The Holy See
back up
Search
riga

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*

MINISTERIA QUAEDAM
DISCIPLINA CIRCA PRIMAM TONSURAM,
 ORDINES MINORES ET SUBDIACONATUS
IN ECCLESIA LATINA INNOVATUR

PAULUS PP. VI

 

Ministeria quaedam ad cultura Deo rite exhibendum et ad populi Dei servitium iuxta necessitates praestandum vetustissimis iam termporibus ab Ecclesia institute fuerunt; quibus sacrae liturgiae et caritatis officia exercenda fidelibus committebantur, variis rerum adiunctis accommodate. Horum munerum collatio peculiari ritu saepius fiebat, quo fidelis, benedictione Dei impetrata, ad officium aliquod ecclesiasticum adimplendum in speciali classi seu gradu constituebatur.

Nonnulla ex his muneribus, cum actione liturgica arctius conexa, praeviae institutiones ad sacrοs ordines recipiendos paulatim habita sunt, ita ut Ostiariatus, Lectoratus, Exorcistatus et Acolythatus minores ordines in Ecclesia Latina appellarentur respectu Subdiaconatus, Diaconatus et Presbyteratus, qui ordines maiores votati sunt et, etsi non ubique, iis generatim reservabantur, qui per illus ad Sacerdotium ascendebant.

Attamen cum ordines minores non semper iiecm extiterint ac plura murera ipsis adnexa reapse, sicut nunc quoque accidit, etiam a laicis exerciti sint, opportunum videtur praxim hanc recognoscere eamque hodiernas necessitatibus accommodare, ita ut ea, quae in illis ministeriis obsoleta sint, dimittantur; quae utilia, retineantur, si quae necessaria, constituantur; itemque, quid a candidatis ad ordinem sacrum exigendum statuatur.

Dum Concilium Oecumenicum Vaticanum II apparabatur, haud pauci Ecclesiae pastores preces detulerunt, ut ordines minores et Subdiaconatus recognoscerentur. Concilium autem, licet nihil de hac re prο Ecclesia Latina decerneret, enuntiavit principia quaedam, quibus aperaretur via ad quaestionem enodandam, ac dubium non est, quin nοrmae a Concilio latae, generalem ordinatamque liturgiae renovatiοnem respicientes (Cf Const. de S. Liturgia Sacrosanctum Concilium, n. 62: AAS 56 (1964), p. 117: cf etiam, n. 21: l.c., pp. 105-106), ea quoque complectantur, quae ad ministeria in coetn liturgico spectant, ita ut ex ipsa celebrationis ordinatione appareat Ecclesia in suis diversis ordinibus et ministeriis constituta (Cf Ordo Missae, Institutio generalis Missalis Romani, n. 58, ed. typ. 1969, p. 29). Propterea Concilium Vaticanum II statuit, ut in celebrationibus liturgicis quisque, sive minister sive fidelis, munere suo fungere, solum et totum id agat, quod ad ipsum ex rei natura et normis liturgicis pertinet (Const. de S. Liturgia Sacrosanctum Concilium, n. 28: AAS 56 (1964), p. 107).

Cum hac vero assertione arcte conectitur id, quod paulo ante in eadem Constitutions scriptum est: Valde cupit Mater Ecclesia ut fideles universi ad plenam illam, consciam atque actuosam liturgicarum celebrationum participationem ducantur, quae ab ipsius Liturgiae natura postulatur et ad quam populus christianus «genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis» (1 Pt 2, 9; cf 2, 4-5), vi Baptismatis ius habet et officium. Quae totius pοpuli plena et actuosa participatio, in instauranda et fovenda sacra Liturgia summoponere est attendenda: est enim primus, isuqe necessarius fons, e quo spiritum vere christianum fideles hauriant; et ideo in tota actione pastorali, per debitam institutionem ab animarum pastoribus est sedulo adpetenda (Ibid., n. 14; l.c., p. 104).

