The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ANGLICANORUM COETIBUS

QUA PERSONALES ORDINARIATUS PRO ANGLICANIS CONDUNTUR QUI PLENAM COMMUNIONEM CUM CATHOLICA ECCLESIA INEUNT.

 

Anglicanorum coetibus Spiritus Sanctus recentioribus temporibus lumen conciliavit ut efflagitarent se, prouti singulos et glomeratim, in plenam Catholicae Ecclesiae communionem recipi, quippe quam expostulationem Apostolica Sedes sane censuerit esse admittendam. Proprium est enim Petri Successoris, cui Divinus Redemptor munus commisit unitatem tuendi Episcoporum itemque asservandae universae communioni praesidendi Ecclesiarum, [1], opportuna ac necessaria media suppeditare ad huiusmodi sanctum adimplendum optatum.

Ecclesia, in Patris, Filii et Spiritus Sancti unitate coadunatus populus, [2], a Domino nostro Iesu Christo constituitur veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis [3]. Inter Christifideles divisio vulnus infert grave Ecclesiae mysterio; Quae sane divisio et aperte voluntati Christi contradicit et scandalo est mundo atque sanctissimae causae praedicandi Evangelium omni creaturae affert detrimentum [4]. Hac de causa antequam pro mundi salute suum sanguinem effunderet, Dominus Iesus pro suorum discipulorum unitate Patrem oravit [5].

Spiritus Sanctus, unitatis principium, Ecclesiam veluti communionem constituit [6]. Principium nempe est fidelium unitatis in doctrina Apostolorum tradenda, in pains fractione atque in oratione fundenda [7]. Ecclesia tamen, proinde ac Verbi incarnati mysterium, non modo est invisibilis, spiritalis, sed etiam visibilis communio [8]. Societas autem organis hierarchicis instructa et mysticum Christi Corpus, coetus adspectabilis et communitas spiritualis, Ecclesia terrestris et Ecclesia caelestibus bonis ditata, non ut duae res considerandae sunt, sed unam realitatem complexam efformant, quae humano et divino coalescit elemento [9]. Baptizatorum communio in Apostolorum doctrina fractioneque eucharistici panis manifestatur in vinculis professionis integrae fidei, celebrandorum omnium sacramentorum, quae Christus instituit, necnon regiminis Episcoporum Collegii, qui cum suo capite, Romano nempe Pontifice, iunguntur [10].

Etenim Christi Ecclesia, quam in Symbolo unam, sanctam, catholicam et apostolicam profitemur, subsistit in Ecclesia Catholica, a successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata, licet extra eius compaginem elementa plura sanctificationis et veritatis inveniantur, quae ut dona Ecclesiae Christi propria, ad unitatem catholicam impellunt [11].

Huiusmodi ecclesiologiae principiorum sub lumine, per hanc Constitutionem Apostolicam generalibus normis consulitur, quae temperet institutionem vitamque Ordinariatuum Personalium pro fidelibus Anglicanis qui glomeratim plenam communionem cum Ecclesia Catholica ineundam percupiunt. Quae regulae Normis Complementaribus complentur, ab Apostolica latis Sede.

I. 1. Personales Ordinariatus pro Anglicanis, qui plenam communionem ineunt cum Catholica Ecclesia a Congregatione pro Doctrina Fidei intra fines certae cuiusdam Conferentiae Episcopalis, ipsa Conferentia audita, conduntur.

2. In territorio alicuius Episcoporum Conferentiae, unus pluresve Ordinariatus pro necessitate constitui possunt.

3. Quisque Ordinariatus ipso iure iuridica personalitate fruitur publica; profecto iuridice dioecesi aequatur [12].

4. Ordinariatus fidelibus laicis, clericis necnon Institutorum Vitae Consecratae vel Societatum Vitae Apostolicae sodalibus constituitur, qui olim ad Anglicanam Communionem pertinebant et nunc plena cum Ecclesia Catholica communione fruuntur, vel in ipsius Ordinariatus iurisdictione Initiationis Sacramenta recipiunt.

