The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

HOMILIA
EUCHARISTICO SACRIFICIO PERACTO,
REV.MUS P.D. HAMLETUS TONDINI,
AB EPISTULIS AD PRINCIPES,
SUMMI PONTIFICIS IUSSU HANC LEGIT ALLOCUTIONEM,
QUAM BEATISSIMUS PATER
PECULIARI MODO AD EXC.MOS PRAESULES,
QUI PRIMO CONSENSI SYNODI EPSICOPORUM INTERFUERUNT, DIRECTAM VOLUIT,
 CUM COETUS ILLE FINEM HABERE

In festo Domini nostri Iesu Christi Regis
Die 29 mensis Octobris, a. 1967

 

Nunc autem sermonem Nostrum ad vos, Venerabiles amantissimique Fratres, peculiari modo dirigentes, qui Synodo Episcoporum interfuistis, libenter animadvertimus quam opportune, quam significanter amplissimus Consessus vester festo hoc die concludatur, quo Romanae Ecclesiae liturgia Christum Regem supplicando veneratur. Percommode enim fieri existimamus, ut, antequam vos ad Sedes vestras revertamini, concordibus vocibus coniunctissimisque animis festum hoc celebremus, unde tam iucundum spectaculum et lucis, et gratiae, et magnitudinis oculis nostris obicitur: utpote quo Christus, suae divinitatis splendore fulgens, nobis ostendatur, qualis nempe a Paulo Apostolo describitur: imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, quoniam in ipso condita sunt universa in caelis, et in terra, visibilia et invisibilia . . . . et ipse caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens (Col. 1, 15- 16, 18).

Hoc igitur festum, quod proximum est ante Omnium Sanctorum commemorationem, de laudibus Christi praedicat, eiusque necessitudines cum Ecclesia ab eo condita illustrat. Ex his ergo duobus doctrinae capitibus, quae in hodierno festo insunt, liceat Nobis argumenta sumere, quae, sollemni hac ora, vobis hinc abituris, hortamenti et solacii causa, proponamus.

Atque initio in regiam Christi dignitatem oportet mentes animosque nostros intendamus, ut tum confirmatas nostras de rebus divinis opiniones in latiore tutioreque tamquam forma includamus, tum in nostra vitae actione ardentiore usque amore permoveamur. Christus enim filius est David, quem Sacrae Litterae praenuntiaverunt, cuius adventum Patriarchae et Prophetae praestolati sunt, cui vel ipsi insectatores inscientes testimonium sunt impertiti, eius truci — tunc dedecoris, postea gloriae signo - hoc titulo lestis Nazarenus Rex Iudaeorum (Io. 19, 19) inscripto.

Quemadmodum Petrus Apostolorum Princeps die Pentecostes affirmavit, Dominum eum, et Christum fecit Deus hunc Iesum (Act. 2, 36); quia in eo humana natura cum divina hypostatice coniungitur, atque adeo, cum verus Deus sit verusque Homo, est Filius Dei incarnatus. Cumque fuerit per Passionem et Mortem hominum Redemptor, auctoritas et potestas, quam is uti Deus in res omnes creatas gerit, iure etiam tum nativo tum quaesito ad eius humanitatem pertinent. De eo namque apud S. Paulum scriptum legimus: quem (Pater) constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula: qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis; tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit (Hebr. 1, 2-4). Ad hunc igitur universalem primatum spectat principium unitatis et regiminis, amoris et salutis, quod is unus exercet, pariterque provido consilio cum Ecclesia sua communicat. Nam manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria (1 Tim. 3, 16).

