The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD RUDULFUM GRABER,
RATISBONENSEM EPISCOPO,
DECIMO EXACTO SAECULO EX QUO SANCTUS VOLFGANGUS
AD EPISCOPALEM CATHEDRAM RATISBONENSEM
EVECTUS EST

SACRAE CELEBRITATES

 

Sacrae celebritates, quae ut per annum in honorem Sancti Volfgangi agerentur provido statuisti consilio, praeclaram sine dubio opportunitatem dant amplificandi studium pastorale ac dioecesim, cui vigilanter praees, ad ea revocandi, quae eximius ille vir, qui ante mille annos ad episcopalem cathedram Ratisbonensem est evectus, verbo vitaeque docuit exemplo.

Quae quidem sollemnia Nos, qui egregia Praesulum incepta libenter fovemus, aliquo modo per hasce Litteras cupimus participare.

Sanctus Volfgangus, qui difficilibus temporibus dioecesim istam rexit atque spiritualibus incrementis ornavit et auxit, non alienus putandus est ab hac aetate; quin immo filios suos, qui nunc sunt, quasi praesens monere videtur, ut oculos attollant ad Christum eique penitus adhaereant, qui «est veritas» (Io. 5, 6) quique «pro nobis patiendo non solummodo exemplum praebuit ut sequamur vestigia eius, sed et viam instauravit, quam dum sequimur, vita et mors sanctificantur novumque sensum accipiunt» (Gaudium et Spes, 22). Christus responsum dat ad quaestiones, quae ipsam humanam exsistentiam respiciunt et saepe mentes angunt atque sollicitant. Quodsi huic responso vita cuiusvis conformatur, fieri non potest quin ea transformetur et veluti fermentum evadat aliis utile ac salutare.

Peculiari vero modo et nova quadam acti impulsione, religiosi et religiosae, in ista degentes dioecesi, ad illam Christi sequelam se allici sentiant per celebrationes honori Sancti Volfgangi decretas, qui renovationem vitae Deo consecratae alacer propugnavit. Itaque iis curae sit, ut hominibus authenticum reddant testimonium vocationis suae, ex qua potissimum sanctitatem Ecclesiae manifestent oportet (Cfr. Lumen Gentium, 39); ipsa enim Ecclesia maxime ut sanctam se mundo ostendere debet et sic eum salubriter instaurare.

Si attenditur Sanctum hunc Caelitem unum fuisse ex praeclarissimis Episcopis Germaniae, ipsum momentum pastoralis eiusmodi muneris singulari quadam luce splendescit. Clerus ergo et fideles dioecesis Ratisbonensis confirmantur ad servandam et coagmentandam coniunctionem cum Episcopo, qui est «visibile principium et fundamentum unitatis in sua Ecclesia particulari» (Lumen Gentium, 25). Ad hoc quod attinet, non est opus permagnas consensionis actionisque concordis utilitates, necnon discidii damna exponere, tunc facile oborientia, cum quis «separatim ab Episcopo» aliquid facit (Cfr. S. IGN. ANT. Ep. ad Polycarp., 8, 1: PG 5, 713).

Neque praetermitti licet apostolicum studium, quo Sanctus Volfgangus flagravit. Qui monachus sacerdos cum esset, in Hungariam se contulit, Christi lucra quaesiturus. Sed postquam sedi Ratisbonensi est praepositus, hic animi eius ardor multo clarius, latius, fructuosius inclaruit. Meminerint ergo sacrorum administri, hac praesertim aetate, geminandos sibi esse nisus ad salvandas singulas oves Christi et ad germanas communitates christianas efficiendas (Cfr. Presbyterorum Ordinis, 6). Verumtamen etiam laici fideles apostolatus officio devinciuntur, quaemadmodum Concilium Vaticanum II instanter monuit (Cfr. Lumen Gentium, 31; Apostolicam Actuositatem).

Nos igitur Deum, omnium bonorum largitorem, enixe deprecamur, ut eius munere spirituales fructus nec pauci nec leves e statutis sollemnibus percipiantur.

Tibi demum, Venerabilis Frater, Auxiliaribus Episcopis tuis, sacerdotibus, religiosis et fidelibus, curae tuae commissis, Benedictionem Apostolicam, caelestis gratiae auspicem Nostraeque benevolentiae testem, libentissime impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII mensis Augusti, anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri decimo.

PAULUS PP. VI

 

top