The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA APOSTOLICA

SABAUDIAE GEMMA*

AD EMOS PP. DD. SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE CARDINALES: ACHILLEM LIÉNART,
EPISCOPUM INSULENSEM;
MAURITIUM FELTIN,
OLIM ARCHIEPISCOPUM PARISIENSEM;
PAULUM MARIAM A. RIEHAUD,
ARCHIEPISCOPUM BURDIGALENSEM;
IOSEPHUM LEFEBVRE,
ARCHIEPISCOPUM BITURICENSEM;
IOSEPHUM MARIAM MARTIN,
ARCHIEPISCOPUM ROTHOMAGENSEM;
IOANNEM VILLOT,
ARCHIEPISCOPUM LUGDUNENSEM;
CAROLUM JOURNET;
AD EXE.MOS PP. DD.:
MICHAËLEM PELLEGRINO,
ARCHIEPISCOPUM TAURINENSEM;
ANDREAM BONTEMS,
ARCHIEPISCOPUM CHAMBERIENSEM;
FRANCISCUM CHARRIÈRE,
EPISCOPUM LAUSANNENSEM, GENEVENSEM ET FRIBURGENSEM; IOANNEM SAUVAGE,
EPISCOPUM ANNECIENSEM;
ATQUE AD CETEROS GALLIAE, HELVETIAE ET PEDEMONTANAE REGIONIS ARCHIEPISCOPOS,
EPISCOPOS ORDINARIOSQUE LOCORUM:
QUARTO EXEUNTE SAECULO AB ORTU S. FRANCISCI SALESII, ECCLESIAE DOCTORIS.

 

Dilecti filii nostri ac venerabiles fratres,
salutem et apostolicam benedictionem

Sabaudiae gemma et Helvetiae, S. Franciscus Salesius Annecio montibus, lacu, rure nobili, monumentis sacrae et civilis historiae nobiliori, maximo decori atque ornamento reputatur, ideo quod in eius vicinia oppidulum Thorens natalibus ipsius clarum exstitit. Cuius ab ortu cum hoc anno quartum condatur saeculum, digno cui plane faveatur consilio, ibi statutum est, ut festis coetibus ac multigenis inceptionibus eius memoriae publici honoris obsequium tribuatur.

Tempestivum nuntium his de agendis sollemnibus venerabilis Frater Ioannes Sauvage, Anneciensis Episcopus, Nobis proferendum curavit, id Nos quoque certiores faciens, se pro magnitudine viri et eventus claritate prorsus velie alios quam plurimos per Galliae fines et aliunde arcessere, ut in societatem istius commemorationis et laetitiae venirent.

Cuncta, quae in sollertis sacri Pastoris deliberationem ceciderunt, laudamus, miramur, probamus. Quin etiam in imitationem traducti fel. rec. Pii XI Decessoris Nostri, qui tertium plenum saeculum ab obitu S. Francisci Salesii Encyclicis editis Litteris a verbis Rerum omnium incipientibus honestavit, Nos quoque hanc Epistulam vobis, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, mittere volumus, per quam cunctis manifesto pateat, Nos, ex sententia eiusdem Anneciensis Praesulis, celebrandis sacris sollemnibus propensa voluntate interesse, atque his iam nunc prosperrimum exitum percupere. Libentissimo sane animo id facimus, hac etiam de causa, quod praeclarum Genavensem Episcopum usque a prima aetate et provectis armis maiore gliscente religionis cultu prosequimur; atque adeo pergratum est Nobis nominis eius amplitudini consulere.

Quocirca enixe vos adhortamur, ut, fausta oblata occasione, Doctorem divini amoris et evangelicae lenitatis scite, considerate, pie honoretis. Quod quidem haud sine fructus multiplici proventu eventurum esse praesaga futurorum auspicia Nostra portendunt.

