CONGREGATIO DE DOCTRINA FIDEI
LITTERAE AD CATHOLICAE ECCLESIAE EPISCOPOS DE
ALIQUIBUS ASPECTIBUS ECCLESIAE PROUT EST COMMUNIO
INTRODUCTIO
1. Communionis notio (koinonía), textibus Concilii
Vaticani II iam in luce posita(1), valde apta est ad exprimendum nucleum intimum
Mysterii Ecclesiae et bene potest tamquam clavis adhiberi ad renovatam
ecclesiologiam catholicam rite excolendam(2). Magni momenti est altius
perscrutari doctrinam de Ecclesia prout est Communio. Amplum sane hic patet
spatium theologicae pervestigationi prosequendae de mysterio Ecclesiae, quippe
quae "talis est naturae, quae novas semper altioresque suipsius
explorationes admittat"(3). Verumtamen nonnulli sunt prospectus
ecclesiologici qui prae se ferunt haud sufficientem comprehensionem Ecclesiae
prout est mysterium communionis, praesertim quia iisdem deest apta
compositio notionis communionis cum illis Populi Dei atque Corporis
Christi, et quia non satis in luce ponunt congruam relationem intercedentem
inter Ecclesiam communionem atque Ecclesiam sacramentum.
2. Cum diversi aspectus Ecclesiae prout est Communio magni sint momenti
doctrinalis, pastoralis et oecumenici, Congregatio de Doctrina Fidei opportunum
existimavit hisce Litteris breviter recolere atque, ubi necesse sit,
clarificare aliqua elementa fundamentalia quae habenda sunt ut capita firma,
etiam in auspicata theologica pervestigatione altius promovenda.
I
DE ECCLESIA MYSTERIO COMMUNIONIS
3. Notio communionis exstat "in corde autocognitionis
Ecclesiae"(4), quatenus ipsa est Mysterium unionis personalis
uniuscuiusque hominis cum divina Trinitate et cum ceteris hominibus, quae
initium quidem sumit a fide(5), ac tendit ad plenitudinem eschatologicam in
Ecclesia caelesti, prout re vera iam inchoative exsistit in Ecclesia
terrestri(6).
Notio communionis, quae non est univoca, ut adhiberi possit tamquam
clavis interpretativa ecclesiologiae, intellegatur necesse est intra ambitum
doctrinae biblicae atque traditionis patristicae, ubi communio implicat
semper duplicem dimensionem: scilicet verticalem (communionis cum Deo)
et horizontalem (communionis inter homines). Quamobrem acceptioni
christianae communionis essentialiter pertinet, quod ipsa communio
agnoscatur imprimis esse donum Dei, fructus nempe divinae operationis in
mysterio paschali consummatae. Nova itaque relatio hominem inter et Deum, quae
stabilita est in Christo atque communicatur in sacramentis, expanditur quoque in
hominum inter seipsos necessitudinem pariter novam. Unde oportet ut notio
communionis exprimere quoque possit naturam sacramentalem Ecclesiae "dum...
peregrinamur a Domino"(7), necnon peculiarem unitatem qua fideles fiunt
membra unius eiusdemque Corporis - videlicet Corporis mystici Christi(8)-, atque
ideo communitas organice exstructa(9), "de unitate Patris et Filii et
Spiritus Sancti plebs adunata"(10), praedita quoque aptis mediis ad
visibilem socialemque unionem instaurandam(11).
4. Communio ecclesialis est simul invisibilis et visibilis. Prout
invisibilis, ipsa est communio uniuscuiusque hominis cum Patre per Christum in
Spiritu Sancto, necnon cum ceteris hominibus comparticipibus naturae
divinae(12), passionis Christi(13), eiusdem fidei(14) eiusdemque spiritus(15).
In Ecclesia terrestri intima viget relatio inter hanc communionem invisibilem et
visibilem communionem in doctrina Apostolorum, in sacramentis et in ordine
hierarchico. His in donis divinis, quae res sunt bene visibiles, Christus variis
modis fungitur in historia Suo munere prophetico, sacerdotali et regali
pro hominum salute(16). Haec relatio invisibilia inter et visibilia communionis
ecclesialis elementa ad fundamentum pertinet constitutivum Ecclesiae prout est
Sacramentum salutis.
Tali ex indole sacramentali derivatur Ecclesiam non esse clausam in seipsa,
sed permanenter apertam impulsui missionario et oecumenico, utpote missam in
mundum ad annuntiandum et testificandum mysterium communionis quo ipsa
constituitur, ad idipsum actuale reddendum et expandendum: ut omnes et omnia
coadunet in Christo(17); ut sit omnibus "inseparabile unitatis
sacramentum"(18).
