The Holy See
back up
Search
riga

  PAULUS PP. VI

EPISTULA APOSTOLICA

ANTIQUAE NOBILITATIS

AD VENERABILES
IN EPISCOPATU FRATRES
ATQUE AD DILECTOS CLERUM
ET CHRISTIFIDELES CECOSLOVACHIAE
XI EXEUNTE SAECULO
AB EXCESSU E TERRESTRI VITA
S. CYRILLI EIUS GENTIUM
APOSTOLI

 

Venerabiles Fratres et dilecti fili,
salutem et apostolicam benedictionem,

ANTIQUAE NOBILITATIS decora gentium vestrarum aemulo studio repetere, memorias prisca magnitudine inclitas, conspicuas in fastis historiae inscriptas, attente recolere munus est, quo vos ipsi, Venerabiles Fratres et dilecti filii, insigniter estis propensi. Quod quidem semel iterumque contigit, anno MCMLXIII manifestius usu venit. Nam cum eodem anno undecim revoluta saecula implerentur, ex quo Slavicorum populorum Apostoli, SS. Cyrillus et Methodius, in Magnam Moraviam evangelici operis perficiundi causa profecti sunt, praesertim domi, sed etiam apud exteras gentes, quarum vestrates sunt accolse, susceptae sunt celebritates, frequentati sunt coetus, multigena incepta ad rem deducta, quorum haud sopita est grata recordatio et eorum partae utilitates haud parvi momenti durabiles exstant. Praeter alia, pia peregrinantium agmina Romam per occasionem advenerunt, quasi vestigia sanctorum duorum fratrum sequerentur. Nos ipsi paterna benevolentia ea excipere gavisi sumus, Bohemorum primo (cfr. Insegnamenti di Paolo VI, vol. I, p. 73 s.), postea Slovacorum, qui magno numero ob eandem causam Romanum iter susceperunt (cfr. ibid., pp. 130-133). Illius autem sollemniter peractae commemorationis veluti sertum imposituri, Basilicae S. Clementis inventa S. Cyrilli lipsana restituimus, magnifico sane apparatu divinae liturgiae, cui multi Patres Concilii Oecumenici Vaticani secundi adstiterunt (cfr. A.A.S. 55 [1963], 1035-1039). Felicis recordationis Decessor Noster Ioannes XXIII tunc ad Slavicas Nationes Epistulam Apostolicam incipientem a verbis Magnifici eventus edidit, ubi praeclare argumentabatur de doctrinis praeceptisque SS. Cyrilli et Methodii, nunc quoque ad erudiendum validis et ad unitatem Christiadum assequendam acerrima admovebat hortamenta (cfr. A.A.S. 55 [1963], 434-439). Cum vero postea coram admisisset multigenarum Slavicarum gentium delegatos, rite benedixit auspicali lapidi Instituti Slovachi a SS. Cyrillo et Methodio, quod e solo excitatum Sacrorum alumnis esset sedes et quod officina pateret studiorum ad religiosas disciplinas et elegantiam doctrinatum pertinentium (cfr. ibid., pp. 458-460). Bohemi vero ad perpetuam memoriam eorundem saecularium sollemnium in Petriana Patriarchali Basilica S. Venceslai altare musivo opere exornandum curarunt, quo germanum par rutilis tessellis pictum est.

Nunc vero, cum prorsus instet undecies saecularis memoria diei, quo S. Cyrillus Romae e terrestri exilio ad sempiternae vitae praemium evolavit, libenti volentique animo praeclaram occasionem nanciscimur, ut par fratrum nobile hasce per Litteras Nostras perinde ac radiantia lumina in edito loco collocemus, atque adeo huiusmodi honorem tribuendo vos, vestrates, ceterum haud dubie ad hoc sponte inclines, ac Vestro commotas exemplo alias Slavorum gentes ad rei prorsus consentaneum obsequium adhortemur.

