The Holy See
back up
Search
riga

SOLLEMNIS PROFESSIO FIDEI
A PAULO VI PONT. MAX. PRONUNTIATA ANTE BASILICAM PETRIANAM
DIE XXX MENSIS IUNII ANNO MCMLXVIII, ANNO A FIDE VOCATO,
ET SAEC. XIX A MARTYRIO SS. PETRI ET PAULI APP. COMPLETIS

HOMILIA SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PAULI VI*

Die XXX mensis Iunii, Anno Domini MCMLXVIII

 

Venerabiles Fratres ac Dilecti Filii,

Sollemni hac liturgia concludimus sive commemorationem saeculi XIX post martyrium a Sanctis Petro et Paulo Apostolis factum, sive annum, quem a fide appellavimus. Hunc scilicet annum eo consilio Sanctis Apostolis commemorandis dicavimus, non solum, ut constantissimam voluntatem Nostram testaremur incorrupte fidei depositum custodiendi (Cfr. 1 Tim. 6, 20), quam nobis ipsi tradiderunt, sed etiam ut propositum nostrum confirmaremus eandem fidem ad vitam hoc tempore referendi, cum Ecclesiae in hoc mundo peregrinandum est.

In praesenti Nostrum esse putamus iis publicas persolvere gratias, qui invitationibus Nostris respondentes, id effecerunt ut annus a fide nuncupatum summam ubertatem acciperet, tum quia plurifariam singuli christifideles ad verbum Dei penitius adhaeserunt, tum quia in multis consortionibus et professio fidei renovata est, et fides ipsa perspicuis vitae christianae testimoniis comprobata. Quare dum Fratribus Nostris in Episcopatu, omnibusque catholicae Ecclesiae filiis gratissimum declaramus animum Nostrum, ipsis Apostolicam Benedictionem Nostram impertimus.

Porro Nostrarum esse partium existimamus mandatum conficere a Christo delatum Petro, cuius Nos, licet meritis inferiores, successores sumus: ut nempe in fide confirmemus fratres (Cfr. Luc. 22, 32). Quam ob rem, etsi exiguitatis Nostrae conscii simus, maxima tamen animi vi, quam a mandato Nobis tradito ducimus, professionem fidei facturi sumus, atque formulam a verbo credo incipientem sumus. iteraturi, quae, quamvis definitio dogmatica vere proprieque non sit nominanda, tamen, nonnullis adhibitis explicationibus, quas spirituales nostrae huius aetatis condiciones postulant, formulam Nicaenam quoad rerum summam repetit: formulam dicimus immortalis traditionis sanctae Dei Ecclesiae.

Quod dum facimus, probe novimus quibus perturbationibus, ad fidem quod attinet, nunc temporis quaedam hominum convictiones commoveantur. Quae quidem affectionem mundi sese penitus mutantis non effugerunt, in quo tot veritates vel prorsus negantur, vel in controversiam vocantur. Immo vel nonnullos catholicos homines videmus aut mutandarum, aut novandarum rerum quadam quasi cupiditate capi. Ecclesia sane ad officium suum pertinere putat nisus non intermittere, ut arcana Dei mysteria, unde in omnes tot salutis fructus manant etiam atque etiam perspiciat, pariterque secuturae aetatis hominibus aptiore cotidie ratione proponat. Sed simul maximopere cavendum est ne, dum necessarium investigandi officium usurpatur, christianae doctrinae veritates labefactentur. Quod si fiat - videmusque, pro dolor, hodie id reipsa fieri - pertubatioqem et dubitationem fidelibus multorum animis afferat.

Ad hanc rem quod spectat, summi est momenti animadvertere, praeter id quod aspectabile est, quodque scientiarum ope percipimus, intellegentiam a Deo nobis datam id quod est attingere posse, non vero tantummodo significationem in opinione positam sive structurarum, quas vocant, sive evolutionis humanae conscientiae. Ceterum recolendum est, illud ad interpretationem seu ad hermeneuma pertinere, ut, verbo, quod pronuntiatum est, observato, intellegere et discernere studeamus sensum textui cuidam subiectum, non vero novum quendam sensum fingere, prouti arbitraria coniectura tulerit.

