The Holy See
back up
Search
riga

PAENITENTIARIA APOSTOLICA

URBIS ET ORBIS

DECRETUM

Dono Sacrarum Indulgentiarum ditantur

peculiaria spiritalia incepta per Fidei Annum peragenda

 

Die quinquagesimo anniversario, ex quo sollemniter apertum est Sacrosanctum Oecumenicum Concilium Vaticanum II, cui beatus Ioannes XXIII "munus praecipuum concredidit aptius tuendi explicandique catholicae doctrinae pretiosum depositum, ut idem magis perspicuum fieret christifidelibus et universae bonae voluntatis hominibus" (Ioannes Paulus II, Const. Apost. Fidei Depositum, 11 Oct. 1992: AAS 86 [1994] 113), Summus Pontifex Benedictus XVI inchoari censuit Annum, verae Fidei profitendae peculiari ratione sacrum eiusdemque recte interpretandae, lectione, immo pia meditatione Actorum Concilii Vaticani II necnon articulorum Catechismi Catholicae Ecclesiae, a beato Ioanne Paulo II triginta exactis annis ab inito Concilio editi, "quo melius christifideles universi ei assentirentur eiusque agnitio et accommodatio divulgarentur" (ibid., 114).

Iam Dominico anno 1967, vertente undevicesimo saeculo martyrii Apostolorum Petri et Pauli, similem Fidei indixit Annum servus Dei Paulus Papa VI, ut in sollemni professione Fidei "significaretur quantopere essentialia principia, quae ex saeculis omnium credentium constituunt patrimonium, confirmatione, intellectione et pervestigatione, ratione usque renovata, indigeant, ad congruam testificationem reddendam in historicis condicionibus, quae aliae sunt ac superiorum temporum" (Benedictus XVI, Litt. Apost. Porta Fidei, n. 4).

Hac autem nostra aetate profundissimarum mutationum, quibus humanum genus subicitur, Beatissimus Pater Benedictus XVI, per alterum Fidei Annum, populum Dei, cuius est universalis Pastor, ita fratres Episcopos totius orbis invitare intendit ut "cum Successore Petri coniungantur, tempore spiritalis gratiae quam nobis tribuit Dominus ad pretiosum Fidei donum memorandum" (ibid., n. 8).

Universis ita christifidelibus "facultas dabitur Fidem profitendi in Dominum surrectum … in Ecclesiis Cathedralibus et in templis totius mundi; … in domibus et apud … familias, ut unusquisque vehementius compellatur ad illam perpetuam Fidem melius cognoscendam et futuris generationibus tradendam. Religiosae communitates sicut illae paroeciales, omniaque ecclesialia instituta, vetera et nova, modum invenient hoc Anno symbolum Credo publice profitendi" (ibid.).

Universi christifideles, singulariter vel communiter, insuper vocabuntur ut apertum fidei testimonium coram aliis in peculiaribus quotidianae vitae adiunctis, palam reddant: "Ipsa autem socialis hominis natura exigit, ut homo internos religionis actus externe exprimat, cum aliis in re religiosa communicet, suam religionem modo communitario profiteatur" (Decl. Dignitatis humanae, 7 Dec. 1965: AAS 58 [1966], 932).

Cum nimirum de sanctitate vitae, quantum in terris licet, ad summum provehenda ideoque de animarum puritate quam maxime procuranda agatur, utilissimum erit magnum Indulgentiarum donum, quod Ecclesia, vi potestatis sibi a Christo tributae, reserat eis universis, qui debitis dispositionibus specialia implent praescripta ad illas lucrandas. Quocirca edocebat Summus Pontifex Paulus VI: "In Indulgentia autem Ecclesia, sua postestate utens ministrae Redemptionis Christi Domini, fidelibus participationem communicat huius plenitudinis Christi in Communione Sanctorum, instrumenta salutis ipsis amplissime suppeditando" (Litt. Apost. Apostolorum Limina, 23 Maii 1974: AAS 66 [1974] 289). Hoc modo patefit "thesaurus Ecclesiae", ad cuius "quidem […] cumulum Beatae Dei Genetricis omniumque electorum a primo iusto usque ad ultimum merita adminiculum praestare noscuntur" (Clemens VI, Bulla Iubilaei Unigenitus Dei Filius, 27 Ian. 1343).

Apostolica Paenitentiaria, cuius est ea quae ad concessionem et usum Indulgentiarum spectant rite ordinare, fideliumque animos ad earum obtinendarum pium desiderium recte concipiendum et fovendum excitare, Pontificio Consilio de Nova Evangelizatione Promovenda enixe rogante, attente perspectis Congregationis pro Doctrina Fidei Adnotationibus de Anno Fidei cum pastoralibus indicationibus, ad Indulgentiarum donum per Fidei Annum acquirendum, sequentes statuit dispositiones iuxta ipsius Augusti Pontificis mentem editas, quo christifideles impensius ad cognitionem et amorem Doctrinae Ecclesiae Catholicae incitentur et inde uberiores usque spiritales fructus hauriant.