Enimvero in vestris regionibus sanctissimus Doctor Ecclesiae semper lucerna fuit ardens et lucens (Cf Io 5, 35), nitidiores istic caelestis sui luminis radios circumtulit, et nunc quoque uberiorem in dies de se tractandi materiem suppeditat. Contingit id fortasse, quod is apprime vester fuit: nam praeter Sabaudiam, ubi quam maxime, Lutetiae Parisiorum, Lugduni, in Burgundia, Genavae in Helvetia, Augustae Taurinorum, pressa sui vestigia reliquit, et, potiore modo, quia ob congenerem quandam necessitudinem cum inclitis istis Nationibus, in christianae vitae sensum et rationem etiam eorum, qui insigni virtute eminuerunt, efficientiam explicavit, cum paucis, fortasse cum nullo sui et posterioris aevi, comparandam. Profecto specimine virtutum, consiliorum prudentia, asceseos disciplina magister cleri in Gallia magnam vim habuit, cur ibi verus et merus sacerdotalis spiritus refloreret, plurimum valuit apud S. Vincentium a Paulo, ut conderet Congregationes Presbyterorum a Missione et Puellarum a Caritate, Petro de Bérulle, S. Ioanni Eudes et Ioanni Olier, tribus eiusdem cleri institutoribus, magnifica auctoritate et paene divini aestu ingenii profuit, eosque praecessit.

Nimirum apud gentes vestras residet in illo praestabile magisterium; multa eius est dignitas; rei spiritualis existimatio et iudicium, conformatio quoque morum salesiana gratia passim nitide asperguntur.

Nunc autem temporis recursu eius memoria veluti sidus advectum, dum contemplationis ad se convertit obtutum, nonne liberale donum lucis, caloris, sapientiae, suavitatis profundet? Ita sane: et necessitatibus praesentis aetatis non uno nomine erit accommodum.

Ex superiorum temporum rebus gestis identidem legendis hoc liquido constat, Oecumenicas Synodos tum pari spei exitu cessisse, cum earum in decursu, vel postquam eae celebratae sunt, ecclesiastici viri plane sancti, et valde spectatae virtutis sacri pastores in id incubuerunt, ut, facti ipsi quasi quaedam lex viva et expressa, scita et decreta Conciliorum ad effectum deducerent.

Tales sanctimonia illustres ut in lucem et pulverem prodeant, secreta vota optimi cuiusque in huiusmodi exspectatione suspirant. Est fortasse, ut ex vobis dilucidi luminis se ostendat aurora.

Quidquid est, animum erigere oportet: habemus magistrum, auctorem, doctorem, qui vos et vobiscum bene multos aequum ac vestrum dignitatis officium gerentes iuvet, praecedat, ac praeeundo ad integra, pura, salubria perficienda ducat.

Non dubitamus, quin veritas scitu iucunda, ad liquidum explorata omnes convincat. Nullus magis quam Salesius ex recentibus Ecclesiae Doctoribus alto sagacis mentis contuitu Concilii deliberata et constituta antevenit. Proderit is exemplo vitae, sincerae sanaeque doctrinae copia, spiritualibus viis ad christianam perfectionem uniuscuiusque status et condicionis a se apertis et munitis. Tria nempe haec proponuntur, videlicet imitanda, amplectenda, sequenda. Quodsi S. Francisci Salesii virtutum indoles et forma consideratur, haesitat descriptionis conatus, cum qualis sit earum natura et vis praecipua ilico absolute et perfecte non appareat. Differt stella a stella, gemma a gemma, arbor ab arbore, et sua specie cuncta pulchra distinguuntur.

Pulchritudo autem tunc maxime perspicua et eximia est, ubi ex multarum pulchritudinum consona varietate summatim colligitur. Ita in opulento horto pulchritudine nitent herbae, arbores, flores, florum flagrantia et colores; at formosiorem species se praebet, si proportio et apta dispositio aliam super aliam aequissime cumulant pulchritudinem, atque adeo ex toto magis emergit singularum venustas et amabilis gratia.

Id genus virtutum accessio et summa in Salesio delectat et admirationem movet.

Quare sponte in mentem venit, ipsi accommodandum, id quod de S. Athanasio S. Gregorius Nazianzenus oratione ardore plena praedicavit: «Athanasium laudaras, virtutem laudabo. Idem enim est illum dicere, quod virtutem laudibus efferre, quoniam virtutes omnes in unum collectas tenebat, vel, ut verius loquar, tenet. Deo quippe vivunt omnes, qui secundum Deum vixerunt, etiamsi ex hac vita migrarint» (Oratio XXI, in laudem magni Athanasii episcopi Alexandrini, 1: PG 35, 1082-1083).