Attamen ante omnia Spiritui Sancto firmissime confidimus, qui est anima Ecclesiae, et origo cuiusvis meri progressus in veritate et caritate inque theologica fide, in qua Corporis mystici vita nititur. Cum profecto non ignoremus homines verba expectare Christi Vicarii, propterea normis praeceptisve datis eorum exspectationem explemus. Sed hodierno die opportunitas Nobis offertur sententiam Nostram sollemniore modo declarandi.

Itaque hoc die, a Nobis electo ad concludendum annum a fide appellatum, atque in hac celebratione sanctorum Petri et Pauli Apostolorum, summo Deo viventi obsequium professionis fidei deferre volumus. Atque quemadmodum olim Caesareae Philippi Simon Petrus, se ab hominum opinionibus emergens, verbis etiam ceterorum Apostolorum vere Christum Dei viventis Filium professus est, ita hodie tenuis eius Successor, universaeque Ecclesiae Pastor, nomine totius populi Dei, vocem suam intendit, ut firmissimum testimonium divinae Veritati dicat, quae ideo Ecclesiae est credita, ut eam omnibus populis nuntiet.

Hanc autem Nostram fidei professionem satis et expletam et expressam esse volumus, ut apta ratione necessitati luminis satisfaciamus, qua tot fideles homines premuntur, iique omnes qui in mundo - ad quemcumque religiosum coetum pertinent - Veritatem conquirunt.

Ad gloriam igitur omnipotentis Dei et Domini nostri Iesu Christi spectantes, fiduciam in auxilio Sanctissimae Virginis Mariae et beatorum Petri et Pauli Apostolorum habentes, animum ad utilitatem spiritualemque progressionem Ecclesiae attendentes, omnium sacrorum Pastorum et christifidelium verbis animoque vobiscum, Fratres ac Filii dilectissimi, mirifice coniuncto, nunc hanc fidei professionem pronuntiamus.

 

PROFESSIO FIDEI
 

Credimus in unum Deum, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, Creatorem rerum visibilium - cuiusmodi est hic mundus ubi nostram degimus vitam - rerumque invisibilium - cuius generis sunt puri spiritus, quos etiam angelos appellamus (Cfr. Dz-Sch. 3002) - itemque Creatorem, in unoquoque homine, animae spiritualis et immortalis.

Credimus in hunc unum Deum, qui ita absolute unus est in sua sanctissima essentia, ut in ceteris suis perfectionibus: in sua onnipotentia, in sua scientia infinita, in sua providentia, in sua voluntate et caritate. Ille est qui est, ut ipse Moisi revelavit (Cfr. Ex. 3, 14), ille est amor, ut nos Ioannes Apostolus docuit (Cfr. 1 Io. 4, 8): ita ut duo haec nomina, Esse et Amor, supra quam dici potest divinam eandem exprimant Illius veritatem, qui seipsum nobis manifestavit, quique lucem habitans inaccessibilem (Cfr. 1 Tim. 6, 16) est in seipso super omne nomen, superque omnes res et intellegentias creatas. Deus unus potest nobis suipsius veram plenamque impertire cognitionem, seipsum revelans uti Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, cuius nos per gratiam ad aeternam vitam participandam vocamur, hisce in terris in obscuritate fidei, et post mortem in sempiterna luce. Mutua vincula, ex omni aeternitate Tres Personas constituentia, quarum unaquaeque est unum idemque Esse divinum, beatam efficiunt intimam sanctissimi Dei vitam, quae infinite omne id superat, quod nos uti homines intellegere possumus (Cfr. Dz.-Sch. 804). Quam ob causam gratias divinae bonitati agimus, quod quam plurimi credentes coram hominibus nobiscum Unitatem Dei testari possunt, quamvis mysterium sanctissimae Trinitatis non cognoscant.

