![]() |
![]() |
|
|
COMMISSIO THEOLOGICA INTERNATIONALIS DE UNITATE FIDEI ET THEOLOGICO PLURALISMO* (1972) Ambitus problematis 1. Unitas et pluralitas in expressione fidei suum ultimum fundamentum in
mysterio Christi habent, quod quamquam mysterium recapitulationis et
reconciliationis universalis est (Eph 2, 11-22), possibilitates
expressionis cuiuslibet temporis historiae superat et propterea se substrahit
omni systematizationi quae illud exhauriret (cf. Eph 3, 8-10). 2. Unitas et dualitas Veteris et Novi Testamenti, ut fundamentalis expressio
historica fidei christianae, offerunt punctum concretum a quo unitas et
pluralitas eiusdem fidei progredi possunt. 3. Dynamismus fidei christianae et, speciali modo, eius indoles missionalis
implicant obligationem reddendi rationem de illa sub aspectu rationali; fides
non est philosophia quaedam, sed cogitationi directionem imprimit. 4. Veritas fidei coniungitur cum suo itinere historico ab Abrahamo usque ad
Christum et a Christo usque ad Parusiam. Consequenter orthodoxia non est
assensus systemati cuidam, sed participatio in itinere fidei et, hoc modo,
participatio in «ego» Ecclesiae, quod per tempora subsistit et quod verum est
subiectum obiectivae professionis fidei. 5. Quod veritas fidei itinerando vivitur, implicat eius relationem ad praxim et
ad historiam fidei. Siquidem fides christiana in Verbo Incarnato innititur, eius
indoles historica et practica essentialiter distinguitur a forma quadam
historicitatis in qua solus homo esset creator sensus illius. 6. Ecclesia est subiectum complens, in quo unitas diversarum theologiarum Novi
Testamenti, sicut etiam unitas dogmatum per decursum historiae, habetur. Ecclesia innititur confessioni de Iesu Christo mortuo et resuscitato, quem ipsa
vi Spiritus annuntiat et celebrat. 7. Criterium quod permittit inter verum et falsum pluralismum distinguere, est
fides Ecclesiae expressa in summa organica suarum enuntiationum quae valorem
normae habent: criterium fundamentale est Scriptura in relatione cum confessione
Ecclesiae quae credit et orat. Inter formulas dogmaticas prioritatem habent formulae Conciliorum veterum.
Formulae quae reflexionem cogitationis christianae exprimunt, subordinantur
illis quae exprimunt ipsa facta fidei. 8. Quamquam hodiernus status Ecclesiae pluralismum auget, pluralitas invenit
suum limitem in facto quod fides efficit communionem hominum in veritate quae
per Christum accessibilis facta est. Propterea admiti non potest quaelibet
conceptio fidei quae ipsam reduceret ad cooperationem pragmaticam sine
communione in veritate. Haec veritas non est systematizationi theologicae
concretae vinculata, sed exprimitur in enuntiationibus fidei quae valorem normae
habent. Coram praesentationibus doctrinae graviter ambiguis atque adeo cum fide
Ecclesiae incomponibilibus, Ecclesia habet possibilitatem discernendi errorem et
obligationem illum excludendi, etiam perveniens ad formalem reiectionem
haereseos, tamquam remedium extremum ad fidem populi Dei incolumem servandam. 9. Ratione indolis universalis et missionalis fidei christianae, eventus et
verba a Deo revelata debent semper ulterius recogitari, reformulari et in vitam
deduci intra quamlibet «culturam» humanam, si vere optatur ut illa verum
responsum afferant quaestionibus quae in corde cuiuslibet personae humanae suam
habent radicem, atque ut orationem, cultum et quotidianam vitam Populi Dei
inspirent. Evangelium Christi hoc modo quamlibet «culturam» ducit ad eius plenitudinem
simulque eam crisi creatrici submittit. Ecclesiae locales, quae sub ductu suorum
pastorum, huic arduo muneri incarnationis fidei christianae se dedicant, debent
semper continuitatem et communionem cum Ecclesia universali praeteriti temporis
et praesentis conservare. His conatibus, tales Ecclesiae plurimum conferunt tam ad vitam christianam
profundiorem efficiendam, quam ad progressum reflexionis theologicae Ecclesiae
universalis, ipsumque genus humanum in tota eius diversitate versus unitatem a
Deo optatam ducunt. Permanentia formularum fidei 10. Formulae dogmaticae debent considerari ut responsa quaestionibus concretis
et, in hoc prospectu, semper verae permanent. Earum momentum praesens pendet a validitate etiam hodie perdurante quaestionum
de quibus agitur; immo oportet recordari quaestiones successivas quae de sensu
Verbi divini christianis proponuntur, cum responsis iam obtentis, sese mutuo
gignere, ita ut responsa hodierna semper quodammodo illa praecedentia
praesupponant, quamvis ad illa reduci non possint. 11. Definitiones dogmaticae generatim vocabulis communibus utuntur atque etiam
cum tales definitiones verba apparenter philosophica adhibent, Ecclesiam
philosophiae particulari non ligant, sed potius earum scopus sunt realitates
communi experientiae humanae subiacentes, quae per talia vocabula distingui
possunt. 12. Hae definitiones nunquam considerari debent extra expressionem speciali modo
authenticam Verbi divini in Sacra Scriptura contentam neque disiunctae a summa
proclamationis evangelicae in unoquoque tempore peractae. Ceterum definitiones
tali proclamationi normas offerunt pro interpretatione quadam semper magis accommodata ipsius revelationis. Tamen revelatio semper eadem permanet
non solum in sua substantia, sed etiam in suis enuntiationibus fundamentalibus. Pluralitas et unitas in re morali 13. Pluralismus in re morali apparet praesertim in principiis generalibus ad
concreta adiuncta applicandis. Et augetur, cum contactus producuntur inter
«culturas» quae se mutuo hucusque ignorabant vel dum celeres mutationes intra
societatem habentur. Tamen unitas fundamentalis manifestatur per communem aestimationem dignitatis
humanae, id quod normas imperativas pro ducenda vita implicat. Conscientia uniuscuiusque hominis exprimit determinatam seriem exigentiarum
fundamentalium (cf. Rom 2, 14), quae nostris diebus in publicis
declarationibus de iuribus essentialibus hominis agnoscuntur. 14. Unitas doctrinae moralis christianae innititur principiis parmanentibus in
Scriptura contentis, a Traditione illuminatis et a Magisterio unicuique
generationi praesentatis. Recordemur tamquam praecipua lineamenta: doctrinam et
exempla Filii Dei qui cor Patris sui revelat, conformationem ad eius mortem et
resurrectionem, vitam secundum Spiritum in sinu eius Ecclesiae in fide, spe et
charitate ut secundum imaginem Dei renovemur. 15. Necessaria unitas in fide et in communione non impedit diversitatem
vocationum et optionum personalium in modo accedendi ad mysterium Christi
illudque ad vitam deducendi Libertas christiani (cf. Gal 5, 1. 13) non implicat pluralismum sine
limitibus, sed exigit conatum pro veritate obiectiva totali, necnon eodem modo
patientiam erga conscientias debiles (cf. Rom 14, 15; 1 Cor 8). Observantia autonomiae valorum humanorum et responsabilitatum legitimarum in hoc
campo implicat possibilitatem diversitatis in analysi et optionibus temporalibus
apud christianos. Haec diversitas potest assumi in una eademque oboedientia
fidei et in charitate (cf.
Gaudium et Spes 43).
* Textus propositionum a Commissione Theologica Internationalis «in forma specifica» approbatarum. |