Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - FR  - HU  - IT  - LA  - PL  - PT ]

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS
 SOLLICITUDO REI SOCIALIS
LITTERAE ENCYCLICAE
 AD EPISCOPOS, SACERDOTES,
FAMILIAS RELIGIOSAS,
FILIOS ET FILIAS ECCLESIAE
ET AD UNIVERSOS HOMINES BONAE VOLUNTATIS,
VICESIMO EXPLETO ANNO
AB EDITIS LITTERIS ENCYCLICIS A VERBIS
« POPULORUM PROGRESSIO »
INCIPIENTIBUS.
 

 

Venerabiles fratres,
dilectissimi filii et filiae,
salutem et apostolicam benedictionem

1. Sollicitudo rei socialis Ecclesiae veram hominis et communitatis respiciens progressionem, quae pariter ips ius hominis omnes servet facultates ac provehat, multimodis est patefacta. Praecipuum quidem eiusdem doetrinae tradendae instrumentum novissimis temporibus in Romanorum Pontificum potissimum invenitur Magisterio, quod quidem a Leonis XIII Litteris Encyclicis sumens exordia, quarum verba initialia sunt Rerum Novarum, quasi a capite ad quod reliqua referuntur (1), identidem hac de re pertractavit, dum varia documenta socialia foras edenda interdum curabat ipsis anniversariis temporibus, quibus ilIa occurrebat memoria (2).

Nec vero Summi Pontifices suis ipsorum dissertationibus doctrinae socialis Ecclesiae collustrare etiam novas rationes neglexerunt. Ipso igitur initio repetito a Leonis XIII luculentis monitis, subsequentibus additamentis locupletato Magisterii, pervenitur ad « corpus » quoddam doctrinae, quod gradatim contexitur, cum scilicet Ecclesia, Verbi a Christo Iesu (3) revelati spectans plenitudinem, Spirituque Sancto affiante (cfr. Io 14, 16. 26; 16, 13-15), vitae hominum scrutatur eventus, dum per historiae cursum evolvuntur. Ratione humanisque cognitionibus adhibitis, ipsa profecto perdu cere homines nititur ad vocationi parendum, quae est prudentium societatis terrestris conditorum.

2. Hoc in perspicuo de re sociali doctrinae corpore, Litterae Encyclicae Populorum Progressio (4) praecipuum obtinent locum, quas quidem Decessor Noster v.m. Paulus VI die XXVI mensis Martii, anno MCMLXVII edidit.

Etiamnunc earundem Litterarum Encyclicarum vis et auctoritas plane agnoscuntur, dum recensentur multiplices commemorationes, quae hoc anno sunt habitae multis modis multisque locis, in ecclesiasticis sedibus aeque ac civilibus. Hoc idem persequens propositum, Pontificia Commissio a Iustitia et Pace, proxime exacto anno, Ecclesiarum Orientalium Synodis misit litteras formales necnon Conferentiis Episcoporum; quibus litteris ex Episcopis enixe quaerebatur quae essent ipsorum iudicia quaeque rationes iisdem viderentur potiores unde convenientius celebrari posset anniversaria memoria illarum Litterarum Encyclicarum atque earum doctrina locupletaretur et pro tempore salutaria eruerentur praecepta. Ipsa re vera Commissio, quam supra memoravimus, sollemnem egit commemorationem, cui Nos interfuimus Ipsi atque postremam habuimus orationem (5). Nunc autem, perspectis etiam litterarum formalium responsionibus, Opportunum iudicavimus, sub exitum anni MCMLXXXVII, Litteras conscribere Encyclicas, quibus argumentis documenti, cui index Populorum Progressio, operam daremus.

3. Hac quidem ratione praecipue bina proposita assequi cupimus haud parvi momenti, primum scilicet laudes Pauli VI eiusdem documenti, historia digni, praedicandi atque eius doctrinae auctoritatem testificandi; deinde autem, vestigia venerabilium in Petri Cathedra Decessorum Nostrorum secuti, in animum induximus doctrinae socialis continuationem iterum confirmare simulque eiusdem constantem renovationem. Continuatio profecto perinde ac renovatio spectata sunt probatio perennis validitatis Ecclesiae doctrinae.

Haec duplex nota peculiaris est Ecclesiae de re sociali doctrinae. Quae quid em illine constans est, cum semper eadem sit in summis principiis considerandis, in « cogitationis rationibus », in « iudicii normis », in « legibus principibus, quae actionem moderantur » (6), inque praesertim vitali cum Domini Evangelio nexu; hinc semper ipsa nova est, cum congruenter ac necessario ad versabiles tempo rum condiciones et perpetuas immutationes eventuum usque accommodetur oporteat, in quibus vita hominum et societatis versatur.

4. Pro comperto quidem habentes Litterarum Encyclicarum, a verbis Populorum Progressio incipientium, doctrinam ad homines societatemque, qui decennium a sexagesimo anno vixerunt, spectantem etiamnunc omnino vim servare coscientiae revocandae, hoc decennio ab octogesimo anno exeunte, dum contendimus ad lineamenta adumbranda praecipua mundi, qui nunc est — idem usque servantes propositum, quod est Populorum Progressio quodque adhuc longe abest ut expleatur — consilium cepimus Ipsi ut illarum Litterarum vocem resonantem longius proferamus earundemque nectentes nuntium cum applicationibus, quae hodiernis possunt fieri temporibus, quae quid em non minus sunt gravia quam viginti abhinc annos illa fuerunt.

Tempus, ut probe scimus, semper fere eundem tenet veluti rhythmum. In praesenti tamen sentimus magis magisque ipsum citius dilabi potissimum propter multiplicationem et implicationem eventuum, quos nos ipsi experimur. Idcirco mundi species, viginti superioribus proximis annis spectatis, quamvis quaedam principalia servaverit, pervarie tamen immutata est et nova inde exhibentur.

Hoc temporis spatium, instante tertio Millennio christiano, perfusa quadam expectatione distinctum, quasi de novo agatur « adventu » (7), qui universos quodammodo attingit homines, dat ansam pernoscendi doctrinam Encyclicarum Litterarum, ut eius etiam perspiciamus prospectum.

Haec quidem consideratio eo potissimum spectat, ut, pervestigationis theologicae auxilio de rebus, quae nunc sunt, uberior habeatur magisque distineat notio progressionis, secundum Litterarum Encyclicarum proposita, utque quaedam rationes afferantur ea ad effectum adducendi.

II

5. Simul atque est promulgatum, Pauli VI documentum in suam novitatem devocavit omnium mentes. Gemina peculiaritas re et liquido sane est comprobata, continuationis scilicet et renovationis, intra Ecclesiae socialem doctrinam. Quapropter harum cogitationum propositum illuc spectabit, ut Litterarum Encyclicarum per iteratam accuratamque lectionem multiplicia eiusdem doctrinae detegamus lineamenta.

Sed antea aliquid temporis insumere placet ut de anno cogitemus ipso, MCMLXVII scilicet, quo eaedem foras sunt datae. Ratio revera, propter quam Summus Pontifex Paulus VI suas de re sociali Litteras Encyclicas edendas illo ipso anno decrevit, nobis suadet ut documentum cum Concilio Vaticano II coniunctum videamus, quod quidem Concilium die VIII mensis Decembris, anno MCMLXV ad exitum est adductum.

6. Haec res aliquicl potius quam temporis propinquitas est consideranda. Nam Litterae Encyclicae Populorum Progressio quodammodo videntur documentum. esse, quod reapse doctrinam Concilii ad effectum perducit. Hoc quidem non tam ob constantem ad Concilii scripta relationem (8), quam quod eaedem ex ipsa Ecclesiae sollicitudine oriuntur, qua profecto totum Concilii opus perfunditur — nominatim pastoralis Constitutio Gaudium et Spes — cum componuntur ac nonnulla amplificantur argumenta ad doctrinam socialem pertinentia.

Haque congruenter asseverare licet Litteras Encyclicas a verbis Populorum Progressio incipientes quodammodo rogatui respondere, quo init Constitutio Gaudium et Spes; « Gaudium et Spes, luctus et angor hominum huius temporis, pauperum praesertim et quorumvis affiictorum, gaudium sunt et spes, luctus et angor etiam Christi discipulorum, nihilque vere hum anum invenitur, quod in corde eorum non resonet » (9). Haec verba primam ostendunt rationem, quae Concilii magno subiecta est documento, quod ex agnitione egestatis atque extenuatae progressionis sumit exordium, in quibus innumerabiles homines vitam degunt.

Egestas re vera et minor progressio in Concilii scriptis aliter vocantur, scilicet « luctus et angor tot hominum nostrae aetatis, pauperum praesertim »; atque huic sane amplo tot laborum et aerumnarum prospectui Concilium gaudii et spei ostendit prospectum. Idem profecto propositum Pauli VI Litterae Encyclicae assequi intendunt, integram servantes fidem erga conciliarem afflatum.

7. Sed quod etiam ad argumentorum ordinem attinet, Litterae Encyclicae doctrinae socialis Ecclesiae praeclaram traditionem prorsus servantes, expressius novam enarrationem et comprehensionem locupletem rerum, quas Concilium conseruit, praesertim in Constitutione Gaudium et Spes, resumunt.

Sensus et argumenta, quae Litterae Encyclicae recolunt, sunt rursus confirmanda: conscientia scilicet officii Ecclesiae proprii, « rerum humanarum peritissimae », « signa temporum scrutandi eaque sub Evangelii luce interpretandi » (10);  conscientia pariter acris muneris « serviendi », quod omnino ab officio seiungitur, quod pertinet ad civitatem, etiam cum re virorum mulierumque prospicit condicionibus (11);  animadversio, ex qua permagnae dissimilitudines perquirendae sunt, ipsarum personarum statum afficiunt quasque Constitutio pariter ipsa ostendit (12);  doctrinae conciliaris confirmatio, fidelis vetustissimae velut vox traditionis, quae « bonorum universalem destinationem » commemorat (13);  aestimatio ingenii culturae et cultus civilis technici, quae ad hominem liberandum conferunt (14), agnitis tamen eorum finibus (15);  de progressionis tandem argumento ipso, Litteris Encyclicis peculiari, « gravissimum officium » corroboratur, quod ad excultiores civitates pertinet, scilicet « progredientes populos adiuvandi » (16). Progressionis ipsa ratio Litteris Encyclicis allata directo eruitur ex digestione quidem a Constitutione nempe pastorali de hac re proposita (17). 

Ex hac aliisque ad Constitutionem pastoralem relationibus, colligi profecto potest easdem Litteras doctrinam Concilii ad rem socialem pertinentem ad ettectum deducere, nominatim ad populorum progressionem eorundemque progressum deficientem.

8. Rerum nunc brevis haec hic enucleata enodatio adiuvat nos quidem ut novitatem melius Encyclicarum Litterarum aestimemus, quam tribus licet sub titulis perstringi capitibusve.

Primum sane habendum est ipsum factum documenti a maxima Ecclesiae catholicae auctoritate foras emissum ipsique simul inscriptum Ecclesiae necnon « omnibus hominibus bonae voluntatis » (18) ea nominatim super re quae primo videtur intuitu oeconomica dumtaxat ac socialis, populorum id est de progressione sive profectu. Dubii porro nihil quin « profectus » vocabulum deducatur ex verborum thesauro disciplinarum socialium ac nummariarum. Hac proin ratione reponuntur Encyclicae Litterae Populorum Progressio in litterarum Rerum Novarum tramite, videlicet « opificum condiciones» pertractantium (19). Ab exteriore modo respecta parte, illa bina argumenta aliena ab Ecclesia religioso instituto iudicata forsitan videantur, quin immo « progressio » magis quam « opificum condiciones ».

Secundum Encyclicas Leonis XIII Litteras, id haud parvum assignari Pauli VI scriptioni meritum oportet, quod ethicam nempe tum culturalem denotavit huius quaestionis indolem de progressione ideoque ius etiam certum atque interventus necessitatem Ecclesiae eandem in negotiorum provinciam.

Hoc quidem pacto socialis christianorum doctrina rursus sibi genus vindicavit proprium verbi Dei adhibendi ad hominum vitam societatisque necnon ad causas terrestres, quae cum iis iunguntur, dum « principia ... a recta ratione postulata ... orientationesque quasdam» profert (20). Agedum: Pauli VI insunt scripto tria haec elementa singula una cum eorum ordinatione ad vitae cursum cotidianae, mores scilicet humanos.

Quotiens propterea « populorum progressioni » operam dat, Ecclesiam neutiquam accusari par est excedere de sua auctoritatis regione nedum de finibus a Domino ipso percepti mandati.

9. Secundum exsistit caput novitas ipsa, quam prae se « Populorum Progressio » fert quaeque ipsius prospectus extollitur amplitudine ad illud videlicet omne rite patentis, quod sub nomine plerumque agnoscitur « quaestionis socialis ».

Profecto iam antea dilatatum hunc rerum conspectum susceperant Encyclicae Litterae « Mater et Magistra » Ioannis XXIII (21) quibus Concilium in sua pastorali Constitutione Gaudium et Spes (22) quadam respondit quasi reciprocae imagine vocis. Nihilo tam en minus sociale eo usque Ecclesiae non processerat magisterium omni ut cum claritate affirmaret socialem quaestionem nunc ad universam coniunctionem inter homines hominum magnopere pertinere (23), neque sententia ipsaque inquisitione, quam excitat, « orientationem » effecit, quem ad modum molitur Paulus PP. VI in suis Litteris Encyclicis.

Tale tamen ideo explicatum iudicium uberem doctrinarum suppeditat copiam, quam expedit hic commonstrare.

Quae oriri forsan potuerit, in primis necesse est auferre ambiguitatem. Quod « quaestio socialis » extensionem sibi accepisse dicitur illam « universalem », non inde sequitur ut deminutum ipsius sit pondus neque ut momentum suum singulis pro nationibus locisque amiserit. Officinas ex contrario significat atque fabricas vel opificum motum ipsorum eorumque collegia certa aliqua in civitate aut regione non esse dispersas tamquam insulas habendas sine ullis alibi coniunctionibus, verum magis pendere magisque illas ex impulsione rationum iam exstantium extra cuiusque provinciae nationisve fines.

Nunc vero, proh dolor!, status oeconomici respectu ad progressionem nitentes modo Civitates sunt sane multo plures ipsis progressis: hominum proin multitudines, quae bonis carent commodisque progressione illa allatis ipsa, pariter sunt longe frequentiores iis nempe quibus eadem praesto sunt beneficia.

Coram pergravi ideo consistimus quaestione iniquae partitionis modorum subsistendi et instrumentorum, quae universis olim destinata sunt hominibus, sicut etiam inaequalis beneficiorum divisionis inde profluentium. Neque hoc accidit ulla affiictarum culpa multitudinum, nedum profecto ob quandam quasi fatalem necessitatem ex naturae ipsius condicionibus proficiscentem neque ex tota adiunctorum summa, in quibus iidem versantur homines.

Encyclicae Pauli VI Litterae confitentes « socialem quaestionem nunc ad universam coniunctionem inter homines hominum magnopere pertinere » ante omnia factum morale, Silum quod fundamentum habet in aliqua rerum explicatione veris mundi condicionibus respondente, indicare volunt. Ex ipsis litterarum verbis, « illud hodie maxime interest omnes pro certo habere ac veluti sentire » (24) quoniam recta id via conscientiam attingit, fons videlicet, quae moralium consiliorum est.

Hac in rerum definitione novitas Litterarum Encyclicarum « Populorum Progressio » non in eo quidem consistit quod modo quodam historico asseveratur in doles universalis quaestionis ipsius socialis, sed potius quod moralis eiusdem aestimatio additur condicionis. Quapropter rei publicae custodes, immo omnis civis nationum divitum ipse solus consideratus, praesertim si christiani sunt, officio morali tenentur, propriarum quisque secundum obligationum magnitudinem ut, cum consilia privata capiuntur et publica regiminis, ista natura universalis, ista mutua necessitudo eorum inter mores hinc atque illinc tot millenorum hominum egestatem diligenter respiciatur. Accuratius deinde Pauli VI Litterae officium idem morale finiunt tamquam « officium coniunctionis » (25), quae porro locutio, commutatis in orbe terrarum tot condicionibus, idem prorsus pondus obtinet vimque ac scripta quo est die.

Ex altera vero parte, servatis plane huius prospectus moralis limitibus, Encyclicarum Litterarum novitas in eo item reperitur quod ipsa iam funditus conceptio progressuum naturae, si ponderantur illi secundum amplitudinem alicuius universalis mutuaeque coniunctionis inter homines, insigniter immutatur. Sola enim ex opum congerie progressio constare non potest neque promptiore ex bonorum ministeriorumque usurpatione, si haec possidentur omnia pretio ipso tardatae multitudinum progressionis ac neglectis socialibus, culturalibus, spiritalibus personae partibus humanae (26).

10. Tertio dein titulo plurimum afferunt novitatis Litterae Encyclicae Populorum Progressio toti summae socialium Ecclesiae doctrinarum necnon ipsi progressionis notioni. Novitatis enim indicium dispici valet aliqua in dictione intra postremam documenti paragraphum, quam iudicari merito licet velut eius magisterii formulam, non tantum proprietatem quandam illius historicam: « nemo dubitat progressionem idem valere ac pacem » (27).

Etenim si vere constat « socialem quaestionem nunc ad universam coniunctionem inter homines hominum magnopere pertinere », idcirco hoc evenit quod postulatis iustitiae satisfieri dumtaxat potest simili pacto universali. Quae si forte praetermittuntur, incitamentum in animis valet aliquando exoriri ipsarum iniustitiae veluti victimarum violenter ut respondeant, perinde ac plurium accidit bellorum initiis. Hominum enim turmae a bonorum partitione submotae, quae omnibus sunt primitus destinata, se ipsi percontari possunt: « Quin vi iis resistamus cunctis vi qui nos priores omnes conflictant? Ac si rerum inspicitur status pro totius discidio orbis duas ferme in nationum consocia tiones, quod anno iam millesimo nongentesimo sexagesimo septimo vigebat, pro consectariis inde ac subiectionibus tum oeconomicis tum politicis proficiscentibus, augescit sane maio rem in modum periculum ».

