas suscipere, cum iam in antecessum putet irritum fore omnem nisum eis occurrendi, easque temere credit componendas augescentibus mercatus viribus.

43. Ecclesia exempla non habet quae proponat. Exempla ad res attinentia et vere efficacia solum oriri possunt in diversis condicionibus historicis, si ii quorum est operam navant quaestionibus definite profligandis pro earum singulis aspectibus socialibus oeconomicis politicis et culturalibus quae mutuo nectuntur (84). Huic negotio Ecclesia praebet, tamquam necessariam directionem optimam, suam doctrinam socialem, qua — ut iam diximus — probatur utilitas mercatus et administrationis sed simul significatur necesse esse et illum et hanc in bonum intendi commune. Ea legitimos indicat conatus opificum, quibus plenam adipisci student suae dignitatis aestimationem et amplius vitam administrationis participare adeo ut, etsi cum aliis et sub aliis moderantibus, possint quodam modo, « in re propria laborare » (85), suam intellegentiam et libertatem exercentes.

Integer personae humanae progressus in labore non adversatur quin immo feracitati et efficaciae adstipulatur operis, quamvis in controversiam deducere possit ordines potestatis defixos. Administratio haberi non potest tantummodo « capitum pecuniarum societas » ; ea simul est « societas personarum », cuius participes sunt, modo diverso et propriis cum oneribus, simul illi qui caput suppeditant ad eius actionem necessarium, simul qui per suum laborem cooperantur. Ut haec proposita capiantur, opus est etiam magno opificum motu sociato pro personae humanae liberatione et piena progressione.

« Rebus novis » praelucentibus huius aetatis, est rursus ponderata necessidudo possessionis cuiusque seu privatae cum universali bonorum destinatione. Homo se perficit per suam intellegentiam et suam libertatem ; et hoc agens sumit uti obiectum et instrumentum res mundi easque suas facit. In hac ipsius industria nititur ius suscipiendi res easque privatim possidendi. Suo labore homo semper curam adhibet non de se solo, sed etiam de ceteris et cum ceteris eam suscipit quisque cooperatur alieno labori et bono. Homo laborat ut necessitatibus subveniat familiae suae, communitatis cuius est pars, Nationis et, ad summam, totius humani generis (86). Is insuper interest operibus aliorum qui in eadem administratione operantur, et etiam laboribus provisorum atque consumptioni clientium, instar coniunctionis continuae, quae gradatim se extendit. Etiam possessio instrumentorum bonis gignendis tum in quaestuosa industria, tum in agricultura iusta est et legitima, si labori utili servit; sed illicita evadit cum in profectum non vertitur, aut usurpatur ut labori alieno impedimento sit, ad lucrum consequendum, quod non oritur ex universali amplificatione operis et divitiarum socialium, sed potius ex horum coercitione, ex illicito lucro, ex quaestibus faciendis et ex abruptione illius necessitudinis in provincia laboris (87). Eiusmodi possessio nullam habet excusationem, sed est contra usus improbus coram Deo et hominibus.

Officium quaerendi victum in propriae frontis sudore simul ius quoddam praemittit. Societas, in qua hoc ius constanter negatur, in qua consilia rationis oeconomicae non sinunt opifices aptas adipisci operae condiciones, nec ut honesta probari potest nec iustam persequi pacem socialem (88). Sicut persona piene se perficit libero sui dono, ita possessio recte comprobatur si occasiones laboris et auctus humani pro omnibus generat ex modis temporibusque legitimis.

 

CAPUT V

CIVITAS ET ANIMI CULTUS

44. Non Leo XIII nesciebat sanam Civitatis doctrinam omnino posci unde recte procederet humanarum actionum progressus, profectus videlicet rerum spiritalium et materialium quae essent utraeque necessariae (89). Hanc propter causam ipse quodam Rerum novarum loco societatis compagem demonstrat tribus potestatibus pollentis — potestate scilicet legum ferendarum, potestate exsecutoria et iudiciali idque vero illis temporibus novum quiddam habebatur in Ecclesiae magisterio (90). Ratio autem haec de natura sociali hominis intellectum rerum quendam ad veritatem versum ostendit, cui nempe legibus opus est congruentibus ad omnium libertatem tuendam. Idcirco satius est compensari omnem potestatem cum aliis muneribus imperiisque quae eiusdem servent fines. Hoc est « Civitatis iuris » principium, in qua non arbitrariae voluntates hominum, at leges potissimum dominantur.

Huic vero doctrinae hodiernis temporibus totalitarismus obstitit, qui sub marxiana et leniniana specie existimat nonnullos peritiores gnarosque legum societatis progressus vel ex genere quodam oriundos et propiores collectivae cognitionis reconditioribus fontibus omnino carere erroribus atque proinde summam imperii sibi vindicare. Illud addatur: totalitarismum ex veritate obiective negata oriri: si enim transcendens non datur veritas cui obtemperans homo suam plenam capessit proprietatem, tum vero nullum datur principium stabile quod iustas necessitudines inter homines praestet. Etenim quod ordinis, coetus cuiusdam, Nationis proprium est necessario efficit ut alii contra alios decertent. Nisi transcendens aliqua veritas agnoscitur, vis imperii superat, atque quae habet instrumenta quisque penitus adhibere contendit ut suum commodum imponat suamque mentem, iuribus aliorum contemptis. Sic proinde tantundem homini parcitur, quantum veluti instrumentum adhiberi potest ad solum dominantium profectum. Hodierni igitur totalitarismi radix in negatione reperitur dignitatis transcendentis humanae personae, quae est visibilis imago Dei invisibilis, quapropter per se ipsa iurium subiectum, quam nemini licet violare : neque scilicet individuo, neque numero cuidam neque ordini neque Civitati Nationive. Ne maiori quidem socialis corporis parti istud permittitur contra minorem partem ut se ponat et eam secludat, opprimat, abutatur eandemque delere studeat (91).

45. Cultus et totalitarismi usus Ecclesiae negationem pariter sibi conciliat. Civitas namque vel factio, quae bonum se absolutum efficere posse in historia existimat quaeque similiter ultra principia cuncta se locat, pati non potest iudicium obiectivum de bono maloque dari, extra Civitatis moderatorum voluntatem, quo pro re nata ipsorum quoque habitus et mores diiudicentur. Id quidem demonstrat cur totalitarismus Ecclesiam exstinguere conetur vel saltem eandem in servitutem redigere, ipsam adhibens sui apparatus doctrinalis instrumentum (92).

Omnia moderans absolute Civitas Nationem exinde et societatem familiam ac religiosas communitates exsorbere et occupare contendit in se ipsosque homines singulos. Dum ergo suam libertatem tuetur Ecclesia, personae humanae libertatem tutatur ipsa, a qua Deo potius est oboediendum quam hominibus (cf. Act 5, 29), libertatem aequabiliter familiae, socialium institutorum et Nationum quae omnes suo fruuntur immunitatis ambitu et potestatis.

46. Magni sane ducit Ecclesia populare regimen, quippe quod amplam tribuat civibus potestatem in politicis consiliis partes agendi, ac subditis pariter facultatem suppeditat sive praepositos eligendi ac temperandi, sive pacifice eosdem et pro opportunitate amovendi (93).

Ipsa ideo, ut conclusi praepositorum circuli constituantur, adiuvare non potest, qui emolumentorum privatorum gratia vel ex doctrinae principiis Civitatis regimen arripiunt.