Loquendum potissimum Nobis videtur de S. Cyrillo, de eius vitae curriculo et praecipuis eventibus, de eius in re spirituali indole, de exemplis praeceptisque ab ipso hereditate acceptis atque, Nostra sententia, huic quoque aetati valde profuturis. Ad S. Cyrillum profecto quam maxime saeculare sollemne pertinet, quippe qui, quamvis iunior Methodio, auspicia cepit, et primas partes egit missionalis laboris, exantlati una cum eodem Methodio, qui «servivit tamquam servus minori fratri, subiciens se» (Vita Methodii IV, 3; in F. GRIVEC F. TOMSIC, Constantinus et Methodius Thessalonicenses, Fontes, Zagrabiae 1960, p. 222 [abbreviatio: Fontes]). At vero propterea quod, inter se animo et opere indissolubiliter ipsi coniuncti, una voce et una mente consentientes et concordes fuerunt, iure optimo sicut meritum, ita alterius in alterum tribuendum publicae venerationis officium redundare et refluere videtur. Licet passim notos, ne pigeat vos tam gloriosos replicare annales, ne molestum videatur tam generosa gesta presse strictimque a Nobis collustrari. Quae cum rite recoluntur, nonne natura ipsa sua hoc valde honestat eorum auctores et ad imitandi studium provocat in laudationem ipsorum congregatos? Quo nullum aliud officium dignius.

Cyrillus, qui ortum habuit Thessalonicae, e septem filiis Leonis, magistri militum, postremus fuit. In sacro baptismate ei inditum nomen Constantini, quod is usque ferme ad exitum vitae suae retinuit dierum. Septem annos natus, praesago dignatus est somnio, quo, Apostolus segregatus in Evangelium regni, ad sponsalia cum Divina Sapientia contrahenda volens invitabatur (cfr. Vita Constantini III, 1-3; Fontes, p. 171). Ex hac aetatula in eius animo pulcherrima lineamenta spectabilia apparent: praecox acies ingenii, consilii maturitas et gravitas, in audendo sollertia, virgineus candor oris et morum, in excogitando et agendo sapientiae incensissimum studium.

Cum ad artium bonarum disciplinas se rettulisset, Constantinopoli litteras interiores et reconditas apud insignes doctores edidicit tam fructuoso exitu, ut statim philosophi cognomine nobilitaretur. Honestissimis nuptiis repulsis, patriarchalis «chartophylax» factus est; at vero haud diu fungendo huic muneri vacavit, quod monasticae vitae capessendae desiderio motus, clam aufugit et apud litus Bosphori sacrum coenobium inivit; deinceps ibi detectus, cum ad pristina rediisset, philosophiae publicus praeceptor creatus est. A qua professione discedit, ubi primum evangelici muneris offìcium ipsi concreditur. Siquidem utpote theologus consiliarius comitatur legatos, a Byzantino imperatore missos ad Arabes, et in hoc persequendo arduo mandato ob mentis aciem copiosamque doctrinam nominis eius fama celebratur. Domum autem reversus, Methodium fratrem germanum in monasterio quodam montis Olympi in Bithynia consecutus est. Neque diu ipse in umbratilis vitae solitudine est commoratus, quippe cum ad aliud missionale inceptum, apud Chazaros scilicet, evocaretur. Tunc vero Evangelii praeco mira gratia praeditus, magnopere est nisus, ut gens illa Christi suavi imperio et legi adiceretur, isque paulo post dignus prorsus est habitus, cui maius ac paene sublime rerum molimentum deputaretur.

Rastislaus, Magnae Moraviae princeps, ab Imperatore byzantino Michaele III poposcerat populo suo destinandum idoneum Evangelii satorem, «doctorem talem qui nobis nostra lingua veram fidem christianam explicaret» (Vita Constantini XIV, 3; Fontes, p. 199). Ad huiusmodi apostolici laboris sarcinam haud dubie cum mire duo fratres essent parati exercitis studiis, monastica vita et praesertim sacris expeditionibus apud Orientalium stirpes peractis, ad aggrediendum magnae molis opus a gemina caritate, in Deum scilicet et homines, incitamentum sumebant. Cyrillus ad universalem salvificam voluntatem Dei in suo suscipiendo molimine mentis adiciebat obtutum, reapse, ut ipse appellabatur, «Sanctae Trinitatis servus et discipulus» (cfr. ibid., VI, 6; Fontes, p. 179). Nobili fratrum pari a Providentissimo Deo, qui, certo tempore in saeculorum decursu suaviter et fortiter disposito, transferre Slavicas gentes voluit in regnum Filii dilectionis suae (cfr. Col. 1, 13) et in christianae Europae consortium adsciscere, concredita est opera, mirorum eventuum ferax, in qua uterque audax prudentia et amabili diligentia enisus est.