5. Communionis ecclesialis, cui unusquisque fide et Baptismo inseritur(19),
radix et centrum est Sacra Eucharistia. Siquidem Baptismus est incorporatio
corpori per Eucharistiam exstructo et vivificato a Domino resuscitato, ita ut
hoc corpus vere vocari queat Corpus Christi. Eucharistia fons exstat et vis
creatrix communionis inter membra Ecclesiae hoc ipso quod unumquemque
fidelem cum ipso Christo coniungit: "in fractione panis eucharistici de
Corpore Domini realiter participantes, ad communionem cum Eo ac inter nos
elevamur. 'Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane
participamus' (1 Cor 10, 17)"(20).
Propterea formula Sancti Pauli Ecclesia est Corpus Christi
significat Eucharistiam, in qua Dominus dat nobis suum Corpus nosque unum Corpus
efficit(21), locum esse ubi Ecclesia permanenter seipsam manifestat modo sibi
maxime essentiali: praesentem quidem ubique, et tamen solummodo unam,
sicut unus est Christus.
6. Ecclesia est Communio sanctorum, secundum expressionem illam
antiquam in versionibus latinis Symboli apostolici traditam inde a fine saeculi
IV(22). Communis participatio visibilis bonorum salutis (nempe rerum
sanctarum), praecipue Eucharistiae, radix est communionis invisibilis inter
participes (qui sancti vocantur). Quae communio secum fert spiritalem
coniunctionem atque conspirationem in unum inter membra Ecclesiae, quatenus sunt
membra unius eiusdemque Corporis(23), atque tendit ad veram ipsorum unionem in
caritate, qua fiunt "cor et anima una"(24). Item tendit
communio ad unionem in oratione(25), quam inspirat in omnibus idem Spiritus(26),
nempe Spiritus Sanctus "qui totam Ecclesiam replet et unit"(27).
Talis communio, quoad sua elementa invisibilia, exsistit non tantum inter
membra Ecclesiae peregrinantis in terris, sed etiam inter eosdem Christi
discipulos et illos omnes, qui ex hoc mundo in gratia Domini abierunt et nunc
partem habent in Ecclesia caelesti vel ipsi incorporabuntur post completam sui
purificationem(28). Quod significat, aliis praetermissis, exsistere mutuam
relationem inter Ecclesiam peregrinam in terris et Ecclesiam caelestem quoad
missionem historico- salvificam. Unde sequitur ut sit magni ponderis, sub
aspectu ecclesiologico, non solum Christi pro suis membris intercessio(29), sed
et intercessio sanctorum atque, modo eminenti, illa Beatae Virginis Mariae(30).
Quamobrem essentia cultus sanctorum, tam insiti in populi christiani
pietate, profundae respondet veritati Ecclesiae prout ipsa est mysterium
communionis.
II
DE ECCLESIA UNIVERSALI ET ECCLESIIS PARTICULARIBUS
7. Ecclesia Christi, quam in Symbolo confitemur unam, sanctam,
catholicam et apostolicam, est Ecclesia universalis, scilicet universalis
discipulorum Domini communitas(31), quae adest et operatur in particularitate
diversitateque personarum, coetuum, temporum atque locorum. Has inter
multiplices formas particulares praesentiae salvificae unius Ecclesiae Christi
inde a temporibus apostolicis illae inveniuntur quae in seipsis sunt Ecclesiae(32),
quoniam, etsi sint particulares, in ipsis praesentem se reddit Ecclesia
universalis cum omnibus suis elementis essentialibus(33). Ideo formatae sunt "ad
imaginem Ecclesiae universalis"(34), et unaquaeque earum est "Populi
Dei portio, quae Episcopo cum cooperatione prebyterii pascenda concreditur"(35).
8. Ecclesia universalis est igitur Corpus Ecclesiarum(36),
quapropter fas est notionem communionis modo analogico applicare quoque
Ecclesiarum particularium inter se unioni, necnon Ecclesiam universalem
intellegere tamquam Communionem Ecclesiarum. Attamen idea
communionis Ecclesiarum particularium nonnumquam tali modo adhibetur, ut
ipsa conceptio unitatis Ecclesiae debilitetur in sua dimensione visibili et
institutionali. Eo igitur pervenitur ut affirmetur quamcumque Ecclesiam
particularem subiectum completum esse in seipsa, Ecclesiam vero universalem esse
consequentiam agnitionis mutuae Ecclesiarum particularium. Quae visio
ecclesiologica unilateralis, restringens notionem non solum Ecclesiae
universalis sed et Ecclesiae particularis, prae se fert haud sufficientem
comprehensionem notionis communionis.
Ut ipsa historia docet, quotiens Ecclesia aliqua particularis ad sui
sufficientiam pervenire conata est, extenuans realem suam communionem cum
Ecclesia universali eiusque vitae centro visibili, defecit etiam propria ipsius
unitas interna, et insuper ipsa in discrimen incidit ne suam libertatem
amitteret, obnoxia multimodis illorum viribus qui eam in servitutem redigere et
quaestui habere conarentur(37).