Sincerum quidem populare regimen tantummodo in Civitate iuris exstare valet idemque in recta personae humanae notione consistit. Etenim haec poscit ut condiciones impleantur sive necessariae ad singulas personas provehendas, optimis traditis inculcatisque praeceptis, sive societatis subiectivitati necessariae, inducta participationis structura communisque officii. Hodiernis profecto temporibus arbitrantur homines agnosticismum itemque relativismum scepticum philosophiam agnosci ac primarium habitum, quae in genere Reipublicae populari inveniantur, atque eos quotquot sibi sint conscii se veritatem novisse eidemque firmiter adhaereant, non esse fidos quoad populare regimen, cum minime probent veritatem a maiore civium parte statui vel pro politicae vicissitudinis varietate flecti. Nunc vero illud est animadvertendum, nulla si sit postrema veritas quae quidem politicam actionem dirigat et moderetur, ideo notiones et persuasiones ad imperium adipiscendurn veluti instrumenta commode usurpari posse. Populare tandem regimen principiis carens in totalitarismum manifestum occultumve prompte vertitur, ut hominum annales commonstrant.

Haudquaquam Ecclesia fanatismi vel fundamentalismi praetermittit periculum eorum qui sub doctrinae cuiusdam titulo, quae scientificam se audet praebere religiosamve, iniungere reliquis se posse existimant suam de veritate notionem et de bono. Ad hoc revera genus christiana veritas non pertinet.

Cum non sit ipsa ideologica, christiana fides certis cancellis versicolorem naturam socialium et politicarum rerum circumscribi non postulat, quae simul fatetur nempe hominis vitam per aetates effici in multiplicibus condicionibus nec semper iis perfectis. Ecclesia igitur, quandoquidem transcendentem hominis dignitatem agnoscit, libertatis observantiam tenet suam videlicet ut rationem et viam (94).

At suscepta tantummodo veritate piene et perfecte aestimatur libertas : sine veritate in terrarum orbe nihil sane habet ponderis libertas ac homo libidinum incursioni obicitur et condicionibus adstringitur apertis abditisque. Christianus autem libertatem vivit (cf. Io 8, 31-32) eidemque inservit, secundum suae vocationis naturam missionariam dum veritatem quam cognovit usque prae se fert. Omni autem veritatis spectata particula quae in cuiusque vitae experientia occurrit et singulorum Nationumque in cultura, ipse cum aliis hominibus colloquens testari non desistit id quod de humana persona docuit fides rectusque rationis usus (95).

47. Totalitarismo marxiano necnon compluribus ex toto imperiosis regiminibus subversis et iis quibus « nationalis securitatis » nomen imposuerunt, popularis figura gubernii plerumque hodie prospectatur, quamvis insit aliquid concertationis, quacum de humanis iuribus iungitur studiosa sollicitudo. At hac ipsa de re necesse est populi suas leges emendaturi sincerum solidumque iaciant popularis auctoritatis fundamentum, palam illa iura agnoscentes (96). Inter ea primum ius vitae est memorandum cui ius sub praecordiis matris crescendi proxime consociatur postquam vita est concepta, tum etiam ius in iuncta familia agendi aetatem et in loco propriae personae ad progressum apto, tum augendi proprium intellectum propriamque libertatem in veritate anquirenda et ea congoscenda, praeterea ius opus faciendi, ut terrae bona recte percipiantur atque ex ipsa eveniat sustentatio cuiusque et eius necessariorum, tum denique ius f amiliam libere condendi filiosque suscipiendi et instituendi, dum sexualitas pro officio adhibetur. Fons exinde et talium iurium comprehensio est quodammodo religiosa libertas, quae veluti ius intellegitur in propriae fidei veritate vivendi et secundum transcendentem dignitatem propriae personae (97).

In Nationibus quoque illis, in quibus popularia florent regimina, haud semper iura integre servantur. Nec tantummodo sermo est de abortus scandalo, sed de variis etiam partibus discriminis popularium regiminum quae interdum potestatem secundum bonum commune decernendi amisisse videntur. Quae autem a societate hominum flagitantur, non excutiuntur secundum iustitiae iudicia et honestatis, sed ad suffragiorum vim rationemque nummariam illorum coetuum ex quibus pendent. Haec politici moris depravatio progrediente tempore diffidentiam gignit et socordiam; quapropter politica participatio imminuitur civisque sensus extenuatur apud ipsum populum qui detrimento se affici animadvertit et frustratione. Hanc propter causam illud evenit ut plus plusque difficulter particulares commoditates aptentur ad boni communis congruentem iudicationem. Bonum namque commune non est particularium bonorum summa, sed aestimationem quandam et compositionem requirit, quae aequo e bonorum ordine oriuntur, et certum intellectum dignitatis iuriumque humanae personae ad extremum deposcit (98).

Convenientem libertatem popularis ordinis legitimam veretur Ecclesia quae nullo quidem pollet iure quamlibet formam legis constitutionisve anteponendi. Hac de re ipsa tantam eidem ordini opem fert ut personae humanae dignitas concipiatur, quae palam pleneque omnino in Verbi Incarnati mysterio declaratur (99).

48. Ea autem quae consideravimus in partes recidunt Civitatis quod ad res oeconomicas attinet. Oeconomica enim actio, potissimum quae mercatum respicit, deficientibus institutionum legibus ac iudicialibus normis et politicis, explicari non potest. Contra ipsa fiduciam praeponit de libertate singulorum et rerum possessione praeter rem nummariam stabilem et publica ministeria valida. Itaque Civitatis praecipuum munus in securitate ponitur ita praestanda ut opifex aeque ac rerum confector sui fructibus operis frui possint atque inde ad opus efficaciter honesteque f aciendum concitentur. Haec quidem securitas si deest, grassante publicarum potestatum corruptione et increbrescentibus rei familiaris illicite augendae capitibus ac facili lucro, quae omnia in actibus constant illegitimis vel simpliciter speculativis, unum ex praecipuis habetur impedimentum ad progressum oeconomicumque ordinem.

Civitas porro vigilare debet et exercitium humanorum iurium in oeconomica provincia moderari; sed primum munus hac de re non ad Civitatem spectat, verum ad singulos variasque consociationes et numeros, quibus coagmentatur societas. Civitas ius operis praestare directe non potest quin militari paene modo cunctam vitam oeconomicam gubernet et singulorum impulsum debilitet. Ex quo minime infertur nullum sustinere officium Regimen hac provincia, quem ad modum asseverarunt ii qui in re oeconomica nullas dari leges defendunt. Civitas immo administrationum operam fovere debet, condicionibus inducendis unde habeantur operis occasiones ut ea opera fortassis insufficiens excitetur et magnis difficultatibus imminentibus sustentetur.

Ius habet exinde Civitas ut auctoritatem suam interponat, cum monopoli condiciones impedimenta quaedam inferunt et ad progressionem retardationes. Sed haec praeter officia conciliationis et directionis ad progressum, in peculiaribus temporibus vicariam potestatem ipsa explere potest, cum societatis quaedam partes vel industriarum ordines, utpote debiles vel modo enati, suis officiis impares sunt. Vicaria haec opera, instantibus rationibus comprobata de bono communi, quantum fieri potest, intra certi temporis fines se continere debet, ne dictis societatis partibus et industriarum ordinibus propria munera usque subducantur neve immoderate interventum modus amplificetur Regiminis, unde nullum oeconomica libertas et civilis patiatur detrimentum.

