![]() |
![]() |
|
LITTERAE APOSTOLICAE
ECCLESIAE SANCTAE PAULUS PP. VI
Ecclesiae Sanctae regimen sane postulat, ut, post celebratum Oecumenicum Concilium Vaticanum II, novae condantur normae novaeque rerum temperationes statuuntur, quae necessitatibus ab ipso inductis respondeant, atque magis magisque accommodentur novis apostolatus finibus ac provinciis, quae eiusdem Concilii opera Ecclesiae patuerunt in mundo huius temporis, qui, valde commutatus, radianti lumine eget ac supernaturalem caritatis ardorem desiderat. Quam ob rem, hisce ducti consiliis, ubi primum Oecumenica Synodus ad exitum pervenit, studiorum Commissiones constituimus, quae doctrinam ac rerum usum pro sua parte in id conferrent, ut certae definirentur normae ad Concilii Decreta exsequenda, quibus quaedam legis vacatio iam data erat. Huiusmodi Commissiones, sicut Litteris motu proprio datis die X superioris mensis Iunii, a verbis incipientibus Munus Apostolicum, libentes scripsimus, in commissum officium sedulo incubuerunt, Nobisque suas conclusiones tempore constituto fecerunt notas. Quas cum attento animo consideraverimus, rensemus tempus nunc esse commemoratas normas edi. Attamen, cum de materia agatur ad disciplinam pertinente, de qua rerum experientia plura adhuc suggerere potest, cumque ceterum propria Commissio operam det Codici Iuris Canonici recognoscendo atque emendando, in quo universae Ecclesiae leges ratione magis congruente, accommoda atque definita simul ordinabuntur, Nos sapienter prudenterque farturos esse putamus, si haste normas ad experimentum ediderimus. Hoc autem temporis intervallo, Episcoporum Conferentiis fas erit suas animadversiones notationesque Nobiscum communicare, quas normarum exsecutio forte faciendas suaserit, novaque consilia Nobis proponere. Itaque, re mature perpensa, motu proprio atque apostolica Nostra auctoritate normas, quae sequuntur, ad exsequenda Concilii Decreta a verbis incipientia: Christus Dominus (de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia), Presbyterorum Ordinis (de Presbyterorum ministerio et vita), Perfectae caritatis (de accommodata renovatione vitae religiosae) et Ad gentes divinitus (de activitate missionali Ecclesiae) decernimus ac promulgamus, easque ad experimentum observari praecipimus, scilicet donec novus Iuris Canonici Codex promulgetur, nisi interdum ab Apostolica Sede aliter providendum sit. Eaedem normae vigere incipient die XI proximi mensis Octobris, quo die, Maternitati B. M. V. sacro, quattuor abhinc annos, Sacrosanctum Concilium a Decessore Nostro Ioanne XXIII ven. mem. sollemniter inauguratum est. Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis statuta sum, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibusvis, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus. Datum Romae, apud S. Petrum, die VI mensis Augusti, in festo Transfigurationis D. N. I. C., anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto. PAULUS PP. VI
I.
NORMAE AD EXSEQUENDA DECRETA
Episcopale officium, quod Sacrosanctum Concilium Vaticanum II in Constitutione dogmatica Lumen gentium et in Decreto Christus Dominus in clariore luce posuit, in aedificationem Mystici Corporis Christi, quod est Ecclesia, divinitus institutum est. Huius rei causa Sacri Pastores munus suum docendi, sanctificandi atque pascendi Populum Dei diuturna cura adimplere tenentur tum sollicitudinem omnium Ecclesiarum generose cum Romano Pontifice participantes, tum recto dioecesium sibi commissarum regimini, impensius providentes, tum denique in commune plurium Ecclesiarum bonum actuose una operantes. In regimine autem dioecesium sibi commissarum Episcopi necessarios adiutores et consiliarios habent in primis Presbyteros, quos ideo libenter audire, immo consulere velint, firma semper in omnibus eorundem Episcoporum potestate libere agendi, rationes et normas statuendi legesque ferendi iuxta officii sui conscientiam atque regiminis Ecclesiae principia (cf. Const. dogm. Lumen gentium, n. 27). Quo facilius igitur et aptius Episcopi suum pastorale munus exercere valeant atque efficacius ad effectum deducantur principia, quae sive in Decreto Christus Dominus sive in Decreto Presbyterorum Ordinis a Sacrosancto Concilio sollemniter adprobata sunt, hae quae sequuntur normae statuuntur.