In officiis peculiaribus servandis et ad hodiernas necessitates accommodandis, continentur ea, quae praesertim cum ministeriis Verbi et Altaris arctius conectuntur et in Ecclesia Latina Lectoratus, Acolythatus et Subdiaconatus vocantur; quos ita servari et accommodari convenit, ut duplex ex hoc tempore habeatur munus: Lectoris nempe et Acolythi, quod et Subdiaconi partes complectatur.

Praeter officia Ecclesiae Latinae communia, nihil obstat, quominus Conferentiae Episcopales alia quoque petant ab Apostolica Sede, quorum institutionem in propria regione necessariam vel utilissimam, ob peculiares rationes, iudicaverint. Ad haec pertinent ex. gr. munera Ostiarii, Exorcistae et Catechistae (Cf Decr. de activ. mission. Ecclesiae Ad gentes divinitus, n. 15: AAS 58 (1966), p. 565; ibid., n. 17; l.c., pp. 967-968) necnon alia munera iis mandanda, qui operibus caritatis sunt addicti, ubi hoc ministerium diaconibus nun sit collatum.

Congruit autem cum rei veritate et hodierno mentis habitu, ut ministeria, de quibus supra, non amplius ordines minores vocentur, corum vero collatio non «ordinatio» sed «institutio» appelletur, clerici autem proprie ii tantum sint et habeantur, qui Diaconatum receperunt. Hac ratione melius etiam apparebit discrimen inter clericos et laicos; inter ea, quae clericis sunt propria et reservantur, atque ea, quae christifidelibus laicis demandare possunt; ideo apertius apparebit mutua ratio, quatenus sacerdotium . . . commune fidelium et sacerdotium ministeriale seu hicrarchicum, licet essentia et non gradu tantum differant, ad invicem tamen ordinantur; unum enim et alterum suο peculiari modo de uno Christi Sacerdotio participant (Const. dοgm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 10: AAS 57 (1965), p. 14).

Omnibus igitur mature perpensis, peritorum voto exquisito atque Conferentiis Episcopalibus consultis earumque sententiis attentis, necnon collatis consiliis cum Vencrabilibus Fratribus Nostris membres Sacrarum Congregationum, ad quas res pertinet, Apostolica auctoritate Nostra decernimus ea, quae sequuntur, de rogando — si et quatenus opus sit — praescriptis Codicis Juris Canonici hucusque vigentis, eademque hisce Litteris promulgamus.

I.

Prima Tonsura non amplius confertur; ingressus vero in statum clericalem cum Diaconatu coniungitur.

II.

Ordines, qui hucusque minores vocabantur, «ministeria» in posterum dicendi sunt.

III.

Ministeria christifidelibus laicis commetti possunt, ita ut candidates ad sacramentum Ordinis reservata non habeantur.

IV.

Ministeria in tota Ecclesia Latina servanda, hodiernis necessitatibus accommodate, duo sunt, Lectoris nempe et Acolythi. Partes, quae hucusque Subdiacono commissae erant, Lectori et Acolytho concreduntur, ac proinde in Ecclesia Latina ordo maior Subdiaconatus non amplius habetur. Nihil tamen obstat, quominus, ex Conferentiae Episcopalis iudicio, Acolythus alicubi etiam Subdiaconus vocari possit.

V.

Lector instituitur ad munus, quod est ei proprium, legendi in coctu liturgico verbum Dei. Quapropter in Missa et in aliis sacris actionibus, lectiones (non autem Evangelium) e Sacra Scriptura proferat; deficiente psalmista, psalmum inter lectiones recites; intentiones orationis universalis enuntiet, ubi diaconus vel cantor praesto non sunt; centum moderetur et populi fidelis participationem dirigat; fideles ad Sacramenta digne recipienda instituat. Poterit quoque – quatenus opus sit – praeparationem curare aliorum fidelium, qui extemporanea deputatione in actionibus liturgicis Sacram Scripturam legant. Quo autem aptius atque perfectius hisce muneribus fungatur, Sacras Scripturas assidue meditetur.