Praeter alia, antequam Constantinus iter susciperet, litterarum ordinem ad Slavorum usum composuit et in eorum sermonem Sacra Biblia et liturgicos libros sive Latini, sive Graeci ritus provido auso convertere studuit. Ab urbe Constantinopoli in Magnam Moraviam profecti, ibi ab omnibus honorifice recepti sunt ac statim coeperunt «parvulos docere litteras, officia ecclesiastica instruere, et . . . divini verbi germina seminare» (Legenda Italica VII; Fontes, p. 62). Quodsi favente Deo, aureis messibus crescit spei plenus labor, tamen interturbant nocentium impedimenta «interque nitentia culta Infelix lolium et steriles dominantur avenae» (VERGILIUS, Georg., I, 153-154).

Quam ob rem Cyrillus et Methodius operis qui tuendi et provehendi causa Romam profecti, ab Hadriano II tanta cum benevolentia excepti sunt, ut in omni re ab eo habita officia exspectationem implerent. Procul dubio hoc consilio ipsi Romanum iter aggressi sunt, ut Summo Ecclesiae Antistiti de rebus gestis rationem redderent, ut apostolico incepto suo tuto prosequendo probe consulerent, ut Slavicae linguae usus in re liturgica a se invectus ratus fieret. Id quoque expostulatum est, ut Methodius et nonnulli, qui eos comitabantur, viri ad sacri ordinis gradus eveherentur, atque ecclesiasticae temperationi finium, ubi evangelica eorum opera impendebatur, percommode prospiceretur.

Constantinus cum paene quadraginta duos annos esset natus, consummatis virtutibus, maturus caelo, letali morbo correptus, Romae obdormivit in Domino, et inter lacrimas totius Urbis in Basilica S. Clementis honorifice sepultus est. Antequam autem supremum die obiret, celsae magnanimitatis indicio et praesagitione veste monastica indui voluit et Cyrillus appellari. Methodius autem ab Hadriano II Archiepiscopus Pannoniensis et Magnae Moraviae creatus, domum rediit atque Pontificii Legati addito sibi Celso gradu, miro laboris molimento in id incubuit, ut Slavicae gentes Evangelio inbuerentur.

Quam speciosi, in periculis intrepidi, in conficiendis itineribus alacres fuerunt pedes eorum evangelizantium bonum, evangelizantium regnum Dei! Hi Evangelii sancti praecones, quos tot florentissimae Nationes probe sibi gloriantes suos asserunt fuisse Apostolos, sunt debentque semper existimari stabile dulceque vinculum christianae caritatis et fraternae communionis, quibus eae inter se cohaereant. Nam praeter Moravos, Slovacos et Slovenos, etiam Bohemos, Polonos, Croatas, et, per suae disciplinae alumnos, Serbos, Macedones, Bulgaros, horumque ministerio etiam Ucrainos, Russos, Alboruthenos christianae dignitatis nominis participes effecerunt.

Considerantibus et vobiscum repetentibus, Venerabiles Fratres et dilecti filii, quid prae se ferat duorum Thessalonicensium apostolatus, palam fit eum fuisse vestratibus munificentissimum donum Dei. Ipsi enim gentes istas, nuntiato Evangelio, ad Ecclesiae Catholicae sinum adduxerunt easque, conformatis litterarum elementis ac patrio sermone ad certae legis disciplinam composito, doctrina et optimis artibus ab initio instituerunt. Eorum praeterea opere et merito cum Oriente et Occidente vestrum initum est litterarum commercium; lingua Slavica ad dignitatem liturgici usus advecta; Ecclesiae in regione ista instructa temperatio; ius civile quoque sapientiae plenis praeceptis informatum. Probe vocandis patribus patriae, ipsis communi sententia id praecipue debetur, quod dilecti populi Vestri in consessum Nationum ad humanitatis culmen evectarum admissi sunt. Verumtamen caelitus gratia data, ne vacua evadat neve exspectato fructu inarescat, ob accepti beneficii immortalem memoriam et implendi officii conscientiam ab omnibus, quorum res interest, vigilandum et annitendum est.

Quid vobis, Venerabiles Fratres, quid Vestro hortatu permotae communitati et societati inclitae Cecoslovachiae agendum est, ut, prout exigit mirifica temporis opportunitas, S. Cyrillum et, infracto vinculo ei coniunctum, Methodium digne honoretis?

Ipsos gratis et mirabundis oculis suspicite, ad ipsos cuncta victurae pietatis facto agmine preces et vota ferte, bonae viae ductores et suasores habetote: in quibus firmissima est locanda fiducia. Nam sanctorum communione, propter quam inter Ecclesiam terrestrem et caelestem Ierusalem reciprocantes almae caritatis fluunt et refluunt undae, ipsi amantur et amant; nimirum maiore vehementia et potestate quam cum in terris degebant, in variis rerum discriminibus, in quibus versamini, lucem, opem, triumphum conferre optantes. Prostant ii sanissimae fidei columnae, virtutum nitentium specimina, duae olivae, duo candelabra, duo filii olei, qui adsistunt Dominatori universae terrae (cfr. Zach. IV, 11-14; Apoc. XI, 4), ac multum orant pro universa sancta Civitate, quae est Ecclesia (cfr. 2 Mach. XV, 14) ac pro gentibus vestris, ut christianae humanitatis cultui maiorum, quam ad aedifìcandam ipsi fabri fuerunt, firmiter adhaereant ac vetera cum novis uniendo ad verae progressionis statas metas procedere valeant, tuto nempe itinere, quod ipsi muniunt, collustrant, commonentes liberorum populorum dignitatem, potius quam in exercitu et acervatis opibus, sitam esse in concordia civium, in domesticis virtutibus, in probitate morum, in recti et aequi custodia, in sincero cultu et praesidio Omnipotentis Dei, cui subsunt omnia, cuius gloriae debent omnia servire.

Nonne, quodlibet institutum vitalem suam vim servare potest eadem mensura ac si suas respectet claras origines et sacras maiorum traditiones servet, quas quidem si detrectat, degener et caducum idem fit, perinde ac si quercui abactae vel deminutae sint radices, ei rediviva et perennis viriditas frustra in exspectatione est?

Quapropter ex animo Vestro memoria numquam discedant monita, quae quasi testamento S. Cyrillus vobis reliquit, ut semper populi Vestri salutis indefatigabiles sitis ministri. Haec fuerunt enim eius in lecto mortis novissima verba: «Domine, Deus meus . . . exaudi meam orationem, et fidelem tibi gregem serva!... Auge Ecclesiam tuam multitudine et omnes in unitatem collige, et fac eximium populum concordem in vera fide tua et recta confessione, et inspira in corda eorum verbum tuae doctrinae. Tuum enim est donum, si nos accepisti indignos ad praedicationem Evangelii Christi tui» (Vita Constantini XVIII, 8-10: Fontes, p. 211 s.).

Tanto incitamento obsequentibus et Clara imitantibus exempla, vobis praedicandum est verbum Dei, «opportune et importune . . . in omni patientia et doctrina» (2 Tim. 4, 2), publice et privatim, intimis cordium colloquiis, atque gratiae Christi divitiae explicandae. Praedicate Evangelium resurrectionis, nuntium gaudii et pacis, sermonis et exempli cum virtute multa, invocata gratia spiritualium charismatum, scientes hanc esse victoriam, quae vicit, vincit, vincet mundum, fidem nostram (cfr. 1 Io. 5, 4). Hoc autem in ministerio, quo nullum certe aliud pluris aestimandum est, eas, quae vobis se praestant, et loci et temporis opportunitates diligenter et continenter adhibete atque, prout vobis praesto sunt, socialis quoque communicationis instrumentis utimini, sine ulla mora, multum audaciae et spiritus in vobis contrahentes. Audete: fortes fortium amica fortunans gratia adiuvat. Pro certo autem habetote populos, qui ad civilis vitae cultum Evangelii praedicatione imbuti pervenerunt, nequeunt praepediri, quin appetant arcano instinctu verbi Domini salutiferam auditionem et antiquam dignitatem, ut Cyrilli verbo utamur (cfr. Vita Constantini IX, 1.2; Fontes, p. 186), apertis vel occultis votis anhelent.