Acuta perspicientia mentis, ratio solida et lucida, penetrans iudicium, paene incredibilis benevolentia et bonitas, dulce ridens suavitas eloquii et oris, semper operosi spiritus quietus ardor, rara simplicitas morum non sine generis sui modesta gloriatione, patis serena tranquillitas, moderatio semper illabefacta et secura, haud disiuncta tamen a fortitudine - de forti egreditur dulcedo - qua consuevit tenere diligere, at etiam firmo pede consistere et assequi ea quae vult, sublimis mentis elatio ac pulchritudinis studium, cupiens aliis praebere potissima bona, caelum et poësim, paene immensus amor animarum et amor Dei, qui splendidissimus velut sol in ipso ceteris antestat virtutibus, quae denique omnia supernae gratiae exundantia sublimavit et auxit: haec et similia sunt delineamenta, quibus adumbratur eminens Salesii effigies.

Tot praeditus naturae et caelestis gratiae dotibus, totum se dedit Ecclesiae et multimodis curis commissum sibi exercendum agrum fructuosum ferit, pastoralis ministerii etiam inter pericula et insidias exanclato labore, locupletissimis conscriptis voluminibus, sacrae eloquentiae restauratione et profuso flumine, plurimis coenobiis a temerata disciplina ad integritatem religiosae observantiae redditis, et una cum S. Ioanna Francisca de Chantal, quacum spiritualis et supernaturalis amicitiae nexu devinciebatur, Instituto a Visitatione Beatissimae Virginis Mariae condito. Hoc Institutum, illustris eius cura et gloria, rorante divina gratia, tantis increbruit et floruit incrementis, ut ingenti numero recenserentur monasteria sacrarum virginum huiusmodi nomine nuncupatarum, cum ipse a terrestri exilio ad caelestia evolavit.

Quoniam autem ad sanctitatem colendam et disseminandam omnem diligentiam adhibuit, hoc conatu censuit se posse validissime Ecclesiam iuvare saeculo suo corruptelis vitiato. Ex quo secutum est, ut relinqueret post futuris exemplum, quod sibi documento esset, atque in id veluti in speculum intuerentur adsidue.

At non minus illustria quam vitae eius consuetudines et mores, necessitatibus nostrae aetatis congruentia eius sunt praecepta. Quorum haec sunt nonnulla capita, non minoris momenti, ubi aliorum multorum cardo versatur.

Ecclesia nequit esse, si temporum ordines spectantur, perspicue sancta, nisi sanctis sacerdotibus exornata sit. Sacerdos autem, magis quam christianus quilibet, alter Christus est; eiusque sanctitas radiat a Christo, pontifice aeterno et consummatore fidei, atque adeo is fit signum vivum Christi gratiae. Pietas et religio in Deiparam Virginem Mariam, cum cuilibet fideli, tum maxime sacerdoti necessaria evadit, propterea quod ea, praeter alias praecelsas dotes, se praestat archetypum amoris nostri erga Deum et Christum et Ecclesiam, itemque edit nitidissimam evangelicae perfectionis formam, Virgo singularis inter omnes mitis, Mater gratiae, omnium exemplar virtutum.

In concentu autem virtutum obtinet caritas principatum, non tantum quia loco praecipua est, sed etiam quia ceterarum est efficientia et modulatio, cum virtus sit ordo amoris. Dei conditoris lege in homine praeest animus corpori, et inter animi facultates excellit voluntas, cui amor est rex et artifex. Hac igitur caritate, ubi collucet et fervida est et actuosa, evangelicae perfectionis apicem attingimus et cum Deo, summo bono et beatitatis fonte, maxime coniungimur et, quoniam Deus caritas est, deiformes efficimur, similitudine divinae naturae consortes. Cum Christi corpore, Ecclesia scilicet in caelis et in terris, cuius gluten caritas est, fraterna compage et communione conectimur et coagmentamur. Tractatus ille de amore Dei iure merito hac celebrata caritatis definitione comprehenditur. «Est caritas amor amicitiae; haec amicitia dilectio est; haec dilectio prorsus anteponenda est, principatu incomparabili, regali, supernaturali: haec vero est velut sol totius animae, ut radiis eam exornet, in cunctis spiritualibus facultatibus, ut eas perficiat, in cunctis virtutibus, ut eas gubernet. At vero caritas in voluntate insidet, ut ibi inhabitet et reddat eandem anteferentem et amantem Deum in universis rebus. O beata anima, in quam sancta dilectio effusa est, quia omnia bona pariter veniunt cum illa» (St. FRANÇOIS DE SALES, Œuvres (édition complète), t. IV (Annecy, 1894), p. 165: Traité de l'amour de Dieu, livre II, chap. 22).

Paulisper nunc explicandae esse videntur rationes, cur Sanctus Franciscus Salesius spiritualis vitae Doctor novus et hodiernae aetati congruentissimus exstiterit. Novus recensque ipse dicendus est, non quia cum superioribus aevis abrumpat necessitudines et vincula: immo doctrina eius plenitudini Ecclesiae fidei, ecclesiasticae Traditioni, Ecclesiae Sanctis Patribus funditus inhaeret; et in ascetica et mystica re praesertim S. Ignatio a Loyola, B. Ioanni de Abula, Aloisio de Granata, S. Teresiae de Abula, S. Ioanni a Cruce — huic oblique — et Italorum magistrorum scholae haud parum acceptum refert.

Verumtamen studet is vetera novo in lumine collocare; contendit eadem sapienter usui et utilitati novae aetatis aptare, et luculentae convenientiae consentanea coniunctione componere. Profecto magisterio quoque pulchritudinis utitur, cum a vero ad bonum per floribus purae venustatis vestitum tramitem procedat: nam apud Ioannis Maldonati ephebeum Lutetiae Parisiorum et Patavii apud Antonium Possevinum bonis artibus imbutus fuit, et interiores exquisitasque litteras percoluit.

Ex quo fit, ut is iungat humanitatis cultum cum mystico ascensu et studio, atque adeo provehat et amplificet in se et in alumnis suis omnium hominis facultatum («Je suis tant homme que rien plus»: Œuvres, t. XIII (Lyon, 1904), p. 330; lettre du 2 novembre 1607 à la Baronne de Chantal; cf Œuvres, t. XX (Lyon, 1918), p. 216: «Il n'y a point d'âme au inonde, comme je pense, qui chérissent plus cordialement, tendrement et, pour le dire tout à la bonne foi, plus amoureusement que moi; car il a plu à Dieu de faire mon cœur ainsi ... je suis le plus affectif du monde».) consonum et numerosum progressum: hoc autem pacto, ut ne dicatur ipse humanitatis cultus sponte sua in mysticum florem extrudi, sed ut amor Dei, desursum descendens, naturae vires non destruens, eas sublime ferat, mutuo et concinne ordinet, et exprimat omnem pulchritudinis formant et humanae naturae perfectionem.

Quare hic dicendus potius quam, ut aiunt, humanismus devotus, superhumanismus christocentricus, accedens undelibet ad cunctam, quae homini convenit, sanctitatem. Cum autem in contextum verborum argumentum sanctitatis inciderit, expedit pro temporis loco cursim attingere et profligare opinionem eorum qui tenent veri nominis sanctitatem, quam catholica proponit Ecclesia, non ad universos qui christiana religione censentur pertinere, sed paucis tantum sive singulis, sive religionis votis et professione sociatis praecipi et congruere.

Vetus hic error repullulat abstrusis et apertis fallaciis nonnullorum qui, turbati et turbatores, perperam distinguunt perfectionem christianam a perfectione evangelica et inter actus caritatis monachorum, sacerdotum, laicorum intervalla interpungunt absurda, vel in falsas interpretationes intorquent decreta recens celebratae generalis Synodi, ubi plane sancitum sat et valide optatum, ut ad vitae sanctitatem coetus fideles e laicorum quoque ordine niti toto corde debeant, cum ex supernae gratiae munere ad id valeant (Cf CONC. VAT. II: Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, cap. V. n. 40: AAS 57 (1965), pp. 44-45; Decretum Apostolicam actuositatem, cap. I, n. 4: AAS 58 (1966), pp. 840-842; Constitutio pastorales Gaudium et spes, pars II, cap. I, n. 48: AAS 58 (1966), pp. 1067-1069).

Haec sanctitatis multigena ratio, devotionis significatione et vi a S. Genavensi Episcopo proponitur. «Amor Dei cum efficit, ut erigamur ad Deum frequenter, accurate, convenienter, nuncupatur devotio» (Lc 14,10).

Ad hanc colendam et fructuose assequendam, homines sexu, aetate, sensu, condicione inter se differentes, desiderii sancti emicante flamma, Salesius magnopere omnes exhortatur et exstimulat.

Sanctimonia non unius vel alius coetus praerogativa est, sed omnibus christiano nomine decoratis praeceptiva admovetur invitatio: «Amice, ascende superlus» (Œuvres, t. III (Annecy, 1893), p. 15: Introduction à la vie dévote, partie I, chap.1): omnes lege tenentur scandendi montem Domini, non uno eodemque tamen itinere. «Devotio dissimili modo coleada est ab homine nobili, ab operario, a famulo cubiculario, a principe, a vidua, a nubili, ab uxore. Quin etiam accommodanda est devotionis res et usus uniuscuiusque viribus, negotiis, officiis. Philothea, die sodes, numquid deset, ut Episcopus solitarius vivat ut monachus Cartusiensis? Quodsi mariti non plus pecuniae volunt sibi congerere quam sodales franciscales capulati, si opifex toto die in aede sacra moretur religiosorum sodalium ritu et more, si vero religiosi sodales cotidie ut Episcopi omnimode exquirant occursum proximos iuvandi gratia, an non haec censenda est devotio ridenda, deordinata, intolerabilis?... Profecto, Philothea, nihil corrumpit devotio, immo, ubi vera est, perficit omnia: quodsi obsit legitimo muneri a Deo unicuique assegnato, haud dubie falsi damnanda est» (Œuvres, t. III (Annecy, 1893), pp. 19-20: Introduction à la vie dévote; partie I, chap. 3).

De quo argomento placeat mente revolvere ornatissimam aliam eius sententiam. Moraliter ipse interpretatur imperium a Deo tehuri impertitum, ut herbam germinet virentem et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum iuxta semen sum (Cf Gn 1,11). «Nonne usu rerum videmus herbas et fructus non obtinere aequum incrementum et maturitatem, nisi cum ferant grana et semina, quae inserviant suboli et procreationi herbarum et arborum similis generis? Numquid nostrae virtutes iustam habent mensuram et suppetens robur, nisi eae egignant in nobis progressionis desideria, quae veluti spiritualia semina ad novos gradus virtutum perficiendos perducant? Mihi videtur terra cordis iuberi germinare herbas virtutum, quae ferant fructus sanctorum operum, iuberi unumquodque secundum genus suum producere semina desideriorum et consilia adsidui auctus et progressus. Quodsi virtus non habeat granum et semen talis desiderii, nullo modo dicatur sibi sufficiens et matura» (Œuvres, t. V (Annecy, 1894), p. 82: Traité de l'amour de Dieu, lib. VIII, chap. 8).

In Concilii Decreto de Oecumenismo statutum est: «Integra doctrina lucide exponatur omnino oportet. Nil ab oecumenismo tam alienum est quam ille falsus irenismus, quo puritas doctrinae catholicae detrimentum patitur et eius sensus genuinus et certus obscuratur ... Insuper in dialogo oecumenico theologi catholici, doctrinae Ecclesiae inhaerentes, una cum fratribus seiunctis investigationem peragentes de divinis mysteriis, cum veritatis amore, caritate et humilitate progredi debent» (CONC. VAT. II, Decretum de Oecumenismo Unitatis rediniegratio, cap. II, n. 11: AAS 57 (1965), p. 99). In serendis colloquiis cum heterodoxis Salesius saeculorum aetatibus nostra praevenit tempora et consuetudines; atque eius via et ratio in clarissima luce imitandi moris versatur. Summa in eo sanctitas vitae, summa comitas et benignitas. Numquam pugnax in disputando, diligit errantes, cum emendat errores; diversus, non aversus, appropinquat lucernae lucernam; in amando, orando, collustrando pertinax, scit longas pati moras, scit gradatim ad plenitudinem veritatis, a qua desciscere, quam minuere nulli fas est, devios deducere. Quo fructu et exitu? Solum in Chaballicensibus complura milia hominum ad coniunctionem cum Apostolica Sede eius ope rediere.

Haud minus quam in serendis disputationibus ingenium ad bene scribendum ei praestantissimum fuit. Quanta in libris, ab ipso elucubratis, doctrinae sincera copia, quanta perspicuitas mentis, quanta nativis charitibus aurea venustas! Res ab ipso pertractata in suum numerum procedit: delectat, docet, movet quam maxime.

Cum scribit, quemadmodum cum orationes ad populum habebat, a legentibus aeque ac a suis olim auditoribus unum metuitur, ne citius desinat. Eloquium autem eius possidet illam, quae quidem excellentissima artis dos existit, nempe vivacem sine occasu perennitatem, quam quidem Pindarus splendide expressit: «Nam si quis praeclare aliquid dixerit, hoc incedit resonans immortaliter: perque tellurem valde fructiferam et per mare transit, insignium facinorum radius inextinctus semper» (PINDARUS., Isth. Od. IV. vv. 45-47).

Catholicis scriptoribus et diurnariis caelestis Patronus opifer datus, exemplo moneat eos, auctoritate dirigat, ut numquam lucro fallaces et praeiudicatis opinionibus decepti, sed Christi sensu praediti et veritatis simplices rectique cultores in communem utilitatem munere suo fungantur et de catholico nomine, cui inserviunt, egregie mereantur. Quodsi ita agent, Decreto de instrumentis communicationis socialis (cap. 14) Oecumenici Concilii Vaticani II, praeconio laudis digno obtemperabunt obsequio nec misere fallent in se positam spei plenam exspectationem.

Posthac verae reddendae effigiei sanctissimi Genevensis Episcopi deerit perinsigne lineamentum, si silentio praeteribitur, quam excellens et abundans sit eius doctrina de mysterio Ecclesiae deque huius amplitudine, natura, auctoritate. Erga Ecclesiam matrem et magistram, ubi in cathedra unitatis posita est doctrina veritatis, quam studiosa fuit eius reverentia — ceterum communis Sanctorum laus — et quanti obsequii plenum eius fuit adsiduum et amabile studium!

Quaenam et ubinam sint fundamenta Ecclesiae explanavit is ita dilucide, ut ad Oecumenici Concilii Constitutionem dogmaticam Lumen gentium interpretandam et enucleandam usui haud modico esse videatur. Alibi aliis legendis omissis, haec proponimus: «Dominus noster est fundamentum et fundator, fundamentum sine alio fundamento, fundamentum Ecclesiae naturalis, mosaicae et evangelicae, fundamentum perpetuum et immortale, fundamentum Ecclesiae militantis et triumphantis, fundamentum ex se ipso, fundamentum nostrae fidei, spei, caritatis et sacramentorum virtutis. Sanctus Petrus est fundamentum et non fundator totius Ecclesiae, fundamentum utique at fundatum in alio fundamento quod est Dominus noster, fundamentum solius Ecclesiae evangelicae, fundamentum successionibus obnoxium, fundamentum Ecclesiae militantis, non Ecclesiae triumphantis, fundamentum ex participatione, fundamentum ministerii, ...non dominii, nequaquam fundamentum nostrae fidei, spei, caritatis et sacramentorum virtutis...

«Verumtamen in potestate et in gubernatione Sanctus Petrus praeit ceteros quatenus caput superat membra: nam ipse constitutus est pastor ordinarius et supremum caput Ecclesiae, ceteri missi et assignati plena cum potestate et auctoritate in Ecclesiae reliquas partes eadem ratione ac Sanctus Petrus, praeterquam quod Sanctus Petrus exstat caput omnium et ipsorum pastor, acque ac universae christianorum universitatis.

«Fuerunt itaque ii fundamenta Ecclesiae cum eo aequaliter quod attinet ad conversionem animarum et doctrinam. Attamen, quod spectat potestatem et gubernationem, ipsi fuerunt inaequaliter, quoniam Sanctus Petrus erat caput ordinarium, non tantum ceterarum partium universae Ecclesiae, sed etiam Apostolorum. Etenim Dominus super cum aedificavit universam suam Ecclesiam, cuius ipsi fuerunt non tantum partes, sed praecipuae et conspicuae partes» (Œuvres, t. I (Annecy, 1892), pp. 237-238 et 239: Controverses, pars II, cap. VI, art. 2).

Prorsus dignum est, ut intellegenti iudicio et alta cogitatione ponderetur illa, quam Salesius instituit similitudinem inter Abraham et Sanctum Petrum. Uterque petra, uterque pater credentium, uterque pater multarum gentium, nempe subolis, ob remunerationem fidei in Christum, promissae alteri veluti arenae maris et rutilantium in caelis siderum multitudinis, alteri ovium et agnorum immensi gregis: «Quodsi Abraham ita vocatus est, quia debebat fieri pater complurium populorum, S. Petrus hoc nomen accepit, quia super ipsum quasi supra firmam petram debebat fundari multitudo christianorum: ob quam similitudinem S. Bernardus nuncupat S. Petri dignitatem patriarchatum Abraham» (Cf ibid. p. 230; S. BERNARDUS CLARAEVALLENSIS, De consideratione, lib. II, cap. 8. n. 15: PL 182, 751).

Hisce cogitatis votis, propositis vitae, intemeratae asserenda catholicae fidei plenitudine, quarto exeunte saeculo a Sancti Francisci Salesii ortu instauranda sollemnia omni cum industria exornate. Obsequio vestro, reciprocante communione sanctorum, Doctor optimus, Ecclesiae sanctae lumen respondebit meritorum suorum patrocinio et validae apud Deum misericordis deprecationis auxilio.

Sapientissimus ductor animorum impetret vobis suavitatem mansuetudinis divini Redemptoris, qui nobis praecipit, ut simus mites et humiles corde, et quatenus tales possessuri terras.

Doctor spiritualium viarum, conferto agmine alumnos introducat in semitas pulchras et rectas, quas legibus aptis communivit; exsuscitet flammantiorem caritatis ignem, salutis aeternae comparandae hominibus studium, docens cultores suos diligere non verbo et lingua, sed opere et veritate (Cf 1 Io 3,18); sustentet in officio fideliter implendo episcopali ordine auctos, quorum est decus et exemplar; amanti vigilantia circumstet Institutum sacrarum virginum a Visitatione, cuius est conditor, S. Ioannis Bosco Salesianam familiam et ceteras, quae ab eo expetierunt rationes et principia speciemque spiritualis vitae, benigno tueatur obtutu, scriptoribus et diurnariis catholicis id suadeat et impetret, ut conscientia pura et fide bona ad veritatem quam maxime accedant; salutariter precando arrideat Annecio et Sabaudiae, dulci sibi natali solo, ut hoc prisca pietate reflorescat et gemmet, Genevae, sui honoris sedi, et Helvetiae itemque Pedemontanae regioni incrementa Evangelicae lutis et pacos exoret, universis denique, in sui nominis honorem saecularia sollemnia peracturis, hoc conferat, ut ipsis secundum sui magisterii placita succrescat «arbor desiderii sanctitatis» («L'arbre du désir de sainteté»: Œuvres, t. XII (Annecy, 1902), p. 264: lettre du 3 mai 1604 à la Baronne de Chantal), cunctis charismata meliora largiter deposcat.

Multum optantes ut Nobis quoque, tot inter ardua et improvisa, in ministerio Nostro recte, fortiter et suaviter fungendo, more modoque suo, Sanctus Franciscus Salesius opifer adsit, vobis, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, et clero ac populo moderationi vestrae commisso, Apostolicam Benedictionem, effusae dulcedinis caelestis gratiae auspicem et pignus, peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Ianuarii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

PAULUS PP. VI


* AAS 59 (1967), pp. 113-123

 

top