Totum per Fidei Annum, a die 11 Octobris 2012 usque ad integram diem 24 Novembris 2013 indictum, plenariam temporalis poenae, pro peccatis luendae, misericorditer in Domino consequi valebunt Indulgentiam, quam etiam animabus fidelium defunctorum per modum suffragii applicare possunt, omnes et singuli christifideles vere paenitentes, rite confessi, eucharistica Communione refecti et ad mentem Summi Pontificis orantes:

a.- quotiescumque tribus saltem sacrarum Missionum contionibus aut tribus institutionibus de Actis Concilii Vaticani II et Articulis Catechismi Catholicae Ecclesiae in qualibet ecclesia aut loco apto habendis interfuerint;

b.- quotiescumque quamlibet Papalem Basilicam, christianorum catacumbas, Cathedralem Ecclesiam, Sacrum Locum pro Anno Fidei ab Ordinario loci designatum (ex. gr. inter Basilicas Minores et Sanctuaria Beatae Mariae Virgini, Sanctis Apostolis et Sanctis Patronis dicata) in forma peregrinationis inviserint et ibi alicui sacrae functioni pie interfuerint vel saltem per congruum temporis spatium piis vacaverint considerationibus, concludendis Oratione Dominica, Fidei Professione, qualibet legitima formula adhibita, atque invocationibus Beatae Mariae Virginis et Sanctorum Apostolorum vel Patronorum;

c.- quotiescumque, diebus ab Ordinario loci pro Anno Fidei determinatis (ex. gr. in sollemnitatibus Domini, Beatae Mariae Virginis, in festis Sanctorum Apostolorum et Sanctorum Patronorum, in Cathedra Sancti Petri), in quolibet loco sacro sollemni pie interfuerint eucharisticae celebrationi vel liturgiae horarum, addita Fidei Professione, qualibet legitima formula adhibita;

d.- die in Anno Fidei libere eligendo pro pia visitatione baptisterii vel alii loci, in quo Baptismatis sacramentum receperunt, dummodo vota baptismalia qualibet legitima formula renovaverint.

Singuli Episcopi Dioecesani seu Eparchiales, necnon ii qui iure ipsis aequiparantur, opportuniore eiusdem temporis die, occasione praecipuae celebrationis (ex. gr. die 24 Novembris 2013, in sollemnitate D. N. Iesu Christi Universorum Regis, qua claudetur Annus Fidei) impertiri valebunt Benedictionem Papalem, cum adnexa plenaria Indulgentia a christifidelibus lucranda, qui eandem Benedictionem pia mente acceperint.

Christifideles vere paenitentes, qui sollemnibus celebrationibus interesse non poterunt ob graves causas (uti in primis Moniales omnes, quae in coenobiis degunt sub claustri perpetui disciplina, Anachoretae et Eremitae, christifideles qui in carcere custodiuntur, senes, infirmi necnon christifideles qui, in nosocomiis aliisque curationis locis, aegrotantibus continua opera adsunt…) plenariam consequi valebunt Indulgentiam, eisdem condicionibus, si, spiritu et mente coniuncti cum fidelibus praesentibus, praesertim dum Summi Pontificis vel Dioecesani Episcopi Verba, instrumentis televisificis et radiophonicis propagabuntur, Orationem Dominicam, Symbolum Fidei et alias preces ad Anni Fidei fines, in propria domo seu ubi impedimentum eos detinet (ex. gr. in sacello monasterii, nosocomii, loci curationis, carceris…), oblatis doloribus suis vel incommodis propriae vitae.

Quo igitur accessus ad sacramentum Paenitentiae et ad divinam veniam per Ecclesiae claves consequendam facilior pro pastorali usu evadat, Ordinarii locorum rogantur ut canonicis eisque sacerdotibus qui, in Cathedralibus Templis et in Ecclesiis pro Anno Fidei designatis, fidelium confessiones audire valebunt, facultates pro foro interno tantum concedant, de quibus pro fidelibus Ecclesiarum Orientalium in can. 728, 2 CCEO, necnon ab iis, quae forte reservata sint vi can. 727 eiusdem Codicis, exclusis, ut patet, casibus consideratis in can. 728, 1; pro fidelibus autem Ecclesiae Latinae, prout habetur in can. 508, 1 CIC.

Confessarii vero, paenitentibus monitis de gravitate peccatorum, quibus adnexa est reservatio vel censura, proportionatas sacramentales paenitentias determinent, tales nimirum quae ad stabilem morum emendationem maxime conducant, et, pro casuum natura, reparationem scandali et damnorum (si forte secuta sint) imponant.

Apostolica Paenitentiaria Exc.mos Episcopos, quibus spectat triplex munus docendi, regendi et sanctificandi, enixe rogat ut principia et praecepta hic pro eorumdem fidelium sanctificatione indicata, explicare distincte curent, attentis praesertim locorum, culturae et traditionum adiunctis, quibus nimirum fit ut uni eidemque Ecclesiae dispensationi clarius et vividius menti exhibendae, cordique firmius et profundius inserendae, melius inserviat peculiaris adhibita cuique genti catechesis.

Praesenti per Annum Fidei tantum valituro. Quibuscumque in contrarium facientibus non obstantibus.

Datum Romae, ex aedibus Paenitentiariae Apostolicae, die 14 mensis Septembris anno Domini 2012, in Exaltatione Sanctae Crucis.

 

 

Emmanuel S. R. E. Card. Monteiro de Castro
Paenitentiarius Maior

Christophorus Nykiel
Regens
 

 

top