The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA MISSA AD
CUNCTOS ECCLESIAE PRESBYTEROS
REDEUNTE IAM ANNO MCMLXXXVIII FERIA V IN CENA DOMINI

 

Carissimi in Sacerdotio Fratres!

1. IN CENACULUM NOS hodie revertimur omnes. Tot huius terrae in locis sacras circum aras collecti celebramus peculiari omnino modo Ultimae Cenae memoriam illam intra Populi Dei communitatem cui iure deservimus. In vespertino ritu ipsius Feriae Quintae in Cena Domini voces Christi “in vigilia passionis” prolatae nostris resonant in labiis haud secus atque aliis singulis diebus, verumtamen novo quodam modo, habita videlicet ratione illius Vesperae unicae quae ab Ecclesia hoc ipso die commemoratur.

Sicut Dominus noster eodemque tempore in persona Christi verba enuntiamus: “Accipite, comedite: hoc est corpus meum . . . bibite ex hoc omnes: hic est enim sanguis meus”. Sic enim ipse nobis praecepit Dominus, cum apostolis dixit: “Hoc facite in meam commemorationem” (Luc. 22, 19).

Quod dum nos vicissim agimus, nostra vivum in mente cordeque tenere debemus totum incarnationis mysterium. Qui feria illa quinta de suo corpore nuntiavit: “tradetur”, suoque de sanguine: “effundetur”, aeternus est Filius qui mundum ingrediens Patri dixit: “corpus autem aptasti mihi . . ., ut faciam, Deus, voluntatem tuam” (Hebr. 10, 5-7).

Illud nominatim Pascha appropinquat in quo Dei Filius, veluti orbis Redemptor, Patris complebit voluntatem per oblationem et sui Corporis sanguinisque sui immolationem in Calvariae loco. Hoc namque sacrificio “per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa” (Ibid. 9, 12).

Siquidem “novi et aeterni” est Foederis hoc sacrificium. Arcte quidem coniungitur nempe illud cum incarnationis mysterio: Verbum, quod caro est factum (Cfr. Io. 1, 14), suam offert naturam humanam tamquam “homo assumptus” in personae divinae unitate.

Hoc vero anno, qui universa ab Ecclesia traducitur uti Annus Marialis, decet memorari, cum de Eucharistiae institutione sermo sit simulque sacerdotii sacramenti, ipsius Incarnationis veritatem. Eam quippe effecit Spiritus Sanctus in Virginem Nazarethanam superveniens, haec cum Angelo nuntianti suum “fiat” respondens reddidisset (Cfr. Luc. 1, 38).

“Ave verum corpus natum de Maria Virgine / vere passum immolatum / in cruce pro homine”.

Ita idem profecto corpus! Eucharistiam cum celebramus nos sacerdotali fungentes ministerio nostro, praesens redditur Verbi incarnati mysterium, Filii consubstantialis Patri, qui uti homo “natus ex muliere” filius est Virginis Mariae.

2. Ultimae Cenae tempore adfueritne Christi Mater in Cenaculo necne haud constat. In Calvariae tamen monte Cruci adstabat, “ubi” - sicut tradit Concilium Vaticanum Secundum - “non sine divino concilio stetit (Cfr. Io. 19, 25), vehementer cum Unigenito suo condoluit et sacrificio Eius se materno animo sociavit, victimae de se genitae immolationi amanter consentiens” (Lumen Gentium, 58). Tam longe sese propulit illud a Maria annuntiationis tempore “fiat” declaratum.