Date idcirco operam, ut crescenti iuventutis suboli Evangelium ad vestrorum Apostolorum exemplum annuntietis. Quid quaerit florens ista aetas, saepe audax intimis suis cogitationibus, nisi horridae vacuitatis voraginem abhorrere et Christum, solem iustitiae, suspirium saeculorum, in quo est omnis plenitudo veri, pulchri, boni, amplecti?

Id pertinet quam maxime etiam ad sacrorum alumnos et ad ipsos sacerdotes, quibus universis et singulis valde cupimus inesse flammantem Spiritum Christi, quibus precando exoptamus, ut veluti gentis vestrae Apostolus Cyrillus, aeternae Sapientiae sponsi sint et pro Sancta Trinitate et vivere et mori sciant (cfr. Vita Constantini VI, 8; Fontes, p, 179). Haud modici delectamenti Nobis est causa, cum edocemur istis in regionibus ad sacerdotalia munera vocationes paulatim crescere. Deo vobiscum summas agimus gratias, qui mittit operarios in campos messis suae, numero necessitatibus minus impari, virtute, utinam, omni ex parte praestabiles et in diem praestabiliores. Quare nulli partite labori, ut sacrorum seminariorum alumnis ductores praeficiantur suo munere digni, sanctimonia et prudentia spectabiles, nullo modo cum malo coniventes.

Nec minus exoptamus, ut religiosa vita evangelicae perfectionis obligata votis istic reflorescat, activa scilicet et contemplativa quoque vita, cuius formam S. Cyrillus mirifice amavit et dilexit. Ceterum eandem Concilii Oecumenici Vaticani II Patres et Nos ipsi haud semel laudibus prosecuti sumus, eo annitentes ut eam ad maiorem amplitudinem passim proveheremus (cfr. Const. Lumen gentium, nn. 43-47).

Ad homines autem e laicorum ordine demum alloquium Nostrum oportet converti. Nos minime latet, quanam alacri diligentia et prisca fide die noctuque pro Evangelio adlaborent. Sciunt christianam vitam omnino esse certamen, stadium, militiam; et Sacrae Confirmationis sacramenti acceptam in se exsuscitare student virtutem, communi Ecclesiae vitae inserti et, prout fert tempus, ad confitendum et glorificandum nomen Domini et ad puros agones instruuntur Evangelium non erubescentes. In propositis tam dignis laude, ipsi intrepidi perstent. Horum adiutricem operam, in reliquum tempus fortasse magis necessariam, aeque, ut facitis, magni aestimantes, eo procliviores, ut pro adepta maturitate spirituale sacerdotium exercentes maiorem a vobis fiduciam, ac liberius onus suae actionis suscipiant. Quam ob rem cordi vobis sit potissimum, ut in integrae et sanissimae fidei institutione, optimis moribus et aptis suae cuiusque disciplinae technis ipsi conformentur; neque umquam satis ponetur industriae, ut ad omnem virtutem haec lampades insigniter et luceant et ardeant, quarum beneficium videntur exposcere nunc haud parum apud vos socialis res, caritas patriae, concordia foederatae reipublicae, cuius novae ordinationi vobiscum faustum exordium feliciaque incrementa precamur. Nam ii in exemplum volunt et debent esse, spectata honestate integri, probi, fidi, strenui, oboedientes iustis legibus, pulchri cultores, pacis satores, publici boni amatores : «Uno verbo, quod anima est in corpore, hoc sint in mundo christiani» (Ep. ad Diognetum VI; ed. Funk, 1, p. 400): ac tales sunto ii qui gentium vestrarum honor, robur, decus esse volunt debentque.