Credimus igitur in Deum, qui in omni aeternitate parit Filium, credimus in Filium, Verbum Dei, qui in aeternum gignitur, credimus in Spiritum Sanctum, Personam increatam, qui a Patre Filioque ut sempiternus eorum Amor procedit. Ita in tribus Personis divinis, quae sunt coaeternae sibi et coaequales (Dz.-Sch. 75), vita et beatitudo Dei plane unius quam maxime abundant et consummantur, summa cum excellentia et gloria propria Eius qui est neque creatus est, ita ut et unitas in Trinitate et Trinitas in unitate veneranda sit (Dz-Sch. 75).

Credimus in Dominum nostrum Iesum Christum, qui est Filius Dei. Ipse est Verbum aeternum, natus ex Patre ante omnia saecula et consubstantialis Patri, seu homoousios to Patri (Dz-Sch. 150); per quem omnia facta sunt. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine et homo factus est: aequalis ergo Patri secundum divinitatem, minor Patre secundum humanitatem (Cfr. Dz-Sch. 76), unus omnino non confusione (quae fieri non potest) substantiae, sed unitate personae (Cfr. Ibid.).

Ipse habitavit in nobis plenus gratiae et veritatis. Annuntiavit et constituit Regnum Dei, efficiens ut nos Patrem cognosceremus. Dedit nobis mandatum, ut nos invicem diligeremus, quemadmodum ipse dilexit nos. Docuit nos viam Beatitudinum evangelicarum, ex quibus essemus pauperes in spiritu, et mites, dolores toleraremus in patientia, sitiremus iustitiam, essemus misericordes, mundi corde, pacifici, persecutionem pateremur propter iustitiam. Passus est sub Pontio Pilato, Agnus Dei, suscipiens peccata mundi, mortuus est pro nobis Cruci affixus, sanguine redemptionis afferens nobis salutem. Postquam sepultus est, propria virtute resurrexit tertia die, ad consortium vitae divinae, quae est gratia, Resurrectione sua nos evehens. Ascendit in caelum, unde iterum venturus est ad iudicandos vivos et mortuos, unumquemque secundum merita: qui Amori et Pietati Dei responderunt, ibunt in vitam aeternam, qui vero ea usque ad exitum respuerunt, igni addicentur interituro numquam.

Et Regni eius non erit finis.

Credimus in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur. Qui locutus est per Prophetas; hic missus est nobis a Christo post eius Resurrectionem et Ascensionem ad Patrem; ipse illuminat, vivificat, tuetur ac regit Ecclesiam, cuius purificat membra, dummodo gratiam ne aversentur. Eius opera, quae ad intimum animum permanat, homo, in humilitate ex Christo hausta, fieri potest perfectus, sicut Pater, qui in caelis est, perfectus est.

Credimus Beatam Mariam virginali semper florentem honore, Matrem fuisse Verbi Incarnati, Dei nostri et Salvatoris Iesu Christi (Cfr. Dz.-Sch. 251-252), eamque intuitu meritorum Filii sui sublimiore modo redemptam (Cfr. Lumen gentium, 53), ab omni originalis culpae labe praeservatam immunem (Cfr. Dz-Sch. 2803) et dono gratiae omnibus aliis creaturis longe antecellere (Cfr. Lumen gentium, 53).

Arcto et indissolubili vinculo mysterio Incarnationis et Redemptionis coniuncta (Cfr. Lumen gentium, 53, 58, 61), Beatissima Virgo Maria, Immaculata, expleto terrestris vitae cursu, corpore et anima ad caelestem gloriam est assumpta (Cfr. Dz.-Sch. 3903) et Filio suo, qui resurrexit a mortuis, similis reddita, sortem omnium iustorum in antecessum accepit; credimus Sactissimam Dei Genitricem, novam Hevam, Matrem Ecclesiae (Cfr. Lumen gentium, 53, 56, 61, 63; PAULI VI, Alloc. in conclusione III Sessionis Concilii Vat. II: A.A.S. 56, 1964, p. 1016; Exhort. Apost. Signum Magnum, Introd.), caelitus pergere materno munere fungi circa Christi membra, eo quod operam conferat ad gignendam augendamque vitam divinam in animis hominum redemptorum (Cfr. Lumen gentium, 62; Pauli VI, Exhort. Apost. Signum Magnum, p. 1, n. 1).

