Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTI STEPHANI ORTUM
DILECTIS ECCLESIAE CATHOLICAE FILIIS
IN HUNGARICA NATIONE

 

Dilecti Filii,
salutem et Apostolicam Benedictionem

SANCTI STEPHANI ORTUM et ab eo susceptum sacrum baptisma aemula certatione magnaque animorum laetitia vos, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, recolere paratis, duorum scilicet praegrandium eventuum, quorum bisce annis decies saecularis recensetur memoria. Hae autem celebritates prorsus incidunt in mille annorum exactum spatium a rite constituta in Hungaria Catholica Ecclesia, quae sanctissimum regem ut suum veneratur conditorem.
Qua est Nostra in nobilem et inclitam Hungarorum gentem diligentia, singulari oblectamento percepimus vocem Venerabilium sacrorum Antistitum, qua id poscebant, ut Nos quoque efficeremur participes gaudii, spei, gratiarum Deo solvendarum actionum, quo intimo pietatis sensu in praesenti vos omnes afficimini.
Hic completus mille annorum orbis sponte naturaque sua ante omnia ad illustrandum locupletissimum thesaurum domesticorum institutorum historiae vestrae studiosos impellit; potissimum autem eo spectat, ut S. Stephani fortia facta et immortalia beneficia in nitentiore lumine ponantur.

S. Stephanus editus est in lucem, Pannoniae sidus rutilantissimum, cum gens vestra in ancipite discrimine rerum versabatur. Principes enim Vestri paulo postquam experti erant calamitosas et immanes incursiones, quibus regiones Occidentis vastatae sunt, coacti fuerunt conficere praevias condiciones, ut cum finitimis populis pacifici convictus rationes inirent. Quam ob causam, cum mutua officia prudenter cauteque intercedebant, in Hungariam Evangelii primi praecones advenerunt.
Quod tunc contingebat patriae vestrae, ferax fuit novarum rerum, ac illius temporis flexilis status, qui quidem videbatur e precariis adiunctis rerum enatus esse, manifesto contra apparuit almi Spiritus Sancti opus, qui divinae suae actionis gratia perenniter renovat faciem terrae. Verumtamen quasi origo et caput tanti ac faustissimi profectus merito aestimantur ortus et sacrum baptisma Stephani, sanctimonia et sapientia spectatissimi Principis; hoc quidem historiae vestrae definite claudit seriem, ac novum frugiferumque aperit christianae humanitatis aevum, cuius nunc conditur millesimus numerus annorum.
Spiritualis assecla S. Adalberti, piissimus rex firmiter viam christianae legis insistens, quam plene et plane persolvit id ad quod faciendum a Deo erat delectus, nempe novensili Hungarorum Nationi commonstravit et indicavit primariam viam, qua ducitur non modo ad bonorum externorum copiam, sed ad summi etiam pretii opes, ad animorum cultum et ad supernaturalem gratiam pertinentes!
Fidelis custos et rector suae gentis, quam liberam neque ulli esse obnoxiam volebat, eandem traducere studuit in Nationem congenerem, in unum corpus redactam. Civitatis formam sui iuris ei attribuit, legibus et normis eam temperans, quae e christianae religionis praeceptis manabant. Simul autem in sui regni finibus condidit prima ecclesiastica instituta, fundamenta iacens iuridicae-pastoralis disciplinae, atque adeo Ecclesiae in Hungaria fructuosum incrementum provexit. Enimvero praeter Archidioecesim Strigoniensem, Ecclesiae in Hungaria sedem primatialem, is fundavit Archidioecesim Calocensem et alias octo dioeceses. Peculiaribus privilegiis munivit monasterium, quod iam extabat, a S. Martino in Monte Pannoniae, condidit monasteria Vesprimense et Quinque Ecclesiarum, Canonicorum Collegia Budense, Nitriense, Albaregalense; extruenda quoque promovit monasteria quibus vulgata nomina sunt Zalav

á r, Bakonybél, Aracsa, Oroszl á nos, S á r, Tata, J á k. Haec ecclesiastica instituta praeterquam quod civili administrationi valido erant adiumento, sedes compararunt, ubi divinw cultus floreret et missionale opus ferveret; eadem domicilia fuerunt ubi, christianae humanitatis afflatu et auspicio, disciplinae et artes excolerentur et etiam res oeconomica-socialis praesertim agrorum cultura progressiones faceret.