Recentioribus iam temporibus haec Civitatis actionum provincia valde ita prolata est, ut quodammodo novum Status genus exstiterit, scilicet « Civitas prosperitatis seu commodorum ». Hae progressiones evenerunt nonnullis in Civitatibus magis magisque ut aequarentur compluribus necessitatibus egestatibusque, cum de quibusdam paupertatibus et angustiis persona humana indignis inita essent consiliis. At vero non defuerunt intemperantiae et abusus quae recentioribus potissimum temporibus acerbas reprehensiones isti « Civitati commodorum » concitarent, «Civitati auxiliari » vocitatae. Vitia autem et pravitates « Civitatis auxiliaris » munerum ipsius Civitatis ex manco intellectu oriuntur. Hac quoque in re subsidiaritatis principium est servandum, per quod illud asseritur : superioris ordinis societatem invadere non debere societatis ordinis inferioris in interiorem vitam et eam propriis officiis exuere, quae ex contrario est potius in necessitatibus sustentanda et adiuvanda, ut eius actio cum reliquis socialibus partibus componatur, videlicet in bonum commune conversa (100).

Directe se admiscens et sensum ideo officii detrahens de societate Civitas auxiliaris sociales vires humanasque deprimit atque apparatum publicum amplificat qui saepe grapheocraticis rationibus gubernatur potius quam sollicitudine de ministerio civibus praestando, permagno sumptuum addito augmento. Qui necessitati autem est propinquior, quin immo egenti proximus, intellegere melius et subvenire posse is videtur. Illud exinde addatur cuiusdam generis postulatis esse occurrendum non modo materiali subsidio, verum eorum altiora humana requisita esse explenda. Cogitetur de exulum advenarumque condicionibus, simul et derelictorum, senum vel aegotorum deque omnibus variisque adiumentorum formis, ut in medicamento stupefactivo utentibus accidit cunctae hae personae, praeterquam medicinae curis, vere fraterno oblato praesidio iuvari efficaciter possunt.

49. Suis quidem operibus hac in provincia semper adsistit Ecclesia, quae Christi mandato Conditoris sui obtemperans indigenti homini ad opem ferendam re semper praesto adest, ne ipse ulla afficiatur contumelia neque solummodo tutelae videatur obiectum, sed ut de suo statu attollatur per dignitatis personae provectum. Gratiis Deo immensis actis, est omnino asseverandum curiosam caritatem nunquam in Ecclesia defuisse, immo vero hisce temporibus varium exhibere et magnum incrementum. Peculiariter est de voluntariis ministeriis dicendum, quibus favet Ecclesia et, dum omnes ad consociatam operam concitat ut fulciantur augeanturque, eadem provehit. Ut mens autem suis ipsius finibus saepta quae nuper invaluit evincatur, solidum solidarietatis officium requiritur et caritatis quod intra familiam ex mutuo scilicet coniugum adiumento initium ducit, deinde ex cura quam inter se adhibent suboles. Hac via familia veluti operis communitas ostenditur et solidarietatis. Verumtamen piene congruere suae vocationi cum decernit familia, accidit ut subtrahi possit ipsa de necessariis Civitatis adiumentis, quae proinde consentaneis careat praesidiis. Instat igitur omnino illud: ut de familia ratio politica promoveatur itemque de societate, in qua ipsa familia principem obtineat locum quam convenientibus subsidiis efficientibusque instrumentis fulciri oportet, sive in liberis instituendis sive in senibus curandis, declinata eorum de familia expulsione et inter aetates vinculis necessitudinum confirmatis (101).

Extra familiam vero, primas partes agunt nexusque aptant proprios solidarietatis aliae interpositae societates. Suo etenim fungentes munere, omnes hae societates veluti personarum communitates adolescunt quae veluti nervos socialis corporis paene texunt prohibentes quominus in ignota illud decidat et inter multitudines sine nomine misceatur, id quod tamen in hodierna societate percrebro, proh dolor, accidit. Inter necescitudinum nexus persona aetatem agit et « societatis subiectivitas » invalescit. Hodie homo saepe a duobus coangustatur lateribus, Civitate scilicet et mercatu. Tamquam enim solus rerum effector exstare interdum videtur et consumptor mercium vel Civitatis subiectum administrationis, dum illud ex animo excidit: hominum convictum neque ad mercatum ref erri neque ad Civitatem, cum in se collocet ipse peculiare bonum, cui tum a Civitate tum mercatu est serviendum. Is quidem est homo qui ante omnia veritatem perquirat quique similiter vivendo eandem compiere contendat eandemque altius percipere dialogo nempe cum praeteritis usque instituto ac venturis saeculis (102).

50. Ex veritatis manifesta inquisitione quae in omnibus aetatibus renovatur, notio cultus et humanitatis denotatur Nationis. Nam bonorum translaticiorum adeptorumque depositum semper a iuvenibus reprehenditur. Quod ceteroquin verbum non significat respuere vel delere aliqua antecepta ratione sed potissimum declarat propriam vitam expendere, unde comprobatione hac bona vividiora evadant sintque huius temporis et ad personam, rebus in traditione validis segregatis a mendaciis et erroribus necnon veteribus formis amotis, in quarum locum habitus sufficiantur temporibus aptiores.

His quidem spectatis rebus illud quoque oportet memoretur: evangelizationem Nationum se insinuare in cultum, cui in via ad veritatem cuique in opere purgationis et locupletationis opem ipsa fert (103). Cum contra in se ipse circumcludit humanus cultus cumque obsoleta perpetuare nititur, omnibus communicationibus et de hominis veritate collationibus depulsis, tunc idem exarescit et decidere incipit.

51. Cuncta hominis actio intra aliquam humani cultus compagem explicatur et ibidem reciprocatur. Ut congruus efformetur huiusmodi cultus, homo totus implicatur qui in hac re creatricem vim suam insumit et intellectum et mundi hominumque cognitionem, quique ibidem exinde dominationem sui ac sua sacrificia solidarietatem ac voluntatem ad bonum commune prosperandum adfert. Quapropter primum magisque praecipuum opus in hominis corde fit ac modus vero, quo futurum tempus proprium studet aedificare, pendet ex sui aestimatione propriaeque sortis. Hoc quidem loco Ecclesiae opera locatur peculiaris et decretoria pro cultu et humanitate. Ipsa enim excellentiam sustinet humanorum habituum qui pacis cultui favent, adversus specimina illa quae hominem cum multitudine miscent, cum eius partes non agnoscant eiusdemque libertatem, quae autem illius granditatem in certaminis artibus figunt et belli. Ecclesia ministerium suum reddit veritatem denuntians de mundi creatione, quem Deus hominum manibus commendavit, ut eundem fecundum efficerent suisque operibus perfectiorem, atque veritatem edicens de redemptione, qua Dei Filius omnes homines servavit et eadem opera homines inter se coniunxit ut alii aliorum sustinerent partes. Sacra Biblia de sollicito ministerio usque loquuntur in fratrem, quae item in omnes homines ad officium nos compellunt.

