 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
SANCTI STEPHANI ORTUM
DILECTIS ECCLESIAE CATHOLICAE
FILIIS
IN HUNGARICA NATIONE
Dilecti Filii,
salutem et Apostolicam Benedictionem
SANCTI STEPHANI ORTUM et ab eo susceptum sacrum baptisma aemula certatione
magnaque animorum laetitia vos, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, recolere
paratis, duorum scilicet praegrandium eventuum, quorum bisce annis decies
saecularis recensetur memoria. Hae autem celebritates prorsus incidunt in mille
annorum exactum spatium a rite constituta in Hungaria Catholica Ecclesia, quae
sanctissimum regem ut suum veneratur conditorem. Qua est Nostra in nobilem
et inclitam Hungarorum gentem diligentia, singulari oblectamento percepimus
vocem Venerabilium sacrorum Antistitum, qua id poscebant, ut Nos quoque
efficeremur participes gaudii, spei, gratiarum Deo solvendarum actionum, quo
intimo pietatis sensu in praesenti vos omnes afficimini. Hic completus mille
annorum orbis sponte naturaque sua ante omnia ad illustrandum locupletissimum
thesaurum domesticorum institutorum historiae vestrae studiosos impellit;
potissimum autem eo spectat, ut S. Stephani fortia facta et immortalia beneficia
in nitentiore lumine ponantur.
S. Stephanus editus est in lucem, Pannoniae sidus rutilantissimum, cum gens
vestra in ancipite discrimine rerum versabatur. Principes enim Vestri paulo
postquam experti erant calamitosas et immanes incursiones, quibus regiones
Occidentis vastatae sunt, coacti fuerunt conficere praevias condiciones, ut cum
finitimis populis pacifici convictus rationes inirent. Quam ob causam, cum mutua
officia prudenter cauteque intercedebant, in Hungariam Evangelii primi praecones
advenerunt. Quod tunc contingebat patriae vestrae, ferax fuit novarum rerum,
ac illius temporis flexilis status, qui quidem videbatur e precariis adiunctis
rerum enatus esse, manifesto contra apparuit almi Spiritus Sancti opus, qui
divinae suae actionis gratia perenniter renovat faciem terrae. Verumtamen quasi
origo et caput tanti ac faustissimi profectus merito aestimantur ortus et sacrum
baptisma Stephani, sanctimonia et sapientia spectatissimi Principis; hoc quidem
historiae vestrae definite claudit seriem, ac novum frugiferumque aperit
christianae humanitatis aevum, cuius nunc conditur millesimus numerus annorum.
Spiritualis assecla S. Adalberti, piissimus rex firmiter viam christianae legis
insistens, quam plene et plane persolvit id ad quod faciendum a Deo erat
delectus, nempe novensili Hungarorum Nationi commonstravit et indicavit
primariam viam, qua ducitur non modo ad bonorum externorum copiam, sed ad summi
etiam pretii opes, ad animorum cultum et ad supernaturalem gratiam pertinentes!
Fidelis custos et rector suae gentis, quam liberam neque ulli esse obnoxiam
volebat, eandem traducere studuit in Nationem congenerem, in unum corpus
redactam. Civitatis formam sui iuris ei attribuit, legibus et normis eam
temperans, quae e christianae religionis praeceptis manabant. Simul autem in sui
regni finibus condidit prima ecclesiastica instituta, fundamenta iacens
iuridicae-pastoralis disciplinae, atque adeo Ecclesiae in Hungaria fructuosum
incrementum provexit. Enimvero praeter Archidioecesim Strigoniensem, Ecclesiae
in Hungaria sedem primatialem, is fundavit Archidioecesim Calocensem et alias
octo dioeceses. Peculiaribus privilegiis munivit monasterium, quod iam extabat,
a S. Martino in Monte Pannoniae, condidit monasteria Vesprimense et Quinque
Ecclesiarum, Canonicorum Collegia Budense, Nitriense, Albaregalense; extruenda
quoque promovit monasteria quibus vulgata nomina sunt Zalav ár,
Bakonybél, Aracsa, Oroszlános,
Sár,
Tata, Ják.