Quotiens ergo in persona Christi agentes sacramentum peragimus unius eiusdemque sacrificii, cuius est ac remanet unicus Christus ipse sacerdos et unica victima, oblivisci nullo modo huius debemus participati Matris doloris, in qua sermones sunt impleti quos Simeon in templo Hierosolymitano protulerat: “tuam ipsius animam pertransiet gladius” (Luc. 2, 35). Recte hae voces ad Mariam sunt dictae quadraginta post diebus quam ortus erat Iesus. In Calvariae loco sub Cruce ad extremum usque completi iidem sunt sermones. Cum ipsius in Cruce Filius sese iam omni cum plenitudine aperiret veluti “signum, cui contradicetur”, eius modi immolatio, haec nempe Filii mortalis agonia, maternum quoque Mariae attigit animum.

En, cruciatus Matris animi quae ilio patiebatur, “victimae de se genitae immolationi amanter consentiens”. Summum hic pervenitur ad culmen Mariae praesentiae in mysterio Christi atque Ecclesiae in terris. Invenitur hoc culmen in via ipsa “peregrinationis fidei”, de qua peculiarem mentionem facimus et curam habemus hoc Anno Mariali (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Mater, 30).

Cari Fratres: cui denique magis quam nobismet ipsis est opus fide alta et inexpugnabili, nobis id est qui ob ipsam in Cenaculo incohatam successionem apostolicam sacramentum celebramus Christi sacrificii? Ideo sine intermissione altius pervestigetur oportet spiritalis nostra coninnctio cum Dei Matre quae in fidei peregrinatione “anteit” universo Dei Populo.

Ac praesertim, cum Eucharistiam celebrantes cotidie deversamur in Calvariae loco, necesse est Illa nobis proxima adsit quae heroicam per fidem in summum perduxit suam cum Filio consociationem, ibi omnino in Calvaria.

3. Ceterum, nonne reliquit nobis Christus peculiarem hac de re significationem? Ecce, animam iam in Cruce agens verba expressit vim quae nobis adferunt tamquam testamenti. “Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat, dicit matri: “Mulier, ecce filius tuus”. Deinde dicit discipulo: “Ecce mater tua”. Ex illa hora accepit eam discipulus in sua” (Io. 19, 26-27).

Discipulus ille, Ioannes apostolus, una erat cum Christo Ultimae Cenae tempore. Ad “duodecim” enim pertinebat quibus et verba Eucharistiae institutionis et mandatum pronuntiavit Magister: “Hoc facite in meam commemorationem”. Accepit ideo sacrificii eucharistici potestatem celebrandi, quod in Cenaculo est institutum in Passionis pervigilio ceu sacramentum Ecclesiae sanctissimum.

Iam vero propria impendente morte suam huic discipulo commendavit Iesus Matrem. Ioannes “accepit eam . . . in sua”: primam ipsam veluti testem suscepit incarnationis mysterii. Et ipse deinde uti evangelista ratione quam altissima simulque etiam simplicissima veritatem explicavit de Verbo quod “caro factum est et habitavit in nobis” (Ibid. 1, 14): veritatem scilicet incarnationis atque ipsius Emmanuelis veritatem.

Accipiens vero sic “in sua” Matrem quae Cruci adsistebat Filii, eodem tempore recepit id omne quod in ipsa erat supra Calvariae montem, nempe quod ipsa “vehementer cum Unigenito suo condoluit et sacrificio Eius se materno animo socievit, victimae de se genitae immolationi amanter consentiens”. Hoc autem totum — tota nempe experientia iam humanas excedens vires sacrificii nostrae redemptionis in animo Matris ipsius Christi Redemptoris insculpta — illi creditum viro est qui in Cenaculo potestatem acceperat hoc sacrificium reddendi iterum praesens per sacerdotale Eucharistiae ministerium.

Nonne eloquentiam hoc maximam cuique nostrum exhibet? Si quo certo sensu adsistens Cruci ipse Ioannes personam omnium sustinet hominum, cuiusque scilicet viri ac mulieris, quibus Matris Dei spiritali ratione offertur maternitas, quanto illud magis ad nostrum unumquemque valet, quippe sacramentali via qui vocati simus ministerium ad sacerdotale Eucharistiae in Ecclesia!