9. Ut germanus sensus percipiatur quo vox communionis analogice
applicari queat Ecclesiis particularibus simul sumptis, ante omnia prae oculis
habendum est inter illas, in quantum "unius Ecclesiae Christi partes"(38),
et totum, id est Ecclesiam universalem, vigere peculiarem relationem "mutuae
interioritatis"(39), quia in unaquaque Ecclesia particulari "vere
inest et operatur Una Sancta Catholica et Apostolica Christi Ecclesia"(40).
Quare "Ecclesia universalis nequit concipi quasi sit summa Ecclesiarum
particularium aut Ecclesiarum particularium quaedam foederatio"(41);
non est enim fructus communionis istarum, sed, pro essentiali suo mysterio, ontologice
et temporaliter praecedit quamcumque Ecclesiam particularem.
Enimvero ontologice Ecclesia quae est mysterium, Ecclesia una et
unica, secundum Patres praecedit creationem(42), et parturit Ecclesias
particulares sicut filias, in iis seipsam exprimit, est mater Ecclesiarum
particularium et non earum effectus. Praeterea in tempore Ecclesia
manifesta apparet die Pentecostes in communitate centum viginti congregatorum
cum Maria atque duodecim Apostolis, personam gerentibus unicae Ecclesiae
futurisque fundatoribus Ecclesiarum localium, qui missione potiuntur respiciente
mundum universum: tunc iam Ecclesia loquitur cunctis linguis(43).
Ex qua Ecclesia, nata et manifestata universali, ortae sunt diversae
Ecclesiae locales, tamquam expressiones particulares unius et unicae Ecclesiae
Iesu Christi. Nascentes in et ex Ecclesia universali, in ipsa et
ab ipsa habent suam ecclesialitatem. Propterea formula Concilii Vaticani II:
Ecclesia in et ex Ecclesiis(44), inseparabilis est ab hac altera: Ecclesiae
in et ex Ecclesia(45). Patet prorsus hanc relationem Ecclesiam universalem
inter et Ecclesias particulares naturam induere mystericam, neque comparari
posse necessitudini totum inter et partes in quolibet coetu vel societate mere
humana occurrenti.
10. Quicumque fidelis per fidem et Baptismum incorporatur Ecclesiae, quae
est una, sancta, catholica et apostolica. Nemo ad Ecclesiam universalem pertinet
modo mediato, mediante incorporatione alicui Ecclesiae
particulari, sed modo immediato, quantumvis ingressus in Ecclesiam
universalem et vita in ipsa degenda necessario eveniant in aliqua
particulari Ecclesia. Sub respectu igitur Ecclesiae prout est communio,
universalis communio fidelium et communio Ecclesiarum non sunt
altera alterius consequentia, sed eandem constituunt rem, sub diverso aspectu
consideratam.
Insuper, quod quis pertineat ad aliquam Ecclesiam particularem,
numquam repugnat illi veritati in Ecclesia neminem esse advenam(46):
praesertim cum celebratur Eucharistia, quilibet fidelis in Ecclesia sua
est, in Ecclesia videlicet Christi, sive pertinet sive non pertinet, sub
respectu canonico, ad illam dioecesim, paroeciam vel aliam communitatem
particularem ubi fiat talis celebratio. In hoc sensu, firmis manentibus
necessariis de iuridica dependentia normis(47), qui ad unam pertinet Ecclesiam
particularem, pertinet ad omnes Ecclesias; etenim actus pertinendi ad
Communionem, qua actus pertinendi ad Ecclesiam, numquam est mere
particularis, sed ipsa sua natura est semper universalis(48).
III
DE COMMUNIONE ECCLESIARUM, EUCHARISTIA ET EPISCOPATU
11. Unitas sive communio Ecclesiarum particularium in Ecclesia universali,
praeterquam in eadem fide communique Baptismo, radicatur praesertim in
Eucharistia et in Episcopatu.
In Eucharistia quidem radicatur communio, quoniam Sacrificium eucharisticum,
quamvis celebretur semper in communitate particulari, numquam tamen est
celebratio a sola istiusmodi communitate peracta: ipsa enim, recipiens
praesentiam eucharisticam Domini, totum recipit donum salutis, ideoque, etsi in
sua permanenti particularitate visibili, sese ostendit ut imago veraque
praesentia Ecclesiae, quae est una, sancta, catholica et apostolica(49).
