The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
AEGIDIUM VIGANÒ
RECTOREM MAIOREM SOCIETATIS
S. FRANCISCI SALESII
POST CENTUM TRANSACTOS ANNOS
AB OBITU S. IOANNIS BOSCO

IUVENUM PATRIS 

 

Dilecto filio Aegidio Viganò,
Rectori Maiori Societatis S. Francisci Salesii


Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem.

1. IUVENUM PATRIS et magistri, Sancti Ioannis Bosco, obitum post centum transactos annos cum dilecta ista Salesiana Societas commemorandum opportuna per incepta susceperit, datam opportunitatem perquam libenter arripimus ut iuventutis quaestiones iterum penitus perpendamus, ea considerantes gravissima officia, quae in Ecclesiam recidunt ut ipsi iuvenes ad futuri temporis munera ineunda apparentur.

Etenim Ecclesia iuvenes vehementer diligit; quapropter numquam sane non, at potissimum hoc tempore, cum annus bis millesimus iam impendet, adduci se a Domino percipit ut peculiari cum amore et spe illos respiciat et eorum simul censeat institutionem velut unum esse e praecipuis muneribus suis pastoralibus.

Quem ad modum asseveravit clarissimo e rerum prospectu Concilium Vaticanum II, “hodie genus humanum in nova historiae suae aetate versatur” (Gaudium et Spes, 4); et alibi eodem docente Concilio, “conatus fiunt ad opus educationis magis magisque promovendum” (Gravissimum Educationis, prooemium). Hoc ergo tempore, quo modi ac rationes animorum culturae in alias transeunt formas, Ecclesia animadvertit magna quidem cum sollicitudine quam in ipsa hac institutionis provincia sit necessarium ut discrimen illud supervadatur altioris cuiusdam discidii inter Evangelium et culturam (Cfr. PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 20), quod salutiferum Christi nuntium imminuit ab hominumque segregat consortione.

In ea quam habuimus Nos oratione coram Coetus Nationum Unitarum participibus, cui titulus UNESCO est, haec inter alia pronuntiavimus: “Dubitatur nihil quin primaria ipsa principalisque res ad culturam attinens exsistat homo spirituali ratione maturus, homo videlicet usquequaque educatus, homo, qui potest se ipsum instruere necnon et ceteros pariter instituere” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad eos qui conventui Consilii ab exsecutione internationalis organismi compendiariis litteris UNESCO nuncupati affuere, 12, die 2 iun. 1980: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, III, 1 (1980) 1645); inibi etiam monuimus res iam eo propendere ut “in unam dumtaxat partem tendatur ad eruditionem” indeque omnia tractari posse ut arcessatur “vera educationis abalienatio” (Ibid. 13: l.c., p. 1646). Qua de causa his verbis sententiam Nostram inculcavimus: “Primum necessariumque officium culturae universim ac particulatim cuiusque culturae est educatio. Quae in eo consistit quod magis homo evadere homo possit, ut plus ipse “esse” valeat nec tantum plus “habere”, ac propterea omnibus ex iis quae “habeat”, omnibusque iis quae “possideat”, plenius homo “esse” ille sciat” (Ibid. 11: l.c., p. 1644).

Compluribus in illis congressionibus, quas adhuc cum variarum orbis terrarum celebravimus iuvenibus, necnon in nuntiis a Nobis ad eosdem missis ac potissimum in Epistula, quam anno millesimo nongentesimo octogesimo quinto iuvenibus inscripsimus, “internationali vertente anno iuventuti dicato”, affirmavimus quantum Nobis persuasum esset Ecclesiam cum adulescentibus procedere cum iisdemque ambulare debere (IOANNIS PAULI PP. II Parati Semper).

Easdem vero sententias illas ac notiones et nunc repetere cupimus rursumque inculcare celebritatibus iamiam saecularibus volventibus ipsius “diei natalis” magni cuiusdam Ecclesiae filii, sacerdotis nempe Sancti Ioannis Bosco, qui a Decessore Nostro Pio IX sine ulla dubitatione descriptus est “educator princeps” (PIO XI Litt. Decret. Germinata Laetitia, die 1 apr. 1934: AAS 27 (1935) 285).

Iucundissimam sane Nobis opportunitatem eadem haec commemoratio praebet colloquendi per litteras non Tecum modo Tuisque Fratribus ac Sodalibus universis Salesianae Familiae, verum etiam cum iuvenibus, quibus devovetur educandi industria et cum educatoribus ipsis christianis coniugibusque, qui omnes invitantur ut adeo praecelsum ministerium procurent tum humanum tum etiam ecclesiale.

Pariter sane Nos memorare iuvat eandem hanc “memoriam” Sancti Ioannis Bosco ipso contingere “Anni Marialis” tempore, qui mentem nostram ad eam nominatim dirigit, “quae credidit”: intra ipsius nempe magnanimam consensionem fidei uberrimum detegimus fontem eius educandi operae (IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Mater, 12-19), primo uti Iesu Matris deindeque Ecclesiae etiam Matris atque Christifidelium Auxiliatricis omnium.

I

2. Augustae Taurinorun Ioannes Bosco obiit Ianuarii mensis tricesimo primo die anno millesimo octingentesimo octogesimo octavo. Suae vero vitae septuaginta ferme tribus annis spectavit ille veluti testis oculatus magnas quidem implicatasque rerum politicarum, socialium, humanarum commutationes: motus varios ad societatis perficiendam penitus eversionem, bella atque hominum commigrationes de agris in urbes: quae singula populi ipsius valde affecerunt condicionem potissimumque pauperiorum ordinum. In suburbiis conglomerati pauperes universim ac particulatim iuvenes immodico quaestui habentur aut opere carentes conflictantur: illorum propterea incrementum tum humanum et morale tum religiosum et ad artis professionem pertinens parum sane diligenter procuratur, quin immo funditus saepe neglegitur. Novis cum facile rerum motibus ipsi inclinentur, iuvenes saepius securi haud sunt et confunduntur. Coram hac evulsa suis locis multitudine hominum veluti obstupescit communis illa ac usu accepta educandi ratio: diversis inde nominibus philanthropi atque educatores necnon filii et filiae Ecclesiae operam vicissim dant ut obviam procedatur novis illis necessitatibus. Inter eos conspicuus exstat Augustae Taurinorum Ioannes Bosco ob clarissimum suum instinctum christianum, animosum etiam propter suum inceptum tum denique ob celerem et latam proprii operis disseminationem.

