The Holy See
back up
Search
riga

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

AFRICAE TERRARUM

PAULUS PP. VI

VENERABILES FRATRES
ET DILECTI FILII
APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
ET PROSPERITATEM

 

1. AFRICAE TERRARUM quarundam memoria, quas Deo dante non multo ante visimus quam vicaria Christi in terris potestas Nobis permitteretur, grata laetaque etiamnunc in mente Nostra versatur. Tunc enim sensus vivissimi animum Nostrum permoverunt, cum oculis mirantibus paeneque obstupefactis subiit Africae recentioris imago, licuitque Nobis christianae vitae prima initia illis in terris ex propinquo cernere, tum cognoscendi studium, deinde voluntatem se se renovandi, postremo cupiditatem eos expediendi nodos, ex Civitatum recens adepta libertate natos. In primis vero ardens pietatis fervor ac Vigor, quibus novae christianorum communitates inflammabantur, planum Nobis fecerunt, Africam Regno Dei iam patere.

Ab illis diebus voces gentium Africanarum, perinde atque verba, quae Sanctus Paulus per somnum audivit, cum in Troade esset (1), non intermittunt ita in animo Nostro personare: Venite, opem ferte, cum tempus instet! Nolite cuncctari, quia iam sumus ad vos excipiendos parati (2).

2. Postquam vero ad Beati Petri Cathedram sumus evecti, inter ceteras apostolatus provincias, quas obtinemus, nunc maxime Africam quasi praecipuam quandam pastoralis ministerii Nostri partem ducimus; dumque ferventiores Deo preces adhibemus, diligentiores item sive ad rerum religiosarum, sive ad civilium processus, qui in ea continenti terra efficiuntur, mentem attendimus.

Hisce igitur animi sensibus permoti, eadem ex Cathedra, unde Decessor Noster imm. rec. Pius XII decem abhinc annos Encyclicas Litteras, a verbis Fidei donum incipientes (3), edidit — quod sane documentum novas veluti vias monstravit, quibus Evangelium illi terrae inferretur — hunc qui sequitur nuntium ad Africam mittere optamus, quasi magni illius Pontificis sermonem apta continuatione producamus. Qua ratione cupimus, ut ad universos perveniat Afros testimonium paternae Nostrae caritatis certaeque Nostrae spei, flagrantium denique votorum, quae de futura religiosae civilisque vitae in eorum Nationibus prosperitate concipimus.

I

3. Sed Africam salutaturi, facere non possumus, quin de vetustis et ad gloriam insignibus christianis rebus, quae ibi sunt factae, recogitemus. Convolat scilicet cogitatio Nostra ad christianas in Africa Ecclesias, quarum origo a temporibus apostolicis ducitur atque, prouti memoria traditum est, nomine et doctrina Marci Evangelistae decoratur. Memoriam pariter repetimus innumerae sanctorum virorum, martyrum, confessorum virginumque multitudinis, ad easdem Ecclesias pertinentis. Re hamque vera a II ad IV saeculum p. Ch. n. in aquiloniis Africae partibus christianorum vita multiplici operum genere enituit, quorum non pauci sive divinarum rerum doctrina sive orationis colore longe inter aequales praestiterunt.

Continuo enim occurrunt magnorum doctorum scriptorumque nomina: hoc est Origenis, S. Athanasii, S. Cyrilli, scholae videlicet luminum, quae Alexandrina vocatur; in opposita autem superioris Africae ora, nomina eminent Tertulliani, S. Cypriani, in primis vero S. Augustini, qui sane christianae gentis clarissima lux est putandus. Commemorare etiam iuvat insignes sanctosque eremitas Paulum, Antonium, Pacomium, primos illius monasticae vitae conditores, quae subinde, eorum praelucente exemplo, per Orientis et Occidentis regiones propagata est. Inter ceteros demum silentio praeterire nolumus S. Frumentium, Abba Salama appellatum, qui, episcopali dignitate a S. Athanasio auctus, Aethiopiae apostolus exstitit.

Porro tum hi clara virtute homines, tum praestantissimi santissimique Summi Pontifices, in Africa orti, id est Victor I, Melchiades et Gelasius I, communi veluti hereditate ab universa possidentur Ecclesia. Auctorum vero christianae Africae scripta maximi momenti nostra etiam aetate sunt, ut quis, sacris Litteris illustratus, rerum gestarum historiam pervestiget atque cognoscat, quae ad hominum salutem attinent.

4. Attamen, dum veterum Africae christianae laudum redintegramus memoriam, eas impensa prosequi observantia placet Ecclesias, quibuscum haud plena utimur communione: Ecclesiam dicimus Graecam Alexandrini Patriarchatus Ecclesiam Coptam Aegypti et Ecclesiam Aethiopicam. Ipsae enim communes cum catholica Ecclesia et originem et doctrinam et spiritualem disciplinam hereditarias habent a magnis Patribus sanctisque viris, qui non modo ad earum regiones, sed ad universam etiam Ecclesiam antiquam pertinent. Huc accedit quod tot egregia opera patraverunt durasque acerbitates perpessae sunt, ne umquam per varietatem temporum christianum nomen in Africa restingueretur.

Cum autem inter Oecumenicum Concilium Vaticanum II fraternae cum earundem Patriarchis rationes sint instauratae, votis precibusque susceptis Nos diem festinamus, quo Ecclesiae illae cum catholica coniungantur, idque vehementer optamus, ut cum istae tum haec iam nunc incipiant melius inter se cognoscere et intellegere. Hoc enim si primum ponatur, necesse est animorum coniunctio sequatur.

5. Honorificis praeterea verbis omnes homines prosequi cupimus, qui Mahumedanam doctrinam profitentur Africamque incolunt. Quod enim ipsis quaedam cum christiana religione communia sunt, bona inde Nobis spes affertur, ut utrimque fructuosum colloquium seramus. Expetimus interea ut etiam in vita sociali, in qua una degant unaque operentur Mahumedani et christiani homines, non tantum inter se vereantur, sed etiam operam simul iunctim conferant ad praecipua hominum iura agnoscenda atque servanda.

6. Novas denique Africae res publicas comiter compellamus; quae, quamvis recens constitutae sint, tamen in Summis Consiliis, ex omni Civitate coactis, cum vetustissimis orbis terrarum nationibus consederunt, ut cum iisdem ad pacem populorum tuendam firmandamque operam socient.

Veruntamen in iis rerum adiunctis nunc Africa tota versatur, quae multum prudentiae et cautionis habeant. Nam primo tempore elapso, in quo recentiores nationes libertatem sunt adeptae, aetatem eaedem nunc ingressae sunt, qua res suas et componere et firmare nitantur.