Paulo postquam incohavit huiusmodi temperationem, misit Romam legatum suum Astricum, Quinque Ecclesiarum coenobii Abbarem, ut consilia et coepta Apostolicae Sedi adprobanda proponeret. Quam cum omni observantia coleret — id meminisse iuvat — apud Sepulcrum S. Petri Apostoli sacram aedem et hospitalem domum pro gente sua instituit.
Inde initium habuerunt mille per annorum decursum necessitudines, semper boni exitus feraces, inter Apostolicam Sedem et Hungarorum Nationem, necessitudines, inquimus, quas fidei obsequium et devota observantia inspiraverunt, mutuum praesidium et auxilium utrimque exhibentes.
At vero id, quo Hungari penitus commoti sunt et catholicam i;dem atque christianae vitae disciplinam sunt amplexi, fuerunt S. Stephani eximia pietas erga Deum et consona ei in actione vitae absolutissima ratio et spectatissimum eius familiae exemplar, quod beata Gisela uxor et S. Emericus filius praebuerunt. Ex hoc contigit, ut gens, olim «christianorum flagellum» votata, missionalium ministerio et ope, conversa sit in populum, qui christianae religionis fidelis cectator per saeculorum aetates strenuissimi defensoris nomine nobiliraretur.
In praesentibus saecularibus celebritatibus, quibus S. Stephani ortus honoratur, placet sane in lumine ponere, recordari, admirari, piis effusis laetitiis, spirituales thesauros, quos Ecclesia in Hungaria, inaestimales veluti fodinas auri gemmasque, tam longam per aetatum seriem congessit: cumprimis praeter celsitatem et magnanimitatem S. Stephani, missionales S. Adalbertum et S. Gerardum Martyrem, castitatis lilium S. Emerici, Hungarorum adulescentium patroni. Quibus digno cum laudis praeconio adduntur S. Ladislai fortis et strenua Constantia, S. Elisabeth radians et amabilis misericordia, S. Margaritae supplicis expiationis oratio. Hi et alii bene multi Caelites sunt hodie lucidum decus praesidiumque nobilis vestrae Nationis pariter ac universalis Ecclesiae.

Eiusdem Nationis per saecula aliae post alias progenies secutae sunt et nunc quoque sequuntur vestigia horum Sanctorum, in iis sibi statuentes imitari magno animo Iesum Christum et eius vivere vitam, secundum indolem et consuetudines vestrae regionis et prout variata temporum adiuncta poscunt.
Quis vero possit aequato humano eloquio significare, quantum Ecclesia in Hungaria contulerit ad Nationis vestrae politiorem humanitatem et cultum provehendum? Eiusdem antiqua instituta, leges, artes, litterae satis superque testantur, quantum hauserint e pulcherrimis christianae religionis formis vestratum ingenia ad exigendam praestantem molem operum, quam cuncti domi forisque admirantur. Quis praeterea aequo perpendat, quantum catholicae scholae, praesertim Congregationum religiosarum in disciplinis tradendis sedulitas, praesto fuerint tot per saecula vestratibus honeste et liberaliter educandis?
Metiri denique minime possumus, quantum Christi fides, virtus fortium, suppetias venerit Nationi vestrae inter ardua discrimina, procellosas calamitates, quibus historia docet saepe Nationem vestram esse conflictatam.
Quotiescumque ex annalibus hasce eruimus memorias, animus Noster habet causam, cur in gratiarum actiones erumpat provvidentissimi Dei Numini, quod per tot casus et vicissitudines vos sustinuerit, servaverit, tutatum sit, firmos in fide S. Stephani, eius patrocinio obtectos, neque frustra in exspectationem melioris aevi eidem confisos.