Animum revera conturbat Calvariae veritas, Christi nempe in mundi salutem sacrificii! Perturbat pariter Dei mysterium, cuius sumus in sacramentali ordine ministri (Cfr. 1 Cor. 4, 1). Nonne tamen periculum nobis minatur ut satis simus ministri digni? Periculum porro ut consentanea cum fidelitate Eucharistiam celebrantes nos praebeamus prope Christi Crucem?

Proximi ideo huic esse Matri studeamus cuius in animo via quadam unica et incomparabili mysterium inscribitur mundi salutis.

4. “Beata autem Virgo divinae maternitatis dono et munere, quo cum Filio Redemptore unitur, . . . etiam cum Ecclesia intime coniungitur” — praedicat Concilium pergitque “Deipara est Ecclesiae typus, ut iam docebat S. Ambrosius, in ordine scilicet fidei, caritatis et perfectae cum Christo unionis. In mysterio enim Ecclesiae, quae et ipsa iure mater vocatur et virgo, Beata Virgo Maria praecessit, eminenter et singulariter tum virginis tum matris exemplar praebens” (Lumen Gentium, 63).

Ac paulo quidem post conciliare documentum hanc enucleat typologicam similitudinem: “Iamvero Ecclesia, eius arcanam sanctitatem contemplans et caritatem imitans, voluntatemque Patris fideliter adimplens, per verbum Dei fideliter susceptum et ipsa fit mater: praedicatione enim ac baptismo filios, de Spiritu Sancto conceptos et ex Deo natos, ad vitam novam et immortalem generat. Et ipsa est virgo, quae fidem Sponso datam integre et pure custodit”. Propterea Ecclesia “imitans Domini sui Matrem, virtute Spiritus Sancti, virginaliter servat integram fidem, solidam spem, sinceram caritatem” (Ibid. 64).

Apud Crucem in Calvariae loco Mariam “accepit . . . discipulus in sua” sibi nempe a Christo demonstratam verbis iis: “Ecce mater tua”. Concilii autem docet magisterium quantopere Ecclesia universa Mariam “in sua” susceperit, quam penitus etiam huius Matris Virginis mysterium ad Ecclesiae pertineat mysterium intimamque eius veritatem.

Praecipuum aliquod pondus adferunt haec omnia et momentum singulis filiis Ecclesiae filiabusque. Quae cuncta peculiarem nobis quoque inferunt significationem, utpote qui sacramentali Presbyteratus signo iam simus notati, qui licet “hierarchicus” sit, simul tamen “ministerialis” est ad Christi exemplar, primi hominum salutis famuli.

Si vero in Ecclesia omnes — viri et feminae qui per baptismum sacerdotis communicant Christi munus — commune obtinent “regale sacerdotium” de quo Petrus loquitur Apostolus (1 Petr. 2, 9) ad se similiter referant omnes oportet Constitunonis conciliaris voces supra adlatas; quae nihilo minus ad nos peculiari spectant modo.

Maternitatem Ecclesiae — ad Mariae exemplar maternitatis — percipit in eo Concilium quod ipsa “filios, de Spiritu Sancto conceptos et ex Deo natos, ad vitam novam et immortalem generat”. Ubi quasi quandam voci comprehendimus imaginem reboantem Sancti Pauli sermonum de filiis nempe quos iterum ille parturit (Cfr. Gal. 4, 19), haud secus ac vera parturit mater. Cum autem in Epistula ad Ephesios de Christo legimus Sponso qui suum veluti corpus “nutrit et fovet” Ecclesiam (Eph. 5, 29), facere sane non possumus quin hanc Christi sponsalem coniungamus sollicitudinem cum cibi eucharistici dono, quod tot conferri potest cum matrum curis quibus “nutriunt et fovent” partus.