CLERI DISTRIBUTIO 1. Instituetur, si opportunum videatur, apud Sedem Apostolicam peculiare Consilium, cuius erit generalia tradere principia, quibus regatur aptior, attentis variarum Ecclesiarum necessitatibus, cleri distributio. 2. Synodorum Patriarchalium et Episcopalium Conferentiarum erit, attentis Apostolicae Sedis praescriptis, ordinationes statuere et normas pro Episcopis edere, ut apta obtineatur cleri, tum proprii territorii, tum ex aliis regionibus advenientis, distributio, qua nempe necessitatibus omnium dioecesium proprii territorii provideatur, atque etiam bono Ecclesiarum in terris Missionum et in Nationibus cleri penuria laborantibus prospiciatur. Apud quamlibet Episcoporum Conferentiam igitur constituatur Commissio, cuius erit necessitates variarum dioecesium territorii atque etiam earum possibilitates de proprio clero cedendi aliis Ecclesiis indagare, ad exsecutionem adducere conclusiones a Conferentiis definitas et probatas easque ad Episcopos territorii perferre, cleri distributionem respicientes. 3. Ut transitus clericorum ab una ad aliam dioecesim facilior reddatur, - firmo manente incardinationis et excardinationis instituto, utique novis adiunctis aptando — haec servanda statuuntur:
4. Praeterea, ad peculiaria opera pastoralia vel missionaria perficienda pro
variis regionibus aut coetibus socialibus, qui speciali indigent adiutorio,
possunt ab Apostolica Sede utiliter erigi Praelaturae, quae constent presbyteris
cleri saecularis, peculiari formatione donatis, quaeque sunt sub regimine
proprii Praelati et propriis gaudent statutis. 5. Synodis Patriarchalibus et Episcoporum Conferentiis tandem etiam competit eas de usu bonorum ecclesiasticorum opportunas statuere ordinationes, quibus, attentis quidem imprimis ipsarum dioecesium territorii necessitatibus, dioecesibus subsidia quaedam imponuntur solvenda in favorem sive operum apostolatus vel caritatis, sive Ecclesiarum quae parvis opibus sunt praeditae aut ob peculiaria adiuncta in egestate versantur.
POTESTAS 6. Normae ad exsequendum praescriptum n. 8 statutae sunt Litteris Apostolicis motu proprio datis die XV meresis iunii anno MCMLXVI, quibus a verbis De Episcoporum muneribus initium est.
STUDIUM ET
7. Curent Episcopi aut singuli aut inter se coniuncti ut omnes Presbyteri, etiam
si ministerio addicti sunt, seriem praelectionum pastoralium statim post
ordinationem per annum perficiant, atque frequentent, statis temporibus, alias
praelectiones, quibus ipsis Presbyteris praebeatur occasio cum ad pleniorem
rationum pastoralium et scientiae theologicae, moralis et liturgicae cognitionem
acquirendam, tum ad vitam spiritualem roborandam et experientias apostolicas
inter se cum fratribus communicandas.
AEQUA REMUNERATIO PRESBYTERIS PROVIDENDA
8. Curent Synodi Patriarchales et Episcoporum Conferentiae ut, sive pro singulis
dioecesibus sive pro pluribus earum in communi sive pro toto territorio, normae
statuantur, quibus apte consulatur debitae sustentationi omnium clericorum qui
in Populi Dei servitium munere funguntur vel functi sunt. Remuneratio clericis
tribuenda praecipue eadem requiritur pro omnibus in iisdem adiunctis
versantibus, ratione quidem habita tum ipsius muneris naturae, tum temporum
locorumque condicionum, atque sufficiens esse debet ut clerici vitam ducere
valeant honestam, utque etiam valeant pauperibus adiutorio esse.
Curent tandem eaedem Episcoporum Conferentiae, ut, attentis semper legibus
ecclesiasticis et civilibus, in singulis nationibus habeantur sive instituta
dioecesana, etiam inter se foederata, sive instituta pro variis dioecesibus
simul constituta, sive consociatio pro tota natione condita, quibus, sub
vigilantia sacrae Hierarchiae, satis provideatur tum congruenti cautioni et
adsistentiae sanitariae, quam votant, tum debitae sustentationi clericorum qui
infirmitate, invaliditate aut senectute laborent.
QUORUNDAM FIDELIUM 9. Rogantur Episcoporum Conferentiae ut, attento magno hodie migrantium et peregrinantium numero, omnia quae ad studium et moderationem eorundem curae spiritualis spectant, committant sacerdoti ad hoc delegato aut speciali Commissioni ad hoc constitutae.
EPISCOPORUM NOMINATIO
10. Firmo manente iure Romani Pontificis libere nominandi et instituendi Episcopos, et salva disciplina Ecclesiarum Orientalium, Conferentiae Episcopales, iuxta normas ab Apostolica Sede statutas vel statuendas, de viris ecclesiasticis ad Episcopatus officium in proprio territorio promovendis prudenti consilio sub secreto quotannis agant et candidatorum nomina Apostolicae Sedi proponant.
EPISCOPORUM
11. Ut exsecutioni mandari valeat praescriptum n. 21 Decreti
Christus Dominus,
enixe rogantur omnes dioecesani Episcopi aliique ipsis iure aequiparati ut, non
ultra expletum septuagesimum quintum aetatis annum, renuntiationem ab officio
sua sponte exhibeant Auctoritati competenti, quae, omnibus singulorum casuum
inspectis adiunctis, providebit.
DIOECESIUM CIRCUMSCRIPTIONES
12.
EPISCOPORUM AUXILIARIUM FACULTATES 13.
14.
CONSILIUM PRESBYTERALE 15. Ad Consilium Presbyterale quod attinet:
16. Ad Consilium Pastorale, a Decreto Christus Dominus valde commendatum, quod attinet:
17.
18.
VICARII FORANEI
19.
PAROCHORUM AMOTIO, 20. § 1. Episcopus potest, salvo iure de Religiosis vigente, quemlibet parochum, a paroecia legitime amovere, quandocumque eius ministerium, etiam citra gravem ipsius culpam, noxium aut saltem inefficax reddatur ob aliquam ex causis in iure recensitis, aut aliam similem iudicio eiusdem Episcopi, adhibita usque ad Codicem recognitum ratione procedendi statuta pro parochis amovibilibus (cann. 2157-2161, C. I. C), et servato iure Ecclesiarum Orientalium. § 2. Si bonum animarum vel Ecclesiae necessitas seu utilitas id postulet, Episcopus potest parochum transferre a sua, quam utiliter regit, ad aliam paroeciam aut ad quodlibet aliud officium ecclesiasticum. Parocho autem renuente, Episcopus debet, ut translatio valide decernatur, eumdem modum procedendi in omnibus servare, de quo supra. § 3. Ut exsecutioni mandari valeat praescriptum n. 31 Decreti Christus Dominus, rogantur omnes parochi ut, non ultra expletum septuagesimum quintum aetatis annum, renuntiationem a munere sua ipsi sponte exhibeant proprio Episcopo, qui, omnibus personae et loci inspectis adiunctis, de eadem acceptanda aut differenda decernet. Episcopus congruae renuntiantium sustentationi et habitationi provideat.
PAROECIARUM ERECTIO, 21.
RELIGIOSI
22. Normae quae hic statuuntur valent pro omnibus Religiosis, viris et mulieribus, cuiusvis ritus, salvis pro Orientalibus Patriarcharum iuribus. 23.
24. Licet etiam in locis Missionum vigeat exemptio Religiosorum intra ambitum suum legitimum, tamen, propter peculiaria adiuncta sacri ministerii in his locis exercendi, ad mentem Decreti Ad gentes divinitus, observanda sunt specialia statuta a Sede Apostolica data vel approbata quoad rationes inter Ordinarium loci et Superiorem religiosum moderandas, praesertim in Missione alicui Instituto concredita. 25.
26. Iidem insuper legibus et decretis, ab Ordinario loci latis ad normam iuris, publicum exercitium cultus respicientibus tenentur in suis ecclesiis et oratoriis publicis necnon semipublicis, si ad haec ordinarie fideles accedant, salvo proprio ritu quo pro sua tantum communitate legitime utuntur et habita ratione ordinis Divini Officii choralis et sacrarum functionum ad finem specialem Instituti pertinentium. 27. § l. Conferentia Episcopalis cuiusque nationis potest, auditis Superioribus religiosis quorum interest, normas de stipe quaeritanda statuere, quae ab omnibus Religionibus servari debent, iis non exclusis quae ex instituto mendicantes vocantur et sunt, salvo tamen earumdem mendicandi iure. § 2. Item, ad subsidia ope subscriptionis publicae colligenda ne procedant Religiosi sine consensu Ordinariorum locorum ubi illa subsidia colliguntur. 28. Opera cuiusque Instituti propria seu peculiaria, quae scilicet, probante Apostolica Sede, sive ab ipsa fundatione, sive ob venerandas traditiones suscepta et inde Constitutionibus aliisque propriis Instituti legibus definita et ordinata sunt, Religiosi sedulo promoveant, speciali habita ratione spiritualium necessitatum dicecesium et servata cum Clero dioecesano et cum aliis Institutis similia opera exercentibus fraterna concordia. 29.
30.
31. Etiam cum ab Ordinario loci vel a Conferentia Episcopali aliquod munus alicui Religioso committendum sit, id fiat de consensu eius Superioris et per conventionem scriptam. 32. Gravi vero de causa quicumque sodalis religiosus a munere commisso amoveri potest tam ad nutum Auctoritatis committentis, monito Superiore religioso, quam Superioris, monito committente, aequo iure, non requisito alterius consensu; nec alter alteri causam iudicii sui aperire eoque minus probare tenetur, salvo recursu in devolutivo ad Apostolicam Sedem. 33.
34.
35. Fidelium associationes, quae subsunt ductui ac moderamini alicuius Religionis, etiam si sint ab Apostolica Sede erectae, iurisdictioni subsunt et vigilantiae Ordinarii loci, qui ad normam sacrorum canonum eas invisendi ius habet et munus. Quod si in externa apostolatus opera vel in cultum divinum promovendum incumbant, praescripta de hac re sive ab Ordinario loci sive a Conferentia Episcopali edita servare debent. 36.
37. In omnibus ecclesiis et in omnibus oratoriis publicis vel semipublicis, ad Religiosos pertinentibus, quae de facto habitualiter christifidelibus pateant, Ordinarius loci praecipere potest ut episcopalia documenta publice legantur et catechetica institutio habeatur, ut denique specialis stips colligatur pro determinatis inceptis parcecialibus vel dioecesanis, nationalibus vel universalibus, ad Episcopalem Curiam postea sedulo mittenda. 38. Ordinarius loci ius habet visitandi Religiosorum quoque exemptorum ecclesias et oratoria etiam semipublica si ad haec ordinarie fideles accedant, relate ad observantiam legum generalium et decretorum episcopalium de cultu divino. Quod si forte abusus in hac re deprehenderit, frustra Superiore religioso monito, propria auctoritate ipse per se providere potest. 39.
40. Normae de sodalium immissione in opera et ministeria dioecesana, sub moderamine Episcoporum exercenda, ad alia quoque opera et ministeria quae ambitum dioecesis superant, congrua congruis referendo, applicandae sunt.
CONFERENTIAE EPISCOPALES 41.
PROVINCIARUM VEL REGIONUM ECCLESIASTICARUM CIRCUMSCRIPTIONES
42. Conferentiae Episcoporum attente studeant utrum animarum bonum satius in territorio provehendum:
DIRECTORIA PASTORALIA 43. Ad Directoria pastoralia quod attinet, Synodi Patriarchales et Conferentiae Episcopales rogantur ut quaestionibus in Directories tum generalibus tum specialibus pertractandis alacriter studeant et quam primum consilia ac sua vota cum Apostolica Sede communecent.
II.
NORMAE AD EXSEQUENDUM
Instituta religiosa, ut fructus Concilii sedulo maturare possint, oportet
spiritus novitatem imprimis promoveant indeque vitae et disciplinati
accommodatam renovationem prudenter quidem sed sollerter perficere curent, in
studium praesertim Constitutionis dogmaticae
Lumen gentium (Cap. V et VI)
simul ac Decreti
Perfectae caritatis assidue incumbendo, atque Concilie
doctrinam et normas ad effectum deducendo. PARS I
DE MODO PROMOVENDI I.
DE IIS QUI ACCOMMODATAM 1. Potiores partes in renovanda et aptanda vita religiosa pertinent ad ipsa Instituta, quae id efficient praesertim per Capitula generalia vel apud Orientales per Synaxes. Munus Capitulorum non absolvitur tantummodo leges ferendo sed insuper promovendo vitalitatem spiritualem et apostolicam. 2. Omnium Superiorum et sodalium cooperatio necessaria est ad vitam religiosam in seipsis renovandam, ad spiritum Capitulorum praeparandum, ad ipsorum opus peragendum, ad leges et normas a Capitulis latas fideliter observandas.
3. Ad accommodatam renovationem promovendam in singulis Institutis, congregetur
intra duos vel ad summum tres annos speciale Capitulum generale, ordinarium vel
extraordinarium. 4. Consilium generale in hoc Capitulo parando amplae et liberae consultationi sodalium apte provideat et eiusdem consultationis exitus opportune ordinet ut opus Capituli adiuvetur et dirigatur. Hoc autem efficere poterit, e. g. Capitula conventualia et provincialia audiendo, commissiones constituendo, series quaestionum proponendo, etc. 5. Pro Monasteriis stauropegiacis munus erit Patriarchae normas edicere ad consultationem peragendam.
6. Hoc Capitulum generale ius habet quasdam normas Constitutionum vel, apud
Orientales, Typicorum mutandi ad experimentum, dummodo finis, natura, indoles
Instituti serventur. Experimenta contra ius commune, prudenter quidem facienda,
pro opportunitate libenter a Sancta Sede permittentur. 7. Eadem facultate pollet Consilium generale temporis spatio quod inter huiusmodi Capitula intercedit, iuxta condiciones ab ipsis determinandas, et, apud Orientales, in Monasteriis sui iuris Hegumenus cum Synaxi minore. 8. Definitiva approbatio Constitutionum Auctoritati competenti reservatur. 9. Ad Constitutiones Monialium recognoscendas quod attinet, singula Monasteria modo capitulari, vel etiam singulae Moniales, vota sua exprimant quae, ad unitatem familiae religiosae pro sua cuiusque indole tuendam, a suprema Auctoritate Ordinis, si adsit, colligantur, secus a Delegato S. Sedis et, apud Orientales, a Patriarcha vel a Hierarcha loci. Vota quoque et consulta a consessibus Foederationum aut ab aliis conventibus legitime convocatis obtineri poterunt. Benevolum adiutorium in id praestet etiam pastoralis sollicitudo Episcoporum. 10. Si in Monasteriis Monialium quaedam experimenta ad tempus circa observantias opportuna interdum iudicentur, ea a Superioribus generalibus vel a Delegatis S. Sedis et, apud Orientales, a Patriarcha vel a Hierarcha loci permitti poterunt. Attamen ratio habeatur peculiaris claustralium mentis et animi habitus, quae stabilitate ac securitate adeo indigent. 11. Auctoritatum, de quibus supra, munus erit providere ut textus Constitutionum, consultis et auxiliantibus ipsis Monasteriis, recognoscatur atque S. Sedis vel competentis Hierarchae approbationi subiciatur. II.
DE CONSTITUTIONIBUS 12. Uniuscuiusque Instituti leges generales (Constitutiones, Typica, Regulae vel quovis alio nomine designatae) haec fere elementa complectantur:
13. Utriusque elementi, spiritualis nempe et iuridici, unio necessaria est ut Institutorum codices praecipui stabile fundamentum habeant, eosque verus spiritus et norma vitalis pervadant; cavendum est igitur ne conficiatur textus vel tantum iuridicus vel mere exhortatorius.
14. Ex Institutorum codice fundamentali ea excludantur quae iam obsoleta sint,
aut secundum consuetudines alicuius aetatis mutabilia, vel moribus mere
localibus respondentia. III.
DE CRITERIIS 15. Normae et spiritus, quibus respondere debet accommodata renovatio, non solum e Decreto Perfectae caritatis, sed etiam ex aliis Concilii Vaticani II documentis, praesertim ex capitibus V et VI Constitutionis dogmaticae Lumen gentium, colligi debent. 16. Curent Instituta ut principia, quae in n. 2 Decreti Perfectae caritatis sanciuntur, revera informert renovationem propriae vitae religiosae; quapropter:
17. Obsoleta reputanda sunt quae naturam et fines Instituti non constituunt atque, significatione et vi sua amissa, vitam religiosam revera iam non adiuvant, habita tamen ratione testimonii, quod status religiosus pro suo munere praestare debet. 18. Ratio regiminis talis sit, ut «Capitula et Consilia ... suo quaeque modo sodalium omnium pro bono totius communitatis participationem et curam exprimant » (n. 14 Decr. Perfectae caritatis), quod praesertim eveniet si sodales partem habeant vere efficacem in eorumdem membris seligendis; item, ut exercitium auctoritatis efficacius et expeditius secundum hodiernorum temporum exigentias reddatur. Ideo Superiores cuiusque gradus opportunis facultatibus muniantur, ne inutiles vel nimis frequentes recursus ad altiores auctoritates multiplicentur. 19. Ceterum apta renovatio non semel pro semper fieri potest, sed continua quadam ratione fovenda est, fervoris sodalium ope, necnon Capitulorum et Superiorum sollicitudine. Pars II
DE NONNULLIS REBUS ACCOMMODANDIS I.
DE OFFICIO DIVINO FRATRUM ET SORORUM 20. Quamvis religiosi qui parvum Officium rite approbatum recitant publicam Ecclesiae orationem agarat (cfr. Const. Sacrosanctum Concilium, n. 98), commendator tamen Institutis ut, loco parvi Officii, divinum Officium sive ex parte sive ex integro absolvant, ita ut intimius participent vitam liturgicam Ecclesiae. Orientales autem sodales doxologias recitent et Laudes divinas secundum propria Typica et Consuetudines. II.
DE ORATIONE MENTALI 21. Quo intimius ac fructuosius religiosi sacrosanctum Eucharistiae mysterium et publicam Ecclesiae orationem participent, ac tota spiritualis eorum vita abundantius nutriatur, prae multitudine precum amplior locus orationi mentali tribuatur, servatis tamen piis exercitiis communiter in Ecclesia receptis, necnon debita adhibita cura ut sodales in vita spirituali ducenda diligenter instruantur. III.
DE MORTIFICATIONE 22. Religiosi prae ceteris fidelibus in poenitentiae ac mortificationis opera incumbant. Observantiae autem poenitentiales Institutorum propriae, quatenus opus sit, recognoscantur, ita ut, habita ratione traditionum sive Orientis sive Occidentis necnon hodiernarum condicionum, sodales eas revera in praxim ducere valeant, novis etiam formis ex hodierno vivendi modo assumptis. IV.
DE PAUPERTATE 23. Instituta, praesertim per Capitula generalia, spiritum et praxim paupertatis ad mentem n. 13 Decreti Perfectae caritatis diligenter et concrete promoveant, novas etiam formas pro indole sua exquirendo et urgendo, quae hodierno tempore exercitium et testimonium paupertatis efficaciora reddant. 24. Ad ipsa Instituta votorum simplicium pertinet in Capitulo general decernere an in Constitutiones introducatur renuntiatio bonorum patrimonialium adquisitorum vel adquirendorum et, si ita fiat, utrum sit obligatoria an facultativa; et quandonam facienda sit, scilicet utrum ante professionem perpetuam an post aliquot annos. V.
DE VITA IN COMMUNI AGENDA 25. In Institutis operibus apostolatus addictis, vita communis, quae tanti est momenti ut sodales sicuti familia in Christo unita commercium fraternum instaurent, modo Instituti vocationi consentaneo omni ope promoveatur. 26. In huiusmodi Institutis ordo diurnus saepe non idem esse potest in omnibus eorum domibus neque interdum in eadem domo pro omnibus sodalibus. Semper vero sic instituendus est, ut religiosi, praeter tempus rebus spiritualibus et laboribus dicatum, etiam aliquantum temporis pro seipsis habeant et congrua recreatione frui valeant. 27. Capitula generalia et Synaxes monum explorent, vi cuius sodales qui conversi, cooperatores vel alio nomine vocantur, gradatim in determinatis actibus communitatis et in electionibus votum obtineant activum et, in quibusdam muneribus, etiam passivum; ita revera fiet ut ipsi cum vita et communitatis operibus arcte coniungantur, et sacerdotes liberius in ministeria propria incumbere possint. 28. In Monasteriis ubi ad unum genus Monialium perpetuum fuerit, obligationes chorales in Constitutionibus definiantur, ratione habita diversitatis personarum, quam exigit operum ac specialium vocationum distinctio. 29. Sorores externo Monasteriorum servitio addictae, oblatae vel alio nomine vocatae, statutis peculiaribus regantur, in quibus ratio habeatur tum earum vocationis non merae contemplativae, tum exigentiarum vocationis Monialium cum quibus ipsae coniunctae vivunt quamvis moniales non sint. Superiorissa Monasterii grave onus habet sollicitam curam de eis gerendi, ipsis aptam formationem religiosam praebendi, eas vero sensu caritatis tractandi atque vinculum fraternitatis cum Monialium communitate fovendi. VI.
DE MONIALIUM CLAUSURA
30. Clausura papalis Monasteriorum consideranda est tamquam institutum asceticum
quod cum Monialium peculiari vocatione singulariter cohaeret, quippe quae
signum, protectio et peculiaris forma exstet earum secessus a mundo. 31. Haec clausura ea ratione accommodanda est ut materialis separatio ab externo semper servetur. Singulae vero Familiae, iuxta proprium spiritum, normas particulares huius materialis separationis in Constitutionibus statuere et definire possunt. 32. Clausura minor tollitur. Moniales ergo quae ex instituto operibus externis sunt deditae, propriam clausuram in Constitutionibus definiant. Moniales vero quae, licet ex instituto sint contemplativae, opera tamen externa susceperunt, post congruum temporis spatium ipsis ad deliberandum concessum, aut, operibus externis relictis, clausuram papalem retineant, aut, iisdem operibus servatis, propriam clausuram in Constitutionibus definiant, firma manente earumdem condicione Monialium. VII.
DE INSTITUTIONE RELIGIOSORUM
33. Institutio sodalium inde a novitiatu non eodem modo in omnibus Institutis ordinetur, sed ratio habeatur indolis propriae cuiusque Instituti. In eius recognitione et aptatione sufficiens prudensque experientiae locus detur. 34. Quae in Decreto Optatam totius (de institutione sacerdotali) statuuntur, congruenter aptata iuxta cuiusque Instituti indolem, fideliter in ratione instituendi clericos religiosos observanda erunt. 35. Ulterior institutio post novitiatum modo cuique Instituto apto peragenda, quae pro omnibus sodalibus, etiam vitae contemplativae, omnino necessaria est, pro fratribus in Religionibus laicalibus et Sororibus in Institutis operibus apostolicis deditis, prout iam apud plura Instituta nomine iunioratus vel scholasticatus vel alio exstat, in genere protrahatur per integram periodum votorum temporariorum. 36. Haec institutio in domibus aptis facienda est et, ne sit mere theoretica, compleatur etiam exercitio operum vel munerum, tirocinii gratia, iuxta characterem et circumstantias cuique Religioni proprias, ita ut in vitam quae in posterum ducenda erit gradatim inserantur. 37. Salva semper formatione uniuscuiusque Religionis propria, cum Instituta singula nequeunt sufficienter praebere institutionem doctrinalem aut technicam, id suppleri poterit fraterna plurium collaboratione. Quae diversos gradus et formas admittere potest: communes lectiones, seu cursus, docentium commodationem, immo eorumdem consociationem mediorumque praestationem in communi schola a sodalibus pluruum Institutorum frequentanda. Instituta quae necessariis mediis provisa sunt libenter aliis auxilium praebeant. 38. Opportunis experimentis peractis, uniuscuiusque Instituti erit proprias et aptatas normas de sodalium institutione redigere. VIII.
DE UNIONE ET 39. Promotio unionis cuiusvis generis inter Instituta supponit praeparationem idoneam spiritualem, psychologicam, iuridicam, ad mentem Decreti Perfectae caritatis. Hunc in finem, saepe opportunum erit ut ab aliquo Adsistente, a competenti Auctoritate approbato, Instituta adiuventur. 40. In praefatis casibus et circumstantiis bonum Ecclesiae prospiciendum est, debita tamen habita ratione sive indolis cuiusvis Instituti propriae, sive libertatis singulorum sodalium. 41. Inter criteria quae conferre possunt ad iudicium de suppressione alicuius Instituti vel Monasterii efformandum, omnibus circumstantiis perpensis, haec praesertim simul sumpta retineantur: parvus numerus religiosorum relate ad annos existentiae, candidatorum per plures annos carentia, aetas provectior maioris partis sodalium. Si ad suppressionem perveniendum erit, provideatur ut, «si fieri possit, alii Instituto vel Monasterio vegetiori, quod fine et spiritu haud multum differat» (n. 21 Decr. Perfectae caritatis) aggregetur. Singuli autem religiosi antea audiantur et omnia in caritate fiant. IX.
DE CONFERENTIIS SEU UNIONIBUS SUPERIORUM 42. Curandum est ut unio Superiorum generalium et unio Superiorissarum generalium per quoddam Consilium apud Sacram Congregationem de Religiosis constitutum audiri et consultari possint. 43. Maxime interest ut Conferentiae seu Uniones nationales Superiorum et Superiorissarum Maiorum confidenter et reverenter cooperentur cum Conferentiis Episcopalibus (cf n. 36, 5 Decr. Christus Dominus; n. 33 Decr. Ad gentes divinitus). Qua de causa optatur ut quaestiones, quae ad utramque partem pertinent, in Commissionibus mixtis ex Episcopis et Superioribus vel Superiorissis Maioribus constitutis, pertractentur. CONCLUSIO 44. Hae normae, pro Religiosis universae Ecclesiae valiturae, leges generales Ecclesiae sive Ecclesiae Latinae sive Ecclesiarum Orientalium necnon leges proprias Institutorum religiosorum integras relinquunt, nisi eas explicite vel implicite immutent.
III.
NORMAE AD EXSEQUENDUM DECRETUM
Cum Decretum SS. Concilii Vaticani II
Ad gentes divinitus (de activitate
missionali Ecclesiae) pro universali Ecclesia vigere debeat et ab omnibus
fideliter observandum sit, ita ut tota Ecclesia reapse missionaria evadat et
universas Populus Dei obligationis suae missionariae conscius fiat, curent
Ordinarii locorum ut Decretum ad omnium christifidelium notitiam perveniat:
habeantur de ipso sermones ad clerum et praedicationes ad populum, quibus
commune conscientiae onus circa activitatem missionalem illustretur et
inculcetur.
1. Theologia Missionis doctrinae theologicae tradendae et progressionibus
provehendae ita inseratur ut natura missionaria Ecclesiae plene in luce ponatur.
Insuper viae Domini ad praeparationem Evangelii et possibilitas salutis
non-evangelizatorum considerentur, necnon inculcetur necessitas evangelizationis
et incorporationis in Ecclesiam (Cap. 1 Decr.
Ad gentes divinitus). 2. Invitantur Conferentiae Episcopales ut quam primum Sanctae Sedi proponant quaestiones generaliores, quod ad Missiones attinet, quae in proximo Synodi Episcoporum coetu tractari possint (n. 29). 3. Ad augendum spiritum missionalem in populo christiano, orationes et sacrificia cotidiana foveantur, ita ut annuus dies missionum tamquam spontanea significatio illius spiritus evadat (n. 36). Episcopi vel Conferentiae Episcoporum varias conficiant invocationes pro Missionibus in Orationem Fidelium in Missa inserendas. 4. In singulis dioecesibus sacerdos deputetur ad incepta pro missionibus efficaciter promovenda, qui etiam partes habeat in Consilio pastorali dioeceseos (n. 38). 5. Ad spiritum missionalem promovendum, incitentur Seminariorum alumni et iuvenes consociationum catholicarum, ut relationes cum Seminariorum alumns et consociationibus similibus in missionibus ineant et servent ita ut cognitio mutua conscientiam missionalem et ecclesialem in populo christiano foveat (n. 38).
6. Episcopi, quantopere evangelizatio mundi urgeat, sentientes, vocationes
missionales inter proprios clericos et iuvenes promoveant et Institutis quae in
opere missionali laborant, media et opportunitatem praebeant, quibus
necessitates missionum in dioecesi notas faciant et vocationes excitent (n. 38). 7. Promoveantur in omnibus dioecesibus Pontificia Opera Missionalia, eorumque statuta, praesertim quoad transmissionem subsidiorum, rite serventur (n. 38). 8. Cum oblationes a fidelibus sponte datae pro missionibus minime sufficiant, commendatur ut quam primum statuatur certa stips tum ab ipsa dioecesi tum a paroeciis et aliis communitatibus dioecesanis propriis reditibus congruens quotannis solvenda atque a Sancta Sede distribuenda, integris manentibus aliis oblationibus fidelium (n 38). 9. Apud Conferentias Episcopales adsit Commissio episcopalis pro missionibus, cuius erit activitatem et conscientiam missionalem et cohaerentem dispositionem cooperationis inter dioeceses fovere, relationes cum aliis Conferentiis Episcopalibus habere, necnon modos exquirere quibus aequitas auxiliorum missionalium pro viribus servetur (n. 38). 10. Quoniam Instituta missionalia apprime necessaria manent, omnes agnoscant ea munus evangelizationis ab Auctoritate ecclesiastica concreditum habere ad officium missionale totius Populi Dei exsequendum (n. 27).
11. Episcopi utantur etiam Institutis missionalibus ut studio rei missionalis
fideles accendant eisdemque opportunitates praebeant, servato recto ordine,
vocationes iuvenum pro missionibus excitandi et fovendi et stipem quaerendi (nn.
23, 37, 38). 12. Unumquodque missionale Institutum quamprimum curare debet suam propriam accommodatam renovationem tum praesertim quoad methodos evangelizationis et initiationis christianae (nn. 13, 14), tum quoad rationem vivendi communitatum (n. 3 Decr. Perfectae caritatis). 13.
14. Praeses Secretariatus ad unitatem Christianorum fovendam, vi ipsius muneris,
est membrum Sacrae Congregationis de Propaganda Fide; secretarius eiusdem
Secretariatus inter consultores Sacrae Congregationis de Propaganda Fide
cooptatur (n. 29).
15. In moderatione Sacrae Congregationis de Propaganda Fide viginti quattuor
repraesentantes partem habent cum voto deliberativo, nisi aliud in singulis
casibus Summus Pontifex constituerit; scilicet: duodecim Praelati ex
missionibus, quattuor ex aliis regionibus; quattuor ex Moderatoribus
Institutorum; quattuor ex Operibus Pontificiis, qui omnes bis in anno
convocentur. Membra huius conventus ad quinquennium nominantur, quorum quinta
fere pars singulis annis mutatur. Munere functi ad alterum quinquennium nominari
possunt. 16. Repraesentantes Institutorum religiosorum in missionibus, et Operum regionalium pro missionibus necnon Consiliorum laicorum, praesertim internationalium, partem habent in conventibus huius Dicasterii cum voto consultivo (n. 29).
17. Sacra Congregatio de Propaganda Fide, consultis Conferentiis Episcopalibus
et Institutis missionalibus, quamprimum principia generalia delineet iuxta quae
conventiones ineantur inter Ordinarios locorum et Instituta missionalia ad eorum
mutuas relationes moderandas (n. 32).
18. Quia optandum est ut Episcopales Conferentiae in Missionibus coadunentur in
organicos coetus secundum socio-culturalia spatia, quae dicuntur (cfr. supra ad
n. 9), Sacra Congregatio de Propaganda Fide (n. 29), tales coordinationes
Episcopalium Conferentiarum promoveat.
19. In distribuendis subsidiis congrua pars singulis annis reservetur formationi et sustentationi tum cleri localis tum missionariorum tum catechistarum, et coetibus a studiis, de quibus supra ad n. 18. Episcopi de his rebus documenta ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide referent (nn. 17, 29). 20. Consilium Pastorale rite constituatur; cuius est secundum n. 27 Decreti Christus Dominus: «ea quae ad pastoralia opera spectant investigare, perpendere atque de eis practicas expromere conclusiones»; necnon suam operam praestare in praeparanda Synodo dioecesana et curare exsecutionem Statutorum Synodi (n. 30). 21. In missionibus condantur Conferentiae Religiosorum et Uniones Religiosarum, in quibus Superiores Maiores omnium eiusdem nationis vel regionis Institutorum partem habeant et quibus eorum incepta coordinentur (n. 33). 22. Instituta scientifica in missionibus pro possibilitate et necessitate multiplicentur quae communi consilio cooperentur, ut labores investigationis et specializationis rite disponantur, caveatur tamen, ne opera eiusdem naturae in eadem regione duplicentur (n. 34). 23. Ut immigrantes ex terris missionum debite excipiantur et congruenti pastorali cura ab Episcopis nationum antiquitus christianarum adiuventur, necessaria est cooperatio cum Episcopis missionalibus (n. 38). 24. Quoad laicos in missionibus:
* AAS 58 (1966), pp. 757-787
|
|