Verumtamen auctus nostris diebus cultus ecclesiologiae eucharisticae,
qui sine dubio fructus edidit magni pretii, nihilominus eo nonnumquam duxit, ut
modo unilaterali extolleretur principium Ecclesiae localis. Autumant ergo quidam
totum Ecclesiae mysterium praesens fieri ubi Eucharistia celebratur, tali quidem
modo, ut quodlibet aliud unitatis universalitatisque principium reddatur non
essentiale. Aliae autem opiniones, diversis influxibus theologicis obnoxiae,
tendunt ad supradictam visionem particularem Ecclesiae modo adhuc magis radicali
proponendam, adeo ut sustineant congregari in nomine Iesu (cf. Mt 18,20)
idem esse ac generare Ecclesiam: velut si congregatio, in nomine Christi facta
communitas, in se portet potestates Ecclesiae, haud exclusa illa ad Eucharistiam
attinente; Ecclesia, ut quidam affirmant, nasceretur "ab infra". In
hos aliosque similes errores incurrentes haud satis animadvertunt ipsam
Eucharistiam efficere ut Ecclesia particularis nullo modo valeat sibi ipsi
sufficere. Profecto ex unicitate atque indivisibilitate Corporis eucharistici
Domini necessario sequitur unicitas ipsius Corporis mystici, quod est Ecclesia
una et indivisibilis. Eucharistia enimvero centrum et origo exsistit, unde
necessaria apertura oritur cuiuslibet commmunitatis celebrantis et cuiuscumque
Ecclesiae particularis: qui enim se attrahi sinit in bracchia aperta Domini,
ilico inseritur Corpori ipsius, unico quidem et indiviso. Hanc etiam ob causam
exsistentia ministerii Petrini, quod est fundamentum unitatis Episcopatus necnon
Ecclesiae universalis, profunde cohaeret cum indole eucharistica Ecclesiae.
12. Unitas equidem Ecclesiae radicatur quoque in unitate Episcopatus(50).
Sicut enim ipsa notio Corporis Ecclesiarum requirit esse Ecclesiam
aliquam Caput Ecclesiarum, quae ipsa est Romana Ecclesia, "universo
caritatis coetui praesidens"(51), ita unitas Episcopatus poscit esse
Episcopum Caput Corporis seu Collegii Episcoporum, qui est Romanus
Pontifex(52). Etenim "Romanus Pontifex, ut successor Petri, est
unitatis" tum Episcopatus tum totius Ecclesiae "perpetuum ac
visibile principium et fundamentum"(53). Quae unitas Episcopatus in
saecula perdurat per successionem apostolicam, et fundamentum quoque
exsistit identitatis Ecclesiae cuiuslibet temporis cum Ecclesia a Christo
aedificata super Petrum et super ceteros Apostolos(54).
13. Episcopus est quidem visibile principium et fundamentum unitatis in
Ecclesia particulari suo ministerio pastorali commissa(55). Ut autem unaquaeque
Ecclesia particularis plene sit Ecclesia, particularis nempe praesentia
Ecclesiae universalis cum omnibus ipsius essentialibus elementis, ideoque ad
imaginem Ecclesiae universalis formata, adsit in ipsa necesse est, tamquam
elementum proprium, suprema Ecclesiae auctoritas: Collegium scilicet episcopale
"una cum Capite suo Romano Pontifice, et numquam sine hoc Capite"(56).
Primatus Romani Episcopi atque Collegium episcopale elementa sunt propria
Ecclesiae universalis "non derivata ex particularitate Ecclesiarum"(57),
sed nihilominus intima cuicumque Ecclesiae particulari. Itaque "ministerium
Successoris Petri habendum est nobis non modo ut servitium quoddam
'globale', attingens singulas Ecclesias particulares 'ab extra', sed ut
pertinens ad essentiam uniuscuiusque Ecclesiae particularis et quidem 'ab intra'"(58).
Re enim vera ministerium Primatus ipsa sua natura secum fert potestatem vere
episcopalem, non tantum supremam, plenam ac universalem, sed etiam immediatam,
in omnes sive Pastores sive ceteros fideles(59). Ministerium Successoris Petri
intimum esse unicuique Ecclesiae particulari necessaria exsistit
expressio fundamentalis illius mutuae interioritatis Ecclesiam
universalem inter et Ecclesiam particularem intercedentis(60).
14. Unitas autem Eucharistiae atque unitas Episcopatus cum Petro et sub
Petro unitatis Ecclesiae radices sunt haud independentes, quippe cum
Christus Eucharistiam et Episcopatum instituerit ipsa sua essentia inter se
colligata(61). Episcopatus namque unus est sicuti una est
Eucharistia: unum quidem Sacrificium unius Christi, qui mortuus est et
resurrexit. Quod ita se habere a liturgia variis modis manifestatur: exempli
gratia, cum in luce ponitur, quamlibet celebrationem eucharisticam fieri in
unione non modo cum Episcopo proprio, sed etiam cum Papa, cum ordine episcopali,
cum universo clero et cum omni populo(62). Quaevis igitur valida celebratio
Eucharistiae prae se fert hanc universalem cum Petro cumque tota
Ecclesia communionem, seu obiective ipsam requirit, ut apud Ecclesias
christianas a Roma seiunctas contingit(63).