Quod fere ubique, publica disciplina et pace integris, nationes illae suis legibus et iudiciis uti coeperunt, id revera eiusmodi est, ut simul moderatoribus civibusque honori vertatur, qui ad ipsum efficiendum contulerint, simul iubeat bona in posterum sperare. Quod sicubi vero — pro dolor! — publicarum rerum status ad optatam firmitatem nondum pervenit, sed vis praeponderavit ac praeponderat, iustum idcirco omnino non est, vel cunctum quendam populum, vel cunctam quandam nationem, vel — quod peius est — cunctam continentem terram una eademque obstringere criminatione.

II

7. Qui semper laetati sumus in investigationibus ac studiis de Africa florentibus, magnam nunc ex hoc voluptatem capimus, quod Africae res sive gestas, sive traditas videmus latius latiusque cognosci et vulgari. Id enim, dum recta ratione fiat et ex veritate manet, non potest quin ad hoc viam sternat, ut et praeteritus et praesens Africae status melius intellegatur diligentiusque expendatur.

Ita, ut exemplum supponamus, recentissima veterum Africae gentium indagatio, licet in litteratis monumentis non consistat, multiplex tamen animo occurrit, et propriis utique notis instructa, et usibus ad provinciam rerum sive religiosarum, sive socialium attinentibus; quae omnia peritissimi viri per partes utiliter scrutantur et penitus introspiciunt. Ex quo fit, ut sat multi mores vel ritus, qui olim tantummodo insolentes et rudes visi sint, hac nostra aetate, moribus gentium accuratius investigatis, in nervis inhaerere putentur peculiarium disciplinarum socialium, quas discere et observare aequum sit.

Quas ob causas opportunum Nobis videtur nonnullas rerum notitias generatim percensere, veterum cultiorumque Africae populorum proprias, utpote quarum moralis et religiosa vis haud parum considerationis, Nostra quidem sententia, postulet.

8. Omnibus traditis Africae memoriis, firmi instar fundamenti, semper spiritualis vitae sensus subest. Qui sensus non eum quidem capit intellectum, quem animisticum docti viri vocabant, in religionum historia superiore saeculo exeunte tale verbum usurpantes; sed alium, altiorem videlicet, latiorem communioremque, ex quo cuncta creata ipsaque aspectabilis natura cum universitate rerum invisibilium et spiritualium coniuncta putantur. Quod ad hominem proprie pertinet, is neque ut mera materia neque terrestris huius vitae terminis circumscriptus existimatur, sed in eo aliud quiddam spirituale et efficax inesse conceditur, ita ut mortalis eius vita semper cum vita, quae post mortem incipit, conexa censeatur.

Huiusce autem spiritualis sensus gravissima communisque pars est notio Dei, quippe qui tamquam prima et ultima rerum omnium causa habeatur. Talis sane notio, quae verius percepta quam descripte excussa, veriusque in vitae usum traducta quam cogitatione comprehensa putanda est, aliis longe aliter humanae culturae formis exprimitur. Re enim vera praesens Dei sensus, ut entis superni, personalis, mystici, Afrorum mores penitus imbuit.

Deum igitur ab iis adiri videmus in rerum adiunctis nunc sollemnibus nunc gravissimis, in quibus nimirum ad alium deprecatorem confugere inane opinentur; eundemque praeterea, omni divinae potentiae abiecto timore, Patrem plerumque invocari. Quae vero preces ei vel singulatim vel communiter adhibentur, ingenuae eae sunt animumque audientium nonnumquam permovent; inter sacra autem, ab ipsis factitata, primitiarum sacrificium sua munditia atque significatione praestat.

9. Ex traditis Africae memoriis id etiam efficitur, omnibus illis gentibus proprium et commune esse humanam dignitatem observare.

Fatendum quidem est in Africa consecuta esse errata factosque etiam ritus, quae cum dignitatis humanae observantia pugnare viderentur; sed de erratis agitur, quibus eorum auctores ipsi laboraverunt quaeque summi Dei beneficio, sicut de servitute contigit, vel iam interierunt vel mox interibunt.

Haec, de qua dicimus, hominis observantia colligitur ex rationibus, licet non uno tenore ordinatis, quibus vel pueri instituuntur, vel homines in societatem cooptantur, vel vitam socialem et publicam cum ceteris communicant iuxta traditam disciplinam cuiusvis gentis propriam.

10. Accedit quod ex traditis Africae memoriis peculiaris hisce gentibus sensus familiae est. Ad hoc quod attinet, illud Nostra magni interest, ut illustremus quanta vis virtusque moralis et religiosa insit in amore erga familiam. Hic enim praeclare etiam maiorum veneratione declaratur, quam in multis iisque vulgatissimis religionis caerimoniis testatam videmus.

Unde haud obscure cogitur familiam omnibus Afris reapse sedem esse, ubi homo nascitur et operatur; ubi praesidium et incolumitatem, quae ei opus sunt, invenit; ubi denique tutam et continuam cum maioribus suis coniunctionem nanciscitur, post mortem superstitibus.

11. In familiae autem finibus, insignis singularisque est muneris et auctoritatis patrisfamilias observantia. Id enim officii, etsi dissimile et aliud aliis in continentis terrae regionibus exsistit et apparet, ita tamen vulgatum inveteratumque est, ut iure merito veluti proprium et commune indicium traditarum Africae memoriarum existimetur.

Patria potestas in ipsis societatibus prorsus servatur, in quas matres dominantur, ubi, etiamsi et bonorum possessiones et socialis liberorum condicio in finibus gentis maternae regantur, moralis tamen patris auctoritas in domestica ordinatione nequaquam minuitur.

Eadem de causa fit etiam ut, in quibusdam Africae coetibus, patrifamilias certum quoddam sacerdotis munus concedatur, propter quod, dum religionis caerimonias Vetere more inductas peragit, non modo inter familiam suam et maiores, sed etiam inter familiam suam et Deum se medium gerit.

12. Quod ad consortionis autem vitam attinet, uti ex Africae historia cogitur, ipsa imaginem familiae reddit et auget. Quo in loco facile perspicimus cum inter propinquos, tum in re publica socialis vitae communionem pro officio itemque pro iure cuiusque hominis duci. Sed huius iuris functionem nemo consequi potest, nisi se ad eam comparat certis factis initiamentis, quae eo spectant ut iuvenum ingenium effingant eosque ad traditos mores consuetudinesque suae societatis instituant.