Haec ecclesiastica instituta praeterquam quod civili administrationi valido
erant adiumento, sedes compararunt, ubi divinw cultus floreret et missionale
opus ferveret; eadem domicilia fuerunt ubi, christianae humanitatis afflatu et
auspicio, disciplinae et artes excolerentur et etiam res oeconomica-socialis
praesertim agrorum cultura progressiones faceret.
Paulo postquam incohavit huiusmodi temperationem, misit Romam legatum suum
Astricum, Quinque Ecclesiarum coenobii Abbarem, ut consilia et coepta
Apostolicae Sedi adprobanda proponeret. Quam cum omni observantia coleret — id
meminisse iuvat — apud Sepulcrum S. Petri Apostoli sacram aedem et hospitalem
domum pro gente sua instituit. Inde initium habuerunt mille per annorum
decursum necessitudines, semper boni exitus feraces, inter Apostolicam Sedem et
Hungarorum Nationem, necessitudines, inquimus, quas fidei obsequium et devota
observantia inspiraverunt, mutuum praesidium et auxilium utrimque exhibentes.
At vero id, quo Hungari penitus commoti sunt et catholicam i;dem atque
christianae vitae disciplinam sunt amplexi, fuerunt S. Stephani eximia pietas
erga Deum et consona ei in actione vitae absolutissima ratio et spectatissimum
eius familiae exemplar, quod beata Gisela uxor et S. Emericus filius
praebuerunt. Ex hoc contigit, ut gens, olim «christianorum flagellum» votata,
missionalium ministerio et ope, conversa sit in populum, qui christianae
religionis fidelis cectator per saeculorum aetates strenuissimi defensoris
nomine nobiliraretur. In praesentibus saecularibus celebritatibus, quibus S.
Stephani ortus honoratur, placet sane in lumine ponere, recordari, admirari,
piis effusis laetitiis, spirituales thesauros, quos Ecclesia in Hungaria,
inaestimales veluti fodinas auri gemmasque, tam longam per aetatum seriem
congessit: cumprimis praeter celsitatem et magnanimitatem S. Stephani,
missionales S. Adalbertum et S. Gerardum Martyrem, castitatis lilium S. Emerici,
Hungarorum adulescentium patroni. Quibus digno cum laudis praeconio adduntur S.
Ladislai fortis et strenua Constantia, S. Elisabeth radians et amabilis
misericordia, S. Margaritae supplicis expiationis oratio. Hi et alii bene multi
Caelites sunt hodie lucidum decus praesidiumque nobilis vestrae Nationis pariter
ac universalis Ecclesiae.
Eiusdem Nationis per saecula aliae post alias progenies secutae sunt et nunc
quoque sequuntur vestigia horum Sanctorum, in iis sibi statuentes imitari magno
animo Iesum Christum et eius vivere vitam, secundum indolem et consuetudines
vestrae regionis et prout variata temporum adiuncta poscunt. Quis vero
possit aequato humano eloquio significare, quantum Ecclesia in Hungaria
contulerit ad Nationis vestrae politiorem humanitatem et cultum provehendum?
Eiusdem antiqua instituta, leges, artes, litterae satis superque testantur,
quantum hauserint e pulcherrimis christianae religionis formis vestratum ingenia
ad exigendam praestantem molem operum, quam cuncti domi forisque admirantur.
Quis praeterea aequo perpendat, quantum catholicae scholae, praesertim
Congregationum religiosarum in disciplinis tradendis sedulitas, praesto fuerint
tot per saecula vestratibus honeste et liberaliter educandis? Metiri denique
minime possumus, quantum Christi fides, virtus fortium, suppetias venerit
Nationi vestrae inter ardua discrimina, procellosas calamitates, quibus historia
docet saepe Nationem vestram esse conflictatam. Quotiescumque ex annalibus
hasce eruimus memorias, animus Noster habet causam, cur in gratiarum actiones
erumpat provvidentissimi Dei Numini, quod per tot casus et vicissitudines vos
sustinuerit, servaverit, tutatum sit, firmos in fide S. Stephani, eius
patrocinio obtectos, neque frustra in exspectationem melioris aevi eidem
confisos.