Haec profecto necessitas haud finibus continetur familiae et ne Nationis quidem Civitatisve, sed cunctam humanam familiam ordinate ita complectitur ut nemo a sorte alterius membri generis hominum videatur alienus vel exsors. Nemo asseverare potest se sui fratris fati non esse participem (cf. Io 4, 97; Lc 10, 29-37; Mt 25, 31-46)! Prompta sane studiosaque sollicitudo de proximo instantibus necessitatibus hodie etiam novis expedita communicationis instrumentis, quae propiores inter se homines reddiderunt, peculiarem habet vim si rationes respiciuntur quibus pro bello inter Nationes solvantur contentiones. Nulla autem difficultate affirmatur internecionis apparatuum terrificam potentiam qui quidem minoribus quoque Nationibus praesto nunc sint, atque magis ac magis inter totius mundi populos necessitudinem efficere ut difficilius, vel potius omnino inverisimiliter, belli consectaria terminis quibusdam circumscribantur.

52. Benedictus XV ac eiusdem successores hoc periculum liquido intellexerunt (104). Nos autem Persici Sinus ingruente atroci bello ipsi iterum clamavimus: « Numquam amplius bellum » i Minime, iam numquam bellum, innocentium vitam quod demit, quod docet necare et vitam pariter interfectorum evertit, quod odium et simultates continuas post se relinquit, quod denique quaestiones difficilius reddit expediendas ex quibus idem bellum ortum est ! Quem ad modum vero in singulis Civitatibus iam in locum privatae ultionis et clarigationis imperium legis ipsius suffectum est, ita tempus pariter instat ut in Communitate Nationum talis progressus augeatur. Non est autem obliviscendum bellum plerumque ex gravibus verisque rationibus exsistere hae sunt iniuriae quas homines patiuntur, legitimarum petitionum deceptiones, egestas et multitudinum ab omni spe deiectarum abusio, quibus per pacis semitas progrediendi et proficiendi facultas non datur.

Hac de causa alterum pacis nomen est progressio (105). Sicut omnium est officium bellum vitare, ita omnium est progressum provehere. Perinde atque intra Nationis fines socialis oeconomia explicari potest debetque, qua mercatus ipse ad bonum commune dirigatur, pari sane ratione necesse est inter Nationes id agatur. Oportet idcirco vehementer contendant homines ut se ipsi intellegant et cognoscant necnon conscientiae sensu imbuantur. Hic est optatus ille cultus qui fiduciam de humanis facultatibus cuiusque egeni duplicat vel de eius praeparatione apta ad suas levandas condiciones operis auxixilio atque in bonum oeconomicum operam suam conf erendam. At ut id consequatur pauper, — sive singularis sive Status — necesse habet veras dari stipulationes et facultates. Has condiciones praebere est munus totius orbis progressui faventis, quod nempe simul facit ut aliquid dominationis potestatisque amittatur quibus prosperiores oeconomiae plus ponenti (106).

Talibus autem consiliis captis, modus vivendi fixus valde mutari potest, ut scilicet humanarum facultatum et terrarum dissipatio circumscribatur iisdemque sic homines populique huius orbis satis frui sinantur. Quibus autem rebus novorum materialium bonorum spiritaliumque additur aestimatio, quae ipso ex opere fabrili cultuque animi oriuntur populorum nunc seclusorum. Sic demum divitiarum humanarum amplificatio in universum obtinetur ad Nationum pertinens familiam.

 

CAPUT VI

VIA EST ECCLESIAE HOMO

53. Proletariatus coram miseria collocatus adseveravit Leo XIII : « Confidenter ad argumentum aggredimur ac piane iure Nostro, ... neglexisse officium taciturnitate videremur » (107). Centum scilicet proximis hisce annis crebrius suam Ecclesia aperuit mentem, ex propinquo sectata quaestionis socialis progredientem enodationem neque id sane fecit ut temporis transacti renovet privilegia neve suam quandam imponat orbis speciem. Unicum nempe eius fuit propositum curam exsequi atque officium proprium de homine, quod a Christo ipso est ilei creditum, nimirum hoc de homine qui Concilio Vaticano Secundo commonente sola creatura est quam Deus propter seipsam voluerit, id est ut aeternae particeps esset salutis. Haud profecto de homine agitur `abstracto', verum solido, 'concreto' et `historico': de unoquoque homine est sermo quandoquidem singuli redemptionis mysterio continentur et cum singulis sese in sempiternum Christus coniunxit idem per mysterium (108). Sequitur ideo hinc ut Ecclesiae hominem deserere non liceat et sit « hic ipse homo ... prima veluti via, quam Ecclesia in suo munere implendo emetiatur oportet, quam ipse Christus aperuit quaeque per mysterium Incarnationis et Redemptionis constanter transit » (109).

Haec una denique cogitatio est quae socialem moderatur Ecclesiae doctrinam. Si vero eam paulatim Ecclesia ordinato aliquo modo enucleavit, ab illo praesertim anno quem commemoramus, idcirco hoc fecit quod integri doctrinarum Ecclesiae thesauri habent tamquam definientem orbem ipsum hominem in tota veritate illius uti peccatoris et iusti.

54. Hodie autem potissimum respicit sociale magisterium hominem, ut qui in compagem implicatam necessitudinum ipsarum societatis recentis sit insertus. Disciplinae quidem humanae ac philosophia magno sunt adiumento interpretandis primis hominis partibus in societate, unde etiam possit homo se intellegere melius ipsum utpote « ens sociale ». At fides dumtaxat plane recludit ei veram propriamque indolem et ab ea omnino fide socialis Ecclesiae dottrina proficiscitur quae scientiarum philosophiaeque fructibus usa suscipit hominem salutis in itinere iuvandum.

Accipi Litterae Rerum novarum possunt perinde atque magni ponderis additamentum inquisitioni socio-oeconomicae exeunte superiore saeculo undevicesimo; sed praecipua earum vis inde videlicet colligitur quod Magisterii Documentum sunt quod cum evangelizandi Ecclesiae opere congruit sicut et plura alia huius generis Documenta. Comprobatur hinc sociale magisterium ex sese virtutem praebere cuiusdam instrumenti ad evangelizandum: quatenus huius est naturae, Deum nuntiat eiusque in Christo salutem omnibus hominibus eademque de causa hominem sibi ipsi demonstrat. Hac porro ratione et hac sola sub luce pertractantur reliqua : humana cuiusque iura nominatimque « proletariorum », iura familiae et educationis, Status officia, constitutio societatis in singulis Nationibus et inter Nationes, vita oeconomica et animi cultura, pax et bellum, reverentia erga vitam a conceptione ad mortem usque.

55. Divina e Revelatione « hominis sensum » percipit Ecclesia. « Etenim ut nos hominem, hominem verum, hominem integrum penitus noscamus, Deum ipsum antea cognoscamus necesse est », ait Paulus VI qui continuo post Sanctae Catharinae Senensis protulit sermones quae idem sua significavit prece: « In tua natura, aeterne Deus, naturam meam cognoscam » (110).