Hinc, ut diximus, rationes oriuntur, quae Christi regiae potestati cum eius Ecclesia intercedunt. Etenim Iesus regnat quidem in Ecclesiam, sed nondum in mundum; cum vetus illa David praenuntiatio, ad quam Christus ipse primaque aetatis apostolicae praedicatio aperte spectaverunt (cf. Matth. 22, 44; Act. 2, 34-36), dominationem illi omnium gentium polliceatur, quae tamen non adhuc obtinuit. Scriptum est enim: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Ps. 109, 1). Re namque vera potestas tenebrarum propagationem Regni Christi remorari conatur. Atqui huiusmodi Regnum ad nihil aliud nisi ad hominum animos respicit, Christo testante: Regnum meum non est de hoc mundo (Io. 18, 36). Regnum hoc est veritatis et vitae; regnum sanctitatis et gratiae; regnum iustitiae, amoris et pacis (Praef. Missae); Regnum hoc animos non alia de causa quaerit, quam ut in iis, veluti in fertili agro, verbum Dei seratur; homines longe aberrantes quaerit, ut eos in unam congreget familiam (cf. Io. 11, 52).

Nunc vero Christi Iesu potestatem regalem, propheticam, sacerdotalem catholica Ecclesia in mediis hominibus repraesentat, quae accepit missionem Regnum Christi et Dei annuntiandi et in omnibus gentibus instaurandi, huiusque Regni in terris germen et initium constituit (Decr. Lumen gentium, n. 5). Quam ob rem, licet Ecclesia praedita sit auctoritate — in quo praeclara eius ratio cum divino Conditore suo ponitur — secumque habeat Christum, utpote qui in ea vivat per gratiam et verbum salutis, in eademque continuo suum Sacrificium per Eucharistiae Sacramentum renovet — in quo mystica eius ratio cum Christo collocatur — tamen Regina ea non est putanda — si huic nomini significationem adhibeamus temporalem — quia ipsa inter homines mysterium pergit humilitatis Christi, qui non venit ministravi, sed ministrare (Matth. 20, 28). Ecclesia praeterea, non secus atque Christus, eius exemplar et sanctificator, hoc in animum inducit, ut hominibus famuletur, eosque, pastoralibus usa modis, ad salutem adducat, in eorum mentes vitae seminibus insertis; ut probe indicatur Concilii Vaticani II Constitutione, cui titulus est Gaudium et Spes.

Has ob causas in nos, Ecclesiae Pastores, grave huius generis onus cadit, ut quae munera et officia erga homines Ecclesia sustineat, eadem nosmetipsi sustineamus.

Ad vestras igitur Sedes revertentes, Venerabiles Fratres, illud recogitate, vos esse missos ad annuntiandum Regnum Christi; ab eoque ipso esse missos, qui ohm in haec verba misit: Euntes autem praedicate, dicentes quia appvopinquavit regnum caelorum (Matth. 10, 7); illud videlicet regnum, quod, quamvis nunc hisce in terris non sit omnino expletum, aliquando tamen perfectum regnum Dei fiet.

Hoc itaque, Venerabiles Fratres, apud vosmetipsos meditamini, vos in nomine Christi, immo potius a Christo esse missos, qui dixit: Ecce ego mitto vos (Matth. 10, 16). Sed et Ecclesiae vos esse Pastores mementote; pro qua idcirco sunt vobis insumendae vires, curae, sollicitudines, labores, incommoda, ipsaque, si oportuerit, vita. Cum enim Synodus, quam celebravimus non alio quam ad bonum Ecclesiae pertinuerit, unusquisque nostrum, perinde ac Paulus Apostolus, hoc polliceatur: pro Sponsa Christi, impendam et superimpendar (2 Cor. 12, 15).

Postremo sinite ut, antequam a Nobis abscedatis, unicuique vestrum, tamquam pignus caritatis, indicium coniunctionis, fraternitatis testimonium, coram Deo et coram hominibus, osculum pacis mutuo demus, Optamus praeterea dono vobis crucem encolpiam dare, quam gerentes non dubitamus, quin simul dies heic apud Nos actos commemoretis, atque uti vinculum ducatis, quo inter vos et Nobiscum perpetuo coniunctos esse sentiatis.

          

top