Dum autem vos, Venerabiles Fratres et dilecti filii, in magna admiratione estis, vobiscum considerantes opimam frugem iustitiae, lectorum fructuum messem, quam edidit a patribus vestris tradita fides, usque a S. Stephani temporibus, Spiritu intelligentiae et scientiae permoti, certatim conferte studium, ut fides, fundamentum et radix omnis iustificationis, «sine qua impossibile est piacere Deo» (Hebr. 11, 6), purgata erroribus in sua sinceritate integra et illibata in vobis permaneat. Autumant pro dolor nonnulli — utinam pauci sint — qui omni vento doctrinae circumferuntur (Cfr. Eph. 4, 14), fidem ex se labilem et mutabilem formam vitae exprimere, prorsus coniunctam cum peculiaribus adiunctis temporum, quorum irremeabilis est decursus et amplius non revertitur. Hoc plane verum est: habitus externi et praesentes casus vitae, in societate et communitate civium sine dubio valuerunt et in posterum valebunt ad mutanda postulata et proposita, quae ad eruditionem, doctrinam, socialem progressum pertinent. At vero immutata exstat et exstabit fides, inaestimabile donum Dei: natura sua inconcussa consistit in rupe, quae Christus est, innixa, Ecclesia, communitas scilicet «eorum, qui in Iesum, salutis auctorem et unitatis pacisque principium credentes aspiciunt» (Lumen gentium, 11, 9), siquidem, ut monet S. Paulus Apostolus, «Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula» (Hebr. 13, 8. ). Reapse fides minime dicenda est conflata compago, repercussa quaedam imago socialis condicionis status, quae ohm fuit, sed donum est Spiritus Sancti; rationabile et liberum obsequium est, quo homo generosius Deo respondet, Dei ad se arcessentis voci obsequitur; fides est supernaturalis certitudo nostrae cum Deo coniunctionis, eaque spe vivit et operatur resurrectionis et vitae aternae. Fides, quae est necessitudo cuiusque nostri cum Deo aeterno, et communitas credenrium, Ecclesia scilicet, non sunt remotae antiquitatis superstites reliquiae, sed aliquid vivum, verum, vibrans, palpitans, siquidem «Unicus mediator Christus Ecclesiam suam sanctam fidei, spei et caritatis communitatem in terris ut compaginem visibilem constituit et indesinenter sustentat . . . quae humano et divino coalescit elemento . . . crucem et mortem Domini annuntians donec veniat» (Lumen gentium, 1, 8).