Credimus in Adam omnes peccavisse; ex quo fieri, ut propter originalem culpam ab illo commissam natura humana, universis hominibus communis, ad eam adducatur condicionem, in qua damna inde secuta patiatur; hanc vero non eam esse, in qua primi parentes nostri sint versati, utpote in sanctitate et iustitia constituti et in qua homo expers fueri mali et mortis. Itaque humana natura lapsa, gratiae munere quo antea erat ornata, est destituta, atque in suae ipsius naturae viribus sauciata, mortis imperio est subiecta, quae in omnes homines pertransit; qua quidem ratione omnis homo nascitur in peccato.

Tenemus igitur, Concilium Tridentinum secuti, peccatum originale, una cum natura humana, transfundi propagatione, non imitatione, idque esse unicuique proprium (Dz-Sch. 1513).

Credimus Dominum Nostrum Iesum Christum Crucis Sacrificio nos redemisse a peccato originali et ab omnibus peccatis personalibus, ab unoquoque nostrum admissis, ita ut vera extet Apostoli sententia: Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia (Rom. 5, 20).

Confitemur credentes unum baptisma a Domino Nostro Iesu Christo in remissionem peccatorum institutum. Baptismum etiam infantibus esse conferendum, qui peccato personali contaminari non dum potuerint, ita ut, gratia supernaturali carentes in ortu renascantur ex aqua et Spiritu Sancto ad vitam divinam in Christo Iesu (Cfr. Dz-Sch. 1514).

Credimus in Unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam, a Iesu Christo super petram, qui est Petrus, aedificatam. Ea est mysticum Christi Corpus, societas aspectabilis, organis hierarchicis instructa, et communitas spiritualis, Ecclesia terrestris, Populus Dei hic in terris peregrinans, et Ecclesia caelestibus bonis ditata, germen et initium Regni Dei, quo opus et cruciatus Redemptionis per hominum aetates continuantur, et quod totis viribus perfectam consummationem exoptat, post finem temporum in caelesti gloria assequendam (Cfr. Lumen gentium, 85. et 25). Ecclesiam suam Dominus Iesus per Sacramenta, quae ab ipsius plenitudine manant, conformat (Cfr. Lumen gentium, 7, 11. 26). His enim facit, ut membra sua mysterium Mortis et Resurrectionis Iesu Christi participent, gratia afflante Spiritus Sancti, qui illi vitam agendique facultatem impertit (Cfr. Sacrosanctum Concilium, 5, 6; Lumen gentium, 7, 12, 50). Est igitur sancta, licet in sinu suo peccatores complectatur; nam ipsa non alia fruitur vita, quam vita gratiae; hac profecto si aluntur, membra illius sese sanctificant, si ab eadem se removent, peccata sordesque animi contrahunt, quae obstant, ne sanctitas eius radians diffundatur. Quare affligitur et paenitentiam agit pro noxis, potestatem habens ex his Sanguine Christi et dono Spiritus Sancti filios suos eximendi.

Divinarum heres promissionum atque Abrahae filia secundum Spiritum, per illum scilicet Israel, cuius et sacros Libros amanter tuetur et Patriarchas Prophetasque pie veneratur; super fundamentum Apostolorum aedificata, quorum per saeculorum decursum sive verbum semper vivax sive proprias Pastorum potestates in Petri Successore et in Episcopis, communionem cum ipso servantibus, fėdeliter tradit; perpetuo denique Sancti Spiritus patrocinio fruens, Ecclesia munus obtinet illius servandae, docendae, explicandae atque pervulgandae veritatis, quam per Prophetas quadamtenus adumbratam Deus per Dominum Iesum perfecte absoluteque hominibus revelavit, Nos ea omnia credimus, quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur et ab Ecclesia sive sollemni iudicio sive ordinario et universali magisterio tamquam divinitus revelata credenda proponuntur (Cfr. Dz.-Sch. 3011). Nos eam credimus infallibilitatem, qua Petri Successor perfruitur, cum omnium christianorum Pastor et Doctor ex cathedra loquitur (Cfr. Dz.-Sch. 3074), quaque Episcoporum etiam Corpus pollet, quando supremum cum eodem magisterium exercet (Cfr. Lumen gentium, 25).