Huic autem explanationi animum permoventis sententiae, quae Encyclicarum Pauli VI formulae inest, additur et alia, quam documentum idem leviter significare haud omittit (28): Quomodo id denique defendi potest, quod nempe cumuli pecuniarum ingentes, quae valent quidem reservari debentque ad populorum progressionem duplicandam, contra derivantur in homines singulos vel eorum numeros locupletandos aut in apparatum militarem augendum profunduntur tam apud iam progress as Civitates quam inter nationes ad progressionem nitentes, unde verus potiorum rerum evertitur principatus? Quod quid em gravius est, ratione habita ipsarum difficultatum maiorum saepius videlicet impedientium quominus destinatae iam pecuniae recta quadam via subsidia nationibus afferant indigentibus. Si porro « progressio novum pacis est nomen », bellum aliunde apparatusque militares maximus sunt inimicus plenae populorum progressionis.

Sic profecto sub locutionis Pontificis Pauli VI lumine incitamur nos ut progressionis ipsius reficiamus conceptum, qui in illo certissime non invenitur, a quo dumtaxat satis fit corporeis necessitatibus per bonorum incrementum neque in miserias intenditur animus maioris hominum partis, et a quo etiam nimium quoddam sui ipsius studium apud singulos homines ac nationes unica evadit et sola eis ratio agendi. Acriter ideo memo rat Epistula Iacobi: « Unde bella et unde lites in vobis? ... ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris. Concupiscitis et non habetis » (Iac 4, 1 s.).

In alio contra aliquo orbe, ubi sollicitudo de bono universorum hominum communi, id est prospiciens cura « animorum morumque progressioni» pro cupiditate cuiusque lucrorum dominaretur, contingere quidem pacem liceret veluti fructum quendam ac « perfectiorem iustitiae formam inter homines » (29).

Haec quoque Encyclicarum Litterarum novitas vim perpetuam prae se fert ad resque accommodatam pro huius scilicet temporis mente, quae adeo subtiliter intimum percipit inter iustitiae observantiam et confirmationem pacis vinculum contractum.

III

11. Primarium magisterium Litterarum Populorum Progressio suo iam tempore validam sibi undique peperit responsionem suum ob novitatis gentls. Nihil tamen dubitandum quin socialia ipsa adiuncta, in quibus hisce versamur diebus, proprie eadem dici nequeant ac viginti abhinc annos. Quam ob rem unumquodque caput leviter perstringentes volumus nonnullis insistere nostrorum temporum proprietatibus, quo doctrinam Encyclicarum Pauli VI altius perquiramus, ratione item « populorum progressionis » habita.

12. Et primum quidem denotari oportet ipsas progressionis spes tum temporis adeo vigentes, hodie contra valde profecto sua ab impletione longinquas et exsecutione videri.

Hac de re Encyclicae Litterae nihil prorsus deceptionis praetendebant. Earum enim ponderosus quidem, nonnumquamque etiam sermo terrificus, condicionis tantummodo extollebat gravitatem atque singulorum conscientias obstringens hominum obiciebat simul officium proprias absolvendi partes eadem ut sanaretur condicio. Iis porro annis quidam percrebuerat quasi optimismus opinantium fieri scilicet posse ut non nimiis viribus in id impensis tarditas populo rum pauperum oeconomica expleretur, ut fundamentales illis suppeditarentur structurae atque adiumenta in toto opere transeundi aliquando fabriles ad industrias.

Quibus in historiae humanae condicionibus, praeter operam nationis cuiusque diligentiamque, ipsa Nationum Unitarum Consociatio duo progressuum decennia (30) continuata praestitit. Capta quaedam sunt consilia, inter binas Civitates et plures simul, ut multis sic subveniretur nationibus, quarum aliae iam diutius sui erant iuris, aliae — maximam scilicet partem — paulo ante ex conatu enatae coloniarum priorum demoliendarum. Sua autem ex parte necesse sibi esse sensit Ecclesia in quaestiones hac nova rerum condicione importatas plenius incumbere, cum amatu religioso suo humanoque eadem illa fovere cogitaret conamina quibus nempe « animam » iniceret ad agendumque impulsionem validam.

13. Varia tamen haec religiosi et humani, oeconomici et technici generis opera dici haudquaquam possunt inania aut vacua fuisse, quoniam quaedam saltem impetrare potuerunt effecta. At in universum quidem, omnibus id est quae adsunt perspectis elementis, infitias ire non par est orbis statum, si sub titulo respiciatur « populorum progressionis », praesentem osten tare speciem potius improbandam.

Quocirca animos continuo revocare volumus ad universalia indicia nonnulla, ut postmodum alia singularia prorsus ac propria illustremus. Posthabitis in praesens numeris ipsis et rationarii computationibus, intueri potius sufficit interminatam virorum mulierumque turmam, infantium et adultorum et senum — paucis verbis verarum atque non iterandarum personarum humanarum — qui intolerando premuntur miseriae pondere. Complura praeterea centena milia hominum sunt qui idcirco de omni deiciuntur Spe quod multis in orbis partibus eorum condicio vehementer est in peius conversa. Hos ergo ante tristes casus egestatis necessitatisque, in qua tot fratres sororesque nostri iacent, ipse nos sollicitat Iesus Dominus (cfr. Mt 25, 31-46).

14. Et id comprobatur primum uti elementum improbandum, quod hiatus regiones inter, qui dicitur, orb is septentrionalis progressi atque australis orbis adhuc progredientis non persistit modo, verum augescit. Haec geographica dictio res indicat tantum, quoniam ignorare nemo potest fines divitiarum ac inopiarum campum transire ipsarum societatum progressarum tum etiam progredientium. Ita profecto, quem ad modum sociales iniquitates usque ad egestatis condicionem pertingentes exsistunt inter ditiores Civitates, sic pari omnino modo apud nationes minus progressas non raro signa deprehenduntur nimii suorum commodorum amoris necnon opum maiorum ostentationes, quae tam animos conturbant quam vere offendunt.

Affiuentiae bonorum ministeriorumque praesto exstantium quibusdam in orbis provinciis, quae potissimum in septentrionali orbe progresso conspiciuntur, respondet in regione australi intolerabilis progressuum tarditas. At in ipsa hac geographica et politica provincia hominum omnino maxima generis degit pars.

Si dein regionum diversarum multiplices ponderantur rationes: effectio alimentorum ac partitio, sanitas publica et habitationes, copiae aquarum potulentarum, operis condiciones praesertim feminarum, quae difficulter quidem a servitutis ipsius distinguuntur formis, vitae diuturnitas aliaque simul oeconomica et socialia documenta —, patescit rerum facies universalis, quae exspectationem fallit omnino, sive in se ipsa respicitur sive cum nationum magis progressarum numeris et aestimationibus confertur. Verbum illud « hiatus » sua sponte animo orique occurrit.

Fortassis non aptissimum istud vocabulum est ut accurate vera ipsa designetur condicio rerum, quandoquidem imaginem prae se potest ferre ordinis cuiusdam perstantis sive stativi. Verum non ita sese habet. In itinere enim nationum progressarum atque in via progredientium ad prosperitatem varia hisce visa est annis velocitas accelerationis, quae nempe efficit ut augeantur et duplicentur ipsae inter eas distantiae. Civitates ad progressionem nitentes, nominatim pauperiores, statu detinentur insanabilis retardationis.

Ad haec dein adiungenda insuper sunt discrimina formarum humani cultus atque aestimationes bonorum diversos inter hominum coetus globosque in societate, quae haud congruunt semper cum oeconomicae progressionis amplitudine; nihilo minus aliquid reapse ad pariendas conducunt distantias istas. Sunt porro hae partes rerumque aspectus totum iam orbem complectentes, unde multo redditur tota socialis quaestio implicatior, quoniam sic indolem sibi induit causae alicuius universalis.

Diversae si orbis regiones observantur ita crescente talis hiatus distantia seiunctae, si earum proin unamquamque intellegitur proprium sequi debere cursum effectibus cum propriis, ideo etiam comprehenditur cur recentiore in hominum sermone mentio identidem fiat variis de orbibus unicum nostrum intra mundum: de Primo Mundo videlicet, Secundo, Tertio, quin immo de Quarto interdum Mundo (3l). Huius modi quidem dictiones, licet earum manifesto non sit plena quadam ratione omnes recensere orbis nationes, plurimum tam en significant: testimonia enim sunt late diffusi sensus mentisque habitus, quo unitas orbis, aliis id est verbis, generis hominum unitas serio periculo exponi iudicatur. Is autem loquendi modus, extra vim illius plus minusve congruentem cum rebus ipsis, celat sine dubitatione in se sententiam quandam moralem, de qua Ecclesia, quae est « sacramentum seu signum et instrumentum ... totius ... generis humani unitatis » sese indifferentem praebere non potest (32).

15. Supra expositus condicionum status mancus certissime erit et mutilus, nisi ad ea « indicia oeconomica ac socialia » tardatae progressionis aliae accesserint rationes pariter negativae, immo vero animum quae magis conturbant, iam ex ipsa hum ani cultus provincia. Hae quid em sunt: litterarum ignorantia, difficultas aut nulla omnino facultas superiores educationis ordines adeundi, exigua potestas proprias conferendi partes ad nationem suam exstruendam, abusus varii modi et oppressionis oeconomicae, socialis, politicae atque etiam religiosae personarum humanarum iuriumque ipsarum, discrimina omne genus facta, potissimum vera illud maxime odiosum, quod secundum cutis ipsius fit colorem. Quodsi earundem aliqua plagarum in regionibus deprehenditur septentrionis magis progressi, nihil dubitatur quin multo sint crebriores, diuturniores ac difficiliores ad eradicandum apud minus progressas aut instructas minus Civitates.

Asseverari necesse est in huius temporis mundo saepius restingui inter alia iura etiam ius ad propria incepta oeconomica. Atqui agitur de magni momenti iure, non ad singulos modo quod spectat verum ad bonum commune quoque. Ex rerum enim commonstratur experientia talis negation em iuris vel eius circumscriptionem ob assertam quandam « aequalitatem » in omnium societate imminuere vel funditus etiam in re delere ipsum studium singillatim res proprias peragendi, subiectivam videlicet effectricem civis industriam. Hinc eo pacta exoritur non vera solum aequalitas sed potius « aequatio in imo ordine ». In efficientis singulorum operae locum passiva rerum succurrit acceptio necnon obnoxietas et subiectio ipsi apparatui grapheocratico, qui, veluti unicum officium quod « disponit » et « decidit », quamvis non ipsum « possideat », de tota summa bonorum efficiendique instrumentorum, reicit in condicionem omnes obnoxietatis ferme absolutae, quae haud dissimilis traditae est subiectioni opificum ac proletariatus ex ipsis opum et pecuniarum dominis. Id quod sensum excitat frustrationis vel desperationis hominesque comparat ad sese subtrahendos ex ipsa nationis vita, multis interea ad emigrandum in de propulsis atque generato pariter quodam emigrationis « psychologicae » genere.

Consectaria sua secum affert talis rerum condicio, etiam quod ad « iura nationum singularum » attinet. Etenim accidit crebro ut Civitas aliqua suo destituatur subiectivo iure, id est propria « maiestate », quae ei convenit, secundum vim illius oeconomicam atque etiam politicam et socialem certoque quodam modo culturalem, quandoquidem omnes hae vitae rationes apud ipsam nationis communitatem inter se iugantur.

Confirmandum praeterea est nullum socialem coetum, verbi causa faction em politicam, occupare licere partes unius cuiusdam ducis, cum et istud efficiat ut vera subiectiva proprietas ipsius societatis auferatur necnon personarum-civium, perinde atque evenit omni in absoluti dominatus regimine. Ibi enim homo ipse et populus totus « obiectum » quoddam fiunt, quantumvis publicae affirmationes verborumque confirmationes contrarium indicent.

Hoc autem loco addi decet multas alias exstare in orbe huius temp oris paupertatis formas praeter genus supra commemoratum. Nonne enim quaedam inopiae species vel privationes ipsae hanc merentur appellationem? Negatio iurium humanorum vel coarctatio, qualia sunt exempli gratia ius religiosae libertatis, ius communicandi ipsam societatis aedificationem, ius libere sese congregandi vel opificum collegia excitandi vel propria ineundi coepta rebus in oeconomicis, nonne fortassis reddit personam humanam item egentem, ne dicamus magis omnino, quam bonorum corporeorum privatio? Estne praeterea ipse profectus, qui rationem non habet plenae horum iurium explicationis, rever a progressio secundum hominum indolem?

Aliis autem verbis: minor nostrorum dierum progressio non oeconomica modo est, verum culturalis etiam, politica ac simpliciter humana, perin de ac viginti abhinc annos Litterae praedicaverunt Encyclicae Populorum Progressio, adeo profecto ut loco hoc interrogandum cuique sit haeccine tam tristis rerum condicio effectus partim saltem sit conceptionis nimis arctae, id est dumtaxat oeconomicae, ipsius progression is necne.

16. Quantumvis laudabiles facti conatus sint his duobus anteactis decenniis a nationibus magis progressis ipsisque ad progressionem nitentibus necnon ab institutis omnium gentium communibus ut effugium reperiatur aliquod iisdem e difficultatibus vel afferatur remedium alicui saltem earundem exteriori signo, affirmari tam en rursus oportet condiciones ipsas esse ingravescere visas insigniter.

Onus vero talis rerum conversionis in peius diversis repetitur de causis et originibus. Manifestae notandae sunt gravesque om nino omissiones et neglegentiae in nationibus ipsis viam iam progressionis percurrentibus, praesertim earum in auctoritatibus, penes quas potestas oeconomica est ac politica. Tanto quidem minus dissimulare possumus officia Nos et obligationes non perspicere Civitatum progressarum, quae non semper, consentaneo saltem modo, suum persenserint onus adiumenta inferendi nationibus ab orbe prosperitatis segregatis, ad quem ipsae contra pertineant.

Quidquid demum id est, repudiari omnino opus est rationes sive machinationes oeconomicas nummarias ac sociales, quae licet ab hominibus regantur, suapte tamen fere sponte et ultro agunt, un de divitiae alterorum rigidius defigantur et alterorum simul miseriae. Hae namque machinationes, agitatae via recta aut obliqua a nationibus magis progressis, ex sua ipsarum actione commodis favent administratorum suorum, at tandem aliquando obstringunt vel afficiunt oeconomicas nationum parum progressarum structuras. Decebit proinde easdem has subici machinas accuratiori cuiclam investigationi secundum principia ethica ac moralia.

Litterae iam Populorum Progressio (33) praeviderant talium rationum ac machinationum auxilio divites ipsos ditiores evadere posse pauperioresque pauperes. Quem rerum prospectum comprobavit ortus interea ipse Quarti Mundi.

17. Quamvis mundi societas documenta prae se ferat verae partitionis, quae receptis illis declaratur nominibus Primi, Secundi, Tertii etiamque Quarti Mundi, mutua tamen inter eos persistit obnoxietas ac necessitudo, quae, quotiens non aestimatur sua pro ethica obligatione, ad consectaria exitiosa homines depellit maxime debiles. Immo vero eadem haec mutua obnoxietas ob quandam quasi interiorem dynamicam vim atque impulsionem ex machinationibus, quae non nuncupari possunt nisi perversae, effecta parit vel ipsis in nationibus divitibus adversa. Etenim intra has quoque Civitates, licet minore modo, indicia magis propria tardatae progressionis offenduntur. Compertum itaque omnibus esse debet profectum ipsum aut communem fieri universis terrarum partibus aut viam inire regressionis iis pariter in provinciis, quae constanti eminuerint profectus: eum aut cunctae orbis communicant nationes aut numquam genuinum reapse experientur.

Inter propria inferioris progressionis indicia, quae magis tangunt magisque etiam progress as nationes, duo potissimum statum immensae necessitatis designant. Primum habitationum discrimen. Hoc vertente Anno Internationali tecto carentium, quem celebrari voluit Nationum Unitarum Consociatio, in turbam animus intenditur multorum milium centenorum hominum congrua domo destitutorum aut nullam prorsus habitationem habentium, ut omnium excitetur conscientia utque huius gravis adeo difficultatis sanatio reperiatur, quae singulis adverso modo nocet hominibus eorumque et familiis et societati ipsi (34).

Habitationum paucitas hominum ubique per terras cernitur atque maximam partem referenda est ad crescentem usque frequentationem et densatum incolatum urbium (35). Quin ipsi magis progressi populi maestum intra se spectaculum exhibent hominum singulorum et familiarum, a quibus maxima datur opera ut superstites modo sint vitae, dempta omnino domo vel aliqua adeo incerta possessa ut nulla plane esse videatur.

Tectorum inopia, quae ex sese iam tam gravis difficultas est, signum et summarium habeatur neeesse est maioris cuiusdam numeri defectuum oeconomicorum, socialium, culturalium vel simpliciter humanorum proindeque, habita ipsius amplitudinis rei ratione, haud difficulter quis sibi persuadet quam longe a vera absimus « populorum progressione n.

18. Aliud proprie improbandum indicium, cuius maxima quidem ex parte nationes sunt participes, veritas est hominum opere carentium aut parum quidem eo fungentium.

Nemo uspiam est sibi quin exploratam habeat tum praesentem necessitatem tum crescentem gravitatem similis apud nationes quaestuosa industria instructas condicionis (36). Si vero haec res iam terret animos apud Civitates ad progressionem nitentes, ubi magna est quota pars natorum magnaque simul civium iuniorum multitudo, inter nationes maioris profectus oecono mici videntur iam operis fontes deminui sicque ipsae facultates laborandi, non modo non augescunt, sed decrescunt necessario.

Hoc item elementum una cum effectuum adverso rum serie tam pro singulis quam pro societate omni - a deiectione usque ad amissionem dignitatis, quam sibi quisque vir debet ac mulier, adducit sane Nos serio animo ut interrogemus quodnam progressionis genus sint homines hos viginti annos persecuti.

Et hac de re in mentem peropportuna illa dicta redeunt quae Litterae Nostrae Encyclicae Laborem Exercens complectuntur: « Necesse autem est moneatur partem constitutivam simulque comprobationem maxime consentaneam illius progressionis in spiritu iustitiae ac pacis, quam profitetur Ecclesia quamque flagitare haud cessat ( ... ), novam esse continuamque laboris humani aestimationem, tum ratione obiectivi eius finis tum causa dignitatis subiecti omnis laboris, quod idem est homo ». Ex contrario autem, « una res immensae magnitudinis mentem funditus conturbat ...: subsistunt hominum turmae invite otiosorum vel partim saltem opere carentium ( ... ): id quod sine dubio commonstrat, tam intra singulas communitates politicas quam in rationibus inter eas per continentes vel per totum mundum ipsum intercedentibus, aliquid perperam geri, quod spec tat ad ordination em laboris et navitatem hominum, et quidem in rebus et locis, quae maximam difficultatem summumque prae se ferunt momentum sociale » (37).