In mentem redigi nimirum interest biblicas locutiones illas, quo maternitatis Ecclesiae veritas secundum Dei Matris speciem propius ad conscientiam nostram sacerdotalem moveatur. Quodsi nostrum quisque vivendo spiritalem maternitatem implet masculina potius ratione tamquam “Spiritus paternitatem”, Maria hac in re, uti Ecclesiae typus, suas agit partes. Atque prolati superius commonstrant loci quam alte demum partes illae inscriptae intimis sint in rationibus ipsis sacerdotalis nostri ac pastoralis ministerii. Nonne Pauli similitudo “parturiendi” nobis omnibus adhaeret multis in vitae casibus, quibus implicamur ipso in opere “generationis” et “regenerationis” hominis per Spiritus virtutem datoris videlicet vitae? Experimenta quae hic fiunt vehementiora sane confessarii ipsi habent diversissimis in orbis locis neque ii dumtaxat.

Appropinquante igitur Feria Quinta in Cena Domini ab integro est rursus haec altius perscrutanda arcana veritas vocationis nostrae: haec nempe “paternitas in Spiritu” quae inumana quidem ratione ad maternitatem accedit. Ceterum: nonne Deus Conditor ac Pater eandem ipse instituit similitudinem suum inter amorem ac matrum humanarum? (Cfr. Is. 49, 15; 66-13). Agitur proin de personae sacerdotalis nostrae proprietate cuius testatur apostolicam maturitatem fecunditatemque spiritalem. At si universa “Ecclesia a Maria . . . etiam propriam discit maternitatem” (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Mater, 43), idem nonne et nos facere oportet? Qua de causa cuique est nostrum necesse “eam accipere in sua”, perinde ac Ioannes apostolus ipsam in Calvariae receperat loco, ut singuli nempe nos Mariam sinamus “intra” habitare proprium sacramentale sacerdonum, veluti matrem et illius “sacramenti magni” (Cfr. Eph. 5, 32) mediatricem cui vita ipsa nostra servire cupimus.

5. Mater Virgo est Maria atque Ecclesia ad ipsam se conferens tamquam proprium typum ibidem sese agnoscit quoniam et illa vicissim “mater vocatur et virgo”. Virgo idcirco est quandoquidem “fidem Sponso datam integre et pure custodit”. Secundum doctrinam vero in Epistula ad Ephesios traditam (Cfr. ibid.) Christus Ecclesiae est sponsus. Sponsalis autem redemptionis vis quemque impellit nostrum ut fidelitatem erga hanc adservemus vocationem, qua redditi participes sumus salutiferi Christi muneris - sacerdotis prophetae ac regie.

Inter Ecclesiam comparatio ac Mariam Virginem aliquid nobis eloquenter nimirum nuntiat qui nostram sacerdotalem vocationem cum caelibatu consociamus, id est ut “nos ipsos castremus propter regnum caelorum”. Memoria quidem teneamus cum apostolis collocutionem ubi electionis istius explicavit iis significationem (Cfr. Matth. 19, 12) studeamusque rei causas funditus pervidere. Libere quidem coniugio renuntiamus, libere nostram condere recusamus familiam, quo melius Deo famulemur fratribusque. Dici possumus paternitatem nos declinare “secundum carnem” ut maturescat in nobis paternitas augescatque “secundum spiritum”, quae - ut est iam dictum - simul maternas quoque possidet qualitates. Virginalis erga Sponsum fidelitas, suam peculiarem quae detegit testificationem hac ipsa in vitae forma, nobis vicissim intimam permittit communicare Ecclesiae vitam quae Virginis sectata exemplar operam sedulo dat ut “fidem Sponso datam integre et pure” custodiat.

Hoc propter exemplar - ita profecto, ipsum prototypum quem in Maria reperit Ecclesia - electio sacerdotalis nostra caelibatus omnem in vitam deponatur eius in corde oportet. Ad hanc est Matrem Virginem decurrendum, obvii cum fimus in via destinata difficultatibus. Eius adhibita ope conquirere nobis necesse est altiorem usque viae huius intellegentiam necnon declarationem illius usque pleniorem nostris in animis. Opus denique est illam effici in nostra vita paternitatem “secundum spiritum” quae unus fructuum sit cum quis “se castraverit propter regnum caelorum”.