Lector suscepti officii conscius, omni ope contendat atque apta subsidia adhibeat, quo plenius in dies sibi acquirat suavem et vivum Sacrae Scripturae affectum (Cf Const. de S. Liturgia Sacrosanctum Concilium, n. 24: AAS 56 (1964), p. 107: Const. dogm. de Divina Revelatione Dei Verbum, n. 25: AAS 51 (1966), p. 829) atque cognitionem, quibus perfectior fiat Domini discipulus.

VI.

Acolythus instituitur, ut Diaconum adiuvet ac Sacerdoti ministret. Eius igitur est servitium alteris curare, Diacono atque Sacerdoti opitulari in liturgicis actionibus, praesertim in Missae celebratione; eiusdem praeterea, qua ministri extraordinarii, est Sanctam Communionem distribuere, quoties ministri, de quibus in can. 845 C.I.C., desunt vel propter adversam valetudinerm, provectam aetatem vel aliud pastorale ministerium impediuntur aut quoties numerus fidelium ad Sacram Mensam accedentium tam ingens est, ut Missae celebratio nimis protrahatur. Iisdem in extraordinariis adiunctis ei mandari licebit, ut SS. Eucharistiae Sacramentum fidelium adorationi publice exponat ac postea reponat; non autem ut populo benedicat. Poterit quoque — quatenus opus sit — aliorurm fidelium institutionem curare, qui ex temporanea deputatione sacerdoti vel diacono in liturgicis actionibus opitulantur, missale, crucem, cereos etc. deferendo vel alia huiusmodi officia exercendo. Quae munera dignius exsequetur, si SS. Εucharistiam flagrantiore in dies pietate participet, de ipsa enutriatur eiusque altiorem cognitionem adipiscatur.

Acolythus, servitio altaris peculiari modo destinatus, ea omnia, quae ad publicum cultum divinum pertinent, disent, eorumque intimum et spiritualem sensum percipere student, ita ut cotidie se totum offerat Deo atqne omnibus gravitate et reverentia exemplo sit in templo sacro, necnon Christi corpus mysticum sen populium Dei, praesertim vero debiles et infirmos, sincero amore prosequatur.

VII.

Institutio Lectoris et Acolythi, iuxta venerabilem traditionem Ecclesiae, viris reservatur.

VIII.

Ut quis ad ministeria consequenda admitti possit, requiruntur:

a) petitio ab adspirante libere exarata ac subscripta exhibenda Ordinario (Episcopo et, in institutes perfectionis clericalibus, Superiori Maiori), penes quem est acceptio;

b) congrua actas et peculiares dotes, a Conferentia Episcopali determinandae;

c) firma voluntas fideliter Deo famulandi et christiano populo serviendi.

IX.

Ministeria cοnferuntur ab Ordinario (Episcopo et, in institutes perfectionis clericalibus, Superiore Maiore) ritu liturgico «de institutione Lectores» et «de institutione Acolythi» a Sede Apostolica recognoscendo.

X.

Interstita, a S. Sede aut a Conferentiis Episcopalibus statuta, serventur inter collatiοnem ministerii Lectoratus et Acolythatus, qnoties eisdem persones non Unum tantum confertur ministerium.

XI.

Candidati ad Diaconatum et ad Sacerdotium ministera Lectores et Acolythi recipere, nisi ea iam receperint, et per congruum tempus exercere debent, quο melins disponantur ad futura munera Verbi et Altares. Dispensario a suscipiendis ministeriis pro iisdem candidatis Sanctae Sedi reservatur.

XII.

Collatio ministeriorum ius non confert ad sustentationem vel remunerationem ab Ecclesia praestandas.

XIII.

Ritus institutionis Lectores et Acolythi a competenti Romanae Curiae Dicasterio proxime publici iuris fiet.

Hae normae valere incipiunt a die I mensis Ianuarii, anno MCMLXXIII.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris, motu proprio datis, decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrarias quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum die XV mensis Augusti, in sollemnitate Assumptionis B. Mariae Virginis, anno MCMLXXII Pπntificatus Nostri decimo.

 

PAULUS PP. VI 

 

* AAS 64 (1972), pp. 529-534

 

top