The Holy See
back up
Search
riga

 PAULUS PP. VI

LITTERAE ENCYCLICAE

HUMANAE VITAE

Ad venerabiles Fratres Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos aliosque locorum Ordinarios, pacem et communionem cum Apostolica Sede habentes, ad Clerum et
Christifideles totius Catholici Orbis itemque ad universos bonae volontatis homines datae:
 de propagatione humanae prolis recte ordinanda.

 

VENERABILES FRATRES ET DILECTI FILII
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

1. Humanae vitae tradendae munus gravissimum, ex quo coniuges liberam et consciam Deo Creatori tribuunt operam, magnis semper ipsos affecit gaudiis, quae tamen aliquando non paucae difficultates et angustiae sunt secutae.

Quod munus sustinere si omni tempore coniugum conscientiae arduas facessivit quaestiones, at recens humanae societatis cursus eiusmodi mutationes invexit, ut novae quaestiones sint exortae, quas Ecclesiae ignorare non liceat, utpote quae cum rebus conectantur, tantopere ad hominum vitam et felicitatem pertinentibus.

 

I

2. Re enim vera inductae mutationes et magni momenti et varii generis sunt. Agitur in primis de aucto celeriter natorum numero, ob quem extimescunt plures, ne mundi hominum multitudines celerius crescant quam vitae opes, quae praesto sint, admittant, atque adeo tot familiae totque populi, ad progressum nitentes, etiam maioribus incommodis exinde angantur. Qua ex re ita sollicitari publicae Auctoritates facile possint, ut huiusmodi periculum vel acrioribus rationibus propulsare velint. Accedit quod, non tantum operarum et habitationum condiciones, sed etiam increbrescentes necessitates sive in re oeconomica sive in erudienda docendaque iuventute id genus vitae statum praestant, in quo saepe onerosum sit hodie grandiori liberorum numero apte consulere.

Id quoque notatur, quodammodo mutatum esse sensum, praeterquam de mulieris persona deque eius munere in hominum societate, etiam de amoris coniugum pretio in matrimonio, deque actibus coniugum iudicandis, si hunc amorem spectemus.

Denique illud praesertim animadvertendum est, hominem tam mirifice profecisse in naturae viribus cum moderandis cum ad rationem scite componendis, ut hanc moderationem ad totam suam vitam proferre conetur: hoc est, ad suum corpus, ad sui animi vires, ad vitam socialem, ad ipsasque leges propagationem vitae regentes.

3. Ex quo rerum statu novae se erumpunt quaestiones. An, ratione habita sive vitae condicionum, quae nunc sunt, sive significationis, quam maritales amplexus quoad concordiam mutuamque fidelitatem coniugum habent, normas morales, quae hodie obtinent, recognoscere non conveniat, si praesertim reputetur, eas nonnisi per gravia incommoda, aliquando fortissimis viris digna, servari posse.

An praeterea, principio totalitatis, quod appellant, in hac re adhibito, non liceat arbitrari consilium fecunditatis minus uberis, sed magis rationi consentaneae, posse actum, physice sterilitatem afferentem, in licitam providamque gignendae prolis moderationem vertere. An videlicet fas non sit opinari finem procreandae prolis potius ad totam coniugum vitam, quam ad singulos quosque eius actus pertinere. Quaerunt insuper num, ob suorum officiorum conscientiam, qua hodie magis homines fruuntur, tempus iam ipsis advenerit, quo tradendae vitae munus potius rationi et voluntati suae, quam certis sui corporis vicibus, sit tribuendum.

4. Cuius certe generis quaestiones ab Ecclesiae Magisterio novam eamque altiorem considerationem postulabant circa principia moralis doctrinae de matrimonio, quae in lege naturali, divina Revelatione illustrata ditataque, nititur.

Nemo sane christifidelium eat infitias, ad Ecclesiae Magisterium interpretationem legis moralis naturalis spectare. Haud namque dubium est - ut saepenumero Decessores Nostri pronuntiaverunt (1) - Christum Iesum, cum Petrum ceterosque Apostolos divinae potestatis suae participavisset, eosque ad omnes gentes praeceptis suis docendas misisset,(2) illos ipsos totius de moribus legis certos custodes interpretesque instituisse: hoc est, non solius legis evangelicae, sed etiam naturalis. Nam naturalis quoque lex voluntatem Dei declarat, cuius utique fidelis obtemperatio ad aeternam salutem est hominibus necessaria.(3)

Hoc autem mandatum Ecclesia persecuta, omni tempore, sed recentiore aetate copiosius, sive de matrimonii natura, sive de recto coniugum iurium usu, sive de ipsorum officiis congrua dedit documenta.(4)

5. Eiusdem vero muneris conscientia ducti, Coetum, a Decessore Nostro ven. rec. Ioanne XXIII mense Martio anni MDCCCCLXIII constitutum, probavimus atque amplificavimus, qui praeter multos viros, disciplinarum ad hanc rem attinentium studiosos, paria etiam coniugum complectebatur. Hic autem Coetus non eo solam spectabat, ut consilia sententiasque exquireret carta quaestiones, vitam coniugalem in primisque rectam progignendae prolis temperationem attingentes, sed exquisita insuper opportune referret, ut Ecclesiae Magisterium exspectationi, qua de hac re et christifideles et ceteri mundi homines tenerentur, apte responderet.(5)

Quibus peritorum investigationibus acceptis, atque sententiis consiliisque a non paucis Fratribus Nostris in Episcopatu partim ad Nos sponte missis, partim a Nobis rogatis, licuit Nobis omnes multiplicis argumenti partes diligentius perpendere. Quam ob causam universis gratissimum animum Nostrum profitemur.