Quem ad modum superior illa condicio, ita haec profecto altera suam ob indolem universalem certoque quodam pacto multiplicantem praebet nobis indicium summopere significans, ex adverso suo effectu, ipsum statum proprietatemque populorum progressionis, coram quibus hodie consistimus.

19. Documentum aliud deinde est etiam recentioris huius aetatis proprium, quamquam idem non deprehenditur ubique, quod sine dubitatione indicat similiter mutuam illam necessitudinem inter progress as nationes ceterasque minus progressas. Tota est quaestio de debitis inter nationes, cui Pontificia Commissio Iustitia et Pax suum dicavit hoc anno scriptum (38).

Silentio hic transiri illud vinculum non potest arctum similem inter difficultatem, cuius augescens gravitas iam in Litteris a verbis Populorum Progressio incipientibus erat plane declarata (39), atque ipsam de populorum progressione quaestionem.

Quae populos iam in progressionis via constitutos impulit ut oblatum pecuniarum magnarum caput susciperent, causa ipsa fuit spes fieri posse ut in profectus operibus collocarentur. Quapropter paratae sic pecuniae necnon earum receptio tamquam opis mutuo datae haberi valent veluti auxilium progressioni ipsi additum, quod in se optatur licetque, quamvis imprudens forsitan fuerit nonnumquamque nimis festinatum.

Mutatis interea tamen. rerum adiunctis, tum in nationibus aere alieno gravatis tum in ipso pecuniarum commercio inter Civitates instrumentum ita electum, quo progressionibus adiumentum ministraretur, conversum denique in machinamentum est quod contraria effecit. Quod idcirco contingit simul quoniam populi ipsi debitores, ut oneribus satis faciant debitorum, se cogi cernunt ut capita exportent pecuniarum, quae ad augendum vel omnino ad sustinendum eorum prosperitatis gradum sunt necessariae, simul quoniam eandem ob causam consequi non possunt alia nummaria subsidia tantundem necessaria.

Hac ex machinatione oeconomica instrumentum illud ad « populorum progressionem » destinatum transiit demum in frenum, quin immo interdum in profectus inferioris exaggerationem.

Incitare hae notiones debent ut, quem ad modum documentum Pontificiae Commissionis a Iustitiae et Pace monet (40), ethica indoles ponderetur mutuae populorum necessitudinis et ut, secundum principia huius Nostrae considerationis, necessitates inspiciantur condicionesque ethicis pariter principiis permeatae ipsius consociatae adiutricis operae ad progressionem efficiendam.

20. Hoc autem si perspicimus loco causas in toto processu populorum progressionis, quae contra ipsas sententias Litterarum Populorum Progressio evenit, quae quidem Litterae tantum excitaverant spei, animus praesertim insistit Noster in hodiernae condicionis causis politicis.

Cum ante nostros observetur oculos summa elementorum sine dubio implexorum, haud itaque hic absolutam perfici licet rerum inquisitionem. Verum tamen taciti non possumus partem praetermittere politicorum adiunctorum singularem quae historicam hanc aetatem post pancosmium bellum alterum denotat quaeque res haud neglegenda est ipso in populorum progressionis cursu.

De veri tate loquimur duorum quasi foederum, inter se oppositorum, quae nominibus plerumque usu acceptis appellantur Oriens et Occidens orbes. Cuius quidem appellationis causa non dumtaxat politica, verum, uti dicitur, geopolitica est. Eorum autem foederum utrumque adsimilare sibi vel conglobare studet circum sese, variis quidem coniunctionis aut communicationis modis, alias item Civitates earumve consociationes.

Politica in primis est haec oppositio, quatenus unumquodque foedus propriam reperit naturam in complexu quodam institutorum societatis rationumque gubernandi, qui alteri contrarius ferme est et adversus. Eadem vicissim politica oppositio origin em ducit alia ex repugnantia multo altiore, quae in notionibus reponitur philosophicis.

Viget enim in orbe Occidenti institutum, quod historica principia sectatur capitalismi liberalis, qui superiore enucleatus est saeculo precrebrescentibus fabrilibus industriis. Orbe contra in Orienti viget institutum, cui ortum dedit ipse collectivimus Marxianus, enatus videlicet ex ordinum opificum condicione effectusque sub lumine impulsuque peculiaris historiae interpretationis. Harum utraque philosophiarum repetens nempe duas adeo inter se divers as aestimationes hominis eiusque libertatis ac partium socialium proposuit et provehit adhuc in provincia oeconomica form as inter se pugnantes ipsius constitutionis humani operis ac structurarum dominii rerum, quod spectat praesertim ad instrumenta, quae dicuntur, effectionis rerum.

Fieri vero non potuit quin oppositio illa philosophiarum, cum rationes gigneret sedesque adversas ipsius potentiae adhibitis propriis normis praedicandi res hominesque docendi, in augescentem usque progrederetur militarem oppositionem, unde etiam pacta bina exorta sunt armatorum populorum, quorum alteri alterum diffidit metuitque ne alterum alteri praestet.

Necessitudines autem inter Civitates non potuerunt suo vicissim tempore non effectus percipere huius « logicae consecutionis foederum » ac respondentium rei « regionum auctoritatis exercendae ». Contentio vero haec inter opposita pacta, quae profligato altero bello universali emersit, dominata est et pervasit totum quadraginta annorum intervallum subsecutum, cum alias induit speciem sibi « belli frigidi », alias « belli per procurationem » per abusum videlicet pugnarum localium, alias autem suspensos anxiosque hominum tenuit animos bellum minitans apertum atque universum.

Etiamsi in praesentia ipsa temp ora periculum tale longius aliquanto remotum videtur, quamquam non funditus amotum, et tametsi iam ad consensionem est perventum de uno saltem armorum atomicorum delendo genere, ipsa exsistentia et oppositio illorum foederum nihilo cessant minus solid a esse et sollicitudinem generare, unde etiam condicionem pergunt afficere orbis totius.

21. Hoc accidit effectibus cum maxime adversis potissimum in ipsis rationibus ac necessitudinibus inter nationes, quae Civitates ad prosperitatem progredientes respiciunt. Etenim, uti in comperto est, contentio illa Orientem inter et Occidentem ex se iam non tangit aliquam repugnantiam inter diversos duos progressionis gradus verum potius divers os inter duos conceptus ipsius progressionis hominum populorumque, quorum uterque imperfectus est talisque qui planam poscat emendationem. Eadem porro oppositio in ilIas ipsas nationes transfunditur, unde fit ut dilatetur hiatus iam rebus in oeconomicis constitutus inter Septentrionalem et Australem orbem estque consectarium ipsius longinquitatis inter duos orbes: magis minus que progressum.

Haec una causarum est cur Ecclesiae socialis doctrina notet ac reprehendat tantopere capitalismum liberalem quantum marxisticum collectivismum. Nam, habita ipsius « profectus » ratione, sua sponte se ingerit interrogatio: quo pacto aut quali modo duae illae philosophicae rationes obnoxiae sunt iis mutationibus atque accommodationibus, quibus adiuvetur vel provehatur verus integerque hominis populorumque progressus hodierna in societate? Quippe: mutationes illae et accommodationes usquequaque necessariae videntur urgentesque ad causam unius cuiusdam progression is omnium plane communis.

Civitates nuperius adeptae sui iuris statum, quae, enitentes magnopere ut peculiarem suam culturalem assequantur politicamque proprietatem, auxiliorum indigent efficacium ac liberalium a nationibus ditioribus ac magis progressis, implicantur, atque identidem etiam labefactantur, dimicationibus ob variam philosophiam, quae inevitabilia dein progignunt intra eas discidia, quin etiam nonnumquam vera inflammant civilia bella. Quod propterea etiam evenit quod pecuniae in nationibus illis collocatae atque adiumenta in progressionem concessa saepius deflectuntur proprio a proposito et adhibentur potius ad ipsas incitandas dissensiones extra omnino et contra commoditatem Civitatum, quae inde beneficia deducere debent. Harum fiunt sibi complures prorsus consciae periculi ne novo obiciantur coloniarum instituendarum generi, unde sese subtrahere contendunt. Quae proin conscientia peperit suo tempore etiam inter difficultates, dubitationes atque etiam contradiotiones, Motum Internationalem Civitatum non consociatarum, qui pro suo positivo proposito efficaciter confirmare intendit cui usque populi ius propriam ad identitatem, suam ad libertatem ac securitatem necnon ad participationem — secundum aequalitatis et solidae coniunctionis principium — fructus bonorum, quae universis destinantur hominibus.

22. Quibus consideratis, expeditius et clarius hos in postremos viginti annos inspici potest necnon dissensiones facilius intelleguntur, quae partis orbis terrarum septentrionalis sunt propriae, inter Orientem scilicet et Occidentem, tamquam causa haud postrema tarditatis ac torporis, quibus meridianae afficiuntur orbis regiones.

Quae Nationes, ad progressionem nitentes, potius quam in Civitates sui iuris vertantur, quibus curae sit iter ad communia omnium bona et commoda iure participanda, partes fiunt machinamenti, ingentis nempe cuiusdam rerum conexionis. Hoc saepe fit ipsa in regione subsidiorum viarumque socialis communicationis, quae cum curentur plerumque a sedibus in septentrionalibus orbis plagis, ipsae haud semper iustam considerationem in priores partes et in quaestiones harum Nationum intendunt neque servant earum humani cultus naturam, sed haud raro distortam vitae hominisque rationem proponunt, ita ut non verae hominum progressionis necessitatibus satisfaciant.

Ambae pariter adversae Nationum Consociationes ad effrenatam Populos subigendi voluntatem, ut dici solet, aut ad formas colonicae novae dominationis abditam propensionem more suo usque habent: neque desunt qui eiusmodi libidini facile succumbant, ut res gestae vel recentiores testantur.

Vitiosus hic est rerum status — consectarium quidem belli necnon cuiusdam sollicitudinis, quae immerito augetur suae cuiusque securitatis causa — quo impeditur ne ullum hominibus sit studium solidae et operosae omnium hominum coniunetionis in commune bonum spectantium, ita ut detrimentum in primis inferatur populis pacis amantibus, qui et ad bona omnibus hominibus destinata aditu intercluduntur.

Qui si ita consideratur, praesens status divisionis in orbe terrarum directe obstat, ne in Nationibus minus progressis aut ad progressionem nitentibus condiciones imminutae ac tardatae progressionis vere immutentur. Populi tamen haud semper in sua sorte quiescunt. Ipsae dein necessitates oeconomicae procurationis impensis bellicis compressae, sicut morositate ac naturali inefficacia, videntur quibusdam cursibus favere, qui contrapositum tenuare possint, necnon facilius reddere initium dialogi fructuosi veraeque mutuae operae pro pace.

23. Quod asseveratur in Litteris Encyclicis a verbis Populorum Progressio (41) incipientibus, opes scilicet et pecuniarum collocationes, quae ad edenda arma fuerint destinatae, usurpandas esse ad populos miseriis fameque levandos, id nunc vel potiorem efficit rogatum, ut discrepatio inter adversas Nationum Consociationes penitus vincatur.

Diebus nostris eiusmodi opes re vera ad aliud non valent, nisi ad alteram Consociationem ita adiuvandam, ut alteri contrariae praestet tutamque suam securitatem reddat ac necessariam. Distorta haec agendi ratio, quae vitium est originis, efficit ut Nationes illae, quae historice, oeconomice, publice munus ducendi exercere possunt, angustiis afficiantur in suo officio implendo, quod consistit in fovenda ac servanda solida coniunctione cum populis studiosis perfectae progressionis sibi comparandae.

Hic oportet asseverare, neque nimium esse videatur, ducis munus inter Nationes accipere non licere, nisi quibus sint tacultas et voluntas longe lateque conferendi ad commune omnium bonum inquirendum.

Si qua Natio, plus minusve sibi conscia, voluptati cedens veluti portis muroque se continendi, responsale officium recusaret e sua emanans praestantia inter Civitates, sane a munere suo graviter discederet sibi ethice imposito. Quod facile agnosci potest in tempore, cum Christifideles consilia Providentiae Dei plus minusve dispiciunt, quae et Nationes adhibere potest tam ad sua exsequenda consilia, quam ad dissipanda « consilia gentium» (cf. Ps 33, 10).

Cum Occidens videtur in quibusdam crescentis solitudinis formis sui commodi causa vivere velle, ipseque Oriens incertis de causis ignorare videtur suum esse communem participare operam ad populos miseriis levandos, tunc in conspectu adest non solum proditio iustarum exspectationum generis humani, quae inopinabilium effectuum est praenuntia, sed etiam omnino certa violatio obligationis ethicae.

24. Si armorum fabricatio gravis est rerum perturbatio vigens in hodierno orbe terrarum, prae veris quidem ac certis hominum necessitatibus usuque instrumentorum ad eas reparandas aptorum, perturbatio haud minoris gravitatis tamen est ipsorum armorum negotiatio.

Quin immo, ad eiusmodi mercaturam quod attinet, huc accedit ut vel severius sit iudicium ethicum. Ut plane constat, loquimur de negotiatione interminata, quae etiam fines utriusque adversae Nationum Consociationis super are potest. Eadem mercatura valet ad division em supergrediendam inter Orientem et Occidentem, necnon praesertim inter Septentriones et Meridiem, adeo ut, quod peius est, se in varias partes insinuet, ex quibus australis constat orbis regio. Insolita igitur res spectatur: cum auxilia oeconomica rationesque progressionis offendant in limites ideologicos insuperabiles, in limites cum taxationibus conexos aut ad emporia pertinentes, ex contrario arma, quae undique proficiscuntur, libertate fere infinita in variis orbis terrarum partibus circumferuntur. Neque est qui nesciat — sicut recentiore in documento de officio ad Nationes pertinenti denotabat Pontificia Commissio a Iustitia et Pace (42) — quibusdam in casibus pecuniarum capita, quae ab excultiore orbe terrarum mutua data essent, ad aliud apud populos nondum progressione excultos non valuisse, nisi ad arm a comparanda.

Quibuscum omnibus si cumulatur tremendum periculum inter omnes notum, quod in armis atomicis incredibilem usque in modum coacervatis consistit, haec, quae sequitur, videtur conclusio: rerum status huius orbis terrarum, una cum rebus oeconomicis, potius quam sollicitudinem exhibeat verae progressionis, qua omnes ad humaniorem vitam adducantur, — ut Litterae Encyclicae Populorum Progressio (43) adumbraverunt, — videtur ad hoc esse, ut in iter ad mortem celerius nos inducat.

Consectaria eiusmodi rerum status apparent in plaga typica ingravescenti, quae index est perturbationum et conflictationum hominum huius temporis: ipsa dicimus multiplicata iam profugorum centena decies milia, qui ob bella et calamitates naturales et persecutiones, omnisque generis discrimina, sunt domo opere familia patria spoliati. Ex virorum, mulierum et puerorum vultibus macie confectis, omnium videlicet, qui in mundo dissociato omnique fere hospitalitate destituto, iam nequeunt domum invenire, funestus tot illarum multitudinum eminet casus.

Neque aliud relinqui potest acerbum huius temporis exitium, tromocratia, quae idem valet ac consilium pariter necandi homines ac delendi bona, ita potissimum ut quidam terror inferatur suspensique animi status, haud raro obsidibus etiam captis. Terroris acta numquam licet probare, ne tum quidem, cum veluti causa inhumani eiusmodi usus quaevis adducitur doetrina aut necessitas constituendae novae societatis. At eoque vel minus licet, ut hodie accidit, ea probare, cum eiusmodi consilia atque eversiones, quae interdum fiunt caedes, quidamque raptus a culpa vacuorum et a conflictationibus alienorum ostentationem intendunt suae causae faventem; aut quod vel peius est, ita nequiquam fiunt, ut ad hoc dumtaxat homicidium fiat, ut mors alicui afferatur. Tanto horrore inspecto atque dolore, vim servant, quae nonnullos abhinc annos diximus, quaeque nunc repetere velimus: « Christiana Doctrina vetat ... odium in alios habere et inermes interficere, pariter ac uti methodis tromocratiae » (44). 

25. Hic mentio oportet de quaestione demographica fiat deque ratione, qua hodie exponatur, secundum quae in memoratis Encyclicis (45) Paulus PP. VI edidit ipsique Nos diffuse in Apostolica Exhortatione, quae a verbis Familiaris Consortio incipit, explicavimus (46).

Negari nequit quin, in meridianis praesertim orbis terrarum locis, talis sit quaestio demographica, quae progressioni obstet. Hic merito additur statim in septentrionalibus orbis regionibus contrarias esse notas quaestionis demographicae ac proprietates: sollicitudini hic est enim numerus natorum iam restrictus, una cum effectibus recidentibus in populum senescentem, qui proinde ne aptus quid em iam est ad biologicam sui ipsius renovationem. Quae res per se ipsa valet ad hominis progressioni obstandum. Quemadmodum perperam asseritur progressioni nonnisi e demographico incremento difficultates obvenire, ita ne demonstratum quidem est omne eiusmodi incrementum ab ordinata progressione abhorrere.

Ceteroqui magna videtur cum perturbatione compertum haberi multis in Civitatibus modo et ratione procreationem dissuaderi, auctoribus illarum Nationum Magistratibus, refragante non solum humano ac religioso cultu earum proprio, sed ipsa etiam verae progressionis natura. Saepe etiam accidit, ut eiusmodi dissuasiones aliqua coercitione fiant pecuniisque iuventur exterarum Nationum propriis, eaedemque dissuasiones nonnumquam etiam subsidiis et adiumentis oeconomicis-nummariis subiciantur. Omni in re saepe summa violatio patratur liberi eorum consilii, quorum interest, virorum scilicet et mulierum, qui coercitionibus intolerabilibus, non exceptis oeconomicis, haud raro sollicitantur, ut novae huic succumbant formae oppressionis. Quae indignitates a pauperioribus profecto perferuntur: unde non sine causa suspicio est novam vexationem phyleticam consummari aut certis quibusdam phyleticis « eugenismi » formis faveri.

Hoc quoque facinus, quod oportet firmissime damnetur, indicum est falsae ac perversae notionis hominis progressionis.