3. Sibi prorsus videbatur recepisse peculiare in vita officium atque adiuvari et quasi manu deduci ad explendum munus suum a Domino ipso maternaque Virginis Mariae deprecatione. Talis autem fuit responsio eius eidem vocationi ut publica eum auctoritate proposuerit fidelibus Ecclesia mater tamquam sanctimoniae exemplar. Cum anno millesimo nongentesimo tricesimo quarto, exeunte Redemptionis Iubilaeo, Decessor Noster immortalis memoriae Pius XI in album Sanctorum Caelitum ipsum referret, laudationem simul contexuit eius, quam nulla umquam exstinguet oblivio.

Patre iam puerili aetate orbatus, et a matre institutus animo usquequaque humano atque christiano, Ioannulus cumulatur a providentissimo Deo donis unde iam primis ab annis fit amicus magnanimus ac diligens suorum aequalium. Adulescentia illius iam singulare eius educandi opus anticipat. Iam vero in urbe illa Taurinensi, omni tunc ex parte efflorescente et progrediente, sacerdos Ioannes proximum consortium instituit cum adulescentibus in carcere retentis atque pariter alios tractat hominum tristissimos casus.

Praeditus, uti fuit, opportuna rerum concretarum aestimatione atque diligens simul historiae ecclesiasticae inquisitor, ipse rationem “Oratorii” derivavit e talium condicionum cognitione necnon de experimentis aliorum virorum apostolicorum, praesertim Sanctorum Philippi Neri et Caroli Borromeo. Quod nomen Oratorii gratissimum illi est: enim Oratorium signavit universam ipsius industriam, idque accommodavit ille paulatim secundum rationem sibi propriam et peculiarem iuvenibus ipsi creditis eorumque necessitatibus pro locorum temporumque natura. Praecipuum vero patronum et exemplar adiutorum suorum elegit Sanctum Franciscum de Sales, virum multiplicis studii ac bonitatis humanissimae, quae morum suavitate in primis comprobabatur agendique mansuetudine.

4. Initur anno millesimo octingentesimo quadragesimo primo “Opera Oratoriorum” per “catechismum simplicem” gradatimque extenditur ut convenienter ea condicionibus prementibus ac necessitatibus respondeat: hospitium accedit quo abiecti recipiantur iuvenes, officina dein et schola artium munerumque, ubi utile doceantur opus aptique reddantur qui victum sibi honesto lucrentur modo; aperitur humanarum ludus disciplinarum, viam sternens ad sacrarum vocationum proposita boni preli opus; incepta denique et remissionis animorum rationes ea vigentes aetate instituuntur (theatrum, grex symphoniacus, cantus, gestationes autumnales). Peropportuna illa elocutio: “Esse vos iuvenes satis est ut vehementer vos diligam” (Il Giovane Provveduto, Augustae Taurinorum 1847, p. 7), vox propria est, quin immo multo antea, optio educandi primaria huius Sancti: “Sum ego Deo pollicitus vel extremum etiam halitum meum pauperibus meis iuvenibus me traditurum” (Memorie biografiche di S. Giovanni Bosco, vol. 18, Augustae Taurinorum 1937, p. 258). Ac revera pro illis miram quandam persequitur industriam verbis et scriptis, institutionibus, itineribus, congressionibus cum civilibus religiosisque auctoritatibus. Pro illis in primis sollicitam testatur curam, ipsas eorum personas complectentem, ut in paterno Ioannis amore amoris altioris documentum percipere iuvenes possint.

Amoris dynamica vis eius sese in universalem dilatat amorem eumque impellit ut voces longinquarum exaudiat nationum, usque ad transmarinas missiones, ut suscipiatur, quae haud umquam a vero progressionis humanae seiungitur opere.

Easdem vero secundum agendi regulas eodemque pariter animi ardore mederi ipse etiam iuventutis femineae contendit difficultatibus. Iuxta eum igitur Dominus excitat sociam fundatricem, Sanctam Mariam Dominicam Mazzarello, una cum collegarum iuvenum manipulo, iam pridem apud paroecias christianae puellarum institutioni deditarum. Paedagogica autem ratio eius alios quoque adiutores allicit - tam viros quam mulieres - firmis “consecratos” votis, “cooperatores” coniunctos cum illo per communicationem eorundem praecellentium paedagogicorum et apostolicorum propositorum; adiungit denique secum “quondam alumnos”, quos hortatur ut institutionem perceptam et ipsi testentur et promoveant.

5. Tantum porro rerum suscipiendarum studium fructus est solidissimae vitae interioris. Ipsa huius Sancti figura, ob peculiarem qualitatem, inter praestantes eum reponit Institutorum religiosorum in Ecclesia conditores. Multis quidem excellit rationibus: auctor est scholae novae animosque allicientis apostolicae spiritualitatis; peculiaris fautor est pietatis erga Mariam, Christianorum Auxiliatricem Matremque Ecclesiae, testem praeterea se praebet sinceri animosique ecclesialis sensus, quem ostendit interventibus magnae quidem prudentiae in tunc temporis rationibus inter Ecclesiam ac Civitatem perquam difficilibus; ut apostolus eminet, qui ad concretam rerum condicionem usumque vitae refert, qui etiam proventibus patet atque affectibus novorum inventorum; studiosus est Missionum sacrarum temperator cum animi affectu vere catholico; insigniter autem ut exemplar effulget praecipui amoris et praeter omnes erga iuvenes, potissimum vero egentiores in Ecclesiae societatisque bonum; magister tandem efficacis et ingeniosae agnoscitur educandi viae, quam veluti donum magni pretii post se reliquit sollerter custodiendum ac rite provehendum.