6. Attamen conclusiones, ad quas Coetus pervenerat, a Nobis tales existimari non poterant, quae vim iudicii certi ac definiti prae se ferrent, quaeque Nos officio liberarent, tam gravis momenti quaestionem per Nosmetipsos consideratione expendendi; his vel etiam de causis, quod in Coetu plena sententiarum consensio de normis moralibus proponendis afuerat, quodque praesertim quaedam quaestionis dissolvendae viae rationesque exstiterant, a doctrina morali de matrimonio, a Magisterio Ecclesiae firma constantia proposita, discedentes.

Quare, actis ad Nos missis accurate expensis, re diligentissime mente animoque excussa, assiduisque Deo admotis precibus, vi mandati, Nobis a Christo commissi, nunc gravibus huius generis quaestionibus responsum dare censemus.

 

II 

7. De propaganda prole quaestio, non secus atque quaelibet quaestio humanam vitam attingens, ultra particulares alias eiusdem generis rationes - cuiusmodi eae sunt, quae biologicae aut psychologicae, demographicae aut sociologicae appellantur - ita circumspicienda est, ut totum hominem, totumque, ad quod is vocatus est, munus complectatur, quod non tantum ad naturalia et terrena, sed etiam ad supernaturalia et aeterna pertinet. Quoniamque, qui multi artificiosas vias defendere conantur, quibus liberorum numerus coerceatur, iidem sive coniugalis amoris, sive paternitatis sui officii consciae requisita praetexunt, necesse idcirco est, duo haec gravia vitae matrimonialis elementa accurate definire atque illustrare. Quod sane facturi sumus, ea praecipue in memoriam redigentes, quae recens hac de re Concilium Vaticanum II, Constitutione pastorali edita a verbis Gaudium et spes incipiente, summa auctoritate exposuit.

8. Iamvero coniugalis amor tunc nobis maxime veram suam naturam nobilitatemque ostendet, si illum, quasi a supremo quodam fonte, a Deo manare cogitaverimus, qui Caritas est,(6) quique Pater est, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur.(7)

Tantum igitur abest, ut matrimonium e casu quodam vel e caeco naturalium virium cursu nascatur, ut reapse illud sapienter providenterque Creator Deus ea mente instituerit, ut in hominibus suum amoris consilium efficeret. Quocirca per mutuam sui donationem, quae ipsorum propria est et exclusoria, coniuges illam persequuntur personarum communionem, qua se invicem perficiant, ut ad novorum viventium procreationem et educationem cum Deo operam socient.

Sacro autem baptismate ablutis, matrimonium eiusmodi praeditum est dignitate, ut gratiae sacramentale signum exsistat, cum Christi et Ecclesiae coniunctionem designet.

9. Quibus rebus in sua luce positis, perspicue et notae et necessitates coniugalis amoris propriae patent, quas maximi est ponderis iustis aestimare momentis.

Est ante omnia amor plane humanus, hoc est sensibilis et spiritualis. Quare non agitur solum de mero vel naturae vel affectuum impetu, sed etiam ac praesertim de liberae voluntatis actu, eo scilicet tendente, ut per cotidianae vitae gaudia et dolores non modo perseveret, sed praeterea augeatur; ita nimirum ut coniuges veluti cor unum et anima una fiant, suamque humanam perfectionem una simul adipiscantur.

Agitur deinde de amore pleno, id est de peculiari illa personalis amicitiae forma, in qua coniuges omnia magno animo inter se partiuntur, neque iniustas exceptiones admittunt, vel suis dumtaxat commodis student. Qui coniugem suum re vera amat, eum profecto non tantum ob id quod ab eo accipit, sed propter eum ipsum amat; idque libens facit, ut eum dono sui ditet.

Ad hoc, coniugalis amor et fidelis et exclusorius est, usque ad vitae extremum; qualem scilicet sponsus et sponsa eo die cogitatione comprehenderunt, quo liberi planeque conscii matrimoniali se vinculo devinxerunt. Quae coniugum fidelitas etsi interdum habeat difficultates, nemini tamen asseverare licet, eam non esse possibilem, cum contra quovis tempore nobilis sit meritisque uber. Posita enim volventibus saeculis a tot coniugibus exempla non tantum probant, eam esse matrimonii naturae consentaneam, sed insuper ex ea, veluti e fonte, intimam diuturnamque felicitatem fluere.

Hic denique amor fecundus est, quippe qui non totus in coniugum communione contineatur, sed eo etiam spectet ut pergat, novasque exsuscitet vitas. Matrimonium et amor coniugalis indole sua ad prolem procreandam et educandam ordinantur. Filii sane sunt praestantissimum matrimonii donum, et ad ipsorum parentum bonum maxime conferunt.(8)

10. Quas ob causas amor coniugum ab ipsis exigit, ut munus suum probe noverint, paternitatem consciam attingens, quae, cum hodie optimo iure tantopere urgeatur, est idcirco recte intellegenda. Quapropter variis legitimisque rationibus inter se conexis ea consideretur oportet.

Si primum biologicos processus reputamus, paternitas conscia significat cognitionem et observantiam munerum, ad eos attinentium; quoniam humana ratio in facultate vitae procreandae biologicas deprehendit leges, quae ad humanam personam pertinent.(9)

Si deinde ad impulsus innatos et ad animi affectus spectamus, paternitas conscia necessariam declarat dominationem, quam ratio et voluntas in eosdem exerceant necesse est.

Si postea ad condiciones physicas, oeconomicas, psychologicas et sociales respicimus, ii paternitate conscia fungi dicendi sunt, qui aut, prudenti consideratione magnoque animo ducti, statuunt numerosiores suscipere liberos, aut, seriis causis moralibusque praeceptis observatis, animum inducunt ut, vel ad certum vel ad incertum tempus, aliam filium non gignant.

Porro ea, de qua loquimur, conscia paternitas praecipue aliam eamque intimam secum fert rationem, pertinentem ad ordinem moralem, quem obiectivum vocant, a Deoque statutum, cuius recta conscientia est vera interpres. Quapropter paternitatis consciae munus id postulat, ut coniuges sua officia erga Deum, erga seipsos, erga familiam, erga humanam societatem agnoscant, rerum bonorumque ordine recte servato.