Nos credimus Ecclesiam, quam Christus condidit et pro qua preces effudit, unam et fide et cultu et communi sacrae Hierarchiae vinculo indeficienter esse. Huiusce in sinu Ecclesiae sive uberrima liturgicorum rituum varietas sive legitima theologici spiritualisque patrimonii peculiarumque disciplinarum differentia, nedum eiusdem unitati obsint, eam vel luculentius demonstrant (Cfr. Lumen gentium, 23; Orientalium Ecclesiarum, 2, 3, 5, 6).

Nos item, hinc agnoscentes extra Ecclesiae Christi compaginem elementa plura sanctificationis et veritatis inveniri, quae ut dona ipsius Ecclesiae propria, ad unitatem catholicam impellunt (Cfr. Lumen gentium, 8), hinc credentes Sancti Spiritus actionem, qui in cunctis Christi discipulis desiderium huiusce unitatis suscitat (Cfr. Lumen gentium, 13), id fore speramus, ut christiani, qui nondum plena unius Ecclesiae communione fruuntur, in uno grege sub uno Pastore tandem uniantur.

Nos credimus Ecclesiam necessariam esse ad salutem. Unus enim Christus est Mediator ac via salutis, qui in Corpore suo, quod est Ecclesia, praesens nobis fit (Cfr. Lumen gentium, 14). Sed divinum propositum salutis universos amplectitur homines: qui enim Evangelium Christi eiusque Ecclesiam sine culpa ignorantes, Deum tamen sincero corde quaerunt, eiusque voluntatem, per conscientiae dictamen agnitam, adimplere sub gratiae influxu conantur, ii etiam, numero quidem quem unus Deus novit, ad eius Populum, modo licet invisibili, pertinent et aeternam salutem consequi possunt (Cfr. Lumen gentium, 16).

Nos credimus Missam, quae a sacerdote in persona Christi, vi potestatis per sacramentum Ordinis receptae, celebratur, quaeque ab eo Christi et membrorum eius mystici Corporis nomine offertur, revera esse Calvariae Sacrificium, quod nostris in altaribus sacramentaliter praesens efficitur. Nos credimus, ut panis et vinum a Domino consecrata in ultima Cena in eius Corpus eiusque Sanguinem conversa fuerunt, quae mox pro nobis in Cruce erant offerenda, ita pariter panem et vinum a sacerdote consecrata converti in Corpus et Sanguinem Christi, in caelis gloriose assidentis; et nos credimus arcanam Domini praesentiam, sub specie illarum rerum, quae nostris sensibus eodem quo antea modo apparere perseverant, veram, realem ac substantialem esse (Cfr. Dz-Sch. 1651).

In hoc igitur Sacramento Christus non aliter praesens adesse potest, nisi per conversionem totius substantiae panis in eius Corpus et per conversionem totius substantiae vini in eius Sanguinem, integris tantum manentibus, panis et vini proprietatibus, quas nostris sensibus percipimus. Quae arcana conversio convenienter et proprie a sancta Ecclesia transsubstantiatio appellatur. Quaevis porro theologorum interpretatio, quae huiusmodi mysterio aliquatenus intellegendo studet, ut cum catholica fide congruat, id sartum tectum praestare debet, ut in ipsa rerum natura, a nostro scilicet spiritu distincta, panis et vinum, facta consecratione, adesse desierint, ita ut adorandum Corpus et Sanguinis Domini Iesu post ipsam vere coram nobis adsint sub speciebus sacramentalibus panis et vini (Cfr. Dz.-Sch. 1642, 1651; Pauli VI, Litt. Enc. Mysterium Fidei), quamadmodum ipse Dominus voluit, ut sese nobis alimentum praeberet nosque mystici corporis sui unitate sociaret (Cfr. S. Th. III, 73, 3).