Respicere id vero hisce in Litteris apud Ioannem Bosco Nos iuvat quod nempe propriam suam consequitur vitae sanctimoniam per paedagogicum officium, fervore pectoreque apostolico exactum, quodque simul sanctitatem exhibuit tamquam suae institutoriae artis certissimam metam. Haec profecto reciproca permutatio inter “educationem” ac “sanctitatem” ipsa esse videtur huius viri proprietas: est enim ille “educator sanctus” atque “sanctum exemplar” sequitur - scilicet Franciscum de Sales - et discipulus est “magistri spiritualis sancti” Iosephi Cafasso valetque inter iuvenes instituere “educandum sanctum”, Dominicum Savio.  

II

6. Iuvenum status hac aetate, saeculo videlicet a Sancti obitu elapso, plurimum sane commutatus est condiciones rationesque demonstrat multiplices, quem ad modum neminem prorsus educatorum aut pastorum praeterit. Nihilo tamen minus, etiam hoc ipso tempore eaedem illae quaestiones et interrogationes permanent, quas secum iam inde a ministerii sui initiis ponderabat Ioannes Bosco studens eas intellegere sibique statuens eas convenienter expedire. Qui iuvenes sunt? Quid cupiunt? Quo tendunt? Quibus egent rebus? Hae tunc perinde ac hodie instant difficiles quaestiones, neque effugere eas quisquam educator potest, verum dissolvendas suscipere.

Inter omnis hodie orbis terrarum iuvenes non desiderantur complures, qui reapse bona animi et spiritus persentiunt adiumentumque concupiscunt et solidum adminiculum, quo fulciantur maturescente propria persona. Ex altera vero parte iuventutem constat impulsionibus obici malis et stimulis profluentibus ex diversis ideologiis. Intentus autem educator rationem sibi reddere sciet verae adulescentium condicionis atque inibi agere certa cum auctoritate et peritia necnon prudentia longe in posterum prospiciente.

7. Quo in opere se incitari percipit et illuminari atque sustentari incomparabili Ecclesiae traditione institutoria.

Conscia enim sibi populum se esse, cuius Deus sit pater et magister secundum luculenta Sacrarum Litterarum testimonia (Cfr. Deut. 1, 31; 8, 5; 32, 10-12; Os. 11, 1-4; Is. 1, 3; Ier. 3, 14-15; Prov. 3, 11-12; Hebr. 12, 5-11; Apoc. 3, 19) Ecclesia “humanitatis perita”, iure meritoque appellare se potest etiam “educationis peritam”. Hoc namque historia ipsa testificatur duorum milium annorum, quam parentes et familiae, sacerdotes et laici viri ac mulieres, instituta religiosa et ecclesiales motus conscripserunt, qui per educationis ministerium proprium charisma declaraverunt, quo nempe divinam continuarent educationem, cuius culmen est in Christo. Propter tot educatorum ac pastorum, tot Ordinum et Institutorum religiosorum opus, a quibus institutiones inaestimabilis excellentiae humanae et culturalis sunt promotae, ipsa Ecclesiae historia evadit maximam quidem partem una eademque res ac populorum historia educationis. Revera oportet Ecclesia, sicut Concilium docuit Vaticanum II, educationem procuret, ut oboedientem se comprobet erga “mandatum implendum a divino suo Conditore acceptum, mysterium nempe salutis omnibus hominibus nuntiandi et omnia instaurandi in Christo” (Gravissimum Educationis, prooemium).

8. Paulus PP. VI, venerandae memoriae, de Religiosorum actione loquens eorumque alacritatem proferens in lucem, dixit eorundem apostolatum “saepe proprietate et ingenii acumine distingui, quae ad admirationem perpellant” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 69). Quod ad Sanctum Ioannem Bosco pertinet, magnae Familiae spiritualis conditorem, affirmari potest excellentis eius ingenii notam peculiarem coniungi cum disciplina illa institutoria, quam ipse appellavit “rationem ad praecavendum aptam” seu “praeventivam”. Hoc ostendit quodam modo summam prudentiae paedagogicae ipsius et nuntius est propheticus, quem ipse suis reliquit et Ecclesiae universae, consideratus et comprobatus a multis educatoribus et paedagogiae studiosis.

Vox “praeventiva”, qua is utitur, accipienda est potius quam secundum suam grammaticam significationem, secundum copiam notarum peculiarium institutoriae artis huius Sancti. Est imprimis commemoranda voluntas praeveniendi malorum experimentorum ortum, quae possint vires iuvenis in discrimen vocare aut hunc ad longos et duros recuperationis nisus cogere. Inest vero in illa voce etiam perspicientia, peculiari cum vehementia habita, insunt optiones accuratae, rationes methodologicae, quales: ars educandi modo “positivo”, quatenus bonum proponitur experientiis consentaneis et iuvenes implicantibus, ad alliciendum aptis ob earum dignitatem et pulchritudinem; ars efficiendi ut iuvenes “intus in animo” crescant, quatenus libertas interior eorum stimulatur et condicionibus eas astringentibus et nimiae legum exteriori observantiae obsistitur; ars sibi conciliandi iuvenum animos, ut cum laetitia et oblectamento excitentur ad bonum; errationum emendatio eorumque praeparatio ad futura munera per solidam indolis eorum formationem.

Ut par est, hic paedagogicus nuntius requirit ut educator persuasum sibi habeat in omni iuvene, utcumque est abiectus vel depravatus, ad bonum efficiendum vires inesse, quae, opportune excitatae, possint ad fidei et honestatis electionem perducere.