Hanc ob causam exstat anthropologia christiana revera aliquod theologiae caput eademque de re socialis Ecclesiae doctrina, dum hominem tractat de homine curat eiusque moribus in mundo, « theologiae ac quidem theologiae morali accensetur » (111). Haec theologica ratio necessaria videtur tum ad intellegendas tum etiam ad recentes humanae consortionis difficultates dissolvendas. Id quod pertinet tam ad remedium « atheum » — hoc est inculcandum quod hominem una quadam parte ipsius praecipua destituit nempe spiritali, quam ad solutiones maximae indulgentiae rerumque consumptionis, quae diversis oblatis excusationibus eo tandem spectant ut persuadeant homini liberum esse illum omni a lege ac Deo ipso, dum concludit eum intra sui solius amorem ac studium unde demum et ei nocet et ceteris.

Cum vero salutem Dei nuntiat Ecclesia, cum participem eum per sacramenta reddit divinae vitae quam offert, cum amoris Dei mandatis proximique vitam illius dirigit, plurimum confert Ecclesia hominis locupletandae dignitati. Sed, sicut hoc suum religiosum transcendens munus pro homine deserere non potest, ita profecto sibi est Ecclesia conscia permagnas hodie obices ac difficultates suae obstare industriae. Haec igitur causa est cur novis semper viribus ac viis sese dedat evangelizationi totum provehenti hominem. Tertio quoque ingressuro mille annorum spatio, remanet « signum et tutamentum transcendentiae humanae personae » (112), quem ad modum efficere semper studuit primis a vitae suae initiis ambulans videlicet cum homine per saeculorum aetates. Huius sunt rei praestans documentum Litterae Rerum novarum.

56. Centesimo earum sic anno expleto universis iis gratias referre gestimus qui operam navant ut socialem doctrinam perdiscant alteque perscrutentur ac pervulgent. Quem in finem necessaria est Ecclesiarum localium adiutrix actio optamusque propterea ut commemoratio haec opportunitatem inferat novi cuiusdam fervoris in doctrinis illis vestigandis disseminandis et applicandis multiplici nimirum in loco. Nominatim vero volumus ut sociale magisterium cognoscatur ad effectumque deducatur variis iis in Nationibus ubi exstincto iam socialismo reali pergravis emergit rerum turbatio in ipso restaurationis opere. Occidentis vicissim imminet Nationibus periculum ne in ista prolapsione victoriam unicam deprehendant proprii oeconomici instituti neve idcirco omittant eidem instituto necessarias adf erre emendationes. Tertii vero Mundi Civitates magis quam antehac in extrema tardantur condicione inferiorum progressuum quae in singulos ingravescit dies.

Principiis autem normisque contextis, quibus operariorum quaestio expediretur, scripsit Leo XIII decretorios sermones : « Accingendum ad suas cuique partes, et maturrime quidem, ne tantae iam molis incommodum fiat insanabilius cunctatione medicinae » addiditque etiam : « Ad Ecclesiam quod spectat, desiderari operam suam nullo tempore nulloque modo sinet » (113).

57. Ab Ecclesia haberi non potest socialis Evangelii tius tamquam ars quaedam et nuda sententia, verum fundamentum in primis occasioque agendi. Quo permoti quidem nuntio aliqui primis de christianis bona sua egenis partiebantur simulque ideo testabantur, licet diversis venissent e societatis ordinibus, fieri tamen posse ut pacati sociatique una viverent. Evangelii virtute monachi volventibus saeculis arva colebant, religiosi ac religiosae valetudinaria condebant et perfugia excipiendis pauperibus, confraternitates perinde atque viri mulieresque cuiuslibet status pro egentibus et exclusis se obligabant officio benevolentiae cum persuasum sibi haberent Christi dieta « Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis » (Mt 25, 40) haud permanere pium quoddam debere optatum sed solidum evadere potius vitae opus. Magis quam umquam sibi conscia est Ecclesia suum nuntium socialem prius in operum testimoniis auctoritatem et fidem habiturum, quam in ipsius congruentia interioreque ratione. Ex hac quoque conscientia pauperum optio peculiaris oritur, quae vero alios coetus nunquam repellit neque seiungit. Agitur namque de optione quae non modo rerum egestatem respicit, cum piane liqueat hodierna potissimum in societate complures species exstare paupertatis non tantummodo oeconomicae, verum et doctrinalis et religiosae. Ecclesiae in pauperes studium, quod praeponderans est quodque in eiusdem translaticiis consuetudinibus usque continuatur, ipsam compellit ut ad mundum illum se convertat, in quo quamvis technicus vigeat oeconomicusque progressus, in eo tanta est paupertas ut immanem faciem suscipiat. In regionibus ad occidentem vergentibus, multiformis reperitur paupertas quae derelictorum ordines respicit senum aegrotorumque consumismo obnoxiorum et, quod plus est, paupertas quae ad exules pertinet et emigrantes; in progredientibus autem Nationibus, permagna discrimina prospectantur, nisi temperi aptata inter Nationes adhibentur remedia.

58. Erga hominem profecto dilectio imprimisque in pauperem, in quo Christum reperit Ecclesia, iustitiae provectu efficitur, quae quidem nunquam piene perficitur, nisi homines egenum agnoscunt, vitae quoddam petentem subsidium, non importunum aliquem onusve, sed veluti occasionem ipsius boni faciendi et maiorum divitiarum copiam. Haec tantummodo conscientia animum addet ut quis periculum adeat et animi immutationem, quae in vero conamine insunt ad homini opem ferendam. Nam non agitur tantum de rebus dandis superfluentibus sed de integris populis iuvandis, amotis et seiunctis, qui progressionis oeconomicae rationem ne ingrediantur prohibentur. Id fieri tunc modo poterit si de superfluis detrahetur quae affatim profert terra, at in primis si mutati erunt vivendi mores rationesque efficiendi et consumendi res necnon ìpsae regiminis compages iam obfirmatae quibus hodie regitur societas. Non sane refert ordinis socialis deleri instituta quae sint adhuc piane probata sed dirigi eadem ad consentaneam boni communis aestimationem, respecta universali hominum familia. Geritur enim hodie sic dicta « mundialis rerum nummariarum administratio », quae quidem haudquaquam est respuenda, quandoquidem maioris multo prosperitatis opportunitates importare potest singulares. Verum magis usque necesse esse percipitur huic mundiali et universali oeconomiae tractationi potentia Instituta omnium gentium respondeant moderandi ordinandique causa, unde ipsa oeconomica populorum gubernatio in bonum commune collineetur; illud vero unusquisque Status, quantumvis ipse terrarum omnium sit valentissimus, perficere tamen nequit. Haec autem ut attingatur meta, invalescere oportet inter Civitates maiores conspirationem atque ipsa commoda bonaque maximae hominum communitatis aequabiliter apud Instituta gentium protegi. Dum praeterea consectaria perpenduntur propriorum consiliorum, rationem convenienter habere debent illa populorum ac Statuum qui apud mundanum mercatum minus quidem valent sed qui acerbiores gravioresque intra se necessitates complectuntur, quocirca maioribus egent adiumentis ut progrediantur. Nihil profecto dubii quin hac in parte plurima supersint facienda.

59. Iustitia igitur ut compleatur feliciterque cedant hominum conatus ad eam exsequendam, gratiae manus a Deo profluens postulatur. Ea nempe agente et hominum simul operante libertate contingit arcana illa Dei praesentia in rebus gestis terrarum quae Providentia est.

Novitatis experimentum, quae in Christi sequela fit, cum aliis est communicandum hominibus in cotidiana concretaque veritate eorum difficultatum et contentionum, quaestionum et provocationum ut fidei lumine collustrentur humanioresque evadant. Ea enim non adiuvat tantummodo ut remedia reperiantur sed tolerabiles etiam hominibus reddit condiciones doloris ne iis homo suffocetur neve suae ipsius dignitatis obliviscatur ac vocationis.