13. Nostris vero diebus ea Africam pervasit alacritas progrediendi, quae ad nova vitae genera amplectenda, vel a doctis viris vel a technicis inducta, alliciat. Iamvero hoc progrediendi studium nullo modo cum praecipuis momentis traditorum institutorum ad mores religionemve spectantium, quae supra breviter commemoravimus, pugnat. Dixeris enim, ea rerum momenta ad ipsam legem naturae, in omnium animis insitam, aliquatenus pertinere, qua certe quovis tempore omnium hominum ordinata societas continetur.

Hanc ob causam eaquum esse opinamur, non solum bona eiusmodi quasi traditam a superioribus aetatibus hereditatem observari et coli, sed eorum etiam sive vim sive significationem redintegrari. Attamen ex iis, quae civilis cultus hac aetate proponit, oportet interdum ut populi probe eligant: coarguant et abiciant falsa bona, quibus optima forma vitae humanne diminuitur, accipiant vero munera egregia et utilia, quae una cum rebus praeclaris sibi propriis secundum indolem suam provehere studeant (4): Itaque novae huius vitae formae ex bonis sive praeteriti sive volventis temporis manabunt, atque adulescenti hominum stirpi tamquam validum et praesens patrimonium exsistent.

14. Catholica Ecclesia moralia atque religiosa momenta, veterum Africae memoriarum propria, plurimum observat, non modo ob eorundem significationem, sed eam etiam ob causam, quod ea instar providi et peropportuni fundamenti censet, cui sacri Evangelii superfundatur nuntiatio novaque societas, quae Christo innititur, superimponatur, quemadmodum Nosmetipsi explicavimus, cum in sanctorum caelitum numerum Martyres Ugandenses ascripsimus, primos nempe christianae sanctitatis flores in Africa recentiore, e vivo eius historiae veluti caudice natos (5).

Cum enim Christi doctrina et redemptio omnia compleat, renovet et perficiat bona, in traditis hominum moribus insita, Africanus idcirco homo, dum christianis sacris initiatur, non cogitur quidem semetipsum repudiare, sed veteres suae gentis virtutes in spiritu et veritate (6) resumit.

III

15. Haec autem tam laudanda ac praestabilis ratio bonorum moralium et religiosorum Africanae vitae consuetudinis, a maioribus acceptae, nihil sane impedit, quominus incommodam etiam minusque probandam rerum condicionem inspiciamus, quam nunc Africa praefert, quaeque animum Nostrum vehementi dolore et sollicitudine afficit. Loquimur scilicet de turbis et caedibus, quibus variae Africae regiones sunt commotae et adhuc commoventur, et e quibus aerumnae et miseriae, maxime inter gentes inermes, operibus suis quiete vacantes, oriuntur. Quid vero dicamus, cum, ut pro! factum est, vis eo pervenerit, ut paene totius cuiusdam gentis excidium aequet et intra unius eiusdemque Civitatis fines diversas hominum stirpes inter se confligere iubeat? Neque oblitterare possumus offensiones, cruciatus, mortes, quae passi sunt etiam Episcopi, sacerdotes, religiosi viri et virgines Deo devotae, laici sive catholici sive incatholici, sive Africani sive non Africani, quorum labores alio non pertinebant nisi ad spiritualem utilitatem autochthonum populorum.

Christianorum igitur communitates subito desertae sunt ab aliisque seiunctae, eo quod sacerdotes exsilio erant multati, atque adeo in rerum condicione versantur, quae angoris non modici causa est.

Attamen, his perturbationibus neglectis, spes bona praeponderat. Fidentiore propterea animo preces admovemus Deo, Patri nostro, ut iniuste necatis requiem concedat, ignoscat noxiis, omnibus ingerat fastidium violentiae et belli, desiderium pacis confirmet, Moderatorum mentes componat ad legitima populorum optata perspicienda.

16. Quae omnia libertatis pronuntiatione sunt capta, ea legum latione recte temperata earumque tranquilla exsecutione corroborentur oportet. Non solum ergo necesse est appetitionem vim inferendi abicere, sed etiam malum potestatis usum vitare atque repellere (7).

Pacificus vitae cursus atque institutorum stabilitas, hac aetate, in qua novae Africae Civitates versantur, causa prorsus necessariae sunt putandae profectus, cum id efficiant, ut universi cives sollertes ac navi fiant consortes novae societatis constituendae sive in publicis institutis, sive in consociationibus inceptisve privatis.

Haec vero ratio vitae communitatis participandae in praesenti propositis socialibus recte digestis magis amplificatur, quibus considerandis atque efficiendis nunc deditae sunt laudabili nisu Auctoritates Africanae. Tali profecto modo, dum res socialis et oeconomica progreditur, priscis et angustis finibus tribuum posthabitis, omnes homines ad civilem illam cogitandi rationem informantur, qua bonum commune privato et illiberali studio antefertur; dummodo tamen in mutua Civitatum necessitudine pax summo servetur studio, quae sane primaria cuiusvis profectus condicio est.

17. Inter impedimenta, quae plenum recentiorum Africae Nationum progressum magis arduum efficere possunt, recensendum etiam est iniquum stirpium discrimen, cuius, pro dolor! significationes, graves ac diversae inter se, in Africa quoque praebentur.

Hoc autem stirpis studium, quemadmodum expressis verbis et iterato, quoad varias suas rationes, ab Oecumenico Concilio Vaticano II est improbatum, utpote cum dignitatem hominis laedat, a Christi mente alienum sit (8) et Dei proposito contrarium (9), ita a Nobismetipsis reprehensum est in Litteris Encyclicis, quibus index Populorum progressio, quippe quod obstet et impediat, quominus humana societas . . . aequior efficiatur, eademque firmius pleniusque in mutua universorum hominum necessitudine consistat (10). Neque ab re est memorare Episcopos catholicos, etiam recenti aetate, non omisisse quominus, gravibus verbis usi, ubi opus esset, de tuendis iuribus violatis monerent.

Ut notum est, aequalitas inter universos homines in communi origine innititur et in communi fine, ad quem contendunt omnes qui sunt humanae familiae participes: Cum omnes homines, anima rationali pollentes et ad imaginem Dei creati, eandem naturam eandemque originem habeant, cumque, a Christo redempti, eadem vocatione et destinatione fruantur, fundamentalis aequalitas inter omnes magis magisque agnoscenda est (11). Quod idem exposcit, ut in civili hominum societate primaria cuiusvis iura cotidie magis perspicue agnoscantur. Ex quo consequitur, ut non modo discrimina et munera singulorum propria non auferantur, sed potius teneantur et inter se congruenter componantur. Quapropter legitime homines expetunt, ut iis iuribus frui possint, quae ex sua ipsorum humana dignitate proficiscantur.