IV
DE UNITATE ET DIVERSITATE IN COMMUNIONE ECCLESIALI
15. "Ecclesiae universalitas secum fert hinc quidem firmissimam
unitatem, illinc simul pluralitatem atque diversitatem, quae
nedum unitati obstent, eidem potius conferunt indolem 'communionis'"(64).
Quae pluralitas complectitur sive diversitatem ministeriorum, charismatum,
formarum vitae apostolatusque in singulis Ecclesiis particularibus exsistentium,
sive varietatem traditionum liturgicarum et culturalium apud diversas Ecclesias
particulares vigentium(65).
Tum promovere unitatem quae non impediat diversitatem, tum agnoscere ac
fovere diversitatem quae nedum obstet unitati, eam potius ditet, ad munus
praecipuum pertinet Romani Pontificis pro universa Ecclesia(66), necnon,
servatis quidem generalibus iuris praescriptis ipsius Ecclesiae, ad munus
uniuscuiusque Episcopi in Ecclesia particulari eius ministerio pastorali
commissa(67). Sed aedificare et custodire hanc unitatem, quae characterem
communionis a diversitate haurit, cunctorum est quoque in Ecclesia fidelium,
siquidem omnes vocati sunt ad illam cotidie exstruendam atque tuendam,
praesertim illa caritate quae exstat "vinculum perfectionis"(68).
16. Quo plenius eluceat hic aspectus communionis ecclesialis -unitas nempe
in diversitate-, consideretur necesse est institutiones et communitates
exsistere ab Apostolica Auctoritate constitutas ad peculiaria opera pastoralia
perficienda. Ipsae, qua tales, ad Ecclesiam pertinent universalem,
etiamsi membra earum membra sunt quoque Ecclesiarum particularium ubi degunt et
operantur. Conditio vero haec pertinendi ad Ecclesias particulares, pro flexibilitate
qua ipsa pollet(69), diversis iuridicis modis sese exprimit. Quod quidem nedum
quidpiam detrahat unitati Ecclesiae particularis in Episcopo fundatae, confert
potius ad hanc unitatem diversitate interiore communionis propria
locupletandam(70).
Perpendentibus Ecclesiam prout est communio consideranda sunt quoque
multiplicia instituta et societates, fructus charismatum vitae consecratae ac
vitae apostolicae, quibus Spiritus Sanctus ditat Corpus Mysticum Christi: quae,
licet ad Ecclesiae structuram hierarchicam non spectent, ad eius tamen vitam et
sanctitatem pertinent(71).
Omnes illae ecclesiales institutiones, ob earum indolem supradioecesanam in
ministerio Petrino radicatam, elementa etiam sunt, quae ad inserviendum
communioni diversas inter Ecclesias particulares concurrunt.
V
DE COMMUNIONE ECCLESIALI ET OECUMENISMO
17. "Cum illis qui, baptizati, christiano nomine decorantur,
integram autem fidem non profitentur vel unitatem communionis sub Successore
Petri non servant, Ecclesia semetipsam novit plures ob rationes coniunctam"(72).
In Ecclesiis enim et Communitatibus christianis non catholicis multa inveniuntur
elementa Ecclesiae Christi, ob quae fas est agnoscere cum gaudio et spe quandam
communionem, etsi non perfectam(73).
Haec communio exsistit praesertim cum Ecclesiis orientalibus orthodoxis,
quae, quamvis seiunctae a Sede Petri, cum Ecclesia Catholica coniunctae esse
pergunt arctissimis vinculis, cuiusmodi sunt successione apostolica et valida
Eucharistia, quapropter titulum merentur Ecclesiarum particularium(74). Etenim,
"per celebrationem Eucharistiae Domini in his singulis Ecclesiis,
Ecclesia Dei aedificatur et crescit"(75), quia in quacumque valida
Eucharistiae celebratione vere praesens fit Ecclesia una, sancta, catholica et
apostolica(76).
Quia autem communio cum Ecclesia universali, cuius personam gerit Successor
Petri, non est quoddam complementum Ecclesiae particulari ab extra adveniens,
sed unum e principiis internis quibus ipsa constituitur, conditio Ecclesiae
particularis, qua potiuntur venerabiles illae communitates christianae, vulnere
quoque afficitur. Atqui vulnere etiam multo profundiore laborant communitates
ecclesiales, quae apostolicam successionem et Eucharistiam validam non
servarunt. Quibus omnibus vulnus etiam iniungitur Ecclesiae Catholicae, vocatae
a Domino ut omnibus fiat "unus grex, unus pastor"(77),
quatenus illi impeditur ab universalitate sua plene in historia consummanda.