Ex quo fit, ut in tradendae vitae munere iis integrum non sit, se arbitratu suo gerere, quasi ipsis liceat vias honestas, quas sequantur, modo omnino proprio ac libero definire; cum, contra, opera sua ad consilium Dei Creatoris accommodare teneantur, quod hinc ipsa matrimonii eiusque actuum natura exprimit, hinc constans Ecclesiae doctrina declarat.(10)

11. Hi actus, quibus coniuges intime et caste copulantur, et per quos vita humana propagatur, quemadmodum recens Concilium admonuit, honesti ac digna sunt;(11) iidemque legitimi esse non desinunt, etsi infecundi praevideantur propter causas a coniugum voluntate nequaquam manantes, cum non cesset eorum destinatio ad coniugum coniunctionem significandam roborandamque. Revera, ut usu noscitur, non ex unaquaque coniugali congressione nova exoritur vita. Deus enim naturales leges ac tempora fecunditatis ita sapienter disposuit, ut eadem iam per se ipsa generationes subsequentes intervallent. Verumtamen Ecclesia, dum homines commonet de observandis praeceptis legis naturalis, quam constanti sua doctrina interpretatur, id docet necessarium esse, ut quilibet matrimonii usus ad vitam humanam procreandam per se destinatus permaneat.(12)

12. Huiusmodi doctrina, quae ab Ecclesiae Magisterio saepe exposita est, in nexu indissolubili nititur, a Deo statuto, quem homini sua sponte infringere non licet, inter significationem unitatis et significationem procreationis, quae ambae in actu coniugali insunt.

Etenim propter intimam suam rationem, coniugii actus, dum maritum et uxorem artissimo sociat vinculo, eos idoneos etiam facit ad novam vitam gignendam, secundum leges in ipsa viri et mulieris natura inscriptas. Quodsi utraque eiusmodi essentialis ratio, unitatis videlicet et procreationis, servatur, usus matrimonii sensum mutui verique amoris suumque ordinem ad celsissimum paternitatis munus omnino retinet, ad quod homo vocatur. Putamus nostrae aetatis homines aptissimos esse ad perspiciendum, quam haec doctrina sit humanae rationi consentanea.

13. Homines enim merito animadvertunt, usum matrimonii alteri coniugi impositum, nulla ratione habita eius status eiusque iustorum optatorum, non esse verum actum amoris, atque adeo iis adversari rebus, quas circa necessitudines inter coniuges moralis recte postulat ordo. Pariter, si rem considerent, fateantur oportet, actum amoris mutui, qui facultati vitam propagandi detrimento sit, quam Deus omnium Creator secundum peculiares leges in ea insculpsit, refragari tum divino consilio, ad cuius normam coniugium constitutum est, tum voluntati primi vitae humanae Auctoris. Quapropter cum quis dono Dei utitur, tollens, licet solum ex parte, significationem et finem doni ipsius, sive viri sive mulieris naturae repugnat eorumque intimae necessitudini, ac propterea etiam Dei consilio sanctaeque eius voluntati obnititur. Qui vero amoris coniugalis dono fruitur, leges conservans generationis, is non quidem dominum se confitetur fontium vitae, sed potius ministrum consilii a Creatore initi. Sicut enim homo, in universum, corporis sui non habet infinitam potestatem, ita etiam, et sane peculiari ratione, ne genitalium quidem virium qua talium, quoniam hae suapte natura ad vitam humanam progignendam spectant, cuius Deus principium est. Etenim hominum vita pro sacra re est omnibus ducenda - commonebat Decessor Noster f. r. Ioannes XXIII - quippe quae, inde a suo exordio, Creatoris actionem Dei postulet.(13)

14. Quare primariis hisce principiis humanae et christianae doctrinae de matrimonio nixi, iterum debemus edicere, omnino respuendam esse, ut legitimum modum numeri liberorum temperandi, directam generationis iam coeptae interruptionem, ac praesertim abortum directum, quamvis curationis causa factum.(14)

Pariter, sicut Ecclesiae Magisterium pluries docuit, damnandum est seu viros seu mulieres directo sterilitate, vel perpetuo vel ad tempus, afficere.(15)

Item quivis respuendus est actus, qui, cum coniugale commercium vel praevidetur vel efficitur vel ad suos naturales exitus ducit, id tamquam finem obtinendum aut viam adhibendam intendat, ut procreatio impediatur.(16)

Neque vero, ad eos coniugales actus comprobandos ex industria fecunditate privatos, haec argumenta ut valida afferre licet: nempe, id malum eligendum esse, quod minus grave videatur; insuper eosdem actus in unum quoddam coalescere cum actibus fecundis iam antea positis vel postea ponendis, atque adeo horum unam atque parem moralem bonitatem participare. Verum enimvero, si malum morale tolerare, quod minus grave sit, interdum licet, ut aliquod maius vitetur malum vel aliquod praestantius bonum promoveatur,(17) numquam tamen licet, ne ob gravissimas quidem causas, facere mala ut eveniant bona (18): videlicet in id voluntatem conferre, quod ex propria natura moralem ordinem transgrediatur, atque idcirco homine indignum sit iudicandum, quamvis eo consilio fiat, ut singulorum hominum, domesticorum convictuum, aut humanae societatis bona defendantur vel provehantur. Quapropter erret omnino, qui arbitretur coniugalem actum, sua fecunditate ex industria destitutum, ideoque intrinsece inhonestum, fecundis totius coniugum vitae congressionibus comprobari posse.