Una atque individua Christi Domini existentia, qua in caelorum claritate vivit, per Sacramentum non multiplicatur, sed praesens efficitur variis in terrarum orbis locis, ubi Eucharisticum sacrificium peragitur: en habemus illud Mysterium fidei atque eucharisticarum divitiarum, cui assentiamur sine ulla exceptione oportet. Eadem autem exsistentia, post celebratum Sacrificium, praesens manet in Sanctissimo Sacramento, quod in altaris aedicula, veluti in vivo quodam nostrorum templorum corde, asservatur. Quam ob rem suavissimo sane officio tenemur honore afficiendi atque adorandi in Sancta Pane, quem oculi nostri intuentur, Verbum ipsum incarnatum, quod iidem intueri non possunt, quodque tamen praesens coram nobis effectum est, neque tamen deseruit caelos.

Confitemur pariter Regnum Dei, quod hic in terris in Christi Ecclesia primordia habuit, non esse de hoc mundo, cuius figura praeterit, itemque eius propria incrementa idem existimari non posse atque progressionem humanitatis cultus, vel scientiarum, vel technicarum artium, sed eo prorsus spectare, ut investigabiles divitiae Christi altius usque cognoscantur, ut spes in aeternis bonis constantius usque ponatur, ut Dei caritati flagrantius usque respondeatur, ut denique gratia atque sanctitudo largius usque diffundantur inter homines. At eodem huiusmodi amore Ecclesia quoque ducitur ad germanam hominum utilitatem, ad externa bona quod attinet, continenter procurandum. Etenim, etsi quotquot habet filios monere non cessat, eos hic in terris manentem civitatem non habere, eosdem tamen exstimulat ut, pro sua quisque vitae condicione atque subsidiis, propriae humanae civitatis incrementa foveant, iustitiam, pacem atque fraternam concordiam inter homines promoveant, atque pauperioribus et infelicioribus fratribus opportuna conferant adiumenta.

Quare impensa sollicitudo, qua Ecclesia, Christi Sponsa, hominum necessitates prosequitur, hoc est eorum gaudia et exspectationes, dolores et labores, nihil aliud censenda est nisi studium, quo ipsa vehementer impellitur, ut iis praesens adsit, eo quidem consilio, ut Christi luce homines illuminet, universosque in Illum, qui ipsorum unus Salvator est, congreget atque coniungat. Numquam vero haec aollicitudo ita accipienda est, quasi Ecclesia ad res huius mundi se conformet, aut deferveat ardor, quo ipsa Dominum suum Regnumque aeternum expectat.

Credimus vitam aeternam. Credimus animas eorum omnium, qui in gratia Christi moriuntur - sive quae adhuc Purgatorii igne expiandae sunt, sive quae statim ac corpore separatae, sicut Bonus Latro, a Iesu in Paradisum suscipiuntur - Populum Dei constituere post mortem, quae omnino destruetur Resurrectionis die, quo hae animae cum suis corporibus coniungentur.

Credimus multitudinem earum animarum, quae cum Iesu et Maria in Paradiso congregantur, Ecclesiam Caelestem efficere, ubi eaedem, aeterna beatitudine fruentes, Deum vident sicuti est (Cfr. 1 Io. 3, 2 ; Dz-Sch. 1000) atque etiam, gradu quidem modoque diverso, una cum Sanctis Angelis partem habent in potestatis divinae exercitio, quae ad Christum glorificatum pertinet, cum pro nobis intercedant suaque fraterna sollicitudine infirmitatem nostram iuvent (Cfr. Lumen gentium, 49).

Credimus multitudinem earum animarum, quae cum Iesu et qui in terris peregrinantur, qui vita functi purificantur et qui caelesti beatitudine perfruuntur, universosque in unam Ecclesiam coalescere; ac pariter credimus in hac communione praesto nobis esse amorem miserentis Dei eiusque Sanctorum, qui semper precibus nostris pronas aures praebent, ut Iesus nobis asseveravit: Petite et accipietis (Cfr. Luc. 10, 9-10; Io. 16, 24). Hanc fidem profitentes et hac spe suffulti exspectamus resurrectionem mortuorum et vitam venturi saeculi.

Benedictus Deus sanctus, sanctus, sanctus. Amen.

PAULUS PP. VI


*Insegnamenti di Paolo VI, vol. VI, 1968, pp. 300-310

 A.A.S., vol. LX (1968), n. 8, pp. 432-445.

 

top