Index

  Back Top Print

[DE - IT - LA - PT]

DICASTERIUM PRO DOCTRINA FIDEI

DECRETUM
DE CONSOCIATIONE «OPUS ANGELORUM»

 

Litteris diei 4 mensis Maii 2024 Praefecto huius Dicasterii missis, Rev. P. Nathanael Thanner, O.R.C., Prior generalis Ordinis Canonicorum Regularium Sanctae Crucis, de adclaratis relationibus inter eundem Ordinem, Societatem Sororum a Sancta Cruce et Opus Angelorum, necnon de concursu Delegati pontifici in his, disseruit et petitionem, quoad Normas complementarias Decreti de doctrina et usibus particularibus Consociationis cui nomen «Opus Angelorum», Congregationis pro Doctrina Fidei, diei 6 mensis Iunii 1992[1], sub n. V, protulit.

Examen recentiorum documentorum causae non confirmavit praevium iudicium, quod praecedentibus decisionibus suberat, sed, etiam secundum Epistulam circularem respicientem Opus Angelorum ad praesides Conferentiarum episcopalium missam, eiusdem Congregationis, diei 2 octobris 2010[2], constare videtur:

- rationes nempe doctrinales necnon disciplinarias, de quibus in supradicto Decreto, iamdiu extinctas esse.

Unde Dicasterium pro Doctrina Fidei censet:

- supradictum Decretum de doctrina et usibus particularibus Consociationis cui nomen «Opus Angelorum», anni 1992, una cum Normis complementariis, inclusive n. V, videlicet de constitutione Delegati specialibus muniti facultatibus, usque adhuc nominatus a Sancta Sede ad applicandas normas illas necnon ad declarandas et ordinandas relationes inter Opus Angelorum et Ordinem Canonicorum Regularium Sanctae Crucis, abrogandum esse.

Decretum hoc, in Congressu ordinario huius Dicasterii debite deliberatum, Summus Pontifex Franciscus, in audientia infrascripto Cardinali Praefecto concessa, approbavit et publici iuris fieri iussit.

Romae, ex aedibus Dicasterii pro Doctrina Fidei, die 5 Iulii 2024.

Victor Emmanuel Card. Fernández,
Praefectus

Armandus Matteo
a Secretis


 
[1] Cf. AAS 84 (1992), 805-806; cf. etiam Epistula[mEm.mo ac Rev.mo D.no Iosepho Card. Höffner, Archiepiscopo Colonien., missa[m]: De peracto examine circa «Opus Angelorum» (Congr. pro Doctrina Fidei [24.09.1983], in: AAS 76 [1984], 175-176).

[2] Cf. Congregatio pro Doctrina Fidei: Lettera circolare ai Presidenti delle Conferenze Episcopali sull’Associazione «Opus Angelorum», 2 ottobre 2010 (in: L’Osservatore Romano [5.11.2010], p. 5; Communicationes 42 [2010], 354).