15. Ecclesia autem illas medendi rationes haud illicitas existimat, quae ad morbos corporis curandos necessariae sunt, etiamsi exinde oriatur procreationis impedimentum, licet praevisum, dummodo ne hoc impedimentum ob quamlibet rationem directo intendatur.(19)

16. Attamen, contra huiusmodi Ecclesiae doctrinam de coniugii moribus dirigendis, quidam nostris temporibus opponunt, ut supra animadvertimus (n. 3), rationi humanae ius ac munus esse, eas, quas irrationalis natura ipsi praebuerit, vires temperare easque referre ad assequendum finem hominis bono convenientem. Nunc enim nonnulli quaerunt: ad rem quod attinet, nonne rationi consentaneum est, in tot rerum adiunctis prolis generationem artificiose temperare, si hoc agendi modo familiae tranquillitati atque concordiae melius consulatur, et filiorum, qui iam nati sint, educandorum magis idoneae condiciones parentur? Huic quaestioni clara respondere oportet: scilicet Ecclesiam ante omnes primam esse in laudando atque commendando humani intellectus usu in opere, quod hominem, ratione praeditum, tam arte cum Creatore suo consociat; at ipsam affirmare, id peragendum esse, servato rerum ordine a Deo statuto.

Si igitur iustae adsint causae generationes subsequentes intervallandi, quae a coniugum corporis vel animi condicionibus, aut ab externis rerum adiunctis proficiscantur, Ecclesia docet, tunc licere coniugibus sequi vices naturales, generandi facultatibus immanentes, in maritali commercio habendo iis dumtaxat temporibus, quae conceptione vacent, atque adeo nasciturae proli ita consulere, ut morum doctrina, quam modo exposuimus, haudquaquam laedatur.(20)

Ecclesia sibi suaeque doctrinae constat, sive cum iudicat, coniugibus licere rationem habere temporum, quae fecunditate careant, sive cum usum earum rerum ut semper illicitum improbat, quae conceptioni directo officiant, etiamsi haec altera agendi ratio argumenta repetat, quae honesta et gravia videantur. Etenim hae duae causae inter se maxime discrepant: in priore, coniuges legitime facultate utuntur, sibi a natura data; in altera vero, iidem impediunt, quominus generationis ordo suos habeat naturae processus. Si infitiandum non est, coniuges in utroque casu mutua certaque consensione prolem ob probabiles rationes vitare velle, atque pro explorato habere liberos minime esse nascituros, attamen fatendum pariter est, in priore tantum casu fieri, ut ipsi coniuges se a maritali amplexu temporibus fecunditatem invehentibus abstinere valeant, quotiescumque ob iustas rationes liberorum procreatio optanda non sit; cum autem tempora conceptibus non apta redierint, fieri ut ipsi utantur commercio ad mutuum testandum amorem atque ad promissam sibi fidem servandam. Iidem sane, haec agentes, vere et omnino recti amoris testimonium praebent.

17. Probi homines satius etiam sibi persuaderi possunt de veritate doctrinae, quam Ecclesia hac in re proponit, si mentem convertant ad ea, quae secutura sunt vias rationesque, ad natorum incrementa artificio coercenda adhibitas. In primis secum recogitent, quam lata et quam facilis via hac agendi ratione patefieri possit, sive ad coniugum infidelitatem, sive ad morum disciplinam passim enervandam. Neque diuturnus rerum usus necessarius est, ut quis compertam habeat humanam infirmitatem, atque intellegat, homines - ac praesertim iuvenes, cupiditatibus tam obnoxios - incitamentis indigere ad moralem legem servandam, ac nefas esse iisdem facilem praebere viam ad legem ipsam violandam. Id etiam reformidandum est, ne viri, hisce usibus conceptioni officientibus iam assueti, mulierum reverentiam obliviscantur, earumque corporis animique aequilibritate posthabita, easdem quoddam reddant instrumentum suae ipsorum cupiditati inserviens, nec iam eas ut consortes existiment, qual observantia et amore prosequi debeant.

Denique diligenter perpendatur, quam periculosa potestas hoc modo iis publicae rei Moderatoribus concedatur, qui de legis moralis praeceptis minime sint solliciti. Numquis reprehendat supremos Civitatis Moderatores, qui ad totius suae Nationis componendas difficultates id usurpent, quod coniugibus tamquam licitum agnoscatur ad quandam familiae difficultatem dissolvendam? Quis prohibeat, quominus publicae Auctoritates viis concipiendae proli contrariis faveant, quas efficaciores esse duxerint, immo eas omnibus adhibendas praecipiant, quotiescumque id necessarium reputaverint? Ita sane fiat, ut homines, cum divinae legi insitas difficultates vitare percupiant, quas singuli, vel familiae, vel socialis convictus experiantur, publicarum Auctoritatum arbitrio potestatem permittant, sese in coniugum maxime proprium et intimum munus interponendi.

Quare, nisi velimus ut procreandae vitae officium hominum arbitratui concedatur, necessario aliquos fines, quos ultra progredi non liceat, agnoscamus oportet illi potestati, quam homo in proprium corpus in eiusque naturalia munera habere potest; fines, dicimus, quas nemini, sive privato sive publica auctoritate praedito, violare licet. Qui limites non aliam ob causam statuuntur, quam ob reverentiam, quae toti humano corpori eiusque naturalibus muneribus debetur, secundum principia, quae supra memoravimus, et rectam intellegentiam principii totalitatis, ut aiunt, quod Decessor Noster v. m. Pius XII illustravit.(21)

18. Praevideri potest, non omnes fortasse traditam huiusmodi doctrinam facile accepturos esse, cum nimis multae obstrepant voces, quae, recentioribus divulgationis instrumentis auctae, ab Ecclesiae voce discrepent. Ecclesia autem, cui mirum non est, se, haud secus ac divinum Conditorem suum, positam esse in signum cui contradicetur,(22) non idcirco iniunctum sibi praetermittit officium, totam legem moralem, cum naturalem cum evangelicam, humiliter ac firmiter praedicandi.

Cum Ecclesia utramque hanc legem non condiderit, eiusdem non arbitra, sed tantummodo custos atque interpres esse potest, eique numquam fas erit licitum declarare, quod revera illicitum est, cum id suapte natura germano hominis bono semper repugnet.