Ex Maria pariter, quae singularem prae se fert “perfectionem” ipsius “mulieris” biblicae apud Protoevangelium (Cfr. Gen. 3, 15) atque Apocalypsim (Cfr. Apoc. 12, 1), contendamus adsequi facultatem convenientis cum feminis necessitudinis tum etiam adfectionem erga eas testatam ipso a Iesu de Nazareth. Cuius rei documenta tot detegimus in Evangelii locis. Hoc argumentum magni quidem momenti est in cuiusque sacerdotis vita et Annus Marialis suadet ut iterum suscipiatur peculiariterque inspiciatur. Suam ipsius ob vocationem suumque ministerium novo quodam pacto aperire debet sacerdos quaestionem dignitatis et vocationis feminarum tum in Ecclesia tum in huius temporis orbe. Usque ad intimas partes intellegendum ei est quid nobis universis dicere voluerit Christus, cum sermocinaretur cum Samaritana (Cfr. Io. 4, 1-42), cum adulteram lapidibus iamiam interituram tueretur (Cfr. ibid. 8, 1-11), cum testimonium ei redderet cui condonata multa erant peccata quandoquidem amaverat multum (Cfr. Luc. 7, 36-50), cum inter Mariam colloqueretur ac Martham Bethaniae (Cfr. ibid. 10, 38-42; Io. 11, 1-44) et postremo, cum feminis ipsis prius quam reliquis cunctis “bonum nuntium” suae resurrectionis paschalem aperiret (Cfr. Matth. 28, 1-10).

Iam inde ab apostolorum aetate munus Ecclesiae multiplici quidemmodo a viris ac feminis est participatum. Nostris vero diebus post Concilium Vaticanum Secundum haec res ipsa secum etiam infert novam quandam appellationem cuique nostrum destinatam, si quidem Sacerdotium quod varias complemus apud Ecclesiae communitates revera esse vult ministeriale ideoque apostolica ratione efficax fructuosumque.

6. Congressi nos hodie, Feria Quinta in Cena Domini, ad ipsius ortus locum Sacerdotii nostri gestimus iam significationem eius intime denuo retractare per opticum ipsum vitrum conciliaris doctrinae de Ecclesia eiusque munere. Matris Dei species hanc pertinet etiam ad doctrinam tota in eius summa. Hinc quoque proficiscuntur huius considerationis sententiae.

E Crucis fastigio loquens in Calvariae monte discipulo Christus dixit: “Ecce mater tua”. Atque recepit eam discipulus “in sua” veluti Matrem. Mariam inducamus etiam nos uti matrem in interiora “nostra” Sacerdotii nostri. Nos enim aequabiliter adnumeramur “fidelibus nempe, ad quos gignendos et educandos materno amore cooperatur” Dei Mater (Cfr. Lumen Gentium, 63). Certo quodam pacto nobis ita peculiare “ius” est huius ipsius amoris propter Cenaculi mysterium. Dicebat namque Iesus: “Iam non dico vos servos . . ., vos autem dixi amicos” (Io. 15, 15). Hac sine “amicitia” cogitatu perquam difficile est eum nobis credidisse post apostolos sui Corporis Sanguinisque Sacramentum, suae redimentis mortis ac resurrectionis sacramentum, ut suo nos nomine ineffabile hoc celebraremus sacramentum, quin immo in persona Christi. Dempta praecipua hac “amicitia” arduum item cogitare est vesperam Paschatis illam, cum Resuscitatus sese apostolis videndum praebuit eisque nuntiavit: “Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt” (Ibid. 20, 22-23).