18. Hoc rerum statu omnes vehementer urgentur ad operositatem oecumenicam
fovendam, ut plena redintegretur communio in unitate Ecclesiae; in illa scilicet
unitate "quam Christus ab initio Ecclesiae suae largitus est, quamque
inamissibilem in Ecclesia catholica subsistere credimus et usque ad
consummationem saeculi in dies crescere speramus"(78). Cui oecumenicae
actioni omni studio provehendae praecipui momenti et ponderis sunt oratio,
paenitentia, studium, dialogus et actuosa cooperatio, ut, renovata ad Dominum
conversione, omnes possint agnoscere Primatum Petri permanere in suis
successoribus, nempe Romanis Episcopis, et ministerium petrinum videant ad
effectum deductum secundum Domini intentionem tamquam universale servitium
apostolicum, quod est praesens vigensque ab intra in cunctis Ecclesiis,
quodque, salva substantia divina institutione definita, diversimode pro
varietate locorum et temporum se manifestare potest, teste historia.
CONCLUSIO
19. Beata Virgo Maria exemplar est communionis ecclesialis in fide, in
caritate et in unione cum Christo(79). Ipsa "ab aeterno tempore Christi
interfuit mysterio"(80), ideoque adest, in medio Apostolorum, in ipso
corde Ecclesiae nascentis(81) necnon Ecclesiae omnium temporum. Namque, "congregata
[...] Ecclesia est in superioribus [coenaculi] cum Maria quae fuit Mater Iesu et
fratribus eius. Non potest ergo Ecclesia nuncupari nisi fuerit ibi Maria mater
Domini cum fratribus eius"(82).
Ut concludat has Litteras, Congregatio de Doctrina Fidei, extrema
resonans verba Constitutionis Lumen gentium(83), invitat omnes Episcopos
et, ope eorum, christifideles universos, imprimis theologos, ut sollicitam suam
curam et studium communionis aedificandae ipsamque reflexione theologica altius
in dies intellegendae intercessioni commendent Beatae Virginis.
Has Litteras in Conventu ordinario huius Congregationis deliberatas,
Summus Pontifex Pp. Ioannes Paulus II, in Audientia infrascripto Cardinali
Praefecto concessa, adprobavit et publici iuris fieri iussit.
Romae, ex Aedibus Congregationis de Doctrina Fidei, die 28 mensis maii
anno 1992.
Joseph Card. Ratzinger Praefectus
+ Albertus Bovone Archiep. tit. Caesarien. in Numidia Secretarius
(1) 1 Cf. Const. Lumen gentium, nn. 4, 8, 13-15, 18, 21, 24-25;
Const. Dei Verbum, n. 10; Const. Gaudium et spes, n. 32; Decr.
Unitatis redintegratio, nn. 2-4, 14-15, 17-19, 22.
(2) 2 Cf. SYNODUS EPISCOPORUM, II Coetus extraordinarius (1985), Relatio
finalis, II, C), 1.
(3) 3 PAULUS VI, Allocutio secunda Ss. Concilii Vaticani II periodo
ineunte, 29-IX-1963: AAS 55 (1963) p. 848. Cf., exempli
gratia, lineamenta ad studium altius promovendum proposita a COMMISSIONE
THEOLOGICA INTERNATIONALI, in Themata selecta de
Ecclesiologia: "Documenta (1969-1985)", Off. Libr.
Vaticana 1988, pp. 462-559.
(4) 4 IOANNES PAULUS II, Allocutio ad Episcopos Stat. Foed. Americae,
16-IX-1987, n. 1: "Insegnamenti di Giovanni Paolo II" X,3 (1987) p.
553.
(5) 5 1 Io 1, 3: "Quod vidimus et audivimus,
annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem
nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo". Cf. etiam 1
Cor 1, 9; IOANNES PAULUS II, Adhort. Apost. Christifideles laici,
30-XII-1988, n. 19; SYNODUS EPISCOPORUM (1985), Relatio finalis, II, C),
1.
(6) 6 Cf. Phil 3, 20-21; Col 3, 1-4; Const. Lumen
gentium, n. 48.
(7) 7 2 Cor 5, 6. Cf. Const. Lumen gentium, n. 1.
(8) 8 Cf. ibidem, n. 7; PIUS XII, Litt. Enc. Mystici
Corporis, 29-VI-1943: AAS 35 (1943) pp. 200ss.
(9) 9 Cf. Const. Lumen gentium, n. 11/a.
(10) 10 S. CYPRIANUS, De Oratione Dominica, 23: PL 4, 553; cf.
Const. Lumen gentium, n. 4/b.
(11) 11 Cf. Const. Lumen gentium, n. 9/c.
(12) 12 Cf. 2 Pt 1, 4.
(13) 13 Cf. 2 Cor 1, 7.
(14) 14 Cf. Eph 4, 13; Philem 6.
(15) 15 Cf. Phil 2, 1.
(16) 16 Cf. Const. Lumen gentium, nn. 25-27.
(17) 17 Cf. Mt 28, 19-20; Io 17, 21-23; Eph 1,
10; Const. Lumen gentium, nn. 9/b, 13 et 17; Decr. Ad gentes,
nn. 1 et 5; S. IRENAEUS, Adversus haereses, III, 16, 6 et 22, 1-3: PG 7,
925-926 et 955- 958.