18. Oportet magni quidem aestimentur ea, quae amplae communitates, ab aliis continentibus terris profectae, praesertim effecerint in quibusdam Africae regionibus, quas multum iam tempus tamquam suam patriam habent. Nam earum opera laetos fructus protulerunt; earum studium et exquisita, qua erant ornatae, doctrina magnas congesserunt divitias et proventuum paraverunt subsidia, unde non paucae utilitates perceptae sunt etiam a gentibus autochthonum. Est tamen fatendum ad hoc opus exsequendum totum populum, diversa quidem ratione, contulisse; qui iure merito poscit, ut ad publicam rem accedat, ut nationis reditus ad iustitiae praecepta distribuantur, ut denique ea agnoscantur iura primaria, quae ordinationibus respuantur, in re oeconomica, sociali, civili et psychologica repagula quaedam non sine fallacia servantibus.

Augescentes nunc opes ibidem — ceterum ut ubique terrarum — effecerunt, ut gentes diversae artiore in dies nexu eoque necessario inter se coniungerentur, quasi ostenderent alias aliis ad proficiendum indigere. Haec communis ac sociae operae necessitas aperte monet, ut mutui timoris veluti umbra dispellatur atque via ineatur ad immutandas, sine detrimentosis rei publicae turbinibus, condiciones, quae haud parum iniustitiae, oppressionis, violationis dignitatis humanae secum ferant, et praepediant, ne homines liberalitatis officiis devinciantur volentesque mutuam suam operam ad bonum commune provehendum conferant.

19. Eiusmodi vero rerum status christianos impellit, ut de amore recogitent, quo alias homines prosequantur oportet, Christi verba illa meditantes: omnes enim vos fratres estis (12). Germanus enim rei christianae et in singulis et in societate profectus cum alacriore in dies exercitatione amoris erga proximos una simul procedit, qui christiano cuilibet imperat, ut in rebus, in moribus et in doctrinis fratrum progressiones, prout fieri possit, incitet.

Quod iter non est sane expeditum, cum plurima exstent impedimenta; sed non licet animum demittere, quo ad celsa quaeque assequenda est opus. Ad hoc quod attinet, arbitramur, omnes utilitatem capere posse, si evangelicum mutuae caritatis nuntium in animis volverint, id agentes, ut, diffidentia ac timore abiectis, alii alios necessitudine attingant et inter se colloquia serant, utque fundamentum solidum et stabile iaciant, quo futura suae patriae fortuna nitatur.

IV

20. Pleraeque Africae Civitates, ad progressionem quod spectat, gravibus difficultatibus laborant. Equidem universos homines haud ita pridem compellavimus, ut integra personae humanae perfectio ab omnibus agnosceretur tamquam quaestio sine cunctatione dissolvenda, quae cunctos maneret populos. In mutiplici operum inceptorumque compositione, quam res requirit, magnae sane partes Africae erunt tribuendae. Subsidia necessaria sunt, ut capta progressionis promovendae consilia perficiantur; necessarii sunt homines, qui variarum artium peritia excellant.

Qua super re duae nominatim quaestiones Nobis occurrunt, quippe quae in praesentibus Africae rerum adiunctis summi videantur esse ponderis. Quarum altera in eo vertitur, ut omni vi litterarum ignoratio oppugnetur et pergat nisus ad institutionem scholis multiplicatis latius latiusque vulgandam. Eadem enim Nostra compellatione monuimus primam institutionem, qua litterarum tradantur initia, praecipue ab iis affectari, qui de progressione ineunt consilia. Illa enim veluti fames qua eruditio esuritur, non minus acerba est quam cibi desiderium (13). Idque praeterea opus erit, ut quae disciplinae in scholis doceantur, veris Africae necessitatibus, huiusce aetatis propriis, aptius respondeant. Eapropter debitum obtineant locum praecepta ad artes professionesque spectantia, ratione praesertim habita utilitatum vitae rusticanae, in qua maximum inest momentum.

Altera vero quaestio respicit condicionem agriculturae, quae saepe modis et rationibus utitur, iam non cum praesenti rerum statu congruentibus. Ad hanc quaestionem quod attinet, summopere cupimus, ut ea quam primum dissolvatur ad opportunas eas normas, quas antea Decessor Noster fel. rec. Ioannes XXIII tradidit in Encyclicis Litteris, quibus Mater et Magistra initium (14), quasque postea Nosmetipsi, non uno tempore, et iteravimus et scribendo amplificavimus (15).

21. Rerum oeconomicarum in Africa condicio non eo tantum mutavisse putanda est, quod novae Civitates iam suis iuribus uti coeperunt . Ex contrario adepta ab ipsis libertas illarum rationes cum nationibus in re oeconomica prosperioribus quandoque difficiliores effecit; timor enim incessit animos, ne sibi parta libertas et suis legibus vivendi potestas delatis pecuniariis subsidiis et technicorum adiumentis imminuerentur. Nam nationes Africanae, non secus atque aliae Civitates in iisdem condicionibus versantes, suas necessitates non ignorant, sed iure meritoque suae etiam libertatis retinentissimae sunt.

Ad has autem suspiciones et causas, e quibus oriuntur, vincendas, novae coloniarum dicionis nomine appellatas, petivimus ut universale quoddam aerarium constitueretur, quo sociata omnium populorum opera et significaretur et ad effectum adduceretur (16).

Populorum dignitas, quibus subsidia mittuntur, plane servetur oportet . Hi enim, quemadmodum Decessor Noster f. r. Ioannes XXIII affirmavit, in hoc rei oeconomicae et socialis progressu, sive praecipuas partes sibi tribuendas esse sentiant, sive in se huius efficiendae rei onus potissimum recidere (17). Nos autem de iisdem diximus. eos suae cuiusque fortunae auctores ipsos fieri (18).

Quodsi aeque huiusmodi voluntas sive suae dignitatis vindicandae, sive suas partes in se recipiendi servetur, sponte consequetur, ut hi populi non solum se gratos ostendant et amicitias renovent, sed praesertim acceptis subsidiis apte utantur ex iisque uberem fructum capiant.

22. Bona spe ducimur fore, ut futura tempora recte composita in Africa agantur, si simul consuetudines antiquitus inductas retinuerit, simul novum vigorem ex usu christianae religionis et hodierni cultus humani ceperit. Potissimum confidimus, christianos homines, hoc nomine dignos, modo sint conscii quo honore humanum opus fruatur, quidque bonum omnium commune postulet, praestantissime esse collaturos ad civilem suarum Civitatum statum confirmandum.

Hac de causa volumus cunctis filiis Africanae terrae et omnibus, qui bona praediti voluntate, ibi degunt et operantur, salutem dicere, adhibere hortamenta, eorum erigere animos:

V

23. Imprimis autem ad vos, Venerabiles Fratres, et ad proximos operae vestrae socios, ad sacerdotes, ad religiosos, ad sacras virgines Deo devotas, ad viros feminasque auxiliatores e laicorum ordine Nos convertimus. Vos namque, sacri Praesules, obitis communitatis ministerium, . . . loco Dei praesidentes gregi, cuius estis pastores, ut doctrinae magistri, sacri cultus sacerdotes, gubernationis ministri (19) Ecclesiae. Vestrum igitur est curare, ut inter se christiana res ac veteres Africae consuetudines impense efficienterque occurrant atque adiuvent.

Re enim vera profectus Ecclesiae in Africa magni solacii materiam praebet, cum Ecclesia fere ubique Hierarchiam locorum propriam habeat constitutam. Non enim exspectavit incepta populi autochthonis fautorum, ut Africanos homines ad graviora munera sacerdotii et episcopatus eveheret; sed id iam fecerat, sapientibus ducta normis, praesertim a proximis Decessoribus Nostris editis.

Quodsi hinc animo gratissimo fateri debemus priores Evangelii praecones eximios suscepisse labores, ut semen spargerent Regni Dei, illinc recognoscamus oportet terram Africanam ad semen idem accipiendum ad fructusque fundendos idoneam fuisse.

24. Missionalibus praeteritorum temporum id interdum tribuitur quod bona primaria et germana, quae in moribus ac traditionibus antiquis inessent, non satis intellexerint. Ad hoc quod attinet, aperte confitendum est missionales, quamvis rationibus altioribus ducerentur et ex iis vim haurirent in opere suo magnanimo et praestantissimo perpetrando, tamen non potuisse quin sentiendi modum, sua aetate vigentem, aliquatenus imbiberent. Nam in anteactis temhoribus illis non semper copia data est perspiciendi sensum morum et historiae, litteris non consignatae, gentium, quibus Evangelium annuntiarent, merito tamen multorum ex iis factum est, ut primum scholaris institutio initium caperet, ut primum corporum valetudini disposite consuleretur, ut primum necessitudines cum ceteris partibus hominum familiae coniungerentur, ut primum iura personae humanae defenderentur, ut eae disciplinae inchoarentur et excolerentur, quae hodie ad communem cultum ingenii pertinere putentur. Alii iique multi laudem etiam sibi pepererunt, quod doctrinas anthropologicas studiis novis exquisitisque magnumque habentibus, momentum provexerunt. In primis vero concedatur oportet, actionem missionalium semper alienam fuisse a quaestus cupidine et caritate evangelica alitam, cum numquam sibi pepercerint, ut prolixe Africanis auxilium ferrent ad implicatas ipsorum regionum quaestiones humanas et sociales dissolvendas.

Quemadmodum supra diximus, missionales in Africa hac una de causa sunt commorati, ut scilicet nuntium pacis et Redemptionis cum Africanis communicare possent, Ecclesiae a Divino eius Auctore creditum. Huius amore incensi, illi patriam et familiam reliquerunt ac permulti in Africae bonum vitam profuderunt.

Eorum profecto laborum eorumque coeptorum vos, Venerabiles Fratres, impigri estis heredes, maxime conscii atque pergrati.

25. Sed si multa sunt perfecta, multa tamen supersunt facienda. Non solum enim perseverare oportet et inchoata opera ad exitum perducere - quae quidem progressione mirabili augentur et amplificantur - sed etiam gentibus opem ferre, quae etiamnum nuntium Christi expectant et cognoscere petunt. Profecto in haec ipsa tempora nostra cadunt Salvatoris verba: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam (20).

Peculiari modo hortamur vos, Venerabiles Fratres, qui Africae Ecclesiis praeestis, ut, dum in pastoralem christianarum communitatum curam incumbitis, nihil missum faciatis, ut Christus etiam ab iis plurimis, qui adhuc illum ignorant, cognoscatur (21).

Ac dum operam datis, ut in vestris communitatibus magis magisque eorum numerus augeatur, qui sacerdotalem et religiosam vitam amplectantur, simul hoc etiam efficiendum curate, ut eorundem educatio, in pietatis studio firmiter innixa, vere apostolica alacrisque evadat. Eodem tempore cura vestra versetur in laicis hominibus ad apostolatum informandis secundum eiusdem Concilii Oecumenici sapientissima praescripta (22).

26. Ad Nostros quoque vestrosque in Episcopatu Fratres, qui antiquioribus ac florentioribus Ecclesiis ceterarum continentium terrarum sunt praepositi, hortamenta Nostra pertinere cupimus, ut vos generoso animo iuvare pergant. Quas invitationes haec Apostolica Sedes adhibuit, praesertim per Encyclicas Litteras Fidei donum (23), ut sacerdotes, religiosi laicique homines se paratos praeberent ad sociam praestandam operam novellis Africae Ecclesiis, easdem Nos vehementiore sollicitudine commoti renovamus. Non enim putandum est, sive coepta iam opera, sive commoda, quae progressus rei technicae induxit, sacrarum Missionum difficultates prorsus abstulisse. Nam missionales, cum tot ardua et aspera perpeti debeant, ope nostra ac benevola laboris sui aestimatione adhuc indigent. Africae Ecclesiae perpetuo liberalique Christianorum omnium auxilio adhuc opus habent.

27. Africae condiciones, quae hodie sunt, postulant ut virium omnium conspiratio late foveatur. Prorsus necesse est, ut singulorum nisus inter se apte cohaereant. Quare ordinatio Missionalium Institutorum, quae de Evangelii in Africa propagatione optime merita sunt, adhuc censenda est ratio omnium efficacissima, quamvis agendi rationes hucusque adhibitae renovandae ac recognoscendae sint, ut eae accommodentur mutatis rerum adiunctis, quae in sacram Hierarchiam et in humanum cultum antiquorum territoriorum sunt inductae. Itaque incepta singularum Ecclesiarum, quae, adiutricis ferendae operae causa, intra fines alicuius paroeciae vel dioecesis ineuntur, — cuiusmodi est cura ultro suscepta de peculiari quadam statione missionali — loci Episcopo parere debent atque, si opus sit, inniti Institutis Missionalibus, ut apostolici laboris aptae conexioni et perpetuitati prospiciatur.

Non sine magno animi solacio compertum habemus, alienigenas sacerdotes Africae Episcopis operam praestare, eosdemque una cum loci sacerdotibus in pastorale opus incumbere. Eos hortamur, ut apostolico muneri sibi demandato generose se devoveant atque, ad novum rerum politicarum et socialium cursum ultro se accommodantes, ministerii sui regionem pro altera patria habeant. Africanis vero Sacerdotibus verba commemoramus, quibus Concilium Oecumenicum eos monet, ut seipsos ceterosque fratres sacerdotii participes considerent tamquam unum . . . presbyterium (24) seu corpus sacerdotum, qui, mutua ducti aestimatione, alacriter una simul adlaborent ad Dei populum in unum congregandum.

Probamus praeterea atque opportunam arbitramur sociam plurium Institutorum operam, quae in eodem territorio sunt constituta.

Navitas quoque auxiliatorum laicorum, qui ibidem artem profitentur suam, providus quidam ferendi auxilii modus esse videtur, eademque plenam suam efficacitatem attingit, si sub Episcopi moderamine apte ordinata exerceatur.

28. Optamus praeterea, ut vos, Venerabiles Fratres, vosque maxime catholicis communitatibus ritus orientalis Praepositi, concordiam utilitatis plenam sociamque operam promovere studeatis cum ceteris christianorum communitatibus, ea incepta suscipiendo, quae rerum adiuncta suadeant quaeque in vestra sint potestate: idque ut scandalum divisionis pro posse tollatur (25). Qua de re laetamur, praescriptis Concilii Qecumenici Vaticani II servatis, conventus precandi, investigandi et agendi causa alicubi habitos esse, atque certos modos coniunctim statutos esse, quibus una simul verbo Dei in vernaculos sermones vertendo atque disseminando opera daretur.

Eadem fere vobis commendamus, quod attinet ad fovendas rationes cum aliarum religionum asseclis cumque omnibus, bonae voluntatis hominibus, hanc praesertim ob causam, ut civilis prosperitas ac sociale bonum populorum promoveantur, invicem variorum traditorum morum servata reverentia.

VI

29. Cum Concilium Oecumenicum Vaticanum II concluderetur, Patres Conciliares una Nobiscum ad praesentis aetatis homines, atque in primis ad supremos Civitatum Moderatores peculiarem nuntium miserunt. Cuius quidem opportunum ducimus geminos afferre locos, qui sequuntur: Aperte profitemur, nos auctoritatem vestram vestrumque imperium in honore habere; observantia prosegui vestrum munus; vestras iustas leges agnoscere; earundem cum auctores, tum exsecutores magni aestimare. At sacrosanctum verbum vobis proferre debemus: scilicet unum Deum magnum esse; unum Deum rerum omnium principium esse eundemque finem; Deum auctoritatis vestrae primam originem vestrarumque legum fundamentum.

Ecclesia a vobis postulat libertatem profitendi praedicandique suam fidem, libertatem amandi Deum suum eique serviendi, libertatem vivendi et suum vitae nuntium hominibus aferendi. Nihil vobis ab Ecclesia timendum est; eadem imaginem refert Magistri sui, cuius arcana actio nihil detrahit iuribus praecipuis vestris, immo a nativa fragilitate tuetur quidquid humanum est, illud ad altiorem dignitatem evehit, ac spe, veritate, pulchritudine perfundit (26).

30. Nunc autem, supremi Africae Civitatum Moderatores, vestrum est firmitatem tribuere institutis, quae in vestris Nationibus post civilem adeptam libettatem orta sunt. Ad vos pertinet renovare ad nostraeque aetatis rationes accommodare quaecumque bona veteres Africani mores tradiderunt. Per vos stat, ut leges, quibus in praesens Africae vita moderanda est, condantur, perficiantur, ad effectum adducantur. Qua in re semper vobis propositum fore confidimus, ut veram prosperitatem populis vestris procuretis. Fautores pacis vos exhibete, potiusque ad colloquia et ad pacta ineunda quam ad discidia et ad vim paratos, probe reminiscentes, pactionum faciendarum consuetudinem cum antiquissimis germanisque socialis vitae Africae institutis apprime congruere.

Concordiam gentium fovete, quae territoria vestra incolunt, libertatem religiosam tuentes (27) atque operam dantes, ut componantur, non autem exacerbentur discrimina ac discidia omnia, quae a stirpis diversitate proficiscantur. Nam novarum Nationum prosperitas concordiam omniumque virium coniunctionem prorsus requirit.

Nos studiosam voluntatem vestram laudamus et laboribus vestris bene precamur. Vobis id tribuat Deus, ut apte et vere res perspiciatis; ipse faciat, ut in animis vestris agendi alacritas honestis consiliis respondeat, sapientibusque legibus vos ipsos devovendi studium congruat; ipse denique optata expectationesque vestras ad prosperum adducat effectum.

VII

31. Si alias umquam, hodie potissimum nova Africa progrediendi vim atque incitamentum a filiis suis accipit, ab iis praesertim, qui, crebri iam atque in dies numero augescentes, in scholis et in studiorum Universitatibus docent, vel impigre operantur in iis doctorum coetibus, qui hodiernae Africae animum propriasque virtutes exprimunt.

Quemadmodum iam fecit Decessor Noster f. r. Ioannes XXIII in memoranda admissione die 1 mensis Aprilis, anno MCMLIX data (28), ita Nos quoque iuvat scriptores et artifices salutare iisdemque optima quaeque optare, omnes invitando ne a veritate inquirenda umquam desistant (29).

32. Africa indiget vobis, vestris studiis, vestris investigationibus, vestra arte, vestra doctrina; non solum ut praeterita eius aetas debito in honore habeatur, sed etiam ut nova, qua praestat, bonarum artium cultura ex vetusto veluti caudice efflorescat et ad fecundam veri inquisitionem perducatur.

Dum recentiora machinalis rei inventa ac technicorum progressus vestram etiam continentem terram ad novum prorsus rerum cursum adducunt, peculiare vobis officium iniungitur, ut praestantiora bona, quae ad animum mentemque excolenda pertinent, sarta tecta serventur.

Per vos, interpretum quasi partes agentes, novae doctrinae mutataeque rerum condiciones omnibus explicari atque explanari possunt. Quare in Vestro obeundo munere sinceros, honestos ac fideles vos gerite.

Ecclesia spem multam collocat in adiutrice vestra opera, ut varii Africae culti mores renovari et praestantiore dignitate donari possint, quod attinet sive ad sacram liturgiam ordinandam sive etiam ad catholicam doctrinam eo modo ac forma exprimendam atque tradendam, quae cum Africanarum gentium ingenio congruat.

VIII

33. Animi culturae rerumque socialium commutationes, quas hac aetate Africa experta est, eiusmodi sunt, ut opiniones de domestico convictu eiusque mores proxime attingant.

Anteactis temporibus, vitae socialis compago ita ordinabatur, ut cognationi ac progeniei primas partes tribuerentur, ac matrimonium, veluti commune propinquorum omnium negotium haberetur. Quae omnia nunc magnopere commutata sunt. Nam apud quasdam Africae nationes leges latae sunt ad ius de familia renovandum, opportunis mutationibus in nonnulla vitae instituta antiquitus tradita inductis, peculiari modo ad dotem quod spectat, ex qua recentioribus temporibus malae consuetudines oriebantur, quae graviter impediebant, ne familiae naturalis et christianae cursus tranquillus et serenus procederet.

Ipsum polygamiae institutum, pervagatum apud communitates, quae nondum religionem christianam susceperunt vel procul ab eius virtute fuerunt, iam non innititur, ut superioribus aetatibus, in hodierna socialis vitae structura, nec iam sentiendi modo fortunate respondet, qui apud Africae gentes hodie invaluit. Paucis, ad familiam quod attinet, nostro hoc tempore in Africa cernere est late iam patere campum libertatis et munerum, quae ad coniuges singulos pertineant.

34. Quae omnia ut prorsus probentur, digna sunt. Attamen in libertate agendi confirmanda caveatur oportet, ne a Dei lege discedatur, cum eius vim nullae animi culturae vel vitae socialis mutationes delere possint.

Quare familia semper religiose asserere ac tueri debet notas matrimonii proprias atque praecipuas, hoc est unitatem atque indissolubilitatem. Sacrum item officium est, quarto Dei praecepto sancitum, patri et matri honorem ac reverentiam adhibere; quamobrem, si legitima quidem est libertas, quam iuvenes, qui matrimonio iunguntur, sibi vindicant coniugem deligendi, non idcirco iidem cognationis suae vincula laxare debent. Quam familiaris vitae communionem habeant tamquam magni pretii hereditatem a maioribus traditam, ac promptos se praebeant ad amanter generoseque ferendam parentibus opem et, si casus postulet, pro suis viribus etiam ceteris propinquis.

35. Praeterea christianis coniugibus fines familiaris societatis amplificantur, cum christifideles omnes familiam Dei efficiant. Eorum coniunctio, dum Deum precantur eique inserviunt, sacrum quiddam efficitur. Ex tradita a Concilio Vaticano II doctrina, coniuges . . . parentesque christiani oportet ut propriam viam sequentes, amore fideli, totius vitae decursu se invicem in gratia sustineant et prolem amanter a Deo acceptam christianis doctrinis et evangelicis virtutibus imbuant. Ita enim exemplum indefessi et generosi amoris omnibus praebent, fraternitatem caritatis aedificant, et fecunditatis matris Ecclesiae testes et cooperatores exsistunt, in signum et participationem illius dilectionis, qua Christus Sponsam dilexit seque pro ea tradidit (30).

Christus Dominus hominibus sese praebuit familiae magistrum, instauratorem atque restitutorem. Non solum enim ad primigeniam formam familiam rettulit (31), sed matrimonium etiam ad sacramenti dignitatem evexit, hoc est caelestis gratiae effecit instrumentum.

Nos valde optamus a Deoque precibus imploramus, ut Africani omnes valeant Divini Magistri doctrinam addiscere, quam postea, ipsius luce perfusi, in suas leges in suaeque vitae actionem traducere velint. Haec namque doctrina in omnes valet, quippe quae in ipsa natura humana altius innitatur, mutuum coniugum amorem evehat, familiam integram eoque idoneam ad rectam filiorum educationem reddat, unde et in humanam societatem et in rempublicam praestantissima beneficia proficiscantur.

IX

36. In domestico autem convictu mulierum locus eminet, qui etiam valde mutatus est, cum iis novi navitatis campi pateant, hoc est in scholis, in valetudinariis et in variis humanae alacritatis provinciis, quae praesenti aetate ad administrationem publicae rei pertinent. Cuius quidem novi rerum cursus vera causa fuit doctrina christiana eiusque salutaris vis; quare iure merito Ecclesia . . . gloriatur, quod mulieris dignitatem evexit libertatemque vindicavit, et quod saeculorum decursu in sua luce posuit, una cum eius peculiaribus dotibus, naturalem ipsius aequalitatem cum viris (32).

Ab Africana quavis muliere hodie petitur, ut magis magisque conscia fiat suipsius, ut personae, dignitatis, materni sui muneris suorumque iurium ad participandam sociales vitam et factas progressiones Africae novae promovendas.

Mulier autem Africana in primis postulat, ne umquam pro instrumento vel habeatur vel tractetur; quare ipsius dignitatem libertas tuetur, quae ei utpote personae humanae debetur, sive matrimonio iungatur — et tunc ius ei competit sibi virum eligendi (33) — sive virginitatem servare praeoptet, sese Deo devovens et operam suam in proximorum bonum impendens.

In obeundo autem matris munere, quod praecipuum ipsius est, Africana mulier filiis assiduitatem amoris plenam praebere debet, eos ad maturam aetatem perducens eorumque animum ad conscientiam sui adipiscendam et ad futura obeunda officia componens. Praeterea in operis sui professionem et in socialis vitae commercia illum devotionis sui, suavitatis humanitatisque, feminarum proprium, afflatum inicere debet, qui efficit, ut in hominum societate, technicorum consiliis penitus imbuta, integer perstet rerum humanarum sensus earumque recta aestimatio.

Etiam vitae socialis participatio in iis, quae ad res politicas et ad civitatis administrationem attinent, mulierum ius et officium est, quorum exercitatio copiam mulieribus praebet directo conferendi ad societatis instituta renovanda, in primis cum de iis rebus erit agendum, quae ad matrimonium, ad familiam et ad filiorum educationem spectant.

Ecclesia, fideliter perstans in educationis opere sibi demandato, Africae mulieres hortatur, haud secus atque omnium locorum ac temporum mulieres, ut in Deiparae Mariae Virginis exempla intueantur. Talis enim fuit Maria, ut eius unius vita omnium sit disciplina (34).

X

37. Nunc autem ad vos iuvenes, futuri temporis spem, animum intendimus. Africa vobis indiget, vestra scilicet praeparatione, vestra doctrina, vestra dedita opera, vestris denique viribus. Quemadmodum omnibus antecellitis in accurate perscrutandis sensu et momento morum vitaeque consuetudinum, quas maiores vobis tradiderunt, ita inter omnes praestatis in earundem renovatione atque mutatione exoptandis. In re namque vera vestrum est discidia componere inter ea, quae elapsae aetatis propria erant, atque novum vivendi modum rerumque ordinem, quos praesens tempus induxit. Cavete tamen, ne vos facile alliciant materialismi placita, quae? pro! dolor, vos adducere possunt ad fictas vel mutilas humanae vitae cogitationes atque ad Deum ipsum esse negandum.

Vos praesertim, christiani iuvenes, conscii sitis oportet dignitatis atque munerum, quae oriuntur a fidei christianae professione. Vitam vestram huic fidei accommodate. Doctrinae ac labori studiosam date operam. Etsi ad grandia pro vestrae gentis prosperitate atque progressu contenditis, modestos tamen vos praebete.

38. Peculiari deinde animi affectu ad vos, academiae scholarumque alumni, cogitationes Nostras convertimus, vos admonentes doctrinam, qua in scholis ornamini, revera vos instruere debere ad artem apte exercendam, quam elegistis, atque ad munera, quae Africa a vobis sui futuri incrementi causa expectat. Ne vos fugiat multos etiamnunc circa vos esse, in vestra Africa, quibus facultas non est scholas frequentandi atque litteras addiscendi. Alacri idcirco ac laeto animo date operam, ut scientiae magistri efliciamini atque, magistrorum partes in scholis agentes, fratribus vestris ea afferatis dona, quae vobis impertita sunt.

Vestras igitur voluntates ad vosmetipsos abnegandi et devovendi studium conformate. Iam nunc vestris nationibus summum bonum afferre potestis, vos ipsos parantes ad vestram cuiusque professionem christiana cum caritate vestrique lucri contemptione obeundam.

Eos vero ex vobis, qui studiorum causa in exteris nationibus commorantur, hisce hortamur verbis: patriam vestram diligite atque, postquam opportunam institutionem adepti eritis, ad eam libenter revertimini, vestrisque Civitatibus praesto estote, operam et artem daturi, ut Africae progressibus atque commodis prospiciatis.

XI

39. Quamvis nonnullae praetendantur nubes, quarum supra mentionem fecimus, fore tamen speramus, ut Africa civilia sua instituta stabilire atque multum in re oeconomica et sociali proficere possit, quin Dei iura et hominis dignitas laedantur.

Antequam vero huic nuntio finem facimus, Nobis temperare non possumus, quominus in omnium memoriam revocemus, ipsum Filium Dei eiusque Sacram Familiam, vexatam exsilioque affectam, in Africae solum confugisse. Eidem propterea humanae salutis Auctori atque Dei hominumque Mediatori, Christo Iesu, deprecantibus beatissima Virgine Maria atque Sancta Ioseph, firma cum fiducia commendamus futuras Africae res, eius gentis fortunas humanumque eius iuventutis cultum.

Quapropter magnis huius continentis terrae viris, sanctitatis laurea decoratis — qui sive in Ecclesiae primordiis ibi floruerunt, sive, ut Martyres Ugandenses, insectatione seu flores succisi sunt, novo iam vere christiano appetente — ardentes admovemus preces, ut pro suis huius aetatis fratribus deprecari ne desistant atque tempus deproperent, quo toti Africae, non modo in melius mutatae, quod attinet ad externae vitae rationes, sed uberiore etiam Spiritus Sancti gratia ditatae, Iesu Christi lumen affulgeat.

40. Extremum universae Africae amorem existimationemque testari cupimus. Cui, utpote qui in medio populo Dei vices Christi geramus, ab ipso hisce verbis salutem dicimus: Pax vobis. Inter vos uti fatres diligite.

Qua impertita salute votisque factis, in omnes universos lectissima Dei viventis dona et auxilia devocamus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XXIX mensis Octobris, in festo D. N. Iesu Christi Regis, anno MDCCCCLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

 

PAULUS PP. VI


 

(1) Cfr. Act. 16, 9

(2) Cfr. Atti della III Settimana di Studi Missionari, Milano 1962, pp. 2-12

(3) Cfr. A.A.S. 49, 1957, pp. 225-250

(4) Litt. Encycl. Populorum progressio, n. 41: A.A.S. 59, 1967, p. 278

(5) Cfr. A.A.S. 56, 1964, p. 907 s.

(6) Io. 4, 24

(7) Litt. Encycl. Populorum progressio, nn. 30-32: A.A.S. 59, 1967, pp; 272 s.

(8) Conc. Vat. II, Decl. Nostra aetate, n. 5: A.A.S. 58, 1966, p. 744; cfr. etiam Decr. Ad gentes divinitus, n. 15: A.A.S. 58, 1966, pp. 963-65

(9) Conc. Vat. II, Const. Gaudium et spes, n. 29: A.A.S. 58, 1966, p. 1049

(10) N. 62: A.A.S. 59, 1967, p. 287; cfr. ibid. n. 63, p. 288

(11) Conc. Vat. II, Const. Gaudium et spes, n. 29: A.A.S. 58, 1966, pp. 1048-1049

(12) Matth. 23, 8

(13) Litt. Encycl. Populorum progressio, n. 35: A.A.S. 59, 1967, p. 274

(14) Cfr. A.A.S. 53, 1961, pp. 431-451

(15) Cfr. Litt. Encycl. Populorum progressio, 29: A.A.S. 59, 1967, n. p. 272

(16) Cfr. ibid. nn. 51-54: A.A.S. 59, 1967, pp. 282-284

(17) Litt. Encycl. Pacem in terris: A.A.S. 55, 1963, pp. 289 s.

(18) Litt. Encycl. Populorum progressio, n. 65: A.A.S. 59, 1967, p. 289

(19) Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 20: A.A.S. 57, 1965, pp. 23-24

(20) Matth. 9, 37-38

(21) Cfr. Conc. Vat. II, Decr. Ad gentes divinitus, n. 20: A.A.S. 58, 1966, p. 970

(22) Cfr. ibid. n. 21: A.A.S. 58, 1966, p. 972

(23) Cfr. A.A.S. 49, 1957, pp. 238-246

(24) Ibid. n. 20: A.A.S. 58, 1966, p. 971

(25) Cfr. ibid. n. 29: A.A.S. 58, 1966, p. 980; cfr. etiam n. 15, p. 963

(26) Cfr. A.A.S. 58, 1966, pp. 10-11

(27) Cfr. Conc. Vat. II, Decl. Dignitatis humanae, n. 1: A.A.S. 58, 1966, p. 930

(28) Cfr. A.A.S. 51, 1959, pp. 259-260

(29) Cfr. Conc. Vat. II, Nuntius ad viros doctrinae scientiaeque deditos, datus die 8 mensis Decembris anno 1965: A.A.S. 58, 1966, p. 12

(30) Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 41: A.A.S. 57, 1965, pp. 23-24

(31) Cfr. Matth. 19, 8

(32) Cfr. Conc. Vat. II, Nuntius ad mulieres, datus die 8 mensis Decembris anno 1965: A.A.S. 58, 1966, p. 13

(33) Cfr. Conc. Vat. II, Const. Gaudium et spes, n. 29: A.A.S. 58, 1966, p. 1049

(34) S. Ambrosius, De Virginibus, lib. II, c. II, n. 15: P.L. 16, 222

                                   

top