LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE
MUTUA CONCORDIA
SUMMI PONTIFICIS
LEONIS PP. XIV
QUIBUS CANONES 106 ET 126
CODICIS CANONUM ECCLESIARUM ORIENTALIUM IMMUTANTUR
_________________________
Mutua concordia inter Patrem et Caput Ecclesiae sui iuris orientalis confratresque in dignitate episcopali, qui una simul Synodum Episcoporum constituunt, anima est communionis Hierarchiae ecclesiasticae orientalis.
Synodus Episcoporum originem exprimit electionis Patriarchae. Hoc intrinsecam secum fert vocationem ad collegialitatem in ministerio eius primatiali exercendo, quae in antiqua ac mirabili traditione penitus radicatur. In Ecclesiis orientalibus catholicis opportunitas effertur Synodorum Episcoporum agnoscendi atque augendi facultates, quod aptum videtur ratione etiam habita necessitudinum inter diversas confessiones, potissimum theologici sensus atque praxis Ecclesiarum orthodoxarum.
In Ecclesiis catholicis patriarchalibus atque archiepiscopalibus maioribus haec synodalitas continenter quaerenda ac colenda est iuxta communis responsabilitatis rationem, quae, in actu electionis Patris et Capitis iam suscepta, etiam in Ecclesiae ministeriali regimine atque in Synodi Episcoporum ordinaria administratione oportet exerceatur.
Si peculiaris haec ecclesialis harmonia in discrimen graviter veniret, in ratione episcopalis communionis sit restituenda: Patriarcha quidem, licet constitutive Primus sit et non tantummodo Praeses Coetus Episcoporum, praeter tamen eum considerari non potest.
Ubi sacrum inter Patrem et Caput ceterosque Episcopos vinculum irreparabiliter laederetur, grave exinde vulnus oriretur, cui remedium esset afferendum, quemadmodum complures Praesules orientales expostulaverunt. Quoad huius processus modos, ob rationes expositas, idoneum videtur ad eas agendi rationes recurrere, quibus imprimis principium collegialitatis episcopalis manifestari possit.
Decet proinde communionem irreparabiliter laesam, salvo iure ad Romanum Pontificem recurrendi, per Synodum Episcoporum cuiusque Ecclesiae patriarchalis ita restitui, ut – sicuti s. Ignatius Antiochenus evocabat – consoni existentes in consensu, melos Dei accipientes in unitate, cantetur in voce una (cfr Ad Ephesios, 4).
Quapropter, in peculiaribus necessitatis adiunctis, in quibus communio graviter atque irreparabiliter laeditur, Synodus Episcoporum ad auctoritatem canonicam exercendam tenetur, qua ipsa Patriarcham ad rationem de opere suo reddendam vocare possit.
Quo plenius interna autonomia Ecclesiarum orientalium patriarchalium exprimatur, similiter atque per analogiam illarum archiepiscopalium maiorum (cfr CCEO, can. 152), firmis huius Apostolicae Sedis propriis praerogativis, agnoscimus ac statuimus igitur singularum Synodorum Episcoporum competentiam communionis laesae restituendae, etiam Patriarcham proprium gravi de causa ab officio amovendo, servato modo procedendi qui, normis iuris servatis, huic ius plenae defensionis coram Synodo praestetur.
Cum in Codice Canonum Ecclesiarum Orientalium praescriptum desit, quo statuatur quomodo in his casibus sit agendum, necesse duximus ordinatum modum procedendi statuere ad Patriarcham a Synodo Episcoporum ab officio amovendum. Romano Pontifici reservavimus tantummodo concessionem assensus decisioni synodali, ut certo constet plenam libertatem Patribus praestari in propria electione manifestanda, qualibet indebita sive interna sive externa amota instantia.
Quapropter, hac de re auditis Dicasterio de Legum Textibus necnon Dicasterio pro Ecclesiis Orientalibus, can. 106 atque can. 126 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium immutandos esse censuimus.
His omnibus accurate perpensis, quae sequuntur decernimus:
Art. 1. Can. 106, post § 2, tertia paragraphus inseritur, ut norma hoc concipiatur modo:
«§ 3. Si Patriarcha obligationes, de quibus in paragraphis praecedentibus, adimplere omittit, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis legitime convocari potest ab Episcopo ordinatione episcopali seniore, suffragio deliberativo gaudente; quodsi et hic convocationem peragere omittit, eadem facultas ad sequentes Episcopos, ordinatione episcopali seniores et suffragio deliberativo gaudentes, qui ad hoc praesto sint, devolvitur».
Art. 2. Can. 126 hoc modo immutatur:
«§ 1. Sedes patriarchalis vacat morte aut renuntiatione Patriarchae.
§ 2. Ad acceptationem renuntiationis Patriarchae competens est Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, consulto Romano Pontifice, nisi Patriarcha Romanum Pontificem directe adiit.
§ 3. Gravi de causa, quam Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, ad normam cann. 106, § 1, n. 3, et 108, § 3 convocata, talem agnoverit, eadem Synodus Patriarcham rogare potest, ut officio renuntiet.
§ 4. Si, post petitionem de qua in § 3, Patriarcha officio suo non renuntiaverit, Episcopus ordinatione episcopali senior, suffragio deliberativo gaudens, curat ut a Synodo novus Praeses eligatur, qui amotionem Patriarchae decernendam secreto scrutinio duarum saltem ex tribus partibus membrorum Synodi, suffragio deliberativo gaudentium, subicit, servata Patriarchae facultate sese defendendi coram ipsa Synodo. Praeses Romanum Pontificem quam primum certiorem faciat, cuius est amotioni, quae sedem patriarchalem vacantem reddit, assensum praebere.
§ 5. Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis est applicationem can. 62 quoad Patriarcham amotum aestimare».
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris Apostolicis Motu Proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus, peculiari etiam mentione dignis, atque decernimus, ut eae per editionem in actis diurnis L’Osservatore Romano promulgentur, statim vim obtinentes, et deinde in Actis Apostolicae Sedis commentario officiali edantur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Augusti, anno MMXXVI, Pontificatus Nostri secundo.
LEO PP. XIV
Copyright © Dicasterium pro Communicatione - Libreria Editrice Vaticana