(18) 18 S. CYPRIANUS, Epist. ad Magnum, 6: PL 3, 1142.
(19) 19 Eph 4, 4-5: "Unum corpus et unus Spiritus,
sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae; unus Dominus, una fides,
unum baptisma" Cf. etiam Mc 16, 16.
(20) 20 Const. Lumen gentium, n. 7/b. Eucharistia est
sacramentum "quo in hoc tempore consociatur Ecclesia" (S.
AUGUSTINUS, Contra Faustum, 12, 20: PL 42, 265). "Non aliud
agit participatio corporis et sanguinis Christi quam ut in id quod sumimus
transeamus" (S. LEO MAGNUS, Sermo 63, 7: PL 54, 357).
(21) 21 Cf. Const. Lumen gentium, nn. 3 et 11/a; S. IOANNES
CHRYSOSTOMUS, In 1 Cor. hom., 24, 2: PG 61, 200.
(22) 22 Cf. Denz.-Schön. 19, 26-30.
(23) 23 Cf. 1 Cor 12, 25-27; Eph 1, 22-23; 3, 3-6.
(24) 24 Act 4, 32.
(25) 25 Cf. Act 2, 42.
(26) 26 Cf. Rom 8, 15-16.26; Gal 4, 6; Const. Lumen
gentium, n. 4.
(27) 27 S. THOMAS AQUINAS, De Veritate, q. 29, a. 4 c. Profecto,
"exaltatus autem in cruce et glorificatus Dominus Iesus Spiritum
promissum effudit, per quem Novi Foederis populum, qui est Ecclesia, in unitatem
fidei, spei et caritatis vocavit et congregavit" (Decr. Unitatis
redintegratio, n. 2/b).
(28) 28 Cf. Const. Lumen gentium, n. 49.
(29) 29 Cf. Hebr 7, 25.
(30) 30 Cf. Const. Lumen gentium, nn. 50 et 66.
(31) 31 Cf. Mt 16, 18; 1 Cor 12, 28; etc.
(32) 32 Cf. Act 8, 1; 11, 22; 1 Cor 1, 2; 16, 19; Gal
1, 22; Apoc 2, 1.8; etc.
(33) 33 Cf. PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA, Unité et diversité
dans l'Eglise, Off. Libr. Vaticana 1989, praesertim, pp. 14-28.
(34) 34 Const. Lumen gentium, n. 23/a; cf. Decr. Ad gentes,
n. 20/a.
(35) 35 Decr. Christus Dominus, n. 11/a.
(36) 36 Const. Lumen gentium, n. 23/b. Cf. S. HILARIUS
PICTAVIENSIS, In Psalm., 14, 3: PL 9, 301; S. GREGORIUS MAGNUS, Moralia,
IV, 7, 12: PL 75, 643.
(37) 37 Cf. PAULUS VI, Adhort. Apost. Evangelii nuntiandi,
8-XII-1975, n. 64/b.
(38) 38 Decr. Christus Dominus, n. 6/c.
(39) 39 IOANNES PAULUS II, Allocutio ad Curiam Romanam,
20-XII-1990, n.9: "L'Osservatore Romano", 21-XII-1990, p. 5.
(40) 40 Decr. Christus Dominus, n. 11/a.
(41) 41 IOANNES PAULUS II, Allocutio ad Episcopos Stat. Foed.
Americae, 16-IX-1987, n. 3: l. cit., p. 555.
(42) 42 Cf. HERMAE PASTOR, Vis. 2, 4: PG 2, 897-900; S. CLEMENS
ROMANUS, Epist. II ad Cor., 14, 2: Funck, 1, 200.
(43) 43 Cf. Act 2, 1ss. S. IRENAEUS, Adversus haereses,
III, 17, 2 (PG 7, 929-930): "unde et omnibus linguis conspirantes
hymnum dicebant Deo, Spiritu ad unitatem redigente distantes tribus, et
primitias omnium gentium offerente Patri". Cf. etiam S. FULGENTIUS,
Sermo 8 in Pentecoste, 2- 3: PL 65, 743-744.
(44) 44 Const. Lumen gentium, n. 23/a: "[Ecclesiae
particulares]... in quibus et ex quibus una et unica Ecclesia catholica exsistit".
Hac doctrina enucleatur, homogenea quidem continuitate, quod iam prius erat
affirmatum, verbi gratia, a PIO XII, Litt. Enc. Mystici Corporis, l.
cit., p. 211: "...ex quibus una constat ac componitur Catholica
Ecclesia".
(45) 45 Cf. IOANNES PAULUS II, Allocutio ad Curiam Romanam,
20-XII-1990, n. 9: l. cit., p. 5.
(46) 46 Cf. Gal 3, 28.
(47) 47 Cf., exempli gratia, C.I.C., can. 107.