Dum moralem coniugii legem integram servat, Ecclesia probe novit se adiutricem operam conferre ad verum civilem cultum inter homines instaurandum; ac praeterea hominem incitat, ne se officiis suis abdicet, technicis artibus sese committens; quo fit, ut ipsa coniugum dignitatem in tuto ponat. Hac agendi ratione Ecclesia, Divini Salvatoris exemplo et doctrinae inhaerens, ostendit se sincero generosoque amora prosequi homines, quos inde ab hoc terrestri itinere iuvare contendit, ut non secus atque filii vitam Dei viventis, omnium hominum Patris, participent.(23)

 

III

19. Verba autem haec Nostra haud plane Ecclesiae, omnium gentium Matris ac Magistrae, cogitationes et sollicitudines exprimerent, nisi homines, antea ad Dei legem de coniugio servandam colendamque incitatos, in liberorum numero honeste ordinando etiam sustinerent inter ipsas asperas vitae condiciones, quibus domestici convictus ac nationes nostro hoc tempore premuntur. Ecclesia enim erga homines non aliter ac Divinus Redemptor se gerere potest: scilicet eorum infirmitatem cognoscit, miseratur turbas, peccatores excipit; facere autem non potest, quin legem doceat, quae reapse propria est vitae humanae ad suam germanam veritatem restitutae, atque a Dei Spiritu actae.(24)

20. Ecclesiae doctrina de liberorum incremento recte ordinando, quae legem divinam ipsam promulgat, sine dubio multis talis videbitur, ut nonnisi difficulter, immo etiam nullo modo servari possit. At revera, sicut bona omnia quae sua nobilitate et utilitate praestant, haec lex a singulis hominibus, a familiis et ab hominum consortione firma proposita multosque labores postulat. Immo eadem servari nequit nisi opitulante Dei gratia, qua bona hominum voluntas fulcitur ac roboratur. Iis autem, qui rem diligenter perpendant, labores illi profecto videbuntur hominum dignitatem augere et humanae societati beneficia conferre.

21. Recta autem et honesta nasciturae prolis ordinatio id primum a coniugibus postulat, ut vera vitae familiaeque bona penitus agnoscant et existiment, itemque sibi ac suis motibus perfecte moderari consuescant. Nihil profecto est dubii, quin naturae impetibus, rationis liberaeque voluntatis ope, imperare asceseos sit opus, ut nempe amoris significationes, coniugalis vitae propriae, cum recto ordine congruant; quod praesertim ad usum continentiae, certis temporis intervallis servandae, requiritur. Verum huiusmodi disciplina, unde coniugum castimonia elucet, adeo eorum amori non obest, ut maiore eundem humanitatis sensu perfundat. Quodsi huiusmodi disciplina assiduam virium intentionem exigit, salutari tamen eius virtute coniuges seipsos plene excolunt spiritualibusque bonis ditantur: ea enim domestico convictui amplos tranquillitatis ac pacis fructus affert, atque solvendis alius generis difficultatibus prodest; ea alterius coniugis curam et observantiam erga alterum fovet; coniuges in immodico sui amore depellendo, qui germanae repugnat caritati, adiuvat; eosdemque ad conscientiam munerum exsequendorum erigit. Ea denique parentibus intimam et efficaciorem auctoritatem ad liberos educandos confert, dum pueri et iuvenes, aetate procedentes, vera hominis bona congruenter putant, et mentis sensuumque vires placide et apte exercent.

22. Hanc vero nacti opportunitatem, educatores, eosque omnes, quorum ius et officium est communi humanae consortionis bono prospicere, commonere volumus de necessitate eum rerum statum inducendi, qui colendae castitati faveat, ut scilicet germana libertas licentiam vincat, moralis ordinis normis plane servatis.

Quidquid ergo hodie in socialis, ut aiunt, communicationis instrumentis sensus commovet dissolutosque mores alit, pariterque quaevis scribendi obscenitas turpiumque spectaculorum forma palam atque uno ore iis omnibus improbanda sunt viris, qui tum civilis cultus provehendi, tum praecipuorum animi bonorum tuendorum sollicitudine tenentur. Perperam enim huiusmodi pravitates quis probare conetur, causas ex artibus doctrinisque quaerens,(25) vel argumenta sumens ex libertate, quam forte hac in provincia publicae Auctoritates permittant.

23. Ita igitur Nationum Rectores alloqui placet, quippe quibus potissimum onus boni communis tutandi iniunctum sit, liceatque tantopere ad bonos tuendos mores conferre: ne umquam patiantur honestos corruere mores suorum populorum; prohibeant omnino, ne per leges in familiam, quae primaria est particula Civitatis, ii usus incedant, qui naturali et divinae legi adversentur. Alia enim via civilis Auctoritas quaestionem de multitudinis incremento dissolvere et potest et debet: videlicet providas familiis leges ferendo populosque tam sapienter educando, ut sive morum lex sive civium libertas in tuto collocentur.

Equidem probe novimus, quantum haec causa difficultatis afferat publicae rei Moderatoribus, in iis praesertim Civitatibus quae ad progressum nituntur. Atque Nos, iustas, quibus afficiuntur, curas perspicientes, Encyclicas Litteras edidimus, quibus Populorum Progressio est index. Sed nunc una cum Decessore Nostro ven. rec. Ioanne XXIII haec verba iteramus: eas quaestiones ... dissolvi oportere, ut neque vias homo neque rationes sequatur, a sua dignitate aversas; quales ii tradere non verentur, qui hominem ipsum eiusque vitam ad materiam omni ex parte referendos esse opinantur. Hanc quaestionem sic tantummodo dissolvi posse censemus, si rerum oeconomicarum et socialium progressiones cum singolorum civium tum universae humanae societatis servent et augeant veri nominis bona.(26) Neque profecto sine gravi iniuria fiat, si divinae Providentiae id tribuatur, quod, contra, proficisci videtur a minus sapienti reipublicae gubernandae ratione, vel a tenuiore quodam socialis iustitiae sensu, vel a bonorum copia sui commodi causa congesta, vel denique a socordi neglegentia in laboribus oneribusque suscipiendis, quibus populus omnesque eius filii ad amplius vivendi genus evehantur.(27) Utinam universae Auctoritates, quas penes res est - quemadmodum earum quaedam tam egregie iam faciunt - incepta ac nisus excitatis viribus renovent! Neque remittat studium mutua communicandi auxilia inter omnes magnae hominum familiae partes: hanc prope infinitam provinciam patere putamus, in qua maxima Instituta, ad plures nationes pertinentia, suam operam ponant.