Magni deinde momenti rationem prae se fert doctrina socialis quae ad omnes simul iunctas disciplinas pertinet. Quo namque melius unica de nomine veritas veluti concorporetur in eventibus socialibus oeconomicis politicis sane diversis semperque variantibus, ingreditur haec doctrina diverbium variis cum illis disciplinis quae hominem pertractant, dum earum fructus in se perficit eisque subvenit ut in latiorem patescant provinciam ministerii erga quamque humanam personam quae cognoscitur ac diligitur in vocationis suae plenitudine.

Iuxta hanc coniunctionem reliquis cum disciplinis commemoretur oportet utilitas liuius socialis doctrinae et quadamtenus experimentalis indoles. Ibi enim sistit ubi vita christianorum conscientiaque offendunt mundi condiciones ac se demonstrandam dat in ipsis nisibus quos singuli fideles et f amiliae, ministri culturales et sociales, politici et Statuum moderatores complent ut eidem doctrinae certam addant figuram et usum in historia.

60. Principia iiisa recensens ad opificum solvendam quaestionem scripsit Leo XIII « Profecto aliorum quoque operam et contentionem tanta haec causa desiderat »(114). Persuasum scilicet ei erat, nisi omnium virium et copiarum consensio haberetur, graves difficultates ex industriarum fabrilium societate profectas expediri non posse. Haec deinceps adfirmatio pars socialis Ecclesiae magisterii perpetua est facta unde explicatur quoque quam ob rem Pontifex loannes XXIII Litteras suas Encyclicas de pace omnium gentium inscripserit simul « universis bonae voluntatis hominibus ».

Dolens tamen Leo XIII animum advertebat magnas opinationum scholas eiusdem aetatis, liberalismum praesertim ac marxismum, consociatam hanc repudiare operam. Interea vero complura, hisce potissimum recentioribus annis, sunt mutata. Sibi magis est magisque conscius hodiernus orbis sanationem magnarum difficultatum in nationibus et inter nationes minime reponi in oeconomica dumtaxat rerum effectione aut iuridica quadam socialive ordinatione societatis, sed definita exposcere principia ethica et religiosa necnon animorum conversionem et morum et structurarum. Se particulatim officio obstringi videt Ecclesia has agendi partes ac — sicut in Litteris Encyclicis Sollicitudo rei socialis perscripsimus — solida elucet spes futurum ut permagnus eorum hominum numerus qui nullam profiteantur religionem aliquid conferre valeat ut sociali quaestioni necessarium ethicae naturae fundamentum subiciant (115).

Iisdem praeterea in Litteris christianas etiam compellavimus Ecclesias cunctasque orbis religiones diffusas ut concors redderent testimonium iam sententiarum communium de hominis dignitate a Deo conditi (116) .Certo enim novimus praestantes fore religionum partes hodie ac deinceps pacem ad servandam hominisque dignam constituendam societatem.

Ceterum promptus in collocutionem et cooperationem animus ad omnes spectat bonae voluntatis homines maximeque singulos et eorum manipulus quibus proprium est tale officium in regione politica sociali nummaria tum intra tum inter nationes.

61. Enata modo industriarum societate impulit Decessorem Nostrum « prope servile iugum » ut pro hominis defensione eloqueretur. Eidem dein muneri centum annos continuos fidelis perstitit Ecclesia! Re enim vera, turbatis iis temporibus, cum civium ordines inter se dimicarent, post primum omnium gentium bellum intercessit ipsa ut ab oeconomica hominem abusione et tyrannide regiminum absolutorum defenderet. In media autem parte nuntiorum socialium suorum post alterum universale bellum collocavit personae dignitatem, dum universalem bonorum corporeorum destinationem inculcabat necnon socialem aliquem ordinem qui oppressione careret consisteretque in adiutricis operae et mutuae necessitudinis voluntate. Postmodum sine intermissione praedicabat non opus his solis bonis esse ipsi personae ac societati, verum etiam spiritalibus ac religiosis thesauris. Tum etiam, cum melius usque comprehendat nimium multos versari homines non in orbis occidentis prosperitate sed progredientium paulatim Nationum in egestate eosque fortunam perpeti quae etiamnum eadem sit i ac « prope servile ugum », necesse sibi esse sensit ac sentit hanc rerum condicionem veram omni pronuntiare cum perspicuitate et libertate, licet hunc suum clamorem noverit non ab omnibus benigne semper exceptum iri.

Centum itaque annis elapsis, ex quo Litterae Rerum novarum prodiere, adhuc « rebus novis » novisque provocationibus obvia fit Ecclesia. Qua de causa confirmare decet centenariam hanc recordationem officium bonae voluntatis hominum omnium in primisque credentium.

62. Ad praeteritam videlicet aetatem hae Nostrae respexerunt Litterae, at praesertim in venturam protenduntur. Perinde ac suo tempore Rerum novarum Litterae, sic profecto hae Nostrae in limine novi sistunt saeculi ad cuius introitum viam, opitulante Deo, munire contendunt.

Vera quidem ac sempiterna « rerum novitas » quolibet tempore ex divina exoritur potestate quae adfirmat : « Ecce nova facio omnia » (Apc 21, 5). Dieta haec ad historia referuntur consummationem, cum Christus « tradiderit regnum Deo et Patri ..., ut sit Deus omnia in omnibus » (1 Cor 15, 24. 28). Exploratum autem habet christianus « novitatem », quam plenam exspectemus revertente Domino, iam inde adesse ab orbe condito, sive potius ex quo in Christo Iesu homo sit factus Deus et cum ipso ac per ipsum effecta sit « nova creatura » .(2 Cor 5, 17).

Finem ita facientes Nos scribendi rursus Omnipotenti ref erimus grates Deo ut qui lucem suae Ecclesiae tribuerit ac virtutem ut terrestri in itinere hominem comitetur ad aevum sempiternum. Haud minus Tertio procedente Mille annorum spatio sese fidelem praebebit Ecclesia, cum suam hominis viam faciet, neque ignorabit non solam progredi se, verum cum Christo una Domino suo. Ipse enim suam hominis viam fecit eumque ducit quamvis eiusdem ductus ignarum.

Redemptoris Mater Maria, Christo continenter adhaerens in via ad homines cumque hominibus atque Ecclesiam in fidei peregrinatione antecedens, hominum genus materna sua prosequatur precatione proximum ad Millenium, fidissima ipsius administra qui « heri et hodie idem, et in saecula (Heb 13, 8) est Iesus Christus, Dominus noster, cuius demum nomine singulis ex animo benedicimus Nos.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Kalendis Maiis, in memoria Sancti Iosephi Opificis, anno MCMXCI Pontificatus Nostri tertio decimo.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 


(1) Leo PP. XIII, Litt. Enc. Rerum novarum (15 Maii 1891): Leonis XIII P. M. Acta, XI, Romae 1892, 97-144.

(2) Pius PP. XI, Litt. Enc. Quadragesimo anno (15 Maii 1931): AAS 23 (1931), 177-228; Pius PP. XII, Nuntius radiophonicus die 1 Iunii 1941 datus: AAS 33 (1941), 195-205; IOANNES PP. XXIII, Litt. Enc. Mater et Magistra (15 Maii 1961): AAS 53 (1961), 401-464; PAULUS PP. VI, Ep. Apost. Octogesima adveniens (14 Maii 1971): AAS 63 (1971), 401-441.