(48) 48 S. IOANNES CHRYSOSTOMUS, In Ioann. hom., 65, 1 (PG 59,
361): "qui Romae sedet, Indos scit membrum suum esse". Cf.
Const. Lumen gentium, n. 13/b.
(49) 49 Cf. Const. Lumen gentium, n. 26/a; S. AUGUSTINUS, In
Ioann. Ev. Tract., 26, 13: PL 35, 1612-1613.
(50) 50 Cf. Const. Lumen gentium, nn. 18/b, 21/b, 22/a. Cf.
etiam S. CYPRIANUS, De unitate Ecclesiae, 5: PL 4, 516-517; S.
AUGUSTINUS, In Ioann. Ev. Tract., 46, 5: PL 35, 1730.
(51) 51 S. IGNATIUS ANTIOCHENUS, Epist. ad Rom., prol.: PG 5,
685; cf. Const. Lumen gentium, n. 13/c.
(52) 52 Cf. Const. Lumen gentium, n. 22/b.
(53) 53 Ibidem, n. 23/a. Cf. Const. Pastor aeternus:
Denz.-Schön. 3051-3057; S. CYPRIANUS, De unitate Ecclesiae, 4: PL
4, 512-515.
(54) 54 Cf. Const. Lumen gentium, n. 20; S. IRENAEUS, Adversus
haereses, III, 3, 1-3: PG 7, 848-849; S. CYPRIANUS, Epist. 27, 1: PL
4, 305-306; S. AUGUSTINUS, Contra advers. legis et prophet., 1, 20, 39:
PL 42, 626.
(55) 55 Cf. Const. Lumen gentium, n. 23/a.
(56) 56 Ibidem, n. 22/b; cf. etiam n. 19.
(57) 57 IOANNES PAULUS II, Allocutio ad Curiam Romanam,
20-XII-1990, n. 9: l. cit., p. 5.
(58) 58 IOANNES PAULUS II, Allocutio ad Episcopos Stat. Foed.
Americae, 16-IX-1987, n. 4: l. cit., p. 556.
(59) 59 Cf. Const. Pastor aeternus, cap. 3: Denz-Schön
3064; Const. Lumen gentium, n. 22/b.
(60) 60 Cf. supra, n. 9.
(61) 61 Cf. Const. Lumen gentium, n. 26; S. IGNATIUS
ANTIOCHENUS, Epist. ad Philadel., 4: PG 5, 700; Epist. ad Smyrn.,
8: PG 5, 713.
(62) 62 Cf. MISSALE ROMANUM, Prex Eucharistica III.
(63) 63 Cf. Const. Lumen gentium, n. 8/b.
(64) 64 IOANNES PAULUS II, Allocutio in audientia generali habita,
27-IX-1989, n. 2: "Insegnamenti di Giovanni Paolo II" XII,2 (1989) p.
679.
(65) 65 Cf. Const. Lumen gentium, n. 23/d.
(66) 66 Cf. ibidem, n. 13/c.
(67) 67 Cf. Decr. Christus Dominus, n. 8/a.
(68) 68 Col 3, 14. S. THOMAS AQUINAS, Exposit. in Symbol.
Apost., a. 9: "Ecclesia est una (...) ex unitate caritatis, quia
omnes connectuntur in amore Dei, et ad invicem in amore mutuo".
(69) 69 Cf. supra, n. 10.
(70) 70 Cf. supra, n. 15.
(71) 71 Cf. Const. Lumen gentium, n. 44/d.
(72) 72 Const. Lumen gentium, n. 15.
(73) 73 Cf. Decr. Unitatis redintegratio, nn. 3/a et 22; Const.
Lumen gentium, n. 13/b.
(74) 74 Cf. Decr. Unitatis redintegratio, nn. 14 et 15/c.
(75) 75 Ibidem, n. 15/a.
(76) 76 Cf. supra, nn. 5 et 14.
(77) 77 Io 10, 16.
(78) 78 Decr. Unitatis redintegratio, n. 4/c.
(79) 79 Cf. Const. Lumen gentium, nn. 63 et 68; S. AMBROSIUS,
Exposit. in Luc., 2, 7: PL 15, 1555; S. ISAAC DE STELLA, Sermo
27: PL 194, 1778-1779; RUPERTUS TUITIENSIS, De Vict. Verbi Dei, 12, 1:
PL 169, 1464-1465.
(80) 80 IOANNES PAULUS II, Litt. Enc. Redemptoris Mater,
25-III-1987, n. 19.
(81) 81 Cf. Act 1, 14; IOANNES PAULUS II, Litt. Enc. Redemptoris
Mater, cit., n. 26.
(82) 82 S. CHROMATIUS AQUILEIENSIS, Sermo 30, 1: "Sources
Chrétiennes" 164, p. 134. Cf. PAULUS VI, Adhort. Apost. Marialis
cultus, 2-II-1974, n. 28.
(83) 83 Cf. Const. Lumen gentium, n. 69.
|