24. Nunc autem Nostrae cohortationis verbis viros scientiarum studiosos prosequi libet, qui multum bono matrimonii et familiae, pacique conscientiarum inservire possunt, si collatis studiis diversas condiciones, honestae ordinationi procreationis humanae faventes, penitius elucidare conentur.(28) Id enim in primis exoptandum est - quod antea fuit Pii XII votum - ut medica ars ad honeste temperandae prolis satis certum fundamentum statuere valeat, quod in perspectis naturalibus vicibus consistat.(29) Ita quidem docti homines, ii praesertim qui catholico nomine censentur, sua data opera res plane se habere ostendent, ut Ecclesia docet, nempe veram contradictionem inter divinas leges vitae transmittendae et germani amoris coniugalis fovendi adesse non posse.(30)

25. Nunc vero Nostra oratio peculiari modo ad filios Nostros convertitur, ad eos praesertim, quos Deus in matrimonii statu ad sibi serviendum vocat. Ecclesia enim, dum inviolabiles divinae legis condiciones tradit, salutem nuntiat viasque gratiae per sacramenta reserat, unde homo nova efficitur creatura, quae in caritate germanaque libertate superno sui Creatoris et Salvatoris consilio respondeat suaveque etiam Christi iugum sentiat.(31)

Eius igitur voci modeste obsecuti, christiani coniuges meminerint, suam vocationem ad vitam christianam, e baptismate exortam, sacramento Matrimonii amplius et explicatam et confirmatam esse. Eodem namque ipsi roborantur et veluti consecrantur, ut fideliter munia sua exsequantur, vocationem ad expletam sui formam perficiant, christianumque testimonium, ut eos addecet, coram mundo edant.(32) Tale enim munus Dominus iisdem committit, ut hominibus patefaciant illius legis sanctitatem itemque suavitatem, qua mutuus eorum amor cum adiutrice opera ab ipsis data amori Dei, humanae vitae auctoris, arte coniungitur.

Nullo sane modo hic reticere volumus difficultates, interdum graves, in quas christianorum coniugum vita incurrit: nam iis, ut unicuique nostrum, angusta porta, et arta via est, quae ducit ad vitam.(33) Attamen huiusce spe vitae tamquam clarissima luce eorum iter collustretur, dum forti contendunt animo, ut sobrie et iuste et pie vivant in hoc saeculo,(34) plane noscentes praeterire figuram huius mundi.(35)

Quapropter coniuges destinatos sibi labores libenter suscipiant, cum fide tum ea spe roborati, quae non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis;(36) assidua deinde prece divinum auxilium implorent atque praesertim e perenni Eucharistiae fonte gratiam et caritatem hauriant. Si autem peccatis adhuc retineantur, ne concidant animo, sed humiles et constantes ad Dei misericordiam confugiant, quam abunde Paenitentiae sacramentum dilargitur. Huiusmodi profecto ratione ad coniugalis vitae perfectionem pervenire poterunt, quam Apostolus his verbis exponit: Viri diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam (...) Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit, et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam (...) Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.(37)

26. Eorum autem fructuum, qui maturescunt si acri animi intentione lex divina custoditur, praestantissimus sane colligitur, cum ipsi coniuges haud raro alios quoque experientiae suae participes facere cupiunt. Inde fit, ut ipsa laicorum vocationis amplitudine novum quoddam ac perinsigne apostolatus genus comprehendatur, quo pares paribus inserviunt: tum enim ipsi coniuges apostolicum pro ceteris coniugibus munus obeunt, quibus sese duces praebent. Quod profecto inter tot christiani apostolatus formas opportunissimum hodie esse videtur.(38)

27. Egregiam pariter reverentiam praestamus medicis artisque salutaris ministris, qui, in suo quisque munere exsequendo, ea quae ab ipsis praecipua christianae vocationis ratio postulat, potius quam humanam quamlibet utilitatem, servare student. Constantes igitur perseverent in proposito iis semper consiliis favendi, quae et fidei et rectae rationi adhaerescant, eoque contendant, ut iisdem in peculiari suo coetu assensionem et observantiam concilient. Praetereaque id tamquam proprium artis suae munus habeant, necessariam huiusce difficilioris provinciae doctrinam sibi plane comparare, ut nempe sententiam exquirentibus coniugibus recta dare consilia iustamque ostendere viam possint, quae iure ac merito ab ipsis postulentur.

28. Vos autem, dilecti Filii sacerdotes, qui pro sacro, quo fungimini, munere sive singulorum hominum sive familiarum consultores ac spirituales duces agitis, magna Nos pleni fiducia compellamus. Vestrum namque praecipuumque officium est - vos praesertim alloquimur, qui moralem theologiam traditis - Ecclesiae de matrimonio doctrinam integre aperteque proponere. Vos primi in ministerio vestro perfungendo exemplum sinceri obsequii edite, quod interius exteriusque ecclesiastico Magisterio tribuendum est. Etenim nostis tali vos obsequio devinciri non potius illis de causis, quae allatae sunt, quam ob Sancti Spiritus lumen, quo praecipue Ecclesiae Pastores in explananda veritate fruuntur.(39) Neque vos fugit, summi esse momenti, ad animorum pacem populique christiani unitatem servandam, ut in re morali ita in re dogmatica, omnes Ecclesiae Magisterio parere eodemque uti sermone. Quamobrem, sollicitiora verba magni Apostoli Pauli usurpantes, toto vos pectore iterum appellamus: Obsecro ... vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.(40)

29. Porro si nihil de salutari Christi doctrina demittere praecellens quoddam caritatis erga animos genus est, at idem semper cum tolerantia atque caritate coniungatur oportet, quarum ipse Redemptor, cum hominibus et colloquens et agens, exempla prodidit. Is enim, cum venisset non ad iudicandum, sed ad salvandum mundum,(41) acerbe quidem severus in peccata, sed patiens ac misericors in peccatores fuit.