26. Eiusmodi prospectus, de vera condicione hominum progressionis hoc in orbe terrarum potissimum improbandus, imperfectus quidem esset, nisi et commoda indicarentur, quae simul sunt cum improbandis.

Primum commodum, plurimorum virorum ac mulierum proprium, idem est ac animus omnino conscius dignitatis suae singulorumque mortalium; qui, v.g., e maiore ubique sollicitudine eminet in observandis hominum iuribus promptioreque etiam celeritate in violationibus eorum respuendis. Id testatur numerus privatarum consociationum, quae, nonnullis etiam annumeratis vim habentibus in universo mundo, recens sunt conditae necnon magna cura ac laudabili aequitate fere omnes ad eventus internationales attendunt in re tantae prudentiae.

Hac in re agnoscamus oportet quantum moti sint animi Declaratione Iurium Hominum, quam quadraginta fere abhinc annos Consociatio Nationum Unitarum promulgavit. Quae cum maneat et adhuc vigeat, necnon gradatim accepta sit a Nationum Communitate, signum est divulgatae conscientiae usque progredientis. In eadem autem regione iurium hominum idem dicendum est de reliquis iuris instrumentis eiusdem Consociationis Nationum Unitarum aliorumve internationalium Institutorum (47).

Conscius, quem diximus, animus non modo singulos, sed etiam Nationes respicit ac populos, qui, quatenus subsistentia genera quodam humano civilique cultu ipsorum proprio conformata, vehementius inducuntur ad pretiosum eiusmodi patrimonium servandum libereque administrandum ac provehendum.

Unoque tempore in orbe terrarum, qui omnium conflictationum genere divisus permovetur, homines, cum mutuae plenaeque inter se coniunctionis certi fiant gradatim, persuasum sibi habent human a necessitudine opus esse, et quidem sibi suscipienda ad morumque regionem transferenda. Praesenti fortasse magis quam praeterito tempore homines intellegunt communi sorte inter se astringi, quae ab omnibus una simul struatur oportet, ut communis vitetur clades. Ex interiore hominis metu et angore, ut ex effugiis ab officii conscientia, v.g. ex medicamentis stupefactivis, quae omnia propria sunt aetatis nostrae, paulatim hoc animadvertitur, neque bonum, ad quod omnes provocamur, neque beatitudinem, ad quam tendimus, acquiri posse, nisi communi omnium conatu ac studio, nimioque igitur reiecto amore sui.

Huc accedit, veluti signum cultus, qui vitae tribui debet haud obstantibus temptationibus comprimendi eius curam (ab abortu ad euthanasiam) —, consequens sollicitudo pacis; ac denuo animus conscius pacis, quae dividi non potest: aut omnium est pax aut nullius. Pacem dicimus, quae magis magisque observantiam iustitiae exactam postulat et aequam, quae consequitur, distributionem fructuum verae progressionis (48).

Inter signa secunda et omnino probanda huius temporis annotari debet tum aucta conscientia exiguarum opum exstantium, tum necessitas servandi integritatem et veluti rhythmos naturae, tum in statuenda humanae progressionis dispositione, illorum habita ratione, potius quam remittatur progressio quibusdam consiliis de ea turbulentis. In hoc consistit ea quae oecologica vocatur sollicitudo.

Aequum est agnoscere etiam studium moderatorum rerum publicarum virorumque in iis exercitatorum et peritorum doctrinae oeconomicae atque addictorum corporatis opificibus moderandis, necnon claro rum scientiarum cultorum publicorumque administrorum ad omnes Nationes pertinentium — quorum multi sunt fide religiosa moti — haud paucis iacturis cuiusque propriis, mala mundi liberaliter dissolvendi et omnibus viribus contendendi quo maior in dies pars virorum ac mulierum dona pacis fruatur vitaeque genere huius nominis digno.

Haud parum ad id conferunt magnae Consociationes internationales nonnullaeque societates regionales, quarum omnium labores simul suscepti sinunt eas efficaciores esse.

Eiusmodi etiam generis opera nonnullae Civitates Tertii Mundi, haud obstantibus iniquis compluribus condicionibus, consecutae sunt ut aliquo modo suis se opibus nutriant vel aliquem habeant artium et artificiorum proventum, qui digne superesse permittat fontesque laboris praestet omnibus actuosam vitam agentibus.

Quare non omnia sunt improbanda in orbe terrarum huius temporis, neque id ita fieri potest, quia caelestis Patris Providentia amanter nostris quoque angoribus prospicit cotidianis (cf. Mt 6,25-32; 10, 23-31; Lc 12,6-7; 22-30); quin immo praestantiores res secundae, quas denotavimus, novam ethicae sollicitudinem testantur, de magnis praesertim hominum quaestionibus, inter quas humana est progressio et pax.

Haec ipsa veritas Nos inducit ad cogitandum de vera natura progressionis populorum, concorditer sane cum Litteris Encyclicis, quarum anniversariam memoriam nunc celebramus quarumque doctrinam in honore esse cupimus.

IV

27. Quod Litterae Encyclicae nobis suaserunt inspiciendum in mundo huius temporis, nobis ostendit progression em hominum non esse rectilineam, seu rem fere automatariam ac per se ipsam sine fine, perinde ac si genus humanum quibusdam sub condicionibus expedite ad aliquam veluti non definitam tendat perfectionem (49).

Haec notio, quae notioni progressionis, illuminismi notis philosophicis potius signatae coniungitur, quam progressionis (50) significatione oeconomica-sociali acceptae, nunc aperte in dubium revocari videtur, praesertim post cognitas calamitates postremi utriusque belli pancosmii, post praestitutam rationem, et partim ad effectum deductam, excidendi integros populos, necnon ipso instante periculo atomico. Stultam bonam spem irrationalem iacta tio animi de ultimo hominis exitu secuta est non sine causa.

28. Eodem tamen tempore in discrimen etiam ratio adducta est, quae « oeconomica » vel « oeconomicistica » nuncupatur et cum verbo « progressionis » conectitur. Hodie re vera melius intellegi potest merum congestum bonorum ac ministeriorum, quamvis plerisque is faveat hominibus, non satis esse ad humanam felicitatem persequendam. Proindeque facultas multiplicium beneficiorum realium, quae his proxime actis temporibus scientia et technica disciplina effecerunt, re addita, quae « informatica » dicitur, non homines ex omni eripit servitute. Ex contrario, postremorum annorum usus docet opes et potestates, quae homini ad nutum praesto sunt, in eum vertere ut opprimant, nisi regantur iudicio morali ac propensione ad verum generis humani bonum.

Trepida cognitio recentissimi temporis perquam idonea ad docendum videtur: prope miserias tardatae progressionis, quae accipi non possunt, nimia quaedam progressio adest, eademque pariter reicienda, quia, sicut prior, ita et altera est bono veraeque felicitati adversa. Nimia enim eiusmodi progressio, quae in supervacanea consistit abundantia omnis generis rerum corporearum pro quibusdam hominum coetibus, facile efficit ut homines et « possessioni » et immediatae voluptati serviant neque alio spectent, nisi ad res multiplicandas aliasve vel perfectiores pro iis, quas iam possederint, substituendas. Is est qui dicitur civilis cultus rerum consumendarum cupidus, qui idem et « reiciendorum » et « purgamentorum » est cultus. Res, quae possidetur, directo seponitur simul atque nova aut perfectiore superatur, neglecta utilitate perenni fortasse illius propria aut in commodum egentioris hominis convertenda.

Nos omnes oculis mala videmus consectaria perversae voluntatis, qua nonnisi rebus consumendis servimus: ante omnia crass urn quemdam « materialismum », quem dicunt, unoque tempore summam insatietatem, quia, nisi omnino praecavemus a multis nuntiis rerum laudativis necnon assidua et corruptrice bonorum oblatione, statim intellegimus eo plures res desiderari quo plures possideantur, neque satiata altiora desideria manere, eademque fortasse ne exsistere quidem.

Litterae Encyclicae Pauli PP. VI iam illustraverunt quid inter « possidere » et « esse» differret (51), quae diversitas hodie tam saepe augetur, ut ante certis accuratisque Concilii Vaticani II verbis est enuntiatum (52). Rerum ac bonorum possessio non per se hominem meliorem reddit, nisi quid ad « eum ipsum » maturatione ac virtute perficiendum confert, seu ad humanam vocation em persequendam ut talem.

Discrepantia sane inter « esse » et « possidere », necnon insitum periculum, ne ampliorum rerum simplex possessio aut studium novas pro iis substituendi pluris ducantur quam ipsum « esse », haud necessario in antinomiam converti debent. Una inter maximas iniustitias orbis terrarum huius temporis in hoc omnino consistit: comparate paucos esse qui multa, multos autem qui fere nihil possideant. Haec est iniquitas ad pravam pertinens bonorum ac ministeriorum distributionem, quae principio sunt omnibus hominibus destinata.

En igitur descriptio: sunt qui — pauci multa habentes —, cum cultus « possidendi» ob eversum praestantium bonorum ordinem sit obex, rever a nesciunt ad « esse » pervenire; illique sunt — multi nempe parum vel nihil possidentes —, qui, cum et simplicibus bonis careant necessariis, praecipuam hominum vocation em persequi nequeant.

Malum non in « rerum possessione » ut tali est positum, sed in modo sibi habendi res, nullo habitu respectu qualitatis et sani ordinis bonorum, quae possidentur; cuiusmodi genus et ordo ex eo procedunt, quod ipsa bona promptusque eorum usus subsunt « essentiae », quae dicitur, hominis eiusque verae certaeque vocationi.

Ita igitur, cum quam plurimis orbis terrarum incolis liber usus bonorum ad « vivendum » necessariorum sit suppeditandus, demonstratum habetur progressionem hominis necessarium modum oeconomicum prae se ferre, attamen non hoc uno terminari modo. Accidit enim ut progressio ita circumscripta in perniciem iis vertat, quibus favere velimus.

Proprietates « progressionis » hominum perfectae seu « humanioris », quae, necessitatibus concedens oeconomicis, se sustentet veraeque par sit substantiae vocationis viri ac mulieris, ab ipso Paulo PP. VI descriptae sunt (53).

29. Progressio non tantummodo oeconomica aestimatur ac dirigitur secundum naturam et vocationem hominis ad omnem rationem perpensi, seu etiam in eius animi partibus. Qui sine dubio bonis indiget creatis rebusque machinali industria perfectis, quae frequenti augetur profectu scientiarum et artium technicarum. Semper autem novus usus bonorum corporeorum, dum necessitatibus subvenit, novos etiam aperit prospectus. Periculum pravi consumendarum rerum usus atque supervenientes artificiosae necessitates haudquaquam obstare debent aestimationi et usui novorum bonorum et opum, quae in promptu nobis sunt; quin etiam habenda sunt tamquam donum Dei, necnon responsum humanae vocationi, quae in Christo plene perficitur.

Ad veram tamen hominis progressionem ut perveniatur, necesse est ne illae animi partes neglegantur, in quibus propria ipsius hominis consistit natura, quem scilicet creavit Deus ad imaginem et similitudinem suam (cfr. Gen 1, 26). Natura corporea et spiritalis, cuius imago ex altera Genesis narratione (2, 7) duobus efficitur elementis: terra, qua Deus format corpus hominis, atque spiritu vitae, quem ei ipse inhalat.

Ita homo aliquam habet similitudinem cum ceteris creaturis: ipse invitatur ad commoditatem ex iis percipiendam, ad curamque earum agendam atque, sicut ipsa in Genesi narrantur res (ibid., 2, 15), in horto collocatur ut colat atque tueatur, idemque constituitur supra omnia animantia, quae Deus in eius potestate posuit (ibid., 1, 26). Uno vero eodemque tempore homo manere debet Dei voluntati subditus, qui in usu ac potestate rerum limites imponit ei (ibid., 2, 16-17), quemadmodum imrnortalitatem ei promittit (ibid., 2, 9; Sap 2, 23). Homo igitur, cum sit imago Dei, et aliquam cum eo similitudinem habet.

Secundum eiusmodi doctrinae principia progressio hominis nequit tantummodo consistere in usu et in potestate et omnimoda in possessione bonorum creatorum necnon rerum artibus et artificiis hominis perfectarum, sed potius in subicienda possessione, potestate, tractatione rerum sub similitudinem hominis cum Deo et sub eius vocationem ad immortalitatem assequendam. En transcendens veritas hominis, quae videtur inde a principio pariter a viro ac muliere participari (cfr. Gen 1, 27), quae proinde sociale est fundamentum.

30. Itaque secundum Sacram Scripturam notio progressionis non est solum « laica » vel « profana », sed etiam videtur in suo etiam pondere sociali-oeconomico quaedam huius aetatis locutio ad aliquam praecipuam designandam proprietatem vocationis hominis.

Nam neque immobilis neque staticus, ut ita dicatur, creatus est homo. Prima eius descriptio, quae in Libris Divinis continetur, eum ostendit ut animantem et imaginem, qui origine et similitudine definitur, quibus efficitur. Sed haec omnia omni humano, sive viro sive mulieri, utrique sive seorsum sive ambobus simul, germen indunt ac necessitatem nativum munus perficiendi. Munus, quod in « dominio rerum creaturarum » et in « horti cultura» sane consistit et intra fines observandae legis divinae expleri debet, ipsaque proinde ratione habita susceptae « imaginis », quae perspicuum est fundamentum potestatis et dominii sibi traditi, ut suam homo perfectionem curet (cfr. Sap 9, 2-3).

Cum Deo non oboedit homo, eiusque potestati subesse recusat, tum natura ei obsistit, non amplius eum agnoscit « dominum », quod imaginem divinam infuscavit. Evocatio ad creatas res possidendas iisque ad utendum etsi semper valet, post peccatum tamen usus earum fit arduus laborumque plenus (cfr. Gen 3, 17-19).

Subsequens enim Genesis caput progeniem Cain nobis ostendit, quae « urbem » aedificat, rei pecuariae se tradit, ad artes se applicat (ad musicam, ibid., 21) et ad rem technicam (ad metallicam, ibid., 22); cum nomen Domini invocari coeptum sit (cfr. ibid., 26). Historia humani generis, quae in Libris Sacris delineatur, etiam post ipsum hominis lapsum historia est frequentium rerum peractarum, quae, semper in contentionem et in periculum ob peccatum revocatae, iterantur et excutiuntur ac diffunduntur velut responsum divinae datum vocationi principio iam viro ac mulieri traditae (cfr. Gen 1, 26-28), eidem vocationi, quae similitudini a viro ac muliere receptae est insita.

Ex quibus effici cogique potest, saltern ab omnibus, qui credunt in Verbum Dei, hodiernam « hominis progressionem» habendam esse historiae momentum inceptae in creatione orbis terrarum perpetuoque in discrimen adductae ob neglectam quidem Dei voluntatem in primisque ob libidinem idololatriae; sed ea fundamentali ratione cum promissionibus initio factis congruit. Qui, causam interponens durum esse certare vel assidue contendere vires ad assequendam victoriam, aut, nomine cognitae ipsius iacturae necnon reversionis ad caput, se difficili sed excitante abdicaret munere meliorem reddendi sortem totius hominis omniumque hominum, voluntatem Dei Creatoris is non observaret. Hac in re Ipsi Litteris Encyclicis a verbis « Laborem Exercens » incipientibus (54) respeximus hominis vocationem ad laborem, ut demonstraremus semper hominem praecipuum esse progressionis auctorem.

Quin immo, ipse Dominus Iesus in parabola de talentis exprimit quam severe sit accepturus eum, qui susceptum donum abscondere ausus fuerit: « Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non seminavi et congrego ubi non sparsi. .. Tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta » (Mt 25, 26-28). Qui dona Dei accipimus ut feneremur, nostrum est « seminare » et « congregare ». Nisi fecerimus, id quoque, quod habemus, a nobis tolletur.

Quorum pervestigatio severorum verborum nos incitare poterit ad promptius insistendum, quod hodie urget omnes, in officium adiuvandi reliquos ad plenam progressionem: maturitatem totius hominis omnium que hominum (55).

31. Fides in Christum Redemptorem, dum naturam progressionis illuminat ex interiore animo, ductrix est hominum ipso in munere alios adiuvandi. In Epistula sancti Pauli ad Colossenses legimus Christum esse primogenitum omnis creaturae, et in ipso universa condita esse (cfr. 1, 15-16). In eo enim omnia constant, quia « in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare et per eum reconciliare omnia in ipsum » (ibid., 1, 19-20).

Huic Dei consilio, quod initium ducit ab aeternitate In Christo — perfecta « imagine » Patris — quodque fastigium in eo habet », qui est principium, primogenitus ex mortuis » (ibid., 1, 15), nostra includitur historia, quae nostro privato et publico denotatur labore, ut hominum condicio melior reddatur, necnon difficultates vincantur in itinere frequenter nobis occurrentes, ita ut ad plenitudinem nos comparemus participandam, quae « habitat in Domino », quamque ipse tradit « Corpori suo, quod est Ecclesia » (ibid., 1, 18; cfr. Eph 1, 22-23), dum peccatum, quod nobis semper insidiatur nostraque laedit opera; vincitur ac redimitur « reconciliatione », quam operatus est Christus (cfr. Col, 20).

Rerum prospectus hic amplior fit. Optatum infinitae cuiusdam « progressionis » recuperatur, in aliud tamen penitus mutatum nova quadam visione christiana fide patefacta, unde accipimus eiusmodi progressionem haberi tantummodo posse, quod Deus Pater inde a principio voluerit suam gloriam cum homine communicare in Christo Iesu a mortuis excitato, « in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum » (cfr. Eph 1, 7), in eoque voluerit peccatum vinci nostrumque maximum in bonum converti (56), quod infinite superat quidquid progressio assequi potest.

Pro certo igitur, — dum in mediis nos tenebris iactamus et lacunis progressionis angustioris et progressionis immoderatae — affirmare possumus diem futurum esse, quo corruptibile hoc induet incorruptelam, et mortale hoc induet immortalitatem (cfr. 1 Cor 15, 54), cum Ipse tradet Regnum Deo et Patri (cfr. ibid., 24), omniaque nostra opera et actiones, homine digna, redimentur.

Notio autem fidei apte causas illustrat, quibus Ecclesia inducitur ad totam rationem curandam de quaestionibus progressionis, ad eam habendam officium sui ministerii pastoralis, ad communem omnium excitandam considerationem de natura ac proprietatibus certae veraeque hominis progressionis. Pro suo munere ipsa cupit illinc divino optato servire eo spectanti ut omnia disponantur ad plenitudinem, quae omnis in Christo habitat (cfr. Col 1, 19), quamque suo Corpori ipse tradidit, hinc vero suae praecipuae respondere vult vocationi « sacramenti », seu signi et instrumenti intimae cum Deo unionis atque unitatis totius humani generis (57).

Nonnulli Ecclesiae Patres hanc secuti sunt speciem, ut et suam singularibus formis notionem historiae elaborarent sensumque humani laboris, qui contendit ad se transcendentia semperque coniunctione cum opera Christi definita. Aliis verbis in doctrina Patrum tam historia quam hominis labor in optimam partem accipi potest, id est perenne bonum quod rerum ab homine perfectarum est proprium, quippe quae sint a Christo redemptae promissoque Regno destinatae (58).

Pariter proprium est antiquissimae doctrinae actionisque Ecclesiae pro certo hoc habere, sua se vocatione iuberi — seipsam suosque administros et singulos Christifideles — ut miseriis aegros levet, sive proximos sive disiunctos, non modo « supervacaneis » rebus, sed suis etiam bonis. Necessitate urgente, nefas quidem est aliis necessitatibus pulchritudinem templorum divinique cultus splendor em anteponere, quin etiam ex contrario optabile est ut ea omnia abalienentur, ut panis et potus et vestimentum et domus indigentibus tradantur (59). ut iam dictum est, hic quidam « praestantiorum bonorum ordo» nobis exhibetur —  idemque in regione iuris possidendi — inter ea, quae « possidentur » et ea, quae « sunt», praesertim cum ipsum « possidere », nonnullorum proprium, ipsum « esse » tot aliorum laedere potest.

Paulus PP. VI, in Litteris Encyclicis, quas diximus, eiusmodi doctrinam sequitur, pastorali sane ductus Constitutione a verbis Gaudium et Spes (60) incipiente. Quod autem ad Nos attinet, denuo de rei gravitate ac necessitate instare cupimus, dum Domini auxilium imploramus, ut omnes Christifideles constanter rem in usu et agitatione vitae ad effectum deducant.

32. Officium insistendi in « populorum progressionem » haud nudum est debitum singulare, nedum sit privatum omnino, perinde ac si seorsum quisquam molimentis suis id consequi possit. Sane vis est necessitatis, quae omnes ac singulos cogit viros ac mulieres, societates ac Nationes; singilla tim cogens Ecclesiam Catholicam necnon reliquas Ecclesias et ceteras Comffiunitates ecclesiales, quibuscum cooperari hac in re plane parati sumus. Hac de re, ut nos Catholici invitamus fratres Christianos ad nostra consilia participanda, ita et paratos nos dicimus ad eorum consilia adiuvanda eorumque invitationes excipimus. Hanc inquirentes progression em totius hominis efficacius una cum studiosis aliarum religionum operari possumus, quem ad modum ceteroqui iam variis in locis accidit.

Progressioni « totius hominis » et « omnis hominis » cooperari est officium omnium hominum erga omnes, quod uno eodemque tempore quattuor partium orbis terrarum commune esse debet: Orientis et Occidentis, Septentrionum et Meridiei; vel, ut hodierna utamur locutione, plurium « Mundorum

Si contra opera datur, ut id una in orbis parte ad effectum adducatur, tunc cum damno perficitur ceterorum magno; ibique, ubi rei fit initium, ceteris neglectis, eo ipso res corrumpitur vel in peius abit.

Populi vel Nationes habent et ipsi ius ad plenam sui progressionem, quae si partes oeconomicas et sociales — ut dictum est — prae se fert, necesse tamen est ut et humano cultu cuiusque proprio constet, utque rebus naturam transcendentibus plane patescat. Ne necessitatem quid em progressionis interponere licet, ut quis suam aliis imponat rationem vivendi vel suae religion is legem.

33. Nec vere dignum homine esset genus progressionis, quod hominis iura, personam, societatem, oeconomiam et artem rei publicae administrandae, simulque Nationum et populorum iura non coleret nec proveheret.

Hodie clari us fortasse quam antea repugnantia agnosci tur intima progressionis terminis circumscriptae solummodo oeconomicis, quandoquidem haec facile personam humanam eiusque maximas necessitates subigit condicionibus praestitutae rerum oeconomicarum ordinationis et unius quaestus.

Conexio intima, quae intercedit inter veram progressionem et iurium hominis observantiam, ostendit etiam eiusmodi progressionis indolem moralem: vera hominis altitudo, vocationi naturali et historicae cuiusque consentanea, non comparatur solo usu copiae bonorum vel ministeriorum vel facultate opum technicarum, quae « substructiones » appellantur.

Cum in societate personae et communitas, quae solet populus vocari, rigide servari non vident morum postulata, culturae et spiritus, quae dignitate nituntur personae humanae et propria cuiusque communitatis natura, imprimis familiae et societatum religiosarum, cetera omnia — bonorum abundantia, technicorum inventorum affiuentia in vitam cotidianam adhibitorum, quidam rerum prosperarum gradus — improbabuntur et, procedente tempore, spernentur. Id clare Dominus in Evangelio confirmat, admonens omnes de bonorum ordine vero: « Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? » (Mt 16, 26).

Vera progressio, secundum necessitates hominum proprias, viri vel mulieris, pueri vel senis, ab omnibus, qui naviter huic progressioni intersunt eiusque sunt fautores, in primis vivam postulat conscientiam momenti iurium omnium et uniuscuiusque, necnon necessitatis iuris tuendi, quod cuique est, ex quo plene uti valeat beneficiis, scientia et technica arte praebitis.

In rebus domesticis omnis nationis magnum pondus habent totius seriei iurium observatio, praesertim iuris ad vitam, omni exsistentiae momenta; iurium familiae, uti communitatis humani generis primae seu « cellulae»; iustitia in laboris rationibus; iura ad vitam communitatis politicae pertinentia qua talis; iura posita in hominis vocatione divina, rerum naturam transcendente.

In ordine internationali, seu rerum publicarum necessitudinum, vel, secundum sermonem, quo utuntur, diversorum « mundorum », necessaria est plena cuiusque populi identitatis et eodem tempore eius historiae et culturae proprietatum observantia. Item necessarium est, sicut iam ominabantur Litterae Encyclicae, quas verba inchoant Populorum Progressio, omni populo facultatem facere sedendi « ad mensam convivii communis » (61), potius quam extra portam iacendi, sicut Lazarus iacebat, dum « canes veniunt et lingunt ulcera eius » (cfr. Lc 16, 20). Tum populi tum singulae personae debent aequatione fundamentali (62) frui, qua nititur, exempli gratia, Charta Societatis Nationum Unitarum: quae aequatio fundamentum est iuris omnium processuum plenae progressionis participandi.

Ut talis sit, progressio facienda est in mutua hominum necessitudine et libertate, nec umquam harum utra ulla causa est excludenda. Progressionis natura moralis et necessaria provectio augentur respectu omnium necessitatum, quae oriuntur ex ordine veritatis et boni, hominis proprii. Christianus insuper, educatus ad videndam in homine Dei imaginem, vocatam ad plenam participandam libertatem plenum que bonum, quod Deus Ipse est, studium progressus eiusque effectionis sensu carens putat sine observantia et obsequio dignitatis unicae huius « imaginis ». Ut alia utamur locutione, verus progressus ponendus est in Dei proximique amore debetque usui favere personarum cum societate. Ecce « civilis cultus amoris », de quo tam frequenter Paulus PP. VI loquebatur.

34. Progressus indoles moralis discedere ne potest quidem ab obsequio erga entia, quae naturam visibilem efficiunt, quamque Graeci, significantes sane ordinem, quo illud eminet, « cosmum » vocabant. Suo modo etiam hae res observantiam poseunt, ob triplicem considerationem, multis cogitationibus perpendendam. Prima consistit in opportunitate intellegendi magis magisque non posse impune varia entium genera adhiberi, nee vivo rum nec inanimorum — arborum, animalium, elementorum naturalium — proprio arbitrio, pro euiusque necessitatibus oeconomicis. Oportet contra aestimetur uniuscuiusque entis natura et mutua conexio in ordine composito, qui quidem est cosmus.

Secunda consideratio innititur vero in animadversione, urgentiore quidem, opes naturae circumscriptas esse, quarum nonnullae refici, ut dicitur, non possunt. Si dominio adhibentur absoluto, quasi inexhaustae sint, grave periculum est ne non solum aetatibus futuris, sed ne praesenti quidem in promptu sint.

Tertia consideratio apertius pertinet ad exitus cuiusdam generis progressionis pertinentes ad condicionem vitae, quae agitur in regionibus officinis affiuentibus. Omnes novimus invectionis quaestuosae industriae consecutionem esse frequentiorem in dies circumfusi aeris contaminationem, cum valetudinis incolarum detrimento.

Evidens etiam est progressum, voluntatem praestitutae rerum ordinationis, qua ille regitur, opum usum modumque his utendi non posse ex observantia legum moralium eximi. Harum legum una sine dubio naturae visibilis usum circumscribit. Dominium a Creatore homini datum utpote divinae imagini (cfr. Gen 1, 26) non est absolutum, nec licet « utendi et abutendi » arbitrium affirmare, vel ex commodo res disponendi. Modus, quem inde a principio ipse Creator homini imposuit quique symbolica ratione exprimitur per interdictionem « comedendi de ligno » (cfr. Gen 2, 16-17), satis clare ostendit in universitate naturae visibilis et elementorum, ex quibus constat « cosmus », nos legibus esse subiectos, non solum biologicis, verum etiam moralibus, quae impune violari nequeunt.

Recta progressus notio non potest hanc seriem neglegere considerationum - ad usum elementorum naturae pertinentium, ad opum renovationem et ad detrimenta quaestuosae immoderataeque industriae — quae nostrae conscientiae momentum morale proponunt, ex quo dignoscendus est processus (63).

V

35. Quoniam progressus est magna parte indolis moralis, patet idem affirmandum esse de impedimentis, quae ei obstant. Si annis actis post vulgatas Litteras Encyclicas, quae inscribuntur Populorum Progressio, progressus defuit — aut parvus fuit, inconstans, si non omnino contradictorius causae non possunt ex sola origine oeconomica oriri. ut iam antea memoravimus, hac in re causae etiam « politicae » se interponunt. Rationes enim, quae « populorum progressionem » provehunt aut infrenant, nonnisi indolis « politicae » sunt. Ut perversae machinationes superentur, de quibus diximus, et iis novae subiciantur rectiores et bono communitatis communi congruentiores, necessaria est efficax voluntas « politica ». Re indagata, est concludendum hanc non sufficientem fuisse.

In documento pastorali, ut hoc est, indagatio, quae causas oeconomicas et politicas solum expendat minoris prosperitatis et incrementi (et, portione necessaria servata, etiam maioris prosperitatis et auctus), est imperfecta. Sunt inde causae indolis moralis inveniendae, quae industriae hominum, utpote personarum moraliter officiis astrictarum, intersunt ut progressionis cursum frenent et plenam eiusdem impediant adeptionem.

Pariter, cum praesto sunt opes scientiae et technicae, quae necessariis consiliis politicis intervenientibus, possunt et debent ad populos incitandos tandem in verum progressum prodesse, sola consilia natura sua moralia, quae credentes, praesertim christiani ponunt in fidei principiis, omnia removebunt, quae obstant et impediunt, gratia divina auxiliante.

36. Est inde animadvertendum mundum, in adversarum nationum compages divisum, rigidis fultum doctrinis, in quo, potius quam copulatio inter se, ut talis agnita et consensione roborata, imperii libidinis diversae dominantur formae, esse non posse nisi mundum « structuris peccati» obnoxium.

Iniquarum causarum summa, quae agunt contra veram conscientiam boni communis universalis et necessitatis ei favendi, videtur condicionibus astringere personas et institutiones, victu difficilibus (64).

Si praesens status tribuendus est condicionibus diversae indolis, alienum non est de « structuris peccati » loqui, quae, ut diximus in Adhortatione Apostolica Reconciliatio et Paenitentia, peccato personali inhaerent et ideo actibus personarum definitis annectuntur, quae eas inducunt, confirm ant efficiuntque ut difficile diruantur (65). Hinc corroborantur, diffunduntur atque aliorum peccatorum fons fiunt hominum mores condicionibus astringendo.

« Peccatum » et « structurae peccati » genera sunt, quae non saepe usurpantur in statum mundi huius temporis. Sed res, quas ante oculos habemus, non acriter intelleguntur, nisi malorum origini, quae patimur, nomen imponimus.

Verba fieri possunt de « nimio sui amore » deque « brevi visione »; potest mentio fieri de « consiliis poli ticis mendosis », de « imprudentibus oeconomicis consultis ». Et quaevis harum nominationum vocem resonat ethicam moralem. Hominis condicio talis est, ut difficilem reddat actionum et omissionum personarum acriorem inquisitionem, quae aliquo modo iudicia vel designationes naturae ethicae non comprehendat.

Haec consideratio utilitatem habet, praesertim .si usque ad extrema consequens fit et in fide Dei et in eius lege fundatur, quae bonum iubet et malum prohibet.

In hoc differunt quidam typus inquisitionis socialis-politicae et respectus formalis ad « peccatum » et ad « structuras peccati ». Pro hac visione agunt Dei voluntas ter Sancti, eius de hominibus consilium, eius iustitia eiusque misericordia. Deus dives in misericordia, redemptor kominis, Dominus et auctor vitae, ab hominibus agendi modo; exigit accuratos etiam in actionibus et praetermissionibus erga proximum. Hic « secundue tabulae » decem mandatorum memoria renovatur (cfr. Ex 20, 12-17; Dt 5, 16-21); horum violatione Deus offenditur et proximus laeditur, cum in mundum condiciones introducantur et impedimenta, quae multum actus et brevem hominis vitam transcendunt. Intervenitur etiam cursui progressionis populorum, cuius mora vel tarditas hac luce collustrante iudicandae sunt.

37. Huic inquisitioni vagae indolis religiosae nonnullae addi possunt subtiliores indagationes, ut animadvertatur ex actibus et habitibus, qui Dei voluntati obsistunt et bono proximi, et « structuris », quas ii inducunt, duos praecipue hodie magis proprios videri: hinc solam quaestus cupiditatem et illinc dominii sitim cum proposito ceteris imponendi propriam voluntatem. Horum habituum cuilibet, quo melius significetur, expressio addi potest: « pretio quantocumque ». Scilicet agitur de dominatu humanarum voluntatum deque exitibus, qui inde sequi possunt.

Quamquam seiungi possunt et altera sine altera exsistere ambae illae agendi rationes — in prospectu, qui patet ante oculos nostros — indissolubili modo sunt coniunctae — etsi utravis plus valet.

Ut par est, huius duplicis rationis veluti peccati victimae non solae personae sunt; possunt esse etiam Nationes et adversae Nationum Consociationes. Rocque magis « structurarum peccati » introductioni favet, de quibus diximus. Si quaedam hodierni studii dominandi formae harum normarum moralium luce considerarentur, aliqua detegerentur consilia, specie solum ob oeconomiam vel rei publicae administrationem capta, vere formas abscondere idololatriae: pecuniae, doctrinae, classium, technologiae.

Hanc indagationis formam inserere voluimus, ut ante omnia indicaremus qualis sit mali vera natura, quod perspicere debemus in « populorum progressionis » quaestione: agitur de malo morali, multorum peccatorum exitu, quae ad « peccati structuras » adducunt. Hoc modo considerationem intendere in malum significat, secundum human am disciplinam, apte viam sequendam cognoscere, ut illud superetur. 

38. Est hoc iter longum et implicatum, in quod insuper minae constanter impendent, tum ob intimam propositorum et operum humanorum fragilitatem, tum ob adiunctorum externorum mutabilitatem, quae praevideri non possunt. Eiusmodi tamen iter oportet animose suscipiatur et, ubi aliqui gradus facti sunt vel spatii pars transmissa, ad finem usque perveniatur. In his considerationibus consilium viam ingrediendi vel iter pergendi vim habet praecipue moralem, quam viri et mulieres credentes agnoscunt uti Dei voluntate exaetam, quae unicum verum fundamentum est ethicae omnino obligatoriae.

Optabile est viros quoque et mulieres apertae fidei expertes persuasum sibi habere impedimenta ad plenum progressum opposita non esse solum indolis oeconomicae, sed pendere ex altioribus rationibus, quas homo existimare potest bona absoluta. Qua re sperandum est fore ut quotquot, varia mensura, erga suos similes « humanioris vitae» officio obstringuntur, sive fide religiosa moti, sive non moti, plene conscii fiant necessariam esse mutationem habituum spiritalium, qui indicant cuiusque hominis necessitudines secum ipso, cum proximo, cum humanis communitatibus, vel maxime longinquis, cumque natura; ob bona superiora, uti bonum commune, vel, ut acuta utamur elocutione Litterarum Encyclicarum Populorum Progressio, incrementum plenum « omnis hominis et omnium hominum » (66). Quod ad christianos attinet, sicut et ad omnes, qui vocis « peccati» expressam significationem theologicam agnoscunt, mutatio rationis vivepdi et mentis vel modi, quo quis est, sermone biblico vocatur « conversio » (cfr. Mc 1, 15; Lc 13, 35; Is 30, 15). Haec conversio indicat proprie necessitudinem cum Deo, cum culpa commissa cumque eius exitibus, et ideo cum proximo, tum persona, tum communitate. Deus est, in « cuius manibus sunt corda potentium et omnium corda » (67), is qui potest, iuxta suam promissionem, opera Spiritus Sancti, « corda lapidea » in « corda carnea » mutare (cfr. Ez 36, 26).

In itinere optatae conversionis versus superationem moralium impedimentorum, quae progressioni obstant, iam indicari potest ut bonum definitum et morale maior intellegentia homines et nationes copulari inter se. Quod viri et mulieres, in variis mundi partibus, tamquam proprias sentiunt iniustitias et violationes iurium humanorum longinquis in regionibus aetas, quas numquam fortasse visent, aliud est signum quendam eventum esse mutatum in conscientiam et notam moralem esse consecutum.

Agitur ante omnia de mutua copulatione, quae recipitur uti systema praeponderans rationum in mundo nostri temporis, in eius partibus, seu oeconomia, cultura, res public as administrandi scientia, religione, et ut genus morale assumitur. Cum ita mutua copulatio agnoscitur et assumltur, ei respondet, tamquam habitus moralis et socialis, tamquam « virtus », consensio; quae igitur non simplex est et vagus misericordiae sensus vel levis miseratio tot personarum malis tributa, vicinarum aut longinquarum; sed est contra voluntas firma et cons tans bonum curandi commune, seu bonum uniuscuiusque et omnium, quia omnes vere recipimus in nos.

Haec voluntas innititur radicata persuasione illa lucri cupiditate ac siti dominii, quam memoravimus, plenam coerceri progressionem. Eiusmodi « agendi rationes» et « peccati structurae » solum vincuntur — gratia divina adiuvante — longe alio modo: cura videlicet boni proximi una cum animo se, iuxta evangelicum sensum, pro alio perdendi, potius quam eo abutendi, eique « serviendi » potius quam illum ob sui utilitatem opprimendi (cfr. Mt 10, 40-42; 20, 25; Mc 10, 42-45; Lc 22, 25-27).

39. Consensionis exercitium in omni societate efficax est, cum eius participes se viclssim agnoscunt ut personas. Qui plus pollent, quia maiora habent bona et communes apparatus, sentiant se esse humiliorum cautores et paratos ad ea communicanda cum iis, quae possident; debiliores vero, eandem sequentes consensionem, non desidi agendi modo se gerant vel ordinis societatis destructivo, sed, quamvis legitima sua vindicent iura, id faciant, quod ad eos spectet, pro omnium bono. Coetus autem interpositi ne contend ant solummodo de sua peculiari utilitate, sed aliorum causas observent.

Signa valentia hac aetate sunt acrior conscientia consensionis pauperum inter se, eorum mutui auxilii interventus, pubblici concursus in scaena societatis, quibus non vi utuntur, sed suas necessitates significant suaque iura contra inefficaciam aut corruptelam rei publicae auctoritatum. Ex suo munere evangelico, Ecclesia sentit se vocari ad vigilandum pro pauperum multitudinibus, ad discernendas iustas eorum postulationes, ad conferendum ut eae efficiantur, etsi non sit ei bonum commune coetuum praetermittendum.

Eadem regula per similitudinem adhibetur in consuetudinibus gentium. Mutua copulatio mutanda est. in concordiam, posit am in principio omnia naturae bona esse omnibus destinata. Quae humana industria edit materias primas elaborando, bono omnium debent, labore iuvante, prodesse.

Declinatis studiis omne genus dominandi et conatibus suum servandi imperium, Nationes fortiores et ditiores officio astringuntur sentiendi sibi moraliter causam ceterarum in se esse transferendam, ut verum systema gentium instituatur, quod consistat in fundamento aequitatis omnium populorum et in necessaria legitimarum diversitatum observantia. Nationes oeconomia tenuiores, vel paene superstites, aliis populis opitulantibus et communitatibus mundanis, possunt et debent ipsae quoque potestatem habere ad bonum commune conferendi suis humanitatis et cultus thesauris, qui secus in perpetuum amitterentur.

Consensio nos adiuvat ad videndum « alterum » — personam, populum vel Nationem — non tamquam quodlibet instrumentum ut parvo sumptui habeamus eius laborandi facultatem et corporis firmitatem, eumque relinquamus, cum non iam utilis sit, sed tamquam nostrum « similem», tamquam « adiutorem» (cfr. Gen 2, 18. 20), quem participem faciamus, similiter ac nos, vitae convivii, ad quod omnes aeque homines invitantur a Deo. Hinc momentum excitandi conscientiam religiosam et hominum et populorum.

Hoc modo excluduntur abusus, oppressio, ceterorum exitium. Haec facta, in praesenti mundi divisione in adversarum nationum compages, in belli periculum confluunt et in nimiam propriae securitatis sollicitudinem, non sine detrimento, saepe, libertatis, liberae auctoritatis, ipsiusque territorialis integritatis Nationum debiliorum, quae « in finibus aliorum principatuum tenentur » vel in « cincturis securitatis ».

« Structurae peccati » et peccata, quae ad eas ducunt, paci et progressioni tantadem vi se opponunt, quandoquidem progressio, iuxta notam Litterarum Encyclicarum Pauli PP. VI expressionem, est « novum nomen pacis » (68).

Consensio ita, quam Nos proponimus, est simul via ad pacem et ad progressionem. Pax mundi namque ne in cogitationem quid em cadit, nisi ii, qui in haec incumbunt, agnoscunt mutuam copulationem exigere superationem rationis politicae « adversarum nationum compagum », reiectionem cuiuslibet formae dominandi, ad oeconomiam, militiam vel politicam artem pertinentis, et mutation em mutuae diffidentiae in consociatam operam, quae sane actus proprius est consensionis inter homines et Nationes.

Sententiola Pontificatus Decessoris Nostri rec. memo Pii XII fuit Opus iustitiae pax: pax quidem ut iustitiae fructus. Hodie dici potest, eadem cum subtilitate eademque cum vi inspirationis biblicae (cfr. Is 32, 17; Gc 3, 18), Opus hominum coniunctionis pax.

Pax, quam omnes tam vehementer exoptant, comparabitur sane iustitiae socialis et internationalis effectione, sed etiam exercitatione virtu turn, quae convictioni favent docentque nos coniunctim vivere, ut coniuncti, dantes et accipientes, mundum aedificemus meliorem.

40. Non est dubium quin solida hominum coniunctio virtus sit christiana. lam in iis quae supra exposuimus, animadverti licebat plures rationes intercedere inter earn et caritatem, quae est proprietas, qua discipuli Christi cognoscuntur (Cfr. Io 13).

Lumine fidei praefulgente, coniunctio ilIa se ipsam nititur superare, nititur rationes speciali modo christianas plenae donationis gratuitae induere, veniae et reconciliationis Quo fit ut proximus non sit solum ens humanum, praeditum iuribus suis et fundamentali aequalitate coram universis. Fit vero imago viva Dei Patris, sanguine lesu Christi redempta et permanenti actioni Spiritus Sancti subiecta. Proximus ergo amari debet, etsi est inimicus, eodem amore, quo eum Dominus diligit, atque parati simus oportet grave incommodum, etiam supremum, subire, scilicet: « dare animam pro fratribus » (cfr. Io 3, 16).

Tunc conscientia communis paternitatis Dei, fraternitatis omnium hominum in Christo — qui filii in Filio sunt —, praesentiae et actionis vivificantis Spiritus Saneti, faciet ut mundum contueamur nova iudicandi ratione, qua eum intellegamus et explanemus. Praeter vincula humana et naturalia, iam admodum valida et areta, novum ostenditur exemplar unitatis hominum generis, ad quod, ad extremum, revocari debet firma hominum coniunctio. Hoc summum exemplar unitatis, quae est veluti lux repercussa vitae intimae Dei, unius in tribus Personis, est id quod nos christiani nomine « communionis » appellamus.

Quae quidem communio, proprie christiana, quae diligenter observetur, amplificetur, locupletetur Deo opitulante, est quasi anima vocationis Ecclesiae, ex qua sit « sacramentum », sensu supra exposito.

Haque solida hominum coniunctio conferre debet ad efficiendum id consilium divinum turn ad singulos homines quod attinet turn ad societatem nationalem et internationalem. Machinationes perversae et « structurae peccati », de quibus sumus locuti, superari possunt solummodo per exercitationem solidae coniunctionis humanae et christianae, ad quam Ecclesia hortatur et quam constanter promovet. Sic tantum tot egregiae navitatis copiae totam vim suam effundere possunt ad progressionem et pacem provehendam.

Multi Sancti, ab Ecclesia in Caelitum album relati, mirabilia testimonia exhibent huiusmodi coniunctionis atque exemplo praelucere possunt in difficilibus rerum adiunctis huiusce temporis. Inter cunctos memorare cupimus sanctum Petrum Claver, qui Carthagine Indiarum servis est famulatus, et sanctum Maximilianum Mariam Kolbe, qui vitam suam obtulit pro captivo sibi ignoto in publicae custodiae campo loci Auschwitz-Oswiecim.

VI

41. Ecclesiae praesto non sunt solutiones technicae quaestionis incrementi deficientis ut talis. Quod quidem iam Paulus PP. VI in Encyclicis Litteris, quas commemoramus, affirmavit (69).

Ecclesia enim non systemata vel rationes ordine compositas rerum oeconomicarum et politicarum proponit neque horum alia aliis anteponit, dummodo dignitas hominis recte servetur et promoveatur ac necessarium detur spatium proprio ministerio gerendo in mundo.

Ecclesia vero est « experta in humanitate » (70);  quod quidem earn impellit ad missionem suam religiosam necessario dilatandam ad varios campos, in quibus viri mulieresque opus suum exsequuntur, illam in hoc mundo quaerentes felicitatem, etsi angustam, quae dignitati suae ut personarum human arum sit consentanea.

Dicatur oportet iterumque dicatur, exemplo sumpto a decessoribus nostris, nequaquam ad quaestionem « technicam » redigi posse id quod — ut veri nominis progressionem — dignitatem hominis ac populorum tangat. Progressio, si in quaestionem technicam coartetur, vera natura sua nudatur atque actus fit proditionis respectu hominis et populorum, quibus plena cum effectione debet inservire.

En, cur Ecclesiae aliquid sit hodie dicendum, perinde atque ante viginti annos ac tempore futuro, de natura, condicionibus, postulatis, finibus germanae progressionis necnon de impedimentis, quae hic obiciuntur. Ecclesia, id agens, munus evangelizandi adimplet, quoniam primum adiumentum ad progressionis quaestionem, ad praesentia maxime pertinentem, est pronuntiatio veritatis de Christo, de Ecclesia, de homine, ad certam ac definitam aliquam condicionem traductae (71).

Ad hoc assequendum Ecclesia, ut instrumento, sociali sua utitur doctrina. In huius aetatis discrimine ut sive solutio quaestionum propositarum sive recta earum constitutio iuventur, multum valeret accuratior cognitio et latior dittusio « summae principiorum cogitandi, criteriorum iudicandi, normarum agendi, quae eius doctrina exhibentur » (72).

Ita statim animadverteremus quaestiones, nobis aggrediendas, esse imprimis morales et neque enodationem problematum in progressione ut tali vertentium, neque instrumenta ad difficultates huiusce temporis superandas ab hac essentiali ratione posse separari.

Socialis doctrina Ecclesiae non est « tertia via » inter capitalismum liberalem, qui dicitur, et collectivismum Marxianum, ut item aiunt, neque optio, quae fieri possit ut aliae solutiones inveniantur non ita funditus sibi oppositae, sed proprium ac peculiare genus efficit. Neque est ideologia, sed accurata enuntiatio fructuum perdiligentis considerationis, qua perplexae veritates, quae sunt reapse, exsistentiae hominis comprehenduntur, ac quidem in societate et compage internationali, luce fidei ac traditionis ecclesialis affulgente. Eius finis praecipuus eo pertinet ut hae veritates, re existentes, interpretatione explicentur, quatenus perspiciatur utrum eae congruant an dissimiles sint normis doctrinae evangelicae de homine deque eius vocatione terrena ad pacem human a transcendentem persequendam; ut christianus sese gerendi habitus recte dirigatur. Doctrina igitur illa non ideologiae sed theologiae ac quidem theologiae morali accensetur.

Traditio ac diffusio doctrinae socialis pars sunt missionis evangelizandi, quae est Ecclesiae propria. Quoniam vero de doctrina agitur eo pertinente ut modus se gerendi personarum recte dirigatur, inde consequenter manat « officium pro iustitia suscipiendum » secundum munus, vocationem, condiciones cuiusque.

Ad exercitationem ministerii evangelizationis in re sociali — quod est facies muneris prophetici Ecclesiae — pertinet etiam denuntiatio malorum et iniustitiarum. Oportet tamen declarare annuntiationem semper maioris momenti esse quam denuntiationem et hanc seiungi non posse ab illa quae ei veram firmitatem ac vim summarum causarum exponendarum tribuit.

42. Socialis doctrina Ecclesiae hac aetate, magis quam antea, impellitur ut prospectui internationali patescat, congruenter quidem Concilio Vaticano II (73), pontificiis Litteris Encyclicis recentioribus (74), maxime vero illis, quas commemoramus (75). Haque non est supervacaneum, harum rerum habita ratione, argumenta et normas directorias peculiares, quae Magisterium proxime praeteritis annis denuo pertractavit, iterum perquirere altiusque perspicere.

Volumus autem unum ex his in lumine ponere: optionem pauperum et amorem potiorem erga eos. Est haec sane optio seu singularis forma primarum partium tenendarum in caritatis christianae exercitatione, quam tota Ecclesiae Traditio testatur; quae ad vitam uniuscuiusque christi ani refertur, quatenus hic vitam Christi imitatur. Verumtamen pariter ad otficia nostra socialia traducitur, quibus devincimur, ideoque ad vitae nostrae ducendae rationem, ad decisiones consentanee faciendas circa proprietatem usumque bonorum traducitur.

His vero temporibus, quoniam amor potior pauperum, una cum deliberationibus inde in nos manantibus (76), omittere non potest quin ingentes complectatur multitudines fame laborantium, mendicorum, tecto carentium, quibus curatio medica deest, ac praesertim qui spe aetatis futurae melioris sunt destituti; fieri non potest quin harum rerum veritas agnoscatur. Earn ignorare idem valeret ac « diviti epuloni » assimilari, qui confinxit se Lazarum mendicum non cognoscere, qui « iacebat ad ianuam eius » (cfr. Lc 16, 19-31) (77).

Vita nostra cotidiana hac rerum veri tate notetur oportet; item decisiones nostrae in re politica et oeconomica. Pariter ii qui onus et munus nationum ipsorumque institutorum regendorum gerunt — dum officio obstringuntur in consilia sua, quae potiora sunt, veram rationem humanam inferendi — ne obliviscantur augescentis egestatis phaenomeno primas tribuere partes. Pauperes enim, pro dolor, nedum imminuantur, numero augentur non solum in regionibus minus excultis, sed etiam — quod non minoris scandali est causa — in iis quae maiore progressione pollent.

Oportet meminisse iterum principii typici doctrinae socialis christianae: bona huius mundi primitus omnibus destinantur (78). Ius possessionis privatae est quidem probandum ac necessarium, sed vim principii memorati nullatenus infringit. « Pignori enim sociali » (79) illa subicitur, id est in iis agnoscitur, quasi peculiaris et intima nota, munus sociale, quod in ipso principio addictionis universalis bonorum innititur eoque comprobatur.

Nec neglegenda est, quod attinet ad hoc officium pro pauperibus, peculiaris illa forma paupertatis, quae privatio est iurium fundamentalium personae humanae, praesertim privatio iuris ad libertatem religiosam et iuris etiam in re oeconomica incepta ineundi.

43. Sollicitudo animos exstimulans de pauperibus, qui secundum significantia verba sunt « pauperes Domini » (80), transferatur oportet, in omnibus gradibus, in actus « concretos », adeo ut cum animi firmitate ad continuas reformationes necessarias perveniatur; quarum urgentiores cognoscere atque modi eas ad effectum adducendi e singulis condicionibus 10­ corum pendent. Non tamen licet oblivisci earum, quae statu inaequalitatis internationalis, quem descripsimus, postulantur.

Singillatim, ad haec quod spectat, memorare volumus reformationem internationalis systematis commercii, quod quidam nimio favore et synallagmaticis commutationibus sibimet vindicant; reformationem praeterea nummariam et fiscalem per orbem terrarum, quod hodie insufficiens esse agnoscitur; quaestionem permutationum technologicarum earumque aptus usus; necessitatem recognoscendi structuram institutorum internationalium, quae nunc sunt, intra ambitum ordinis iuridici internationalis.

Systema internationale commercii hodie saepe discriminat ea quae in regionibus minus progressis quaestuosa industria inchoata pariuntur, dum effectores materiarum primarum, quae vocantur, affligit. Est praeterea quasi quaedam internationalis partitio operis, ob quam parvi pretii bona effecta alterius partis orbis terrarum, cum legibus efficacibus ad laborem pertinentibus careat aut minus valeat eas in vitae usum traducere, in altera parte insigni lucro venduntur ad utilitatem societatum bonis gignendis, quae huiusmodi rationi bona efficiendi sese dant, quae nullis finibus circumscribitur.

Systemati nummario et fiscali per orbem terrarum vigenti id est proprium et peculiare ut methodi permutationis et quaestus faciendi varientur, quo fit ut generalis ratio creditorum ac debitorum ac status aeris alieni, quibus regiones pauperes conflictantur, inde capiat detrimentum.

Res technologicae earumque permutatio unam e praecipuis quaestionibus reciprocarum commutationum internationalium et, quae inde oriuntur, gravium damnorum efficiunt. Nec raro contingit ut regionibus minus progressis res technologicae necessariae denegentur aut inutiles mittantur.

Instituta vera intemationalia, multorum sententia, in exsistentia sua ad id pervenisse videntur ut rationes munera sua gerendi, pretia laboris eorumque efficientia attente recognoscantur oporteat et fortasse emendationes postulentur. Ut liquet, tantae prudentiae rerum processus peragi nequit nisi socia omniam opera. Postulatur enim in antecessum ut aemulationes politicae superentur et a voluntate discedatur iisdem institutis utendi quasi instrumentis pro proprio emolumento, cum ipsa ratio, cur ea sint, sit bonum commune.

Instituta et corpora eiusmodi, quae sunt, populorum commodo sine ulla dubitatione operando servierunt. Verumtamen hominum genus, coram novo ac difficiliore spatio verae suae progressionis, altiore gradu temperationis intemationalis indiget, quae societati, rei oeconomicae et animorum culturae per totum orbem terrarum consulat.

44. Progressio imprimis animum ad res faciendas promptum a regionibus postulat, quae eo indigent (81). Unusquisque secundum responsale suum officium rem gerere debet nec licet omnia ab opulentioribus exspectare, estque agendum operam cum aliis sociando, qui in eadem versantur condicione. Unusquisque, quantum prorsus fieri potest, detegat oportet et in aliorum utilitatem convertat proprium libertatis locum. Unusquisque etiam oportet sic instituatur ut incepta valeat inire, apta ad societatis necessitatibus satisfaciendum. Unusquisque demum conscius fieri oportet necessitatum, quae habentur, iurium et officiorum, quibus astringitur, ut necessitates illas expediat. Populorum Progressio ex officio, quo quisque devincitur ad sui ipsius profectum, oritur atque, cum aliis cooperando, aptissime ad effectum deducitur.

Id igitur refert ut ipsae nationes minus progressae, quantum potissimum fieri possit, foveant modum, ex quo quisque civis suo ipsius conatu valescat eo quod ei aditus patet ad ampliorem cultum humanum et ad liberum commercium nuntiationum. Ad veram progressionem proxime confert quidquid alphabeticae institutionis inductioni et educationi elementariae prodest, quae illam perpolit et complet, quemadmodum in Litteris Encyclicis a verbis Populorum Progressio incipientibus proponitur, quae tamen proposita in tot orbis terrarum partibus ab effectione tam longe absunt.

Nationes ipsae ut hanc viam ingrediantur, ea perspiciant oportet quae sibi ut priora sunt agenda, atque perscrutentur suas necessitates, pro peculiaribus suae gentis condicionibus, suo situ finium, suis traditionibus culturalibus.

Quaedam nationes effectionem alimentorum oportet adaugeant, ut necessaria ad victum et vitam semper habeant in promptu. In mundo huius temporis — ubi tot fame pereunt, praesertim inter infantes — non desunt exempla nationum minus progressarum, quae effecerunt ut propriarum rerum esculentarum sufficientiam, quam sibi proposuerunt, consequerentur adeo, ut exportare valerent.

Aliae nationes quasdam structuras suas iniustas reforment oportet praesertim instituta sua politica, eo consilio ut pro regimine corrupto, dictatorio vel imperioso formam democraticam et participalem substituant. Est quidem processus, quem propagari et solidari cupimus, quia prosperitas alicuius communitatis politicae — quatenus cunctorum civium libera participatione et responsali officio circa publicam rem, iuris securitatem, respectum et promotionem iurium humanorum manifestat — necessaria est condicio ac praesidium progressionis « totius hominis et omnium hominum ».

45. Ea qua diximus, ad effectum deduci non possunt nisi omnes sociam operam praestant, praesertim communitatis internationalis, ac quidem intra amplos fines solidae hominum coniunctionis, quae omnes vale at complecti, initio sumpto ab iis qui in extremas societatis partes sunt detrusi. Tamen nationes minus progressae officio tenentur inter ipsas et cum regionibus maxime in extremas partes detrusis solid am illam coniunctionem exsequendi.

Exoptandum est, ut exemplum subiciamus, ut nationes eiusdem plagae rationes cooperandi constituant, quibus effectoribus bonorum validioribus minus sint obnoxiae; bonis in eadem plaga partis fines aperiant; rationes fortasse perpendant, quibus res vicissim compleantur; sese consocient ad ministeria sibi comparanda, quae singulae solae suppeditare non possunt, cooperationem illam ad rem nummariam et fiscalem proferant.

Mutua obnoxietas in compluribus harum regionum reapse iam habetur. Eius agnitio, eo pertinens ut magis actuosa reddatur, optio est adversus illum rerum statum, quo aliqua regionibus ditioribus et potentioribus est nimis obnoxia, in ipso ordine expetitae progressionis; quo non fit ut ulli aliqua opponatur sed ut proprias facultates detegat atque frugiferas reddat. Regiones minus progressae eiusdem plagae, iis non exceptis, quae verba « Meridiei » comprehenduntur, efficere possunt ac debent — quemadmodum fieri iam incipit cum eventibus, de quibus bene licet sperare — nova corpora regionalia, quae criteriis aequalitatis, libertatis, participationis secundum universorum consensionem ducantur.

Solida hominum coniunctio universalis postulat, ut condicionem pernecessariam, suis legibus vivendi potestatem et liberam ipsius animi promptitudinem, etiam apud consociationes, quas memoravimus; verum etiam promptum animum ad necessaria incommoda accipienda in bonum communitatis totius mundi.

VII

46. Populi et singuli homines suam ipsorum liberationem affectant; quorum plena progressio est signum eorum desiderii eo pertinentis ut multiplices coactiones superentur, quibus impediunturne « vita humaniore » fruantur.

Recens, spatio temporis, quod editas Litteras Encyclicas, e verbis Populorum Progressio nuncupatas, est subsecutum, in quibusdam Ecclesiae catholicae partibus, praesertim in America Latina, quae vocatur, novus modus invaluit quaestiones miseriae ac deficientis progressus aggrediendi, eo quod liberatio facta est genus fundamentale primumque principium actionis.

Praestantia bona, sed etiam errores atque pericula errorum, qui cum huiusmodi rationibus rem considerandi ac theologice enucleandi conectuntur, a Magisterio ecclesiastico congruenter sunt enuntiata (82).

Addere expedit studium liberationis a quovis modo servitutis, ad hominem et societatem quod attinet, esse desiderium praecelsum et maxime probandum, cum eo progressio proprie spectet, vel potius liberatio et progressio, intimi nexus inter utramque rem habita ratione.

Progressio autem solum oeconomica ad hominem liberandum non valet, quin, contra, eum magis in servitutem redigere potest. Progressio enim, quae non complectitur hominis rationem culturalem, naturam transcendentem, religiosam, prout suam exsistentiam agnoscit et proposita sua et ea quae priora habet per eam dirigere, eo minus ad veram confert liberationem. Homo plane liber est solum, cum est suus, plenitudine fruens iurium suorum et officiorum. Idem de societate est dicendum.

Praecipuum impedimentum superandum ut ad veram liberationem perveniatur, est peccatum atque illae quasi structurae peccati, inde exortae, quod id gradatim multiplicatur et propagatur (83). 

Liberatio, qua Christ us nos liberavit (cfr. Gal 5, 1) (84), nos excitat ut in omnium servos convertamur. Ita cursus progressionis et liberationis solida hominum coniunctio reapse efficitur seu exercitatio caritatis et servitium proximi, praesertim pauperiorum. « Etenim ubi desunt veritas et amor processus liberationis ducet ad mortem libertatis, cui nullum futurum firmamentum erit » (85).

47. In summa rerum acerbarum, quas proxime praeteritis annis sumus experti, et in conspectu, maximam partem improbando huius temporis, Ecclesia vehementer debet affirmare possibilitatem et certitudinem superationis eorum quae sive nimietate sive defectu interponuntur contra progressionem, atque fiduciam in vera liberatione. Quae fiducia et certitudo postremum in Ecclesiae conscientia promissionis divinae innititur, qua spondetur historiam huius temporis non in se clausam manere sed Regno Dei patescere.

Ecclesia autem fiduciam etiam in homine ponit, quamvis depravationem noverit, cuius est capax, quia probe scitlicet peccatum hereditate acceptum obstet, quod in « structuris peccati » facilius committitur — in persona humana sufficientes inesse qualitates viresque, « bonitatem » fundamentalem (cfr. Gen 1, 31), cum ipse imago sit Creatoris, influxioni redemptrici Christi expositus, qui « cum omni homine quodammodo se univit » (86), et quoniam effie ax actio Spiritus Santi « replevit orbem terrarum » (Sap 1, 7) (87).

Non licet ergo probare neque desperationem neque mentem omnia in deterius referentem neque inertiam. Est enim hoc dicendum etsi cum animi amaritudine: ut peccari potest nimio studio sui ipsius, nimii quaestus ac dominationis cupiditate, sic peccari potest — pro urgentibus necessitatibus multitudinum hominum in inferiore progressione versantium, — timore, titubatione, atque, ad extremum, ignavia. Omnes vocamur, immo obligatione tenemur ultimae decadis secundi Millennii praegravem provocationem excipiendi, propterea etiam quod impendentia pericula cunctis minantur; quae sunt: condicio oeconomica per orb em terrarum in discrimine posita, bellum nullis finibus terminatum, sine victis et victoribus. His minis perspectis, distinctio inter personas et regiones opulentas, inter personas et regiones pauperes, paulum valet, salvo maiore conscientiae officio, quo is obstringitur, qui plus habet atque plus potest.

Verumtamen huiusmodi rationis expositio non una est neque praecipua. Agitur de dignitate personae humanae, cuius defensio et provectio a Creatore nobis sunt commissae, et cuius proprie debitores sunt viri et mulieres, pro suscepto munere, quovis historiae tempore. Rerum conspectus, qui hodie habetur, cum huiusce dignitatis postulationibus minime congruit, quemadmodum multi iam magis minusve dilucide intellegunt. Unusquisque ad suum tenendum locum vocatur in hac pacifica contentione, pacificis armis facienda, ut progressio in pace obtineatur, ut ipsa natura et mundus circumiacens in tuto collocentur. Ecclesia etiam implicari se sentit, ac funditus quidem, in hac certatione, de cuius ultimo eventu confidit.

Quocirca, exemplo Pauli PP. VI moti, qui per Encyclicas Litteras a verbis Populorum Progressio incipientibus egit, volumus, cum animi simplicitate et humilitate, ad omnes, viros et mulieres, nullo excepto, nos convertere ea mente ut, certi gravitatis temporis praesentis et officii conscien tiae, quo q uisque devinciatur, consilia ineant, ad quae solida hominum coniunctio et amor, potissimum erga egenos, hortentur; quod faciant ratione vitae personali et familiari, usu bonorum qua cives, operam pro sua parte confer en do ad deliberationes de re oeconomica et politica, suaque cura et studio in or dine nationali et internationali, ut hodiernus postulat status rerum et imprimis exigit dignitas humanae personae, indelebilis imaginis Dei Creatoris, quae in unoquoque nostrum vere est eadem.

In hac pacifica contentione Ecclesiae filii exemplo praefulgeant oportet sintque ductores, quippe quorum sit, secundum proposita a Jesu ipso in synagoga Nazarethana enuntiata, « evangelizare pauperibus... praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione, praedicare annum Domini acceptum » (Lc 4, 18-19). Expedit in lumine ponere munus praeponderans laicorum, virorum et mulierum, quemadmodum in recenti Coetu Synodi Episcoporum est iterum declaratum. Eorum est cum christiani officii diligentiares temporales veluti animare in iisque ostendere se testes esse et operatores pacis atque iustitiae.

Volumus nos convertere maxime ad eos qui sacramento baptismi et eiusdem symboli professione, licet id diverse interpretentur, veram communionem, quamquam imperfectam, nobiscum participant. Pro certo habemus sive sollicitudinem, quam hae Litterae nuntient, sive exposition em rationum, quibus eae moveantur, sive sermonem, quo exprimantur, sibi esse assueta, quia ex Evangelio Christi sunt hausta. Hic novam invitationem possumus nancisci ad commune testimonium perhibendum communis persuasionis nostrae circa hominis dignitatem, qui a Deo est creatus, a Christo redemptus, sanctificatus a Spiritu Sancto, et in hoc mundo vocatur ut vitam huic dignitati consentaneam ducat.

Hoc rogatu eos etiam compellamus, qui hereditatem Abrahae, « patris fidei » (88), ac tradition em Veteris Testamenti nobiscum communicant, eos qui, ut nos, in Deum iustum et misericordem credunt, id est ad Iudaeos et Musulmanos. Rogatum hunc etiam ad omnes sectatores magnarum mundi religionum amplius perferimus.

Congressio, die XXVII mensis Octobris anno proxime praeterito Asisii, in urbe Sancti Francisci, habita, quae eo pertinebat ut preces pro pace funderentur et ut circa earn officio nos obstringeremus — cuiusque propria religion is professione stricte servata — universis ostendit quantum pax — eiusque necessaria condicio, progressio scilicet « totius hominis et omnium hominum » — etiam religiosa quaestio esset, atque utriusque consummatam effectionem e fidelitate erga vocationem nostram, ut virorum et mulierum credentium, pendere; pendent autem imprimis e Deo.

48. Ecclesia probe novit nullam temporalem effectionem idem valere ac Regnum Dei; sed omnes effectiones nos impellunt ut rem attentius consideremus et quodammodo antecapiamus gloriam Regni Dei, quam ultra historiae fines affuturam exspectamus, « cum Dominus iterum veniet ». Verum exspectatio numquam causam afferre potest praetextam cur homines in certa definitaque condicione sua personali et vitae socialis, nationalis et internationalis, neglegamus, quatenus haec ipsa — praesertim hac aetate — illam moderatur.

Nihil, quamquam imperfectum est ac temporarium, eorum omnium, quae socio universorum nisu et gratia divina in quodam historiae spatio effici potest aut debet, ut hominum vita « humanior » reddatur, perdetur nec vanum erit. Id Concilium Vaticanum II docet in quodam loco praeclaro Constitutionis a verbis Gaudium et spes appellatae: « Bona ... humanae dignitatis, communion is fraternae et libertatis, hos omnes scilicet bonos naturae ac industriae nostrae fructus, postquam in Spiritu Domini et iuxta Eius mandatum in terris propagaverimus, postea denuo inveniemus, mundata tamen ab omni sorde, illuminata ac trasfigurata, cum Christus Patri reddet regnum aeternum et universale ... His in terris Regnum iam in mysterio adest » (89). 

Regnum Dei nunc imprimis celebratione Sacramenti Eucharistiae, quod est Sacrificium Domini, praesens redditur. In celebratione eucharistica fructus terrae et operis hominum — panis et vinum — arcano modo, realiter et substantialiter, opera Spiritus Sancti et ministri verborum, transfigurantur in Corpus et Sanguinem Iesu Christi, Filii Dei et Filii Mariae; per quam Regnum Patris inter nos praesens adest.

Bona huius mundi et opus manuum nostrarum — panis et vinum — adventui Regni postremi et immutabilis inserviunt, quia Dominus, per Spiritum suum, ea in se transsubstantiat, ut Patri nobisque se offerat in renovatione unici sui sacrificii, quo Regnum Dei realiter anticipatur et adventus eius finalis annuntiatur.

Ita Dominus per Eucharistiam, sacramentum et sacrificium, nos secum coniungit atque inter nos colligat necessitudine, quae omnem coniunctionem naturalem exsuperat; sic conexos nos in mundum universum mittit ut per fidem et opera Dei testemur amorem, praeparantes Regni ipsius adventum idque anticipantes in huius temporis umbris.

Quicumque Eucharistiam participamus, adducimur ut per hoc Sacramentum veram significationem actionis nostrae in hoc mundo pro progressione et pace detegamus utque vires capiamus, quibus magnanimiter nos devinciamus officio, Christi moti exemplo, qui in hoc Sacramento dat vitam pro amicis suis (cfr. Io 15, 13). Officium, quo nosmet ipsos obstringimus — perinde atque officium a Christo susceptum et quatenus nostrum huic iungitur — non erit inutile, sed sine dubitatione fecundum.

49. Hoc Anno Mariali volvente, quem indiximus ut fideles catholici magis magisque oculos ad Mariam converterent, quae « nos praecedit in peregrinatione fidei (90) atque materna sollicitudine pro nobis apud Filium, Redemptorem nostrum, intercedit, cupimus ei necnon eius deprecationi comrnittere grave discrimen temporis nostri, incepta quae ineuntur et suscipientur, saepe magnis cum doloribus, ut opera conferatur ad veri nominis « progression em populorum », quam Decessor Noster Paulus VI proposuit et annuntiavit.

Quemadmodum semper christiana pietas facere consueverat, Beatissimae Virgini Mariae subicimus difficiles condiciones unius cuiusque ut Filio suo eas exponendo, ab eo impetret ut releventur atque mutentur. Verum subicimus etiam condiciones sociales et ipsum discrimen internationale una cum eorum rationibus, anxietatem ingerentibus, miseriae, carentiae operis, privationis cibi, contentionis ad apparatum militarem augendum, neglectionis iurium humanorum, conflictationum, quae ex parte vel ex toto reapse geruntur vel periculorum, ne exardescant: haec, ut filii, eius « misericordibus oculis » proponimus, veterem antiphonam marialem fide et spe moti, iterantes: « Sancta Dei Genetrix, nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus nostris; sed a periculis cunctis lib era nos semper, Virgo gloriosa et benedicta ».

Beatissima Virgo Maria, Mater nostra atque Regina, ea est, quae ad Filium suum conversa, dixit: « Vinum non habent » (Io 2, 3); eadem Deum Patrern dilaudat quia « deposuit potentes de sede et exaltavit humiles; esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes» (Lc 1, 52 s.). Pro sollicitudine sua materna rationes curat personales et sociales hominum vitae in terra (91).

Coram Sanctissima Trinitate Ei committimus, quae his Litteris Encyclicis exposuimus ut cunctos impelleremus ad cogitandum et ad actuose perficienda quae veram « progressionem populorum » promoveant; quae tam significanter collecta Missae cognominis exprimuntur:

« Deus, qui unam dedisti cunctis gentibus originem, et un am ex eis in te voluisti familiam congregare, tuae caritatis ardore omnium corda perfunde et fratrum suorum desiderio iustae progressionis accende, ut... humana singulorum perficiatur persona, et aequitas atque iustitia, quavis divisione sublata, in hominum societate firmentur » (92).

Haec, finem Litteris imponentes, rogamus nomine omnium fratrum et sororum, quibus peculiarem Benedictionem impertimus, signum salutationis faustique ominis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXX mensis Decembris, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri decimo.

IOANNES PAULUS PP.II


(1) LEO PP. XIII, Litt. Enc. Rerum Novarum (15 Maii 1891): Leonis XIII P.M. Acta, XI, Romae 1892, pp. 97-144.

(2) PIUS PP. XI, Litt. Enc. Quadragesimo Anno (15 Maii 1931): AAS 23 (1931), pp. 177-228; IOANNES PP. XXIII, Litt. Enc. Mater et Magistra (15 Maii 1961): AAS 53 (1961), pp. 401-464; PAULUS PP. VI, Ep. Apost. Octogesima Adveniens (14 Maii 1971):AAS 63 (1971), pp. 401-441; IOANNES PAULUS PP. II, Litt. Enc. Laborem Exercens (14 Septembris 1981): AAS 73 (1981), pp. 577-647. Pius XII emiserat quoque Nuntium Radiophonicum (1 Iunii 1941) quinquagesimo exeunte anno a Litteris Encyclicis « Rerum Novarum » a Leone XIII datis: AAS 33 (1941), pp. 195-205.

(3) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Dei Verbum de Divina Revelatione,

(4) PAULUS PP. VI, Litt. Enc. Populorum Progressio (26 Martii 1967): AAS 59 (1967), pp. 257-299.

(5) Cfr. diurnarium L'Osservatore Romano, 25 Martii 1987.

(6) Cfr. CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio de Libertate christiana et liberatione Libertatis Conscientia (22 Martii 1986), 72: AAS 79 (1987), p. 586; PAULUS PP. VI, Ep. Apost. Octogesima Adveniens (14 Mail 1971), 4: AAS 63 (1971), pp. 403 s.

(7) Cfr. Litt. Enc. Redemptoris Mater (25 Martii 1987), 3: AAS 79 (1987), pp. 363 s.; Homilia infra Missarum Sollemnia habita die 1 Ianuarii 1987: diurnarium L'Osservatore Romano, 2 Ianuarii 1987. 

(8) Litterae Encyclicae Populorum Progressio memorant undevicies documenta Concilii Vaticani II, quorum sane sedecim spectant ad Con st. past. Gaudium et Spes de Ecclesia in mundo huius temporis.

(9) Gaudium et Spes. 1.

(10) Ibid., 4; cfr. Litt. Enc. Populorum Progressio, 13: l.c., pp. 263-264.

(11) Cfr. Gaudium et Spes, 3; Litt. Enc. Populorum Progressio, 13: l.c., p. 264.

(12) Cfr. Gaudium et Spes, 63; Litt. Enc. Populorum Progressio, 9: l.c., pp. 261 s.

(13) Cfr. Gaudium et Spes, 69; Litt. Enc. Populorum Progressio, 22; l.c., p. 269.

(14) Cfr. Gaudium et Spes, 57; Litt. Enc. Populorum Progressio, 41: l.c., p. 277.

(15) Cfr. Gaudium et Spes, 19; Litt. Enc. Populorum Progressio, 41: l.c., pp. 277 S.

(16) Cfr. Gaudium et Spes, 86; Litt. Enc. Populorum Progressio, 48: l.c., p. 281.

(17) Cfr. Gaudium et Spes, 69; Litt. Enc. Populorum Progressio, 14-21: l.c., pp. 264-268 .

(18) Cfr. inscriptio Litt. Enc. Populorum Progressio: l.c., p. 257 .

(19) Litterae Encyclicae Rerum Novarum Leonia XIII praecipue tractant « de condicione opificum »: Leonis XIII P.M. Acta, XI, Romae 1892, p. 97.

(20) Cfr. CONGREGATIO PRO DOCI'RINA FIDEI, Instructio de libertate christiana et liberatione Libertatis Conscientia (22 Martii 1986), 72: AAS 79 (1987), p. 586; PAULUS PP. VI, Ep. Apost. Octogesima Adveniens (14 Mali 1971), 4: AAS 63 (1971), pp. 403 s.

(21) Cfr. Litt. Enc. Mater et Magistra (15 Maii 1961): AAS 53 (1961), p. 440.

(22) Gaudium et Spes, 63.

(23) Cfr. Litt. Enc. Populorum Progressio, 3: l.c., p. 258; cfr. quoque ibid., 9: l.c., p. 261.

(24) Cfr. ibid., 3: l.c., p. 258.

(25) Ibid., 48: l.c., p. 281.

(26) Cfr. ibid., 14: l.c., p. 264: « Progressio, de qua loquimur, non unice ad rei oeconomicae incrementum contendit. Nam, ut vera dici possit, eadem integra sit oportet: scilicet cuiuslibet hominis ac totius hominis profectui consulere debet ».

(27) Ibid., 87: l.c., p. 299.

(28) Cfr. ibid., 53: l.c., p. 283.

(29) Cfr. ibid, 78: l.c., p. 295.

(30) Decennia attinent ad annos 1960-1970 et 1970-1980; nunc volvitur in tertium decennium (l980-1990).

(31) Locutio « Quarti Mundi» non identidem tantum adhibetur ad Nationes sic dictas minus progressas, verum etiam ac potissimum ad magnae vel extremae egestatis regiones Nationum quae medium altumve habent reditum.

(32) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 1.

(33) Cfr. Litt. Enc. Populorum Progressio, 33: l.c., p. 273.

(34) Ut est notum, Apostolica Sedes sociata est celebrationi hulusce Anni internationalis peculiari quidem Documento Pontificiae Commissionis « Iustitia et Pax », Que has hecho de tu hermano sin techo? La Iglesia ante la carencia de vivienda (27 Decembris 1987).

(35)Cfr. PAULUS PP. VI, Ep. Apost. Octogesima Adveniens (14 Maii 1971), 8-9: AAS 63 (1971), pp. 406-408.

(36) Recens inquisitio Etude sur l' Economie mondiale 1987 a Nationlbus Unitis foras data novissimas de hac re compiectitur notitias (cfr. pp. 8-9). Centeslmae par· tes hominum opere carentium in Nationibus progressis, ubi oeconomicae res secundum mercatus leges geruntur, transierunt a tribus centesimis partibus copiarum operis anno 1970 ad octo partes anno 1986. Nunc ducenties nonies centena mllia opere carentium numerantur.

(37) Litt. Enc. Laborem Exercens (14 Septembris 1981), 18: AAS 73 (1981), pp. 624-625.

(38) Al servizio della comunità umana: un approccio etico nel debito internazionale (27 Decembris 1986). 

(39) Litt. Enc. Populorum Progressio, 54: 1.0., pp. 283 s.: « Exinde fam non erit periculum, ne nationes, quae ad progressionem nituntur, aere demergantur alieno, ad quod solvendum suos praecipuos quaestus impend ant. Utraque pars astipulari sane poterit de usuris itemque de tempore, quo pecuniae mutuo acceptae sint reddendae, iis tamen condicionibus quae ab utraque parte ferantur, aequando scilicet gratuita dona, pecunias sine ullo fenore vel parvis tantum usuris sumptas, atque annos, quibus credita gradatim solvantur » .

(40) Cfr. « Explicatio » Documenti: Al servizio della comunità umana: un approccio etico nel debito internazionale (27 Decembris 1986), III.2.1.

(41) Cfr. Litt. Enc. Populorum Progressio, 53: l.c., p. 283.

(42)

(42) Al servizio della comunità umana: un approccio etico nel debito internazionale (27 Decembris 1986), III.2.1.

(43) Cfr. Litt. Enc. Populorum Progressio, 20-21: l.c., pp. 267 s.

(44) Homilia habita in Hiberniae urbe Drogheda (29 Septembris 1979), 5: AAS 71 (1979), II, p. 1079.

(45) Cfr. Lltt. Enc. Populorum Progressio, 37: l.c., pp. 275 s .

(46) Cfr. Adhort. Apost. Familiaris Consortio (22 Novembris 1981), praesertim ad n. 30: AAS 74 (1982), pp. 115-117.

(47) Cfr. Droits de L'homme. Recueil d'instruments internationaus, Nations Unies, New York 1983; IOANNES PAULUS PP. II, Litt. Enc. Redemptor Hominis (4 Martii 1979), 17: AAS 71 (1979), p. 296,

(48) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et Spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 78; PAULUS PP. VI, Litt. Enc. Populorum Progressio, 76: l.c., pp. 294 S.: « Cum ergo miseriae obsistimus et contra iniquam rerum condicionem contendimus, non solum prosperae hominum fortunae consulimus, sed eorundem etiam animorum morumque progressioni atque ad eo totius humani generis utilitati favemus ... Pax diem de die assiduo perficitur labore, modo is rerum spectetur ordo, qui a Deo statutus perfectiorem iustitiae formam inter homines fiagitat ».

(49) Cfr. Adhort. Apost. Familiaris Consortio (22 Novembris 1981), 6: AAS 74 (1982), p. 88: « Hoc ipsum ostendlt historiam non esse simpliciter progressionem necessariam ad meliora, sed eventum libertatis, quin Immo luctationem Inter libertates ».

(50) Hac de causa in textu harum Litterarum Encyclicarum maluimus uti verbo « progressione » potius quam verbo « profectu » Id vero curantes ut verbo « progressioni » plenissime detur sensus.

(51) Litt. Enc. Populorum Progressio, 19: l.c., pp. 266 s.: « Augescens in dies bonorum copia neque a populis neque a singulis hominibus ita existimanda est, ut pro supremo fine habeatur. Quaevis enim progressio ad utramque partem valet ... Quam ob rem sola oeconomicorum bonorum conquisitio non modo prohibet, quominus homo humanitate crescat, sed eius etiam germanae granditati adversatur. Cum enim nationes tum homines, qui avaritiae labe inficiantur, mores minus progressos quam manifestissime ostendunt »; cfr. quoque eiusdem Pontificis PAULI VI, Ep. Apost. Octogesima Adveniens (14 Maii 1971), 9: AAS 63 (1971), pp. 407 s.

(52) Cfr. Const. past. Gaudium et Spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 35; PAULUS PP. VI, Allocutio ad Excellentissimos Viros e Coetu Legatorum apud Apostolicam Sedem (7 Ianuarii 1965): AAS 57 (1965), p. 232.

(53) Cfr. Litt. Enc. Populorum Progressio, 20-21: l.c., pp. 267 s.

(54) Cfr. Litt. Enc. Laborem Exercens (14 Septembris 1981), 4: AAS 73 (1981), pp. 584 B.; PAULUS PP. VI, Litt. Enc. Populorum Progressio, 15: l.c., p. 265.

(55) Litt. Enc. Populorum Progressio, 42: l.c., p. 278.

(56) Cfr. Praeconium Paschale, Missale Romanum, ed. typo altera, 1975, p. 272: « O certe necessarium Adae peccatum, quod Christi morte deletum est! O felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem! ».

(57) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 1.

(58) Cfr. ex. gr. S. BASILIUS MAGNUS, Regulae fusius tractatae, interrogatio XXXVII, 1-2: PG 31, 1009-1012; THEODORETUS CYRENSIS, De Providentia, Oratio VII: PG 83, 665-686; S. AUGUSTINUS, De Oivitate Dei, XIX, 17: CCL 48, 683-685.

(59) Cfr. ex. gr. S. IOANNES CRYSOSTOMUS, In Evang. S. Matthaei, hom. 50, 3-4: PG 58, 508-510; S. AMBROSIUS, De Officiis Ministrorum, lib. II, XXVIII 136-140: PL 16, 139·141; POSSIDIUS, Vita S. Augustini Episcopi, XXIV: PL 32, 53 s.

(60) Litt. Enc. Populorum Progressio, 23: l.c., p. 268: « "Qui habuerit substantiam huius mundi et viderit fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo?" (1 Io 3, 17). Inter omnes constat quam firmiter Ecclesiae Patres officia descripserint hominum opibus affluentium erga eos qui in necessitate versantur ll. In superiore numero Pontifex memoraverat n. 69 Const. past. Gaudium et Spes Concilii Oecumenici Vaticani II. 

(61) Cfr. Litt. Enc. Populorum Progressio, 47: l.c., p. 280: « ... de consortione dicimus, in qua libertas non sit inane nomen, et Lazarus vir indigens ad eandem mensam possit eonsidere ac dives ».

(62) Cfr. ibid., 47: l.c., p. 280: « agitur de hominum consortione stabilienda, in qua quivis, nullo discrimine stirpis, religionis, nationis, vitam vere humanam vivere possit, liberam a servitute, euius auctores sunt homines ... »; cfr. quoque CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et Spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 29. Huiusmodi aequalitas essentialis praecipua est causa cur Ecclesia semper obstiterit cuique formae discriminis stirpis.

(63) Cfr. Homilia habita in loco vulgo « Val Visdende » (12 lulii 1987), 5: diurnarium L'Osservatore Romano. 13-14 Iulii 1987; PAULUS PP. VI, Ep. Apost. Octogesima Adveniens (14 Maii 1971), 21: AAS 63 (1971), pp. 416 s.

(64) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et Spes de Ecclesia in mundo buius temporis, 25.

(65) Adhort. Apost. Reconciliatio et Paenitentia (2 Decembris 1984), 16: « Atqui Ecclesia, cum de condicionibus peccati loquitur aut ut peccata socialia quasdam condiciones indicat aut mores communes coetuum socialium, ampliorum vel minorum, aut etiam totas Nationes et Nationes consociatas, novit et edicit eiusmodi peccata socialia esse simul effectum, acervationem et coniunctionem multorum peccatorum personalium. Agitur de peccatis maxime personalibus turn eius qui iniquitatem gignit et fovet vel ea abutitur; tum eius qui, cum aliquo modo agere possit ad vitanda vel removenda aut saltern finibus circumscribenda qunedam mala socialia, id facere omittit desidia, metu et proboso consciorum silentio, dissimulata facinoris societate aut indifferentis animi neglegentia; tum eius, qui se excusat causam interponens mundum mutari non posse; tum eius etiam, qui laborem et incommoda intendit effugere, praetexens fucosas rationes superioris momenti. In personarum ergo capita verae recidunt culpae. Nulla condicio — sicut nullum institutum, nulla compages, nulla societas — ipsa per se est actuum moralium subiectum; quam ob rem ea potest per se nec bona esse nec mala »: AAS 77 (1985), p. 217.

(66) Cfr. Litt. Enc. Populorum Progressio, 42: l.c., p. 278.

(67) Cfr. Liturgia Horarum, Feria III Hebdomadae III Temporis per annum, Preces ad Vesperas.

(68) Cfr. Litt. Enc. Populorum Progressio, 87: l.c., p. 299.

(69) Cfr. ibid., 13; 81: l.c., pp. 263 s.; 296 s.

(70) Cfr. ibid., 13: l.c., p. 263.

(71) Cfr. Allocutio habita ineunte Tertio Coetu Generali Episcoporum Americae Latinae (28 Ianuarii 1979): AAS 71 (1979), pp. 189-196.

(72) CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio de libertate christiana et liberatione Libertatis Conscientia (22 Martii 1986), 72: AAS 79 (1987), p. 586; PAULUS PP. VI. Ep. Apost. Octogesima Adveniens (14 Maii 1971), 4: AAS 63 (1971), pp. 403 s.

(73) Cfr. Const. past. Gaudium et Spes de Ecclesia in mundo huius temporis, pars II, e. V, sectio II: « De communitate internationali aedifieanda » (nil. 83-90).

(74) Cfr. IOANNES PP. XXIII, Litt. Enc. Mater et Magistra (15 Mali 1961): AAS 53 (1961), p. 440; Litt. Enc. Pacem in terris (11 Aprilis 1963), pars IV: AAS 55 (1963), pp. 291-296; PAULUS PP. VI, Ep. Apost. Octogesima Adveniens (14 Mali 1971), 2-4: AAS 63 (1971), p. 402-404.

(75) Cfr. Litt. Enc. Populorum Progressio, 3; 9: l.c., pp. 258; 261.

(76) Ibid., 3: l.c., p. 258.

(77) Litt. Enc. Populorum Progressio, 47: l.c., p. 280; CONGREGATIO PRO Doomu'IA FIDEI, Instructio de libertate christiana et liberatione Libertatis Oonscientia (22 Martii 1986), 68: AAS 79 (1987), pp. 583 s.

(78) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et Spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 69; PAULUS PP. VI, Litt. Enc. Populorum Progressio, 22: l.c., p. 268; CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio de libertate christiana et liberatione Libertatis Conscientia (22 Marti! 1986), 90: AAS 79 (1987), p. 594; S. THOMAS AQUINAS, Summa Theol., IIa IIae, q. 66, art. 2.

(79) Cfr. Allocutio habita ineunte Tertio Coetu Generali Episcoporum Americae Latinae (28 Ianuarii 1979): AAS 71 (1979), pp. 189-196; Allocutio ad quosdam Poloniae episcopos oblata occasione visitationis « ad Limina Apostolorum » (17 Decembris 1987), 6: diurnarium L'Osservatore Romano, 18 Decembris 1987.

(80) Quia Dominus voluit eorum personas induere (cfr. Mt 25, 31-46) de iis peculiarem curam agens (cfr. Ps 12 [11], 6; Lc. 1, 52 s.).

(81) Litt. Enc. Populorum Progressio, 55: l.c., p. 284: « ... Hi ergo viri atque mulieres omni ope adiuvandi sunt, iidemque hortandi, ut simul suae progressionis iter ipsi libentes ingrediantur, simul adiumenta ad proficiendum necessaria ipsi sibi quaerant »; cfr. Const. past. Gaudium et Spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 86.

(82) Litt. Enc. Populorum Progressio, 35: l.c., p. 274: « Affirmari etiam licet ... primam institutionem, qua litterarum tradantur initia, praecipue ab iis affectari, qui de progressione ineunt consilia ».

(83) Cfr. CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio de quibusdam rationibus « Theologiae Liberationis » Libertatis Nuntius (6 Augusti 1984), Prooemium: AAS 76 (1984), pp. 876 s.

(84) Cfr. Adhort. Apost. Reconciliatio et Paenitentia (2 Decembris 1984), 16: AAS 77 (1985), pp. 213-217; CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio de libertate christiana et liberatione Libertatis Conscientia (22 Martii 1986), 38; 42: AA879 (1987), pp. 569-571.

(85) CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio de libertate christiana et liberatione Libertatis Conscientia (22 Martii 1986), 24: AAS 79 (1987), p. 564.

(86) Cfr. Const. past. Gaudium et Spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 22; IOANNES PAULUS PP. II, Litt. Enc. Redemptor Hominis (4 Martii 1979), 8: AAS 71 (1979), p. 272.

(87) Litt. Enc. Populorum Progressio, 5: l.c., p. 259: « Ad huiusmodi autem cogitatas res efficiendas non dubitamus, quin cum filiis Nostris catholicis cumque fratribus christianis homines quiviscumque bonae voluntatis suos conatus, suos labores consociare velint »; cfr. quoque 81-83, 87: l.c., pp. 296-298; 299.

(88) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Declaratio Nostra Aetate de Ecclesiae habitudine ad Religiones non-Christianas, 4; cfr. Rom 4, 11 s.

(89) Gaudium et Spes, 39.

(90) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 58; lOANNES PAULUS PP. II, Litt. Enc. Redemptoris Mater (25 Martii 1987), 5-6: AAS 79 (1987), pp. 365-367.

(91) Cfr. PAULUS PP. VI, Adhort. Apost. Marialis Cultus (2 Februarii 1974), 37: AAS 66 (1974), pp. 148 s.; IOANNES PAULUS PP. II, Homilia habita ante Sanctuarium Beatae Mariae Virginis « de Zapopan » in Mexico (30 Ianuarii 1979), 4: AAS 71 (1979), p. 230.

(92) Collecta Missae « Pro populorum progressione »: Missale Romanum, ed. typo altera, p. 820.

 


Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana