 |
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*
CATHOLICAM CHRISTI ECCLESIAM
CONSILIUM DE LAICIS ET PONTIFICIA COMMISSIO
STUDIOSORUM A ĢIUSTITIA ET PACEģ APPELLATA CONSTITUUNTUR
PAULUS PP. VI
Catholicam Christi Ecclesiam cum eo semper spectare oporteat, ut et seipsam
intus renovet, et suam externam conformationem ad ea, in quibus vivit, tempora
accommodet, in animo idcirco habet ex rerum usu, quem cursu saeculorum consecuta
est, suas cum mundi hominibus rationes plus plusque in dies perficere (Cf Const.
Gaudium et spes, n. 43), ad quorum salutem a divino Redemptore condita
est.
Ex Concilii Vaticani II monitis, omnes christifideles, pro sua quisque parte, eo
quod ad populum Dei pertineant, necesse est, ut munus hoc salutis sustineant (Cf
Const.
Lumen gentium, nn. 17 et 31). Idem vero Concilium, quod in multis
actis suis singularem locum, quem laici in populo Dei obtinent, illustravit,
quodque ex hoc plane videtur urram e suis notis propriis eccepisse, ut exponeret
quam actionem laici in Ecclesia susciperent, peculiare fecit Decretum, quo
Consilium quoddam constitui praecipiebatur in servitium et impulsum
apostolatus laicorum (Decr.
Apostolicam actuositatem, n. 26).
Eodem autem tempore, Concilium, quoniam colloquium cum huius aetatis hominibus
serere quaerebat, considerationem suam in praecipuas quasdam appetitiones et
studia hominum horum dierum intendit (cuius generis sunt quaestiones quae ad
civitatum progressiones explicandas attinent, ad iustitiam promovendam inter
nationes, ad pacem inter populos fovendam) et votis expetivit, ut ab Apostolica
Sede Consilium quoddam statueretur, quod catholicorum communitatem excitaret, ad
eiusmodi quaestiones investigandas (Cf Const.
Gaudium et spes, n. 90).
Concilio Oecumenico concluso, hinc Coetus quidam postconciliaris, ex Nostro
praescripto, exquisivit qua meliore ratione ad effectum adducerentur statuta
Concilii quoad n. 26 Decreti
Apostolicam actuositatem, hinc, Nobis item
praecipientibus, peculiaris quidam Coetus cogitatione se convertit ad
instituendum Consilium, quod in n. 90 Constitutionis Gaudium et spes
optabatur.
Die autem VII mensis Iulii superiore anno, temporarium Coetum Nosmetipsi
condidimus, cui id muneris commisimus ut, spectatis investigationibus a duobus
Coetibus factis, quos modo diximus, ea congruenter efficeret, quae acta Concilii
statuerant et optaverant.
Ex eo quod duabus quaestionibus opera una simul data est, cernere licuit quaenam
quaestionum rationes essent diversae, quaenam vero communes; ita ut visum fuerit
opportunum duo seiuncta Consilia condere, quorum tamen summa moderatio una
esset: hoc est Consilium de Laicis, et Pontificia Commissio studiosorum, a
Iustitia et Pace appellata.
I.
Atque primum quae sint propria Consilii de Laicis videamus. Hoc enim, cum in
primis ad operam navandam et ad favendum apostolatui laicorum spectet, debet
propterea:
1) apostolatum laicorum in variis nationibus promovere, vel iam
constitutum ordinare et coniungere; illum cotidie magis generali Ecclesiae
apostolatui inserere; conecti cum apostolatu uniuscuiusque nationis; sua actione
illud conari, ut intra fines Ecclesiae sanctae inter se veluti congrediantur et
colloquantur sive sacra Hierarchia cum laicis, sive variae laicorum
consociationes inter se, ad eum sensum qui in extremis paginis declaratur
Litterarum Encyclicarum
Ecclesiam suam; convocare variarum nationum homines in
coetus, qui de apostolatu laicorum agant; curare ut leges ecclesiasticae, ad
laicos respicientes, fideliter serventur;
2) suis consiliis Hierarchiae et
laicis in operibus apostolisis assistere (Cf Decr.
Apostolicam actuositatem,
n. 26);
3) operam dare studiis, ut magis magisque innotescat doctrina de
quaestionibus ad laicos pertinentibus; diligenter investigare quaestiones, quae
oriantur in apostolatu efficiendo; inquirere rationes quae intercedunt inter
consociationes laicorum et munus pastorale. Quae studia, si fieri poterit, typis
edentur;
4) non solum nuntios de apostolatu laicorum dare et accipere, sed
etiam sedem constituere, ubi scripta instrumenta eadem de re colligantur. E
quibus omnibus cogi poterunt viae rationesque, ad quas laicorum animi apte
conformentur, ut magnum Christi Ecclesiae adiumentum afferant.
II.
Deinde de Pontificia Commissione studiosorum, a Iustitia et Pace
appellata. Haec Commissio sibi proponit populum Dei universum excitare ad
plenam adipiscendam conscientiam muneris sibi hisse temporibus demandati; ita
quidem, ut hinc pauperiorum populorum progressus promoveatur ac socialis
iustitia inter nationes foveatur, illinc vero subsidia nationibus minus
progressis praebeantur, quorum ope eaedem incrementis suis per se ipsae
consulere possint. Quam ad rem huius Pontificiae Commissionis erit:
1)
colligere ac summatim perscribere praestantiores scientiae investigationes ac
doctrinae adiumenta, quae pertineant sive ad cuiusvis generis incrementa, in
campo scilicet educationis et mentis culturae, rei oeconomicae et socialis, et
in ceteris eiusdem generis; sive ad ipsam pacem, in iis omnibus rebus, quae
progressus causam superent;
2) operam conferre, ut altius pervestigentur,
quod attinet ad doctrinam, ad pastorale munus et ad apostolatus actionem,
generales quaestiones, quae progressus et pacis causa proponantur;
3)
curare, ut haec doctrina atque huiusmodi nuntiorum collectio in notitiam omnium
Institutorum Ecclesiae, quorum intersit, perferantur;
4) vincula nectere
inter omnia Instituta, hoc quidem Consilio, ut apta virium coniunctio foveatur,
validiores nisus fulciantur, itemque caveatur, ne ad idem propositum, cum virium
impendio, varia incepta et opera contendant.
III.
Haec autem erit duorum Consiliorum ordinatio.
1) Consilio de Laicis et
Pontificiae studiosorum Commissioni a Iustitia et Pace communis erit
Praeses, e S. R. E. Cardinalibus sumptus.
2) Item utrique Consilio communis
erit Pro-Praeses, episcopali dignitate auctus.
3) Consilio de Laicis et
Pontificiae studiosorum Commissioni a Iustitia et Pace proprius cuique
Secretarius assignabitur.
4) Consilii de Laicis Secretario adiutricem operam
navabunt duo Sub-Secretarii.
5) Utrumque Consilium constat ex membris et
consultoribus, opportuna ratione eligendis, quorum nominatio ad Apostolicam
Sedem pertinebit.
6) Omnia munera (hoc est munus Praesidis, Pro-praesidis,
Secretarii et Sub-secretarii) expleto quinquennio, cessabunt. Integrum tamen
erit Apostolicae Sedi, ut, exacto quinquennio, haec munera iisdem, quibus antea,
viris deferantur.
7) Consilium de Laicis et Pontificia Commissio studiosorum
a Iustitia et Pace experimenti gratia constituuntur ad quinquennium. Nam
munerum exercitatio rerumque usus opportunas immutationes suadere poterunt, ad
eorum fines et stabilem ordinationem quod spectat.
8) Utriusque Consilii
sedes erit Romae.
9) Decernimus pariter ex hodierno die cessare vacationem
legis, quae ad Concilii Oecumenici Decretum respiciebat, cui initium
Apostolicam actuositatem. Episcoparum tamen et Conferentiarum Episcopalium
erit Decretum ipsum in suis dioecesibus et nationibus ad effectum adducere.
Ex binis hisce Consiliis, quae libenti sane animo condidimus, certa firmaque
spes Nobis inicitur fore ut populi Dei laici homines, quibus publica hac
ordinatione constituta novae existimationis et benevolentiae Nostrae testimonium
tribuimus, artius se posthac cum Apostolicae Sedis actione et sedulitate
sentiant coniunctos, atque propterea generosius cotidie operam, vires,
alacritatem in posterum Ecclesiae sanctae navent.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia
firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VI mensis Ianuarii, in Epiphania D. N. I.
C., anno MDCCCCLXVII, Pontificatus Nostri quarto.
PAULUS PP. VI
* AAS 59 (1967), pp. 25-28
|