Replicantibus igitur annales Catholicae Ecclesiae in Hungaria persuasissimum vobis esto hasce memorias et glorias non transiisse, sed in praesens reviviscere. Vestrum igitur sit honoris plenum officium non tantum eas singillatim revocare, sed potissimum testari huiusmodi antiquam ac semper novam fidem et a patribus habitam sacram hereditatem post futuris puras et illaesas servandas et tradendas feliciter esse.
Quapropter animo firmo fidentique aggredimini opus Deique gratia freti huic obsequimini hortationi: «Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem» (Hebr. 13, 7).
Vos estis quasi vinculum, quo in patria vestra praeteritum tempus iungitur futuro. Itaque de officio Vestro, quod inde exoritur, coram Deo atque prospicientes saecula, quae venient, recogitate. Oportet vos, ut filios Ecclesiae et membra mystici Corporis Christi, esse «cooperatores veritatis» (Cfr. 3 Io. 8); vestrum scilicet munus eo pertinet, ut veritas Evangelii annuntietur; vestrum est id agere, ne verbum Christi obliteretur. Ipse enim Paulus Apostolus dicit: «Quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante?» (Rom. 10, 14).
Providentissimo ergo Deo assiduas enixasque preces adhibete, ut vocationes apostolicas, sive sacerdotales, sive religiosas et laicas, excitet, sanctos videlicet administros Ecclesiae, fidos discipulos Magistri Divini, servos Dei eiusque Populi magnanimos, alacres, immemores sui.
Vos praesertim Christifideles ex ordine laicorum, nunc cum maxime supplete, quaesumus, quod fratribus in sacerdotio deest (Cfr. Apostolicam actuositatem, 10, 17); date operam, ne Evangelii lumen in domibus vestris, in vestris familiis, apud homines, quos inter conversamini, restinguatur. Quae quidem testificatio interdum animi fortitudinem, incommoda, sui rerumque postulat abdicationem; sed horum omnium praemium accipietis amplissimum, quod Christus Dominus promisit: «Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei» (Luc. 12, 8).
Haec vero spiritualis ratio seu facies fidei christianos nequaquam a munere avertit his ipsis temporibus mundum aedificandi procurandique bonum communitatis, quod ad rem socialem attinet animique cultum; quin immo fides nos incitat atque impellit, ut officia terrena sollerter exsequamur, quibus novum efficiamus ordinem rerum, qui iam hic in terris civitatis aeternae perfectionem absolutionemque praefiguret (Cfr. Gaudium et spes, 39); siquidem Christifideles officio, quod est nefas defugere, devinciuntur hunc transformandi mundum, quem Deus hominibus propter hoc ipsum commisit, ut secundum eiusdem consilia sibi subicerent.
Christiano igitur non licet illam neglegere sollicitudinem, qua eo contendat, ut civitas terrena in meliorem formam redigatur; ipse vero vocatur, ut sua operositate in ea imprimat legem divinam, legem, qua omnes filii Patris communis esse iubemur, fraternitatem christianam, quae est in nomine «primogeniti in multis fratribus» (Rom. 8, 29; Col. 1, 18); ut ingerat eo praeterea amorem, re comprobatum, erga proximum, cuius personam Iesus induere voluit dicens: «quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Matth. 25, 40); ut inducat etiam respectum vitae humanae, cuius, vixdum conceptae, solus ac summus dominus est ipse Deus, reverentiam humanae dignitati debitam, libertatem conscientiae, iustitiae socialis profectum, voluntatem bono communi serviendi, veram iustamque pacem.
Fides autem aequis postulationibus et appetitionibus humanis non refragatur, immo ea «personae humanae dignitatem sanat et elevat, humanae societatis compaginem firmat, cotidianam hominum navitatem profundiori sensu et significatione imbuit» (Gaudium et spes, 40). Christianus supernaturali certitudine magis quam ceteri fruitur, qua persuasum habet «conamen fraternitatem universalem instaurandi non esse inane» (Ibid., 38), cum haec in communi paternitate Dei, quae est verissima, innitatur.
Hac magnanimitate christiana ducti, eo etiam quod civilia officia rectissime et exemplum aliis praebentes impletis, illam testari studete vim, animos allicientem, lucis, quae est Christus: «Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est» (Matth. 5, 16).
His, quibus vitam degimus, temporibus — quemadmodum praeteritis quoque et quibusdam Ecclesiae aetatibus evenit — Ecclesia in terra peregrinans multiplicibus difficultatibus, internis atque externis, est obnoxia; sunt enim qui certam viam non dispiciunt, qui animis inter se dissociantur, quorum fides est imminuta vel caritas frigescit. Quodsi propter hoc maximo afficimur maerore, tamen ne turbari nos patiamur; siquidem Ecclesia, quae ut hominum societas huiusmodi acerbitatibus potest quidem aflligi, verum e divinae auctoritatis oraculo scit se deficere non posse, cum Divinus eius Conditor dixerit: «In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum» (Io. 16, 33). Hoc Iesu promisso suffultis Christifidelibus id ipsum causa sit, cur magis sui conscii fiant atque secundum nova vitae requisita sese spirituali renovent ratione.
Venerabiles Fratres ac dilecti filii, vos solos atque a ceteris seiunctos non esse noveritis in assiduo labore eo spectante, ut fides, quae opere et studio S. Stephani singularem vim ac robur in populo Vestro acceperit, non modo integra servetur, sed etiam novo quodam vigore in vitae usu florescat novisque augeatur formis, quas nova inferant humanae consortionis adiuncta. Persuasum habeatis vos, utpote membra mystici Corporis Christi, fratres esse in universali Ecclesia, quae cuiusque filii sui sollicitudini, gaudio, spei, animo amanti, sociatur.