(3) Cf. Plus PP. XI, Litt. Enc. Quadragesimo anno, III: i. mem., 228.

(4) Litt. Enc. Laborem exercens (14 Septembris 1981): AAS 73 (1981), 577-647; Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis (30 Decembris 1987): AAS 80 (1988), 513-586.

(5) Cf. S. IRENAEUS, Adversus haereses, 1, 10, 1; 3, 4, 1: PG 7, 549 s. ; 855 s. ; S. Ch. 264, 154 s. ; 211, 44-46.

(6) LEO PP. XIII, Litt. Enc. Rerum novarum: 1. mem., 132.

(7) Cf. ex. gr., LEO PP. XIII, Ep. Enc. Arcanum divinae sapientiae (10 Februarii 1880): Leonis XIII P. M. Acta, II, Romae 1882, 10-40; Ep. Enc. Diuturnum illud (29 Iunii 1881): Leonis XIII P. M. Acta, II, Romae 1882, 269-287; Litt. Enc. Libertas praestantissimum (20 Iunii 1888): Leonis XIII P. M. Acta, VIII, Romae 1889, 212-246; Ep. Enc. Graves de communi (18 Ianuarii 1901): Leonis XIII P. M. Acta, XXI, Romae 1902, 3-20.

(8) Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 97.

(9) Ibid.: l. mem., 98.

(10) Cf. Ibid.: l. mem., 109 s.

(11) Cf. Ibid.: descriptio condicionum laboris; opificum consociationes Christianae religioni non consentaneae : l. mem., 110 s. ; 136 s.

(12) Ibid.: l. mem., 130; cf. 114 s.

(13) Ibid.: l. mem., 130.

(14) Ibid., 27: l. mem., 123.

(15) Cf. Litt. Enc. Laborem exercens, 1, 2, 6: l. mem., 578-583; 589-592.

(16) Cf. Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 99-107.

(17) Cf. Ibid.: l. mem., 102 s.

(18) Cf. Ibid.: l. mem., 101-104.

(19) Cf. Ibid.: l. mem., 134 s., 137 s.

(20) Ibid.: l. mem., 135.

(21) Cf. Ibid.: l. mem., 128-129.

(22) Ibid.: l. mem., 129.

(23) Ibid.: l. mem., 129.

(24) Ibid.: l. mem., 130 s.

(25) Ibid.: l. mem., 131.

(26) Cf. Declaratio Universalis de Hominis Iuribus, anno 1948 habita.

(27) Cf. Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 121-123.

(28) Cf. Ibid.: l. mem., 127.

(29) Ibid.: l. mem., 126 s.

(30) Declaratio Universalis de Hominis Iuribus, anno 1948 habita; Declaratio de abolenda quavis forma intolerantiae et discriminis, quae innituntur in religione vel in propria opinione.

(31) Cf. CONC. OEC. VAT. II, Declaratio Dignitatis humanae de Libertate religiosa; IOANNES PAULUS PP. II, Epistula ad Moderatores Nationum (1 Septembrls 1980): AAS 72 (1980), 1252-1260; Nuntius pro Mundiali Die Paci fovendae dicato 1988: AAS 80 (1988), 278-286.

(32) Cf. Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 99-105; 130 s.; 135.

(33) Ibid.: l. mem., 125.

(34) Cf. Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, 38-40: l. mem., 564-569; cf. quoque IOANNES PP. XXIII, Litt. Enc. Mater et Magistra: l. mem., 407.

(35) Cf. LEO PP. XIII, Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 114-116; PIUS PP. XI, Litt. Enc. Quadragesimo anno, III: l. mem., 208; PAULUS PP. VI, Homilia exeunte Anno Iubilaei (25 Decembris 1975): AAS 68 (1976), 145; Nuntius pro Mundiali Die Paci fovendae dicato 1977: AAS 68 (1976), 709.

 (36) Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, 42: l. mem., 572.

(37) Cf. Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 101 s.; 104 s.; 130 s.; 136.

(38) CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in tumido hulus temporis, 24.

(39) Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 99.

(40) Cf. LItt. Enc. Sollicitudo rei socialis, 15, 28: l. mem., 530; 548 s. 

(41) Cf. Litt. Enc. Laborem exercens, 11-15: l. mem., 602-618.

(42) PIUS PP. XI, Litt. Enc. Quadragesimo anno, III: l. mem., 213.

(43) Cf. Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 121-125.

(44) Cf. Litt. Enc. Laborem exercens, 20: l. mem., 629-632; Allocutio ad Consilium Internationale Laboris (O.I.T.) habita Genavae (15 Iunii 1982): Insegnamenti V/2 (1982), 2250-2266; PAULUS PP. VI, Allocutio ad idem Consilium (10 Iunli 1969): AAS 61 (1969), 491-502.

(45) Cf. Litt. Enc. Laborem exercens, 8: l. mem., 594-598.

(46) PIUS PP. XI, Litt. Enc. Quadragesimo anno: l. mem., 178-181.

(47) Cf. Ep. Apost. Arcanum divinae sapientiae (10 Februarii 1880): Leonis XIII P. M. Acta, II, Romae 1882, 10-40; Ep. Enc. Diuturnum illud (29 Iunii 1881): Leonis XIII P. M. Acta, II, Romae 1882, 269-287; Ep. Enc. Immortale Dei (1 Novembris 1885): Leonis XIII P. M. Acta, V, Romae 1886, 118-150; Litt. Enc. Sapientiae Christianae (10 Ianuarii 1890): Leonis XIII P. M. Acta, X, Romae 1891, 10-41; Ep. Enc. Quod Apostolici muneris (28 Decembris 1878): Leonis XIII P. M. Acta, I, Romae 1881, 170-183; Litt. Enc. Libertas praestantissimum (20 Iunii 1888): Leonis XIII P. M. Acta, VIII, Romae 1889, 212-246.

(48) Cf. LEO PP. XIII, Litt. Enc. Libertas praestantissimum: I. mem., 224-226.

(49) Cf. Nuntius pro Mundiali Die Paci fovendae dicato 1980: AAS 71 (1979), 1572-1580.

(50) Cf. Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, 20: l. mem., 536 s.

(51) Cf. IOANNES PP. XXIII, Litt. Enc. Pacem in terris (11 Aprilis 1963), III: AAS 55 (1963), 286-289.

(52) Cf. Declaratio Universalis de Hominis Iuribus, anno 1948 habita; IOANNES XXIII Litt. Enc. Pacem in terris, IV: l. mem., 291-296; « Actus Finalis » Conferentiae pro Securitate et Cooperatione in Europa (CSCE), Helsinkii, anno 1975.

(53) Cf. PAULUS PP. VI, Litt. Enc. Populorum progressio (26 Maii 1967), 61-65: AAS 59 (1967), 287-289.

(54) Cf. Nuntius pro Mundiali Die Paci fovendae dicato 1980: l. mem., 1572-1580.

(55) Cf. CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 36; 39.

(56) Cf. Adhort. Apost. post-synodalis Christifideles laici (30 Decembris 1988), 3244: AAS 81 (1989), 431-481.

(57) Cf. Litt. Enc. Laborem exercens, 20: l. mem., 629-632.

(58) Cf. CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio Libertatis conscientia de libertate Christiana et liberatione (22 Martii 1986): AAS 79 (1987), 554-599.

(59) Cf. Allocutio in aedibus Consilii compendiariis litteris C.E.A.O. nuncupati elapso anno a Sumrni Pontificis « Adhortatione pro Sahelia » (Uagadugi, in Burkina Fasana Natione, 29 Ianuarii 1990): AAS 82 (1990), 816-821.

(60) Cf. IOANNES PP. XXIII, Litt. Enc. Pacem in terris, III: l. mem., 286-288.

(61) Cf. Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, 27-28: l. mem., 547-550; PAULUS PP. VI, Litt. Enc. Populorum progressio, 43-44: l. mem., 278 s.

(62) Cf. Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, 29-31: l. mem., 550-556.

(63) Cf. Documentum Helsinkii et Pactio Vindobonensis; LEO PP. XIII, Litt. Enc. Libertas praestantissimum: l. mem., 215-217.

(64) Cf. Litt. Enc. Redemptoris missio (7 Decembris 1990), 7: diurnarium «L'Osservatore Romano », 23 Ianuarii 1991.

(65) Cf. Litt. Enc. Rerum novarum: I. mem., 99-107; 131-133.

(66) Ibid.: l. mem., 111-113 s.

(67) Cf. Pius PP. XI, Litt. Enc. Quadragesimo anno, II: l. mem., 191; PIUS PP. XII, Nuntius radiophonicus die 1 Iunii 1941 datus: l. mem., 199; IOANNE8 PP. XXIII, Litt. Enc. Mater et Magistra: l. mem., 428-429; PAULUS PP. VI, Litt. Enc. Populorum progressio, 22-24: l. mem., 268 s.

(68) Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 69; 71.

(69) Cf. Allocutio habita Pueblae ad episcopos Americae Latinae (28 Ianuarii 1979), III, 4: AAS 71 (1979), 199-201; Litt. Enc. Laborem exercens, 14: l. mem., 612-616; Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, 42: l. mem., 572-574.

(70) Cf. Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, 15: l. mem., 528-531.

(71) Cf. Litt. Enc. Laborem exercens, 21: l. mem., 632-634.

(72) Cf. PAULUS PP. VI, Litt. Enc. Populorum progressio, 33-42: l. mem., 273-278.

(73) Cf. Litt. Enc. Laborem exercens, 7: l. mem., 592-594.

(74) Cf. Ibid., 8: I. mem., 594-598.

(75) Cf. CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 35; PAULUS PP. VI, Litt. Enc. Populorum prog ressio, 19: l. mem., 266 s. 

(76) Cf. Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, 34: l. mem., 559 s.; Nuntius pro Mundiali Die Paci fovendae dicato 1990: AAS 82 (1990), 147-156.

(77) Cf. Adhort. Apost. post-synodalis Reconciliatio et Paenitentia (2 Decembris 1984), 16: AAS 77 (1985), 213-217; PIUS PP. XI, Litt. Enc. Quadragesimo anno, III: l. mem., 219.

(78) Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, 25: l. mem., 544.

(79) Cf. Ibid., 34: l. mem., 559 s.

(80) Cf. Litt. Enc. Redemptor hominis (4 Martii 1979), 15: AAS 71 (1979), 286-289.

(81) Cf. CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 24.

(82) Cf. Ibid., 41.

(83) Cf. Ibid., 26.

(84) Cf. CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo hulus temporls, 36; PAULUS PP. VI, Ep. Apost. Octogesima adveniens, 2-5: l. mem., 402-405.

(85) CL Litt. Enc. Laborem exercens, 15: l. mem., 616-618.

(86) Cf. Ibid., 10: l. mem., 600-602.

(87) Cf. Ibid., 14: l. mem., 612-616.

(88) Cf. Ibid., 18: l. mem., 622-625.

(89) Cf. Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 126-128.

(90) Cf. Ibid.: 1. mem., 121 s.

(91) Cf. LEO PP. XIII, Lltt. Enc. Libertas praestantissimum: l. mem., 224-226.

(92) Cf. CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesla in mundo huius temporis, 76.

(93) Cf. Ibid., 29; Pius PP. XII, Nuntius radiophonicus natalicius die 24 Decembrls 1944 datus: AAS 37 (1945), 10-20.

(94) Cf. CONC. OEC. VAT. II, Declaratio Dignitatis humanae de Libertate religiosa.

(95) Cf. Litt. Enc. Redemptoris missio, 11: diurnarium « L'Osservatore Romano », 23 Ianuarii 1991.

(96) Cf. Litt. Enc. Redemptor hominis, 17: l. mem., 270-272.

(97) Cf. Nuntius pro Mundiali Die Paci fovendae dicato 1988: l. mem., 1572-1580; Nuntius pro Mundiali Die Paci fovendae dicato 1991: diurnarium « L'Osservatore Romano », 19 Decembris 1990; CONC. OEC. VAT. II, Declaratio Dignitatis humanae de Libertate religiosa, 1-2.

(98) CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 26.

(99) Cf. Ibid., 22.

(100) Cf. PIUS PP. XI, Litt. Enc. Quadragesimo anno, I: l. mem., 184-186.

(101) Cf. Adhort. Apost. Familiaris consortio (22 Novembris 1981), 45: AAS 74 (1982), 136s.

(102) Cf. Allocutio ad Unitarum Nationum Consilium cui nomen «UNESCO» (2 Iunii 1980): AAS 72 (1980), 735-752.

(103) Cf. Litt. Enc. Redemptoris missio, 39; 52: diurnarium « L'Osservatore Romano », 23 lanuarii 1991.

(104) Cf. BENEDICTUS PP. XV, Adhort. Ubi primum (8 Septembris 1914): AAS 6 (1914), 501 s.; Pius PP. XI, Nuntius radiophonicus universis fidelibus catholicis totique orbi (29 Septembris 1938): AAS 30 (1938), 309 s.; Pius PP. XII, Nuntius radiophonicus toti orbi (24 Augusti 1939): AAS 31 (1939), 333-335; IOANNES PP. XXIII, Litt. Enc. Pacem in terris, III: l. mem., 285-289; PAULUS PP. VI, Allocutio ad Nationnum Unitarum Coetum (4 Octobris 1965): AAS 57 (1965), 877-885.

(105) Cf. PAULUS PP. VI, Litt. Enc. Populorunt progressio, 76-77: l. mem., 294 s.

(106) Cf. Adhort. Apost. Farniliaris consortio, 48: l. mem., 139 s.

(107) Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 107.

(108) Cf. Litt. Enc. Redemptor hominis, 13: l. mem., 283.

(109) Ibid., 14: l. mem., 284 s. 

(110) PAULUS PP. VI, Homilia habita in ultima publica Sessione Concilii Oecumenici Vaticani II (7 Decembris 1965): AAS 58 (1966), 58.

(111) Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, 41: l. mem., 571.

(112) CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius teruporis, 76; cf. IOANNES PAULUS PP. II, Lltt. Enc. Redemptor hominis, 13: l. mem., 283.

(113) Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 143.

(114) Ibid.: l. mem., 107.

(115) Cf. Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, 38: l. mem., 564-566.

(116) Cf. Ibid., 47: l. mem., 582.

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 

top