Talis vero obligat amicitia. Sanctum talis amicitia incutere debet timorem acrioremque officiorum nostrorum conscientiam, alacritatem maiorem dedendi ex se ea omnia quae Deo adiuvante tribui possunt. In Cenaculo porro huius modi amicitia altis quidem firmata radicibus est ipsa Paracliti pollicitatione: “Ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis . . . ille testimonium perhibebit de me; sed et vos testimonium perhibetis” (Io. 14, 26; 15, 26-27).

Christi amicitia indignos nos semper esse arbitramur. At sanctum excolere nos convenit timorem ne fideles ei persistere aliquando cessemus.

Explorata haec omnia et cognita habet Chrisu Mater. Plane enim intellexit quid sibi voces vellent a Filio enuntiatae animam in Cruce exhalante: “Mulier, ecce filius tuus . . . Ecce mater tua”. Ad ipsam dirigebantur et ad discipulum, eorum scilicet unum quibus in Cenaculo dixerat Christus: “Vos amici mei estis” (Ibid. 15, 14): ad Ioannem nominatim eosque omnes qui per Ultimae Cenae arcanum eandem communicant “amicitiam”. Dei Mater, quae - ut docet Concilium — materno amore cooperatur ad gignendos et educandos eos omnes qui fratres Filii eius fiunt quique ipsius sunt facti amici, quantum poterit praestabit ut hanc valeant ei sanctam adservare amicitiam, ut pares ei semper esse possint.

7. Una porro nos cum Ioanne apostolo et evangelista oculos rursus animi nostri ad “mulierem amictam sole” convertamus quae in eschatologico Ecclesiae orbisque termino comparet apud Librum Apocalypsis (Cfr. Apoc. 12, 1 s.). In ea haud difficulter eadem forma deprehenditur quae historiae principio hominum post originariam labem praenuntiata tamquam Servatoris Mater est (Cfr. Io. 3, 15). In Apocalypsi cernimus illam hinc veluti excelsam mulierem inter visibilia creata illinc vero ut ipsam quae interesse pergit certamini spiritali ad boni victoriam de malo. Hoc geritur ab Ecclesia certamen, quae cum Matre Dei coniungitur sicut proprio cum “exemplari”, “adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus”, quem ad modum in Epistula ad Ephesios legitur (Eph. 6, 12). Cuius quidem certationis spiritalis initium ab eo ipso repetitur tempore quo homo “suadente Maligno . . . libertate sua abusus est, seipsum contra Deum erigens et finem suum extra Deum attingere cupiens” (Cfr. Gaudium et Spes, 13). Dici itaque homo potest, obcaecatus spe illa fore ut ultra creaturae modum, quae erat, extolleretur (ex verbis temptatoris: “eritis sicut Deus” — Cfr. Gen. 3, 5), veritatem suae existentiae quaerere desiisse suaeque progressionis in Illo qui est “primogenitus omnis creaturae” (Col. 1, 15) atque simul cessavisse hanc creaturam seque ipsum in Christo dedere Deo ex quo omne capit originem. Amisit homo conscientiam sacerdotem esse sese totius adspectabilis orbis, quem videlicet ad semet convertit unum ac solum.

Protoevangelii verba ad Sacrarum Scripturarum initium dictaque Apocalypsis ad terminum, idem referuntur ad certamen quo distringitur homo. Intra prospectum vero spiritalis huius pugnae, quae progrediente historia pugnatur, Filius mulieris orbis Redemptor est. Quae redemptio per sacrificium peragitur quo Christus — novi aeternique testamenti mediator — “per proprium sanguinem . . . introivit semel in Sancta” recludens in Patris domo apud ipsam Trinitatem Sanctissimam iis spatium destinatum “qui vocati sunt aeternae hereditatis” (Cfr. Hebr. 9, 12. 15). Idcirco omnino Christus cruci adfixus ac resuscitatus est “pontifex futurorum bonorum” (Ibid. 9, 11) eiusque sacrificium novam significavit spiritalis historiae directionem hominis ipsius ad Deum, Creatorem ac Patrem, in quem universae creaturae primogenitus omnes in Spiritu Sancto adducit.

Nobis permittit sacerdotium, cuius principium in Ultimam Cenam incidit, ut necessariam hanc mutationem spiritalis hominum historiae simul etiam geramus. Nam in Eucharistia redemptionis exhibemus sacrificium, idem profecto quod “per proprium sanguinem” obtulit in Cruce Christus. Per hoc porro sacrificium nos sacramentales ipsius dispensatores, una videlicet cum iis cunctis, quibus ex eius celebratione servimus, attingimus perpetuo decretorium ipsum discrimen ac tempus spiritalis dimicationis illius, quae secundum Genesis atque Apocalypsis libros cum “muliere” coniungitur. Qua in contentione tota Illa cum Redemptore consociatur. Nostrum propterea sacerdotale ministerium ei quoque iungitur quae et Servatoris est Mater et Ecclesiae “prototypus”. Hoc quidem pacto omnes ad eam adhaerescentes in certamine spiritali hoc persistunt quod volvente hominum historiae curriculo toto geritur. Ea praeterea in pugna peculiares sustinemus partes ob sacerdotium sacramentale nostrum. Singulare quoddam ministerium in opere redimendi orbis absolvimus.

Praedicat Concilium Mariam in fidei peregrinatione procedentem suam per coniunctionem cum Filio perfectam ad Crucem usque anteire eminenter ac singulariter sese praemonstrantem omni Dei Populo, qui eadem progrediens via Christum sectatur in Spiritu Sancto. Nonne proin cum ea nos uti Ecclesiae pastores presbyteri coniungamus insigniter oportet, quippe qui communitates etiam nobis creditas perducere debeamus eam per semitam quae a Cenaculo Pentecostes Christum sequitur totem per hominis historiam?

8. Hodie sic nobis, carissimi in Sacerdotio fratres, cum episcopis conglobatis in tot huius terrae dissitis locis, explicare tale voluimus argumentum hisce annuis litteris Nostris, quod pariter Nobis concinnere maxime videbatur cum Anni Marialis sententia ac doctrina.

Eucharistiam ita celebrantes tot apud altaria per orbem disseminata, gratias Sacerdoti referamus aeterno de munere nobis quod ipse in Sacerdotii contulit sacramento. Et in hac gratiarum actione voces similiter audiantur quas evangelista in ore Mariae collocat consobrinam invisentis Elisabeth: “Fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius” (Luc. 1, 49). Mariae item gratum testemur nos animum ob ineffabile Sacerdotii donum, ex quo in Ecclesia cuique famulari possumus homini. Utinam gratiarum haec actio nostrum vicissim excitet studium! Nonne per sacerdotale ministerium nostrum ea omnia complentur quae proximis recensentur versibus cantici Mariae Magnificat? En enim Redemptor, ille Deus Crucis atque Eucharistiae, reapse “exaltat humiles” et “esurientes implet bonis”. Ipse namque, qui propter nos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia nos divites essemus (Cfr. 2 Cor. 8, 9) humili commisit Virgini Nazarethanae mirandum egestatis suae arcanum unde divites fiunt homines. Quod idem ministerium credit per Sacerdotii sacramentum.

Sine intermissione grates de his habeamus. Omni nostra ex vita gratias persolvamus. Omnibus cum opibus quibus valemus gratias reddamus. Una cum Maria sacerdotum Matre referamus grates. “Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo” (Ps. 116 (115), 12-13).

Singulis demum Nostris in Sacerdotio atque Episcopatu fratribus dilectione cum fraterna ad communis nostrae festivitatis diem tum salutationem ex animo sinceram transmittimus tum Apostolicam ipsam Benedictionem.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Martii, in Sollemnitate Annuntiationis Domini, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top