S. Stephanus, cum mortem instare sentiret, regnum et populum suum maternae tutelae ac praesidio Beatae Mariae Virginis, «Patronae Hungariae», commisit. Haec quippe decem saecula vitae religiosae gentis vestrae pietate mariali, impensa, candida, animis penitus inhaerescente, fuerunt insignia.
Fidem et fiduciam S. Stephani imitantes, hanc pietatis formam, qua Almam Deiparam ut filii veneramini, nunc renovate, quemadmodum maiores Vestri anteactis temporibus fecerunt, cum gravis momenti rebus urgebantur. Maria autem, quae omnium necessitates amplissimo quodam miseratur affectu, numquam defuit nec deest colentibus se iisque exorabilem se praebet atque clementissimam.
Itaque vosmet ipsos et Ecclesiam vestram potentissimae eius intercessioni commendate, bisce eam verbis invocantes: Monstra Te esse matrem! Ea vos praesentissima ope adiuvet, ut vere filii eius sitis eiusque hereditas nunc et futuris quoque temporibus. Ea largiatur vobis, ut iterum laetantes testemini Deum vobis per ipsam, Magnam Dominam vestram, benedixisse!
Haec animum pulsant Nostrum, dum una vobiscum hos eventus historiae vestrae eosque praeclarissimos, qui ante mille annos feliciter contigerunt, commemoramus.
Ut autem huius memoriae celebratio salutarior evadat fructuque uberior, haec munera spiritualia, de thesauro Ecclesiae deprompta, hasque facultates ultro libenterque tribuimus; scilicet concedimus:

1. Indulgentiam Plenariam semel lucrandam ab omnibus Hungaricae Nationis Christifidelibus, sive in patria sive alibi commorantibus, qui paenitentiae sacramento rite expiati, sacra Synaxi refecti et ad mentem Nostram «Pater» et «Ave» vel aliam orationem recitantes, quamvis paroecialem ecclesiam visitaverint ibique «Pater» et «Credo» recitaverint, die festo S. Stephani Regis vel Dominica antecedenti vel subsequenti;

2. Indulgentiam Plenariam ab omnibus Christifidelibus semel acquirendam, si ecclesiam, ubi bracchii S. Stephani Reliquiae cultui fidelium proponuntur, uti supra dispositi pie visitaverint, ibique pariter «Pater» et «Credo» recitaverint;

3. Facultatem pro singulis Episcopis Hungaricae Nationis, ex qua opportuniore die, cum millesimum anniversarium praecipue celebratur, in sua quisque dioecesi impertire valeant, ritu praescripto, Benedictionem Papalem cum adnexa Indulgentia Plenaria lucranda a Christifidelibus qui, uti supra dispositi, eandem Benedictionem devote acceperint.

Hisce demum Litteris finem imponentes, omnes vos, Venerabiles Fratres ac filii dilectissimi, sincera caritate complectimur, cuius testis sit Benedictio Apostolica, quam libentissime vobis impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VI mensis Augusti, in festo Transfigurationis D.N.I.C., anno MCMLXX, Pontificatus Nostri octavo.

 

PAULUS PP. VI

                        



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana