The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS DATUS
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI MACHARSKI,
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE CRACOVIENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Francisco S.R.E. Cardinali Macharski
Archiepiscopo Metropolitae Cracoviensi

Iucundo sane animo novimus apparari XVII Congressum Marianum ex omnibus Nationibus -quem praecedet X Congressus Mariologicus —, qui inter decimum septimum et vicesimum diem proximi mensis Septembris peragetur Kevelariae, in claro Germaniae oppido intra fines Monasteriensis dioecesis, prope insigne Sanctuarium Beatae Mariae Virgini “Consolatrici afflictorum” dicatum, quod et Nos recens invisimus eandemque sacram imaginem venerati sumus. Inibi Dei Matrem singulari pietate colunt non solum proximi incolae sed et crebri pii peregrinatores eiusdem Nationis necnon finitimarum Civitatum Nederlandiae, Luxemburgi et Belgii.

Plurimi quidem facimus Nos hoc consilium, quod coniuncte susceperunt Moderatores Pontificiae Academiae Marianae Internationalis et Venerabilis Frater Rainardus Lettmann, Monasteriensis sacrorum Antistes, assentiente Conferentia Episcoporum Germaniae; huiusmodi inceptum prorsus laudamus, quod non parum collaturum esse censemus ad persequenda proposita vertentis Marialis Anni.

Hoc in Congressu, ut patet, Ecclesiae doctrina de Christi Matre altius ac fusius explanabitur eiusque cultus peculiari in luce ponetur; quae omnia in Dei Genetricem studium laudesque cedunt et spirituali fidelium bono proficiunt: etenim Beatissima Virgo exemplar imitandum exhibetur, quippe quae Mater ac Socia Redemptoris, clarissima vita sua, nobis proponat Christum Dominum, veritatem et viam tutam, quam sequentes magis magisque in fide et spe crescere valeamus et praesertim in caritate, omnium quidem humanarum sacrarumque fonte virtutum.

Cohortatur insuper nos Maria ut nostrum “fiat” cotidie pronuntiemus atque verbum Dei meditati fide plena et integra nos Illi committamus, devoventes nosmetipsos personae et operae Eius Filii (Ioannis Pauli PP. II, Redemptoris Mater, 13; Lumen Gentium, 34).

Marialis cultus enim “propaedeuticus” perstat ad Sanctissimam Trinitatem: qui Mariam invenit, invenit Christum, et qui Christum invenit, invenit Deum: hoc perspexerunt Apostoli et Discipuli Domini atque per saeculorum decursum Martyres, Sancti, Pastores ac Doctores populusque fidelis Ecclesiae, cuius Beatissima Virgo iure optimo meritoque habita est et habebitur semper providentissima Mater, potens Defenstrix et augusta Regina.

Nos igitur, intenti ad ea per quae ferventius Christifidelium excitentur cultus ac devotio erga praecelsam Dei Genetricem, quam Nosmet ipsi a prima Nostra aetate cepimus impense colere, cupientes quodam modo istius Congressus esse participes, Te, Venerabilis Frater Noster, Archiepiscopum Metropolitam illustris et carissimae Nobis Sedis Cracoviensis atque amplissimi Patrum Cardinalium Collegii Sodalem, quem olim validum habuimus proximum adiutorem cuiusque probe novimus egregias dotes, diligentiam, doctrinam, et pietatem in Deiparam Virginem, Te ibi volumus adstare, pro Nobis praesidere ac praecari.

Hisce propterea Litteris, Nostra propensa voluntate Te Legatum Nostrum ad memoratum Congressum Marialem eligimus ac renuntiamus Tibique libentes tribuimus iura omnia et facultates, quae tam honorifici muneris propria sunt.

Supernorum denique munerum nuntia et conciliatrix ac praecipuae caritatis Nostrae testis Apostolica sit Benedictio, quam ex hac Beati Petri Sede peramanter in Domino impertimus Tibi, Venerabilis Frater Noster, sollerti Monasteriensi Pastori eiusque Episcopis Auxiliaribus ceterisque Praesulibus, Civilibus Magistratibus cunctisque fidelibus Congressui adfuturis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die V mensis Augusti, in Dedicatione Basilicae S. Mariae, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1987 -  Libreria Editrice Vaticana 

 

top