Dum autem vos, Venerabiles Fratres et dilecti filii, in magna admiratione estis,
vobiscum considerantes opimam frugem iustitiae, lectorum fructuum messem, quam
edidit a patribus vestris tradita fides, usque a S. Stephani temporibus, Spiritu
intelligentiae et scientiae permoti, certatim conferte studium, ut fides,
fundamentum et radix omnis iustificationis, «sine qua impossibile est piacere
Deo» (Hebr. 11, 6), purgata erroribus in sua sinceritate integra et
illibata in vobis permaneat. Autumant pro dolor nonnulli — utinam pauci sint —
qui omni vento doctrinae circumferuntur (Cfr. Eph. 4, 14), fidem ex se
labilem et mutabilem formam vitae exprimere, prorsus coniunctam cum peculiaribus
adiunctis temporum, quorum irremeabilis est decursus et amplius non revertitur.
Hoc plane verum est: habitus externi et praesentes casus vitae, in societate et
communitate civium sine dubio valuerunt et in posterum valebunt ad mutanda
postulata et proposita, quae ad eruditionem, doctrinam, socialem progressum
pertinent. At vero immutata exstat et exstabit fides, inaestimabile donum Dei:
natura sua inconcussa consistit in rupe, quae Christus est, innixa, Ecclesia,
communitas scilicet «eorum, qui in Iesum, salutis auctorem et unitatis pacisque
principium credentes aspiciunt» (Lumen gentium, 11, 9), siquidem, ut
monet S. Paulus Apostolus, «Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula» (Hebr.
13, 8. ). Reapse fides minime dicenda est conflata compago, repercussa quaedam
imago socialis condicionis status, quae ohm fuit, sed donum est Spiritus Sancti;
rationabile et liberum obsequium est, quo homo generosius Deo respondet, Dei ad
se arcessentis voci obsequitur; fides est supernaturalis certitudo nostrae cum
Deo coniunctionis, eaque spe vivit et operatur resurrectionis et vitae aternae.
Fides, quae est necessitudo cuiusque nostri cum Deo aeterno, et communitas
credenrium, Ecclesia scilicet, non sunt remotae antiquitatis superstites
reliquiae, sed aliquid vivum, verum, vibrans, palpitans, siquidem «Unicus
mediator Christus Ecclesiam suam sanctam fidei, spei et caritatis communitatem
in terris ut compaginem visibilem constituit et indesinenter sustentat . . .
quae humano et divino coalescit elemento . . . crucem et mortem Domini
annuntians donec veniat» (Lumen gentium, 1, 8).
Replicantibus igitur annales Catholicae Ecclesiae in Hungaria persuasissimum
vobis esto hasce memorias et glorias non transiisse, sed in praesens
reviviscere. Vestrum igitur sit honoris plenum officium non tantum eas
singillatim revocare, sed potissimum testari huiusmodi antiquam ac semper novam
fidem et a patribus habitam sacram hereditatem post futuris puras et illaesas
servandas et tradendas feliciter esse. Quapropter animo firmo fidentique
aggredimini opus Deique gratia freti huic obsequimini hortationi: «Mementote
praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes
exitum conversationis, imitamini fidem» (Hebr. 13, 7). Vos estis
quasi vinculum, quo in patria vestra praeteritum tempus iungitur futuro. Itaque
de officio Vestro, quod inde exoritur, coram Deo atque prospicientes saecula,
quae venient, recogitate. Oportet vos, ut filios Ecclesiae et membra mystici
Corporis Christi, esse «cooperatores veritatis» (Cfr. 3 Io. 8); vestrum
scilicet munus eo pertinet, ut veritas Evangelii annuntietur; vestrum est id
agere, ne verbum Christi obliteretur. Ipse enim Paulus Apostolus dicit: «Quomodo
credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante?» (Rom.