Suis igitur difficultatibus afflictati, coniuges in sermone et in corde sacerdotis expressam veluti imaginem vocis et amoris nostri Redemptoris inveniant.

Fiduciae autem pleni loquamini, dilecti Filii, pro certo habentes, Sanctum Dei Spiritum, dum adest Magisterio rectam proferenti doctrinam, intus corda fidelium illustrare eosque ad assentiendum invitare. Coniuges vero necessariam precandi viam edocete, apteque instituite, ut saepius magna cum fide ad Eucharistiae et Paenitentiae sacramenta accedant, neque umquam pro sua infirmitate animos demittant.

30. Sed nunc, Encyclicas hasce Litteras concludentes, ad vos, dilecti ac venerabiles in episcopali munere Fratres, quibuscum curas de spirituali bono Populi Dei artius participamus, mentem Nostram reverenter amanterque convertimus. Etenim vos omnes instanti hac petitione invitamus, ut vestris praeeuntes sacerdotibus, sacri ministerii adiutoribus, vestrisque fidelibus, omni studio nullaque mora in matrimonii tutelam in eiusque sanctitudinem asserendam incumbatis, quo magis usque coniugalis vita humanam christianamque sui perfectionem assequatur. Id vero muneris tamquam maximum opus et onus, in praesenti vobis commissum, habetote. Nam, ut plane nostis, idem munus certam pastoralis ministerii ordinationem postulat, quae ad omnes humanae industriae provincias, nempe ad res oeconomicas, bonas doctrinas, socialesque rationes pertinet: quae omnia si magis simulque progredientur, tum non solum tolerabilior, sed et facilior itemque laetior vita parentum ac liberorum in intimo familiarum sinu evadet, atque fraterna uberior caritate veraque pace tutior fiet convictus in hominum societate, sancte servato consilio, quod Deus de mundo mente concepit.

31. Vos, venerabiles Fratres, vos dilectissimi Filii, vosque omnes bonae voluntatis homines, ad grande profecto opus et educationis et progressionis atque caritatis Nos nunc advocamus, firmissima freti Ecclesiae doctrina, quam Petri Successor, una cum catholici episcopatus Fratribus, fideliter custodit atque interpretatur. Quod magnum revera opus, ut persuasissimum Nobis habemus, tum mundi tum Ecclesiae bono cedit, siquidem homo ad veram felicitatem, quam totis sui animi viribus affectat, pervenire nequit, nisi leges observat, a summo Deo in ipsius natura insculptas, quae sunt prudenter amanterque colendae. Tanto igitur operi, nec non vobis omnibus ac potissimum coniugibus, a Deo sanctissimo et misericordissimo supernarum copiam gratiarum imploramus, quarum pignus Apostolicam Nostram Benedictionem libenter vobis impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Iulii, in festo S. Iacobi Apostoli, anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

 

PAULUS PP. VI


(1) Cfr. Pii IX, Litt. Enc. Qui pluribus : Pii IX P. M. Acta, 1, pp. 9-10; S. Pii X, Litt. Enc. Singulari quadam: A.A.S. IV (1912) p. 658; Pii XI, Litt. Enc. Casti Connubii: A.A.S. XXII (1930) pp. 579-581; Pii XII, Alloc. Magnificate Dominum, ad Episcopos totius catholici orbis: A.A.S. XLVI (1954) pp. 671-672; Ioannis XXIII, Litt Enc. Mater et Magistra : A.A. S. LIII (1961) p. 457.

(2) Cfr. Matth. 28, 18-19. 

(3) Cfr. Matth. 7, 21.

(4) Cfr. Catech. Rom. Conc. Trid., p. II, c. VIII ; Leonis XIII, Litt. Enc. Arcanum acta Leonis XIII, II (1880) pp. 26-29; Pii XI, Litt. Enc. Divini Illius Magistri: A.A. S. XXII (1930) pp. 58-61; Litt. Enc. Casti Connubii : A.A.S. XXII (1930) pp. 545-546; Pii XII, Alloc. ad Societatem Italicam Medico-biologicam a S. Luca : Discorsi e Radiomessaggi di S. S. Pio XII, VI, pp. 191-192; Alloc. iis quae interfuerunt Conventui Societatis Catholicae Italicae inter Obstetr ices : A. A. S. XLIII (1951) pp. 835-854; ad Conventum Societatis, quam Fronte della Famiglia appellant, et ad Consociationem familiarum fecundarum: A. A. S. XLIII (1951) pp. 857-859; ad VII Conventum Societatis inter omnes gentes de Haematologia: A. A. S. L (1958) pp. 734-735; Ioannis XXIII, Litt. Enc. Mater et Magistra: A. A. S. LIII (1961) pp. 446-447; Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, nn. 47-52: A. A. S. LVIII (1966) pp. 1067-1074; Codex Iuris Canonici, cc. 1067; 1068, § 1; 1076, § § 1-2.

(5) Cfr. Pauli VI, Alloc. ad sacrum Cardinalium Collegium: A. A. S. LVI (1964) p. 588; ad Coetum cognoscentium quaestiones de multitudine, de familia deque nativitate : A. A. S. LVII (1965) p. 388; ad Conventum Societatis Italicae de Obstetricia deque Gynecologia A.A.S. LVIII (1966) p. 1168.