Prorsus inter omnes constat, quantum S. Cyrillus eo insumpserit sollicitudinis et laboris, ut in sacra liturgia tum Latini, tum Byzantini ritus Slavicus sermo adhiberetur quantumque ad huiusmodi usum parandum et tuendum opem contulerit (cfr. Vita Constantini XVI; Fontes, pp. 205-208); quod quidem Hadrianus II quasi sertum imponeret diuturno conamini ratum habuit et comprobavit. Civili nempe humanitatis cultui et ipsis eisdem sacris ritibus a S. Cyrillo non alius primarius locus attribuebatur, nisi ut servirent Deo, regno Dei et Evangelii sanctissimae causae. Verum quod is praecurrens saeculorum aetates fecerat. Concilium Oecumenicum Vaticanum II inde nunc sancivit (cfr. Const. Sacrosanctum Concilium, n. 36) atque nova affertur ratio, ut in restaurationem liturgicam, iam prospero cum emolumento istic ad rem deductam, magno iudicio et pari prudentia studiosiores incumbatis, ut plane perficiatur, studio pulchritudinis accurate servando et ad rem deducendo, propterea quod ad summum Pulchrum minus indigne colendum pulchritudo a maioribus quoque tradita regalis est et amabilis via. Pergite, ad normas Concilii Oecumenici Vaticani II, in sacris ritibus patriis uti sermonibus, una cum lingua Latina et ecclesiastico cantu, ex latere cognato ad amussim servandis (cfr. ibid.). Quapropter religiosis modulaminibus quae in terris vestris divite vena excaturiunt et canoram popularemque animam vivide exprimunt, selectis, recognitis, expurgatis si oportet, in vestibula sacra ingressum facite. Hac in re de boni exitus exspectatione confidimus; nam gentibus vestris haec inest ingenua sentiendi nota, ut orare cantando et orando cantare in amore habeant: utinam cantent lingua, cantent corde et cantent vita canticum novum desiderii sancti, quo ad infinitum veri, boni, pulchri oceanum et ad optima quaeque assequenda mentes dirigantur!

Perspectum est — ac nemo studiosus ab hac sententia discrepat — humanitatis cultum Slavicarum gentium a duobus Thessalonicensibus fratribus ortum duxisse. Natalis nempe eius tunc illuxisse videtur, cum Cyrillus, antequam Slavicas litterarum formas componendas insumeret et prologum Evangelii secundum Ioannem convertere inciperet, memoratu dignam deprecationem ad divinae Sapientiae thronum admovit (cfr. Vita Constantini XIV, 13-14; Fontes, p. 201). Hinc exordia, hinc dilucula, hinc auspicia, laeta hinc fausta incrementa in Vestro cultioris vitae progressu et cursu: enimvero mores, iura, leges, disciplinae, artes, litterae spiritum afflatumque hinc acceperunt, quo nobilitarentur et propagarentur et crescerent. Felix fecundumque foedus avitae fidei cum doctrinarum et artium elegantia et civili humanitate indemne servate, cum pro certo habere debeatis, isto prisco amicitiae vinculo et nodo parta esse gentium vestrarum in saeculorum decursu prae ceteris illustria decora, atque ita et in crastinum publicas et privatas utilitates inde magni momenti exorituras esse.