10, 14). Providentissimo ergo Deo assiduas enixasque preces adhibete, ut
vocationes apostolicas, sive sacerdotales, sive religiosas et laicas, excitet,
sanctos videlicet administros Ecclesiae, fidos discipulos Magistri Divini,
servos Dei eiusque Populi magnanimos, alacres, immemores sui. Vos praesertim
Christifideles ex ordine laicorum, nunc cum maxime supplete, quaesumus, quod
fratribus in sacerdotio deest (Cfr.
Apostolicam actuositatem, 10, 17);
date operam, ne Evangelii lumen in domibus vestris, in vestris familiis, apud
homines, quos inter conversamini, restinguatur. Quae quidem testificatio
interdum animi fortitudinem, incommoda, sui rerumque postulat abdicationem; sed
horum omnium praemium accipietis amplissimum, quod Christus Dominus promisit:
«Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus et Filius hominis
confitebitur illum coram Angelis Dei» (Luc. 12, 8). Haec vero
spiritualis ratio seu facies fidei christianos nequaquam a munere avertit his
ipsis temporibus mundum aedificandi procurandique bonum communitatis, quod ad
rem socialem attinet animique cultum; quin immo fides nos incitat atque
impellit, ut officia terrena sollerter exsequamur, quibus novum efficiamus
ordinem rerum, qui iam hic in terris civitatis aeternae perfectionem
absolutionemque praefiguret (Cfr.
Gaudium et spes, 39); siquidem
Christifideles officio, quod est nefas defugere, devinciuntur hunc transformandi
mundum, quem Deus hominibus propter hoc ipsum commisit, ut secundum eiusdem
consilia sibi subicerent. Christiano igitur non licet illam neglegere
sollicitudinem, qua eo contendat, ut civitas terrena in meliorem formam
redigatur; ipse vero vocatur, ut sua operositate in ea imprimat legem divinam,
legem, qua omnes filii Patris communis esse iubemur, fraternitatem christianam,
quae est in nomine «primogeniti in multis fratribus» (Rom. 8, 29; Col.
1, 18); ut ingerat eo praeterea amorem, re comprobatum, erga proximum, cuius
personam Iesus induere voluit dicens: «quamdiu fecistis uni ex his fratribus
meis minimis, mihi fecistis» (Matth. 25, 40); ut inducat etiam respectum
vitae humanae, cuius, vixdum conceptae, solus ac summus dominus est ipse Deus,
reverentiam humanae dignitati debitam, libertatem conscientiae, iustitiae
socialis profectum, voluntatem bono communi serviendi, veram iustamque pacem.
Fides autem aequis postulationibus et appetitionibus humanis non refragatur,
immo ea «personae humanae dignitatem sanat et elevat, humanae societatis
compaginem firmat, cotidianam hominum navitatem profundiori sensu et
significatione imbuit» (Gaudium et spes, 40). Christianus supernaturali
certitudine magis quam ceteri fruitur, qua persuasum habet «conamen
fraternitatem universalem instaurandi non esse inane» (Ibid., 38), cum
haec in communi paternitate Dei, quae est verissima, innitatur. Hac
magnanimitate christiana ducti, eo etiam quod civilia officia rectissime et
exemplum aliis praebentes impletis, illam testari studete vim, animos
allicientem, lucis, quae est Christus: «Sic luceat lux vestra coram hominibus,
ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est»
(Matth. 5, 16). His, quibus vitam degimus, temporibus — quemadmodum
praeteritis quoque et quibusdam Ecclesiae aetatibus evenit — Ecclesia in terra
peregrinans multiplicibus difficultatibus, internis atque externis, est obnoxia;
sunt enim qui certam viam non dispiciunt, qui animis inter se dissociantur,
quorum fides est imminuta vel caritas frigescit. Quodsi propter hoc maximo
afficimur maerore, tamen ne turbari nos patiamur; siquidem Ecclesia, quae ut
hominum societas huiusmodi acerbitatibus potest quidem aflligi, verum e divinae
auctoritatis oraculo scit se deficere non posse, cum Divinus eius Conditor
dixerit: «In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum» (Io.
16, 33). Hoc Iesu promisso suffultis Christifidelibus id ipsum causa sit, cur
magis sui conscii fiant atque secundum nova vitae requisita sese spirituali
renovent ratione. Venerabiles Fratres ac dilecti filii, vos solos atque a
ceteris seiunctos non esse noveritis in assiduo labore eo spectante, ut fides,
quae opere et studio S. Stephani singularem vim ac robur in populo Vestro
acceperit, non modo integra servetur, sed etiam novo quodam vigore in vitae usu
florescat novisque augeatur formis, quas nova inferant humanae consortionis
adiuncta. Persuasum habeatis vos, utpote membra mystici Corporis Christi,
fratres esse in universali Ecclesia, quae cuiusque filii sui sollicitudini,
gaudio, spei, animo amanti, sociatur.
S. Stephanus, cum mortem instare sentiret, regnum et populum suum maternae
tutelae ac praesidio Beatae Mariae Virginis, «Patronae Hungariae», commisit.
Haec quippe decem saecula vitae religiosae gentis vestrae pietate mariali,
impensa, candida, animis penitus inhaerescente, fuerunt insignia. Fidem et
fiduciam S. Stephani imitantes, hanc pietatis formam, qua Almam Deiparam ut
filii veneramini, nunc renovate, quemadmodum maiores Vestri anteactis temporibus
fecerunt, cum gravis momenti rebus urgebantur. Maria autem, quae omnium
necessitates amplissimo quodam miseratur affectu, numquam defuit nec deest
colentibus se iisque exorabilem se praebet atque clementissimam. Itaque
vosmet ipsos et Ecclesiam vestram potentissimae eius intercessioni commendate,
bisce eam verbis invocantes: Monstra Te esse matrem! Ea vos praesentissima ope
adiuvet, ut vere filii eius sitis eiusque hereditas nunc et futuris quoque
temporibus. Ea largiatur vobis, ut iterum laetantes testemini Deum vobis per
ipsam, Magnam Dominam vestram, benedixisse! Haec animum pulsant Nostrum, dum
una vobiscum hos eventus historiae vestrae eosque praeclarissimos, qui ante
mille annos feliciter contigerunt, commemoramus. Ut autem huius memoriae
celebratio salutarior evadat fructuque uberior, haec munera spiritualia, de
thesauro Ecclesiae deprompta, hasque facultates ultro libenterque tribuimus;
scilicet concedimus:
1. Indulgentiam Plenariam semel lucrandam ab omnibus
Hungaricae Nationis Christifidelibus, sive in patria sive alibi commorantibus,
qui paenitentiae sacramento rite expiati, sacra Synaxi refecti et ad mentem
Nostram «Pater» et «Ave» vel aliam orationem recitantes, quamvis paroecialem
ecclesiam visitaverint ibique «Pater» et «Credo» recitaverint, die festo S.
Stephani Regis vel Dominica antecedenti vel subsequenti;
2. Indulgentiam
Plenariam ab omnibus Christifidelibus semel acquirendam, si ecclesiam, ubi
bracchii S. Stephani Reliquiae cultui fidelium proponuntur, uti supra dispositi
pie visitaverint, ibique pariter «Pater» et «Credo» recitaverint;
3. Facultatem
pro singulis Episcopis Hungaricae Nationis, ex qua opportuniore die, cum
millesimum anniversarium praecipue celebratur, in sua quisque dioecesi impertire
valeant, ritu praescripto, Benedictionem Papalem cum adnexa Indulgentia Plenaria
lucranda a Christifidelibus qui, uti supra dispositi, eandem Benedictionem
devote acceperint.
Hisce demum Litteris finem imponentes, omnes vos,
Venerabiles Fratres ac filii dilectissimi, sincera caritate complectimur, cuius
testis sit Benedictio Apostolica, quam libentissime vobis impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VI mensis Augusti, in festo
Transfigurationis D.N.I.C., anno MCMLXX, Pontificatus Nostri octavo.
PAULUS PP. VI
|