(6) Cfr. 1 Io. 4, 8.

(7) Eph. 3, 15.

(8) Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 50: A.A.S. LVIII (1966) pp. 1070-1072. 

(9) Cfr. S. Thom., Sum. Theol. I-II, q. 94, a. 2.

(10) Cfr. Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, nn. 50-51: A. A.S. LVIII (1966) pp. 1070-1073.

(11) Cfr. ibid., n. 49: A. A. S. LVIII (1966) p. 1070.

(12) Cfr. Pii XI, Litt. Enc. Casti Connubii: A. A. S. XXII (1930) p. 560; Pii XII, Alloc. iis quae interfuerunt Conventui Societatis Catholicae Italicae inter Obstetrices: A. A. S. XLIII (1951) p. 843.

(13) Litt. Enc. Mater et Magistra : A.A. S. LIII (1961) p. 447.

(14) Cfr. Catech. Rom. Conc. Trid., p. II, c. VIII; Pii XI, Litt. Enc. Casti Connubii: A.A.S. XXII (1930) pp. 562-564 ; Pii XII, Alloc. ad Societatem Italicam medico-biologicam a S. Luca : Discorsi e Radiomessaggi di S. S. Pio XII, VI, pp. 191-192; iis quae interfuerunt Conventui Societatis Catholicae Italicae inter Obstetrices : A. A. S. XLIII (1951) pp. 842-843; iis qui interfuerunt Conventui Societatis, quam Fronte della Famiglia appellant, et ad Consociationem Familiarum Fecundarum: A. A. S. XLIII (1961) pp. 857-859; Ioannis XXIII, Litt. Enc. Pacem in terris: A. A. S. LV (1963) pp. 259-260; Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 51: A. A. S. LVIII (1966) p. 1072.

(15) Cfr. Pii XI, Litt Enc. Casti Connubii: A. A. S. XXII (1930) p. 565; Decr. S. Off. datum die 22 m. Febr. a. 1940: A. A. S. XXXII (1940) p. 73; Pii XII, Alloc. iis quae interfuerunt Conventui Societatis Catholicae Italicae inter Obstetrices: A. A. S. XLIII (1951) pp. 843-844 ; ad VII Conventum Societatis inter omnes gentes de Haematologia: A. A. S. L (1958) pp. 734-735.

(16) Cfr. Catech. Rom. Conc. Trid., p. II, c. VIII; Pii XI, Litt. Enc. Casti Connubii: A. A. S. XXII (1930) pp. 559-561; Pii XII, Alloc. iis quae interfuerunt Conventui Societatis Catholicae Italicae inter Obstetrices: A. A. S. XLIII (1951) p. 843; ad VII Conventum Societatis inter omnes gentes de Haematologia : A. A. S. L (1958) pp. 734-735; Ioannis XXIII, Litt. Enc. Mater et Magistra : A. A. S. LIII (1961) p. 447.

(17) Cfr. Pii XII, Alloc. iis qui interfuerunt V Conventui nationali Italico Societatis Iurisconsultorum catholicorum: A. A. S. XLV (1953) pp. 798-799.

(18) Cfr. Rom.. 3, 8.

(19) Cfr. Pii XII, Alloc. iis qui interfuerunt XXVI Conventui a Sodalitate Italica de Urologia indicto: A. A. S. XLV (1953) pp. 674-675; ad VII Conventum Societatis inter omnes gentes de Haematologia: A.A.S. L (1958) pp. 734-735.

(20) Cfr. XII, Alloc. iis quae interfuerunt Conventui Societatis Catholicae Italicae inter Obstetrices : A. A.S. XLII I (1951) p. 846.

(21) Cfr. Alloc. iis qui interfuerunt XXVI Conventui a Sodalitate Italica de Urologia indicto : A. A. S. XLV (1953) pp. 674-675 ; Moderatoribus ac Sociis Sodalitatis Italicae oblatorum «corneae» et Unionis Italicae Caecorum: A.A.S. XLVIII (1956) pp. 461-462. 

(22) Lc. 2, 34.

(23) Cfr. Pauli VI, Litt. Enc. Populorum Progressio: A.A. S. LIX (1967) p. 268. 

(24) Cfr. Rom. 8.

(25) Cfr. Conc. Vat. II, Decr. Inter mirifica, nn. 6-7: A.A.S. LVI (1964) p. 147. 

(26) Litt. Enc. Mater et Magistra: A.A.S. LIII (1961) p. 447.

(27) Cfr. Litt. Enc. Populorum Progressio, nn. 48-55: A. A. S. LIX (1967) pp. 281-284. 

(28) Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 52: A. A. S. LVIII (1966) p. 1074. 

(29) Alloc. ad Conventum Societatis, quam Fronte della Famiglia appellant, et ad Consociationem Familiarum Fecundarum: A. A. S. XLIII (1951) p. 859.

(30) Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 51: A. A.S. LVIII (1966) p. 1072.

(31) Cfr. Matth. 11, 30.

(32) Cfr. Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 48: A.A. S. LVIII (1966) pp. 1067-1069; Const. dogm. Lumen gentium, n. 35: A.A.S. LVII (1965) pp. 40-41.

(33) Matth. 7, 14; cfr. Hebr. 12, 11. 

(34) Cfr. Tit. 2, 12.

(35) Cfr. 1 Cor. 7 , 31. 

(36) Rom. 5, 5.

(37) Eph. 5, 25, 28-29, 32-33.

(38) Cfr. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, nn. 35 et 41: A. A. S. LVII (1965) pp. 40-45; Const. past. Gaudium et spes, nn. 48-49: A. A. S. LVIII (1966) pp. 1067-1070; Decr. Apostolicam actuositatem, n. 11: A. A. S. LVIII (1966) pp. 847-849.

(39) Cfr. Conc Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 25: A.A.S. LVII (1965) pp. 29-31.

(40) 1 Cor. 1, 10. 

(41) Cfr. Io. 3, 17.

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana 

     

top