Expedit ergo paulum immorari ut breviter consideremus id, quod ob providam Verbi Dei resonantiam, est una ex formis paedagogiae huius Sancti singularissimis.

9. Ioannes Bosco vir industriae multiformis et indefatigabilis, per vitam suam proposuit efficacissimam institutionem, adeo ut iam ab aequalibus eminens educator sit habitus. Paucae paginae, quibus suam exposuit paedagogicam experientiam (Cfr. Il Sistema Preventivo, in «Regolamento per le case della Società di S. Francesco di Sales», Augustae Taurinorum 1877, in GIOVANNI BOSCO Scritti pedagogici e spirituali (a cura di AA. VV.), LAS, Roma 1987, pp. 192 ss.), plenam significationem consequuntur, solum si conferuntur cum summa diuturnae et amplae experientiae, quam cum iuvenibus vivendo sibi comparavit.

Eius concilio, educare peculiarem requirit educatoris habitum et multiplices modos, in persuasionibus rationis et fidei innixos, qui actionem paedagogicam moderantur. In intima parte elus iudicii de hac re est “caritas pastoralis”, quam ita describit: “Usus rationis praeventivae nititur totus verbis Sancti Pauli, qui dicit: Caritas benigna est et patiens; omnia suffert et omnia sustinet” (Ibid., pp. 194-195). Ea ad amandum iuvenem movet, quicumque est status in quo versatur, ut eum adducat ad humanitatis plenitudinem, quae in Christo revelata est, ut ei conscientiam praebeat et potestatem vivendi sicut vivit honestus civis filius Dei. Ea monstrat et alit vires, quas Sanctus breviter exprimit iam claro illo trinomio: “Ratio, religio, amabilitas” (Cfr. Il Sistema Preventivo, in «Regolamento per le case della Società di S. Francesco di Sales», Augustae Taurinorum 1877, in GIOVANNI BOSCO Scritti pedagogici e spirituali (a cura di AA. VV.), LAS, Roma 1987, pp. 166).

10. Vox, “ratio” in lumine ponit, secundum veram “humanismi” christiani visionem, “valorem” personae, conscientiae, naturae humanae, culturae, laboris, vitae socialis, seu omnium illorum “valorum”, qui sunt necessaria quasi supellex hominis in eius vita familiari, civili et publica. In Litteris Encyclicis a verbis “Redemptor Hominis” incipientibus memoravimus: “Praecipua Ecclesiae via est Iesus Christus: et est ad quemlibet hominem via” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptor Hominis, 13. 14).

Res significans est animadvertere iam ante amplius centum annos Ioannem Bosco magnum momentum tribuisse aspectibus humanis et condicioni historicae “subiecti”; eius libertati, eius ad vitam praeparationi et ad munerum professionem, ad officiorum civilium assumptionem, in condicione laetitiae et in studiosa proximi cura. Haec proposita verbis efficacibus et simplicibus exprimebat, uti “hilaritate”, “studio”, “pietate”, “prudentia”, “labore”, “humanitate”.

Eius praeclara artis institutoriae forma notatur moderatione et respectu rerum concretarum. In eius concilio paedagogico inter se egregie coniunctae sunt stabilitas eius quod est essentiale et res historicae fortuito evenientes, res translaticiae et novae. Sanctus vir iuvenibus viam simplicem proponit et simul officio obstringentem, quae his verbis praestantibus et pulchris breviter declaratur: “Honestus civis, quia bonus christianus”.

In summa, “ratio”, cui Ioannes Bosco credit tamquam dono Dei et tamquam muneri educatoris pernecessario, bona animi indicat necnon proposita persequenda, instrumenta et modos adhibenda. “Ratio” iuvenes impellit ad participanda, pro sua parte, ea bona cognita et comprobata. Ille eam definit etiam “aequum cum ratione consensum”, ob illud necessarium spatium tribuendum indulgentiae, colloquio et immutabili patientiae, in quo perficitur non facile exercitium rationalitatis.

Haec, certe, postulant hodie ut mens feratur in anthropologiam renovatam et integram, liberam ab imminutionibus ideologicis. Educator huius aetatis oportet attente sciat signa temporum intellegere ut comprehendat “valores” qui ex iis emergunt quique iuvenes alliciunt: pacem, mulieris provectionem, solidam necessitudinem hominum, progressionem, necessitates oecologicas.

11. Altera vox, “religio”, significat Ioannis Bosco paedagogiam esse suapte natura transcendentem humana, quoniam propositum institutorium summum, quod is constituit, est formatio credentis. Eius sententia homo recte formatus et maturus est civis fidem colens, qui in medio vitae suae loco ponit egregiam formam hominis novi, a Iesu Christo denuntianti, et qui est suarum religiosarum persuasionum animosus testis.

Non agitur - ut patet - de religione speculativa et abstracta, sed de fide viva, in rebus posita, in praesentia et communione collocata necnon in auditione et docilitate erga gratiam. Sicut dicere consueverat, “columnae aedificii institutorii”( Cfr. GIOVANNI BOSCO Scritti pedagogici e spirituali (a cura di AA. VV.), LAS, Roma 1987, pp. 168) sunt Eucharistia, Paenitentia, pietas in Virginem Mariam, amor Ecclesiae eiusque Pastorum. Eius educatio est “iter” precationis, liturgiae, vitae sacramentalis, moderationis spiritualis: pro quibusdam, responsio ad specialis consecrationis vocationem (quot sacerdotes et religiosi in institutis Sancti formati sunt!); pro omnibus prospectus et adeptio sanctitatis.

Ioannes Bosco est presbyter diligens, qui ad fundamentum revelatum omnia refert, quae accipit, quae donat, ex quibus vivit.

Hic aspectus “transcendentiae” religiosae, fundamentum methodi paedagogicae Ioannis Bosco, non solum ad omnes culturas applicari potest, sed fructuose accommodari potest etiam ad religiones non christianas.

12. Denique, quod ad rationem methodologicam spectat, proponitur “amabilitas”. Agitur de consuetudine cotidiana, quae non est simplex humanus amor nec sola caritas supernaturalis. Ea significat res multiplices et continet animi facilitatem, sana iudicia et agendi rationes consentaneas.

“Amabilitas” fit cura educatoris omnino dediti educandorum bono, praesentis inter eos, parati ad subeunda incommoda et labores in proprio munere implendo. Haec omnia requirunt ut magister vere praesto sit iuvenibus, requirunt magnam benevolentiam et facultatem colloquii. Singularia sunt et quam maxime significantia haec verba: “Hic vobiscum bene est mihi: vere mea vita est vobiscum esse” (Memorie biografiche di S. Giovanni Bosco, vol. 4, S. Benigni in Salassis 1904, p. 654). Praestanti cum perspicacia aperte haec profert: “Hoc interest: iuvenes non solum amari, sed se amari cognoscere” (Lettera da Roma, 1884, in GIOVANNI BOSCO, Scritti pedagogici e spirituali (a cura di AA. VV.), LAS, Roma 1987, p. 294).

Verus ergo educator vitam iuvenum participat; de eorum quaestionibus curat, intellegere studet quo modo ii res iudicent; cum iis communicat ludicras corporum et culturales mentium exercitationes, necnon sermocinationes; ut amicus maturus et officii sui conscius proponit vias et metas ad bonum assequendum, promptus est ad se interponendum ut quaestiones explicet, indicet iudicandi regulas, cum prudentia benignaque cum firmitate aestimationes corrigat et mores reprehendendos. In hac condicione “praesentiae paedagogicae”, educator non existimatur “superior”, sed “pater, frater et amicus” (Ibid., p. 296).

Iuxta hunc prospectum anteponuntur imprimis necessitudines personales Ioannes Bosco libenter voce familiaritatis utitur, qua probum educatorum usum cum iuvenibus definiat. Diuturna experientia ei persuasit sine familiaritate amorem non posse ostendi, nec posse sine eiusmodi ostensione illam oriri fiduciam, quae est condicio pernecessaria ad felicem actionis institutoriae exitum consequendum. Proposita adipiscenda, rerum agendarum ordines, directiones methodologicae ad effectum adducentur et efficaciam obtinebunt, si notam sinceri “spiritus familiae” prae se ferunt, videlicet si perficiuntur in consortione serena, iucunda, animos excitante.

Hac in re est saltem mentio facienda multi spatii et dignitatis, quae Sanctus vir tempori oblectatorio, ludicris corporis exercitationibus, musicae, theatro vel — ut eum dicere iuvabat — cavaedio tribuebat. Ibi, in simplicitate et in laetitia maturae necessitudinis, sagax educator invenit modos se immiscendi, tam verbis leves, quam efficaces constantia et indole amicitiae, in qua fiunt (Quod ad nexum inter lusus et institutionem iuxta Ioannis Bosco mentem et consuetudinem, constat Salesianorum Oratoria denotari ob tempus oblectatorium tributum corporis exercitationibus, theatro, arti musicae, atque cuilibet incepto sanae compositaeque relaxationis). Congressio, ut sit institutoria, exigit continentem at acrem curam, quae adducat ad singulos ipsos cognoscendos et simul elementa eius condicionis cultus humani, quae est eorum communis. Agitur de alacri et benevola attentione in appetitiones, in existimationes, in condiciones obstringentes, in status vitae, in exempla ambitus vitae, in animorum contentiones, in vindicationes, in proposita communia. Agitur de percipienda necessitate formandi conscientiam, sensum familiarem, socialem et politicum, maturitatem in amore et in visione christiana eorum, quae ad sexum attinent, facultatem critice iudicandi et iustae docilitatis in aetatis auctu et habitus mentis, dum semper indicandi probe agnoscatur iuventutem non esse solum fugax momentum, sed verum tempus gratiae ad personam formandam.

Hodie quoque, etsi in condicione cultus humani civilisque mutata et iuvenes habentur etiam religionis non christianae, haec proprietas est unum ex multis postulatis probatis et singularibus paedagogiae Ioannis Bosco.

13. Cupimus enim notare has paedagogicas rationes non in praeteritum solum tempus reici: huius Sancti viri figura, iuvenum amici, adhuc blanditia sua iuvenes attrahit, pertinentes ad diversissimas humani cultus formas, quae sub caelo sunt. Certe, eius nuntius paedagogicus est etiam altius perscrutandus, accommodandus, renovandus intellegenter et audacter, ob ipsas mutatas condiciones sociales-culturales, ecclesiales et pastorales. Opportunum erit ea considerare, quae recens in multis vitae campis sunt reclusa et comparata, signa temporum et normas Concilii Vaticani II. Ioannis Bosco tamen doctrina quoad substantiam manet; eius spiritus proprietas, eius perspicientia, eius habitus, eius charisma non deficiunt, quia ex transcendenti Dei hauriuntur paedagogia.

Sanctus Ioannes Bosco etiam ob aliam causam ad praesentia pertinet: docet enim “valores” perennes Traditionis novis solutionibus complere, ut creatrice virtute occurratur necessitatibus et quaestionibus eminentibus: difficilibus his temporibus nostris pergit esse magister, “novam educationem” proponens, quae est simul creatrix et fidelis.

“Ioannes Bosco revertitur” (Don Bosco ritorna): hic est Familiae Salesianae cantus translaticius: quo quidem simul “reditus Ioannis Bosco” et “reditus ad Ioannem Bosco” desideratur, ut educatores apti sint ad fidelitatem erga vetera servandam et una simul attenti, sicut ille, in plurimorum iuvenum huius temporis necessitates; ut in eius hereditate rursus inveniant principia, quibus hodie quoque respondeatur eorum difficultatibus eorumque exspectationibus.  

III

14. Ecclesia se quaestione educationis sentit directo sollicitari, quoniam ea ibi est, ubi de homine agitur, cum “homo prima via sit, quam Ecclesia emetiatur oportet in suo munere exercendo” (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptor Hominis, 14). Hoc evidenter postulat ut iuventus vere praeter ceteros ametur.

Iuvenes adeamus: haec est prima et fundamentalis necessitas institutoria. “Dominus misit me pro iuvenibus”. In hac Ioannis Bosco affirmatione eius optionem apostolicam principalem videmus, quae dirigitur ad iuvenes pauperes, ad eos qui generis popularis sunt, ad eos qui magis periclitantur.

Iuvat commemorare pulcherrima verba, quibus Ioannes Bosco iuvenes suos alloquebatur, quaeque sunt germanus index eius praecipuae optionis; “credite me, quantus sim, totum vestrum esse, die noctuque, mane et vesperi, omni tempore. Nil aliud intendo, quam ut utilitati vestrae, tum morum, tum mentis, tum corporis prospiciam” (Memorie biografiche di S. Giovanni Bosco, vol. 7, S. Benigni in Salassis 1909, p. 503). Ego pro vobis studiis incumbo, pro vobis laboro, pro vobis vivo et pro vobis etiam sum vitam devovere paratus” (DOMENICO RUFFINO, Cronache dell’Oratorio di S. Francesco di Sales, Romae, Archivio Salesiano Centrale, quad. 5, p. 10).

15. Ad tantum sui donum pro iuvenibus, in difficultatibus interdum maximis, Ioannes Bosco pervenit propter singularem et vehementem caritatem, seu vim interiorem, quae in eo coniungit artissime amorem Dei cum amore proximi. Ita navitatem evangelizandi et navitatem educandi apte inter se componit.

Eius cura iuvenes evangelizandi non ad solam catechesim redigitur, aut ad solam liturgiam, aut ad illos religionis actus, qui apertum postulant exercitium fidei et ad eam adducunt, sed extenditur ad totum amplumque campum, qui condicionis iuvenilis est proprius. Ille ergo collocat se intra ipsum processum formationis humanae, conscius infirmitatum, sed etiam fiduciae plenus quoad progredientem maturitatem, cum persuasum sibi habeat Verbum Evangelii esse serendum in usu vitaque communi seu cotidiano, ut iuvenes adducat ad studiose se vitae officiis impendendos. Quoniam aetatem vivunt peculiarem suae educationis, nuntius salvifici Evangelii debet eos sustinere per omnem processum institutorium, et fides fieri debet elementum quod personam cuiusque in unitatem redigat et illuminet.

Hinc quaedam optiones sequuntur. Educatori sunt peculiariter animadvertenda bona et instituta cultum humanum contingentia, et ideo scientiarum humanarum acuta cognitio comparanda. Ita adepta peritia fiet valens subsidium ad sustinendum efficax evangelizationis propositum. Insuper educatori est peculiare iter paedagogicum sequendum, quod, dum percipit facultatum humanarum dynamicam progressionem, in iuvenibus suscitat liberae et progredientis responsionis condiciones.

Curabit praeterea totum processum institutorium dirigendum ad religiosum finem salutis. Haec omnia multo plus requirunt, quam nonnulla tempora, quae, instructioni religiosae et divini cultus significationi tributa, in cursum institutorium tribuuntur; requirunt multo gravius officium discipulos adiuvandi ut se aperiant principiis absolutis et vitam interpretentur atque historiam secundum altitudines et divitias Mysterii.

16. Institutor ergo dilucide ultimum percipiat finem: etenim in arte institutoria fines vim habent decretoriam. Iudicium de iis mancum vel falsum aut eorum neglectio, causa etiam exstat mentis in unam tantum partem propendentis et declinationis a recto itinere, praeter quam signum imperitiae.

“Aetatis nostrae cultus civilis - sicut Coetui Nationum Unitarum, cui titulus est UNESCO, significavimus - hominibus plura speciosa imperata mandare conatur, quae ab eorum nuntiis necessaria ducuntur, praetexta ratione evolutionis et progressionis. Ita, exempli gratia, pro reverentia vitae debita, “mandatum” ponitur vitam tollendi ac delendi; pro amore, qui personarum communionem cum conscientiae officio coniunctam secum fert, “mandatum” supremae delectationis sexualis, quavis responsabili ratione sublata; pro veritatis principatu in agendo, “principatus” se gerendi secundum novos habitus invectos, “principatus” eius quod est subiectivum et quod proxime feliciter succedit” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad eos qui conventui Consilii ab exsecutione internationalis organismi compendiariis litteris UNESCO nuncupati affuere, 13, die 2 iun. 1980: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, III, 1 (1980) 1646).

In Ecclesia inque mundo forma integrae institutoriae artis, quam Ioannes Bosco expressit, sanctitatis paedagogia est quae ad rerum veritatem refertur. Oportet sane quam primum germana resumatur notio “sanctitatis”, quae elementum vitae est credentis cuiuslibet peculiare. Singularis indoles atque audacia propositi cuiusdam “sanctitatis iuvenilis” propriae sunt artis institutoriae clari huius Sancti, qui iure meritoque “religiositatis iuvenilis magister” vocari potest. Peculiaris ratio, qua utebatur, fuit voluntas altas iuvenum appetitiones (desiderium vitae, amoris, effusionis animi, laetitiae, libertatis, rerum futurarum) non decipiendi, simulque eos pedetemptim et rerum momentis attentis ducendi ad experiendum tantum “per gratiae vitam”, id est per amicitiam cum Christo, fieri posse ut verissima et praeclarissima proposita ad effectum adducantur.

Eiusmodi institutio postulat ut iuvenes critica instruantur conscientia, qua germani “valores” percipiantur et ideologiarum detegantur principatus qui, instrumentorum communicationis socialis ope, publicam opinionem capiunt hominumque mentes surripiunt.

17. Institutio, quae secundum Ioannis Bosco rationem fovet singularem actionem reciprocam inter evangelizationem et humanam provectionem, ex institutoris corde menteque accuratas expostulat sedulitates: paedagogicam sentiendi vim, patris simulque matris animum habitumque, voluntatem expendendi quidquid fiat in singulorum hominum totiusque coetus incremento, secundum rationem institutoriam quae sapienti atque valida consensione in unum coniungant finem institutorium cum voluntate quaerendi instrumenta aptissima.

In nostra societate institutoribus peculiari cum animi intentione perpendenda ea sunt quae in educationis arte maximi momenti sunt per saeculorum decursum, ad eorum humanam socialemque naturam quod attinet, quaeque maxime conectuntur cum gratiae Evangeliique postulationibus.

Numquam fortasse ut hac aetate educandi disciplina facta est vitalis simulque socialis postulatio, quae certum habitum mentis secum fert, nec non firmam voluntatem formandi personas maturas. Fortasse numquam antea sicut nunc, mundus indiget hominibus, familiis et communitatibus, quorum ratio, cur exsistant, munus institutorium sit, quique ei se dedant ut fini praecipuo, vires effundendo suas sine ulla exceptione, auxilium expetendo sociatamque operam ad experiendas renovandasque, modo fecundo et ex officii conscientia, novas educationis vias. Educandi ars hisce nostris temporibus veram aptamque vitae optionem secum fert, quam agnoscant et adiuvent oportet quotquot in ecclesialibus et civilibus communitatibus auctoritate pollent.

18. Ecclesiae rerum usus ipsiusque sapientia paedagogica singulare tribuunt pondus institutorium “familiae”, “scholae”, “labori”, multiplicibusque “consociationibus” coetibusque. Nunc expedit institutiones ad animum formandum aptas proferre atque familiam revocare ad germanum institutorium munus, pro quo nihil substitui potest, sicut sane descripsimus in Nostra Apostolica Adhortatione a verbis “Familiaris Consortio” incipiente. Etenim familiaris institutio (aut institutio familiaris non suscepta) maximi ponderis et momenti exstat ad bonum et, pro dolor, interdum etiam ad malum; et tamen omnino oportet novas generationes inde a prima aetate institui de necessitate recipiendi in se officium interpretandi res, quae sunt in usu vitaque communi, secundum sempiternam Ecclesiae doctrinam, ita tamen ut renovationis necessariae postulata non neglegantur.

Familiae munus praecipuum in re institutoria exsistit una e gravissimis quaestionibus socialibus et moralibus. “Quid faciendum - percontabamur in Nostra oratione ad coetum UNESCO - ut hominum educatio in rem deducatur praesertim intra familiam? . . . Causae prosperi vel infelicis eventus in homine instituendo per familiae operam semper quidem collocantur in medio ipso principali et efficienti culturae ambitu, qui est familia, simulque, et quidem eminentiore gradu, in rei publicae eiusque institutorum auctoritate” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad eos qui conventui Consilii ab exsecutione internationalis organismi compendiariis litteris UNESCO nuncupati affuere, 12, die 2 iun. 1980: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, III, 1 (1980) 1645).

Una cum familiae actione institutoria ea sane magni ducenda est quae per scholae officinam ampliores universalioresque edit prospectus. Iuxta Ioannis Bosco mentem schola, praeter quam quod iuvenum elatioris cultus auctum promovet reique socialis atque munerum professionis, iisdem suppeditare debet virtutum moraliumque principiorum efficacem compagem. Sin aliter, fieri profecto non posset ut quis constanter viveret et valide ageret et honeste hac in nostra humana societate, contentionibus exagitata ac discordiis.

In partem insuper venit magnae hereditatis praeclari huius viri Pedemontani ipsius peculiaris sollicitudo de hominum operosa actione, ad quam iuvenes diligenter componantur oportet. Societas haec nostra, quamquam gravibus obnoxia commutationibus, eiusmodi necessitate premitur. Cum Ioanne Bosco communicamus sollicitudinem exornandi novas generationes apta munerum professionis scientia et consentanea arte, sicut laudabiliter sane amplius centum annos artium operarumque scholae testificatae sunt necnon officinae, quas Salesiani Coadiutores laudabili cum experientia moderati sunt. Ipsius participamus curam fovendi usque vehementiorem institunonem ad operam socialem, in amplificata dignitate humanae personae innixam (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Laborem Exercens, 6), quam Christiana fides non tantum ut legitimam comprobat, sed et viribus instruit inaestimabilis momenti.

Recolendum demum est pondus quod Sanctus vir tribuit consociationibus ac coetibus, in quibus iuvenum dynamica virtus et incepta augescunt atque explicantur. Multiplicem operositatem concitans, constituebat ille vitae condiciones ad tempus otio deditum apte peragendum, ad apostolatum, ad doctrinae studium, ad preces, laetitiam, recreationem, ad humanitatis cultum, quo iuvenes convenire poterant atque adolescere.

Magnae aetatis nostrae mutationes respectu XIX saeculi, nullo modo institutorem exsolvunt a rationibus vitae condicionibusque recognoscendis, ut aptum tribuatur tempus fecundis inceptis iuvenum propriis.

19. Perpendentes autem iuvenum nostrae aetatis necessitates simulque Ioannis Bosco, iuvenum amici, nuntium propheticum repetentes, oblivisci non possumus praeter — immo, intus — quamlibet institutionis compagem necessaria fieri peculiaria illa “educationis tempora” ad colloquium instituendum et personalem congressionem: apte congruenterque acta, illa fiunt itineris spiritualis rectus trames. Hoc sane peragebat Sanctus Ioannes dum Reconciliationis Sacramentum singulari cum efficacitate administrabat. Hac in nostra societate tantopere dissipata disparibusque plena nuntiis veluti paedagogicum donum invenibus facultas praebetur cognoscendi accurateque conficiendi suae ipsius vitae rationem, in vocationis propriae thesaurum inquirendo, e qua totius vitae dispositio pendet. Manca est illa ratio institutoria eius qui satis esse putat necessitatibus, legitimis quidem, munerum professionis, humani cultus atque etiam iustae relaxationis satisfacere, non tamen ipsorum animis, velut fermentum, proposita illa insinuat, quae Christus obtulit iuveni illi in Evangelio, per quae utique vitae aeternae laetitiam mensus est aut cum nimio amore sui coniunctae possessionis tristitiam (Cfr. Matth. 19, 21 s.).

Institutor iuvenes re vera diligit atque conformat, cum vitae iis praebet egregia proposita, quae humanam naturam excedunt, atque prope eos ambulat, dum cotidianam gravem impendunt operam ad suam perficiendam ipsorum optionem.

20. Hac in saeculari memoria Sancti Ioannis Bosco, “iuvenum patris et magistri”, absoluta sane persuasione affirmandum est Dei Providentiam vocare vos omnes, amplae Salesianae Familiae sodales, sicut et parentes et institutores, ut magis magisque obstrictam agnoscatis institutionis invenum necessitatem, atque renovato ardore in vosmet ipsos onus recipiatis ad opus profecto summi momenti implendum clara illa animi devotione quae peculiaris fuit Ioannis Bosco. Ea tamen viva animi sollicitudine, quae ex rei gravitate oritur, singulariter sermonem convertimus, inter educatores, ad presbyteros animarum curam proxime agentes: eos potissimum iuvenum institutio provocat. Nobis persuasum habemus - hac de re testantur congressiones, quas constanter instituimus cum iuvenibus itinerum Nostrorum pastoralium tempore - consiliorum inceptorumque copiam exstare ad iuvenes omnino ut decet christiane instituendos; obliviscendum tamen non est his nostris praesertim diebus eos provocationibus et periculis obici, quae maiores nostri ignorabant: eiusmodi sunt: medicamenta stupefactiva, saevitia, tromocratia, multorum cinematographicorum televisificorumque spectaculorum dedecus, verborum picturarumque lascivia. Quae omnia postulant profecto ut, in animarum curatione, officiosa iuvenum observantia primas obtineat partes, per aptas rationes perque consentanea incepta ineunda. Ioannis Bosco mens et cor aptas etiam presbyteris agendi rationes suadere possunt. Quaestionum gravitas exigit ut cogitate acquiratur rerum conscientia, de qua profecto a Domino iudicabimur. Sint iuvenes praecipua sacerdotum sollicitudo! Ex iis Ecclesiae civilisque societatis futurum tempus pendet.

Probe novimus, egregii institutores, difficultates, in quas incurritis, et destitutiones quas interdum experimini. Ne animo deficiatis hoc in singulari caritatis itinere decurrendo, in educationis itinere dicimus. Solacium vobis praebeat inexhausta Dei patientia erga homines, continua paternitatis exercitatio a Christo revelata in ipsius missione magistri et pastoris, atque in praesentia Spiritus Sancti, cuius est faciem terrae renovare.

Abdita atque valida Spiritus virtus eo spectat ut humanum genus progrediatur ad Christi exemplar. Ipse novum hominem suscitat novumque mundum (Cfr. Rom. 8, 4-5). Hoc modo vester labor institutorius fit re vera ministerium cooperationis cum Deo eritque sane fecundus.

Vestrum omniumque nostrum Sanctus dictitabat “rem institutoriam pertinere ad cor” (Memorie biografiche di S. Giovanni Bosco, vol. 16, Augustae Taurinorum 1935, p. 447), eaque de causa oportere “Deum immittere in iuvenum corda non per ianuam ecclesiae tantum, sed et scholae et officinae” (Ibid., vol. 6, S. Benigni in Salassis 1907, pp. 815-816). Etenim in hominis corde praesens fit Spiritus veritatis, consolator et commutator: continenter Ille ingreditur mundi historiam per cor hominis. Atque, sicut iam ediximus in Litteris Encyclicis “Dominum et Vivificantem”, etiam “Ecclesiae via per cor hominis transit”; immo eadem est “cor humanitatis”; “ex corde suo, quod omnia humana corda complectitur, a Spiritu Sancto petit “iustitiam, pacem et gaudium in Spiritu”, in quibus, secundum Sanctum Paulum, regnum Dei consistit” (IOANNIS PAULI PP. II Dominum et Vivificantem, 67). Navitate vestra, dilectissimi institutores, sublime ecclesialis maternitatis officium impletis (Gravissimum Educationis, 3).

Prae oculis semper habeatis Mariam Sanctissimam, excelsam Spiritus Sancti operis sociam, quae Ipsius consiliis docilis fuit, eaque de causa Christi mater facta est Ecclesiaeque mater. Ipsa per saeculorum decursum “pergit esse praesentia materna, prout verba designant in Cruce pronuntiata: “Mulier, ecce filius tuus . . .; Ecce mater tua” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Mater, 24).

Numquam oculos vestros a Maria deflectite: Eam auscultate cum dicit: “Quodcumque dixerit vobis facite” (Io., 2, 5). Eam properanter cotidieque exorate, ut Dominus continenter iuvenes exsuscitet magnanimos, qui eum vocantem hilares sequantur.

Dei Matri vos committo unaque cum vobis iuvenum multitudinem, ut ab Ea allecti, confirmati ac ducti vestra comitante institutoria opera, novorum hominum mensuram consequi valeatis ad novum mundum formandum: mundum dicimus Christi, Magistri et Domini.

Benedictio Nostra Apostolica, caelestium munerum auspex et nuntia, caritatis Nostrae testis, te confirmet, omnesque amplae Salesianae Familiae sodales soletur et muniat.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXXI mensis Ianuarii, in memoria Sancti Ioannis Bosco Presbyteri, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top