Silentio praeterlabi non patimur aliud, quod, duobus Apostolis gentis vestrae singulare et ornatissimum insigne, fel. rec. Decessor Noster Ioannes XXIII in iis valde adamavit: desiderium scilicet unitatis (cfr. Epistula Apostolica Magnifici eventus, A.A.S., 55 [1963], 437). Exhalans Cyrillus animam suam has insussurravit preces: «Omnes in unitate collige et fac eximium populum concordem in fide tua et recta confessione» (Vita Constantini XVIII, 9; Fontes, p. 211). Profecto novissima verba Cyrilli plane consona fuerunt votis Servatoris nostri, antiquam pateretur et cum relinqueret mundum iturus ad Patrem, unitatis bonum, quo nihil maius, ardenter commendaret: «Ut omnes unum sint . . . ut credat mundus quia tu me misisti» (Io. 17, 21). Quod Cyrillus e terrestri vita demigrans precatus est id mandatum reputatote, vobis hereditario nomine commissum, quod ad exsequendum oportet incumbatis assidue. Unitatem igitur quaerite, unitatem anteponite, unitatem diligite; in singulos dies eam quodam modo exaedificate conditam in numquam frangenda conscientiae purae pace cum Deo, quae exsuperat omnem sensum et omne gaudium transcendit (cfr. Phil. 4, 7). Maiora adhuc prospicimus: exemplum unitatis, quod ipsi praebueritis, quasi vexillum extolletur quo micante ceterae Slavicae stirpis gentes ad coniunctionem in Evangelio pacis, vias pacis muniant atque decurrant (cfr. Luc. 1, 79). Illam unitatem intellegimus, cuius impetranda consecutio primaria fuit causa, cur diuturni per temporis decursum fausto omine felicique eventu Velehradenses Conventus celebrabantur (cfr. Epistula Apostolica Magnifici eventus, A.A.S. 55 [1963], 437).

Procul dubio primum vinculum talis adspectabilis unitatis cum Ecclesia erat arctissima S. Cyrilli et eius asseclarum cum Sede Apostolica eiusque Pontifice coniunctio, etiam ea aetate, qua, pro dolor inter Orientalem et Occidentalem Ecclesiam exorta erat temporalis contentio. Haec sane fidelitatis observatio erga Urbis Episcopum et Sedem Apostolicam, quam vestrates ab eo auro gemmisque pretiosiorem hereditatem acceperunt, vos, dilectissimi Nobis, professi estis praedicandis posteritati exemplis, verbis, fortiter factis; hanc profitentur in praesens quoque peregrinantium turmae istinc Romam venientes, quas crebro coram admittere gaudemus atque conspicimus vera pietate et calore fidei insignes.

Pro comperto sit vobis, idque palam declarare cupimus. Nos benevolentiam filiorum paterna caritate plane rependere, laeta maestave semper vestra participantes: persuasum vobis sit Apostolicam Sedem necessitatibus vestris, prout copia datur, velle et conari potissima ratione consulere, et quemadmodum laetamur de acceptis nuntiis super condicione Ecclesiae Graecae-catholicae, — quem quidem statum ad perfectionis ulteriores gradus perventurum esse valde speramus in Cecoslovachia, — ita confidimus haud sero fore ut nova iuridica temperatione Ecclesiae in Slovachia ad affectum deducatur (cfr. Const. Apost. Ad Ecclesiastici regiminis incrementum, A.A.S. 29 [1937], 366-369).

Profecto in obscuro non est eos, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, inter angustias et insidias haud paucas saepe Versari (cfr. 2 Tim. 3, 14); sed attamen animos vos ne desponderitis. Nonne viriliter agere, fortia pati, tuta tranquillitate uti, cum conscientiae purae testimonio exspectare, ut coortae procellae in auram lenem vertantur, vestrae virtutis avitum est indicium? Erit vobis hoc pretium meriti et praemii luculentissimi, auspice et propitia Beatissima Virgine Maria, Matre, Regina, advocata ter mirabili, semper opifera, quam colere maiorum vestrorum instituto et mori insistentes, populi Vestri nulli voluerunt et volent esse secundi, atque eius experiemini arridentis vultus turbida serenans tutamen.

Haec imo e pectore ominati, vobis, Venerabiles Fratres et dilecti filii, gratiae caelestis plenitudinem et pacem quae exsuperat omnem sensum, spei securae solacium haud defetiscens in Omnipotentis umbra confisse nixo oratu invocamus atque, horum pignus, vobis atque clero et christifidelibus curis vestris commissis et universis, qui ubique terrarum saecularem memoriam excessus e terrestri vita S. Cyrilli instaurando sollemnia honorabunt, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die II mensis Februarii, in festo Purificationis Beatae Mariae Virginis, anno MCMLXIX Pontificatus Nostri sexto.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 3, pp. 137-149

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 

top