5. Catechismus Catholicae Ecclesiae authentice fidem catholicam exprimit, quam Ordinariatus sodales profitentur.

II. Ordinariatus Personalis ad normam iuris universalis regitur necnon a praesenti Constitutione Apostolica, atque Congregationi pro Doctrina Fidei ceterisque Romanae Curiae Dicasteriis pro cuiusque competentia subicitur. In eo etiam praelaudatae Normae Complementares necnon aliae Normae, si quae erunt, pro unoquoque Ordinariatu peculiares vigent.

III. Liturgicis haud exclusis celebrationibus secundum Romanum Ritum, Ordinariatui facultas praebetur celebrandi sacram Eucharistiam ceteraque Sacramenta, Horarum  Liturgiam aliasque liturgicas actiones iuxta libros liturgicos Anglicanae traditioni peculiares, ab Apostolica Sede adprobatos, ita ut intra Catholicam Ecclesiam vitales serventur spiritales, liturgicae pastoralesque Communionis Anglicanae traditiones, ad instar magni pretii doni, ad sodalium fidem alendam ac participandam.

IV. Personalis Ordinariatus pastorali ministerio Ordinarii a Summo Pontifice electi committitur.

V. Ordinarii potestas est:

a. ordinaria: quae cum officio cohaeret a Romano Pontifice commisso, sive quod ad forum  internum sive quod ad forum externum attinet.

b. vicaria: quae Romani Pontificis nomine exercetur.

c. personalis: quae cunctos in eos qui ad Ordinariatum pertinent exercetur.

Potestas una cum Ordinario loci coniunctim exercetur, in casibus a Normis Complementaribus praevisis.

VI. 1. Qui, Anglicana in Communione, diaconale, vel presbyterale aut episcopale exercuerunt ministerium atque qualitatibus gaudent a iure canonico expostulatis [13] et irregularitatibus ceterisque impedimentis non afficiuntur [14], ab Ordinario inter ad Sacros ordines candidatos in Ecclesia Catholica recipi possunt. De ministris autem coniugio adstrictis, normae sunt servandae Litterarum Encyclicarum Pauli PP. VI Sacerdotalis caelibatus n. 42 [15] atque Declarationis  In June [16]. Ministri porro haud adstricti coniugio caelibatus clericalis normis ad mentem can. 277, 1 tenentur.

2. Ordinarius, omnino disciplinae in Ecclesia Latina circa caelibatum clericalem satisfaciens, pro regula ad presbyteralem ordinem dumtaxat viros admittet caelibes. A Romano Pontifice expetere poterit, can. 277, 1 derogando, ut singulis in casibus, ad Ordinem Sacrum presbyteratus admittantur etiam coniugati viri, persedulo cautis tamen obiectivis criteriis ab Apostolica Sede comprobandis.

3. Clericorum incardinatio ad iuris canonici normam regitur.

4. Presbyteri alicui Ordinariatui incardinati, presbyterium quidem constituentes, unitatis quoque vinculum colere debent cum presbyterio illius dioecesis intra cuius fines suum peragunt ministerium; pastoralibus caritativisque inceptis et actionibus, simul susceptis, favere debent, quae per conventiones agi poterunt, inter Ordinarium et Episcopum dioecesanum particularem initas.

5. Sacrorum Ordinum candidati alicuius Ordinariatus una cum aliis Seminarii tironibus instituentur, potissimum quod ad doctrinalem pastoralemque provinciam spectat. Ratione habita peculiarium necessitatum Seminarii tironum Ordinariatus eorumque de Anglicano patrimonio institutionis, Ordinarius programmata statuere potest, in Seminario agenda, vel etiam domos formationis condere, quae cum facultatibus catholicae theologiae iam exsistentibus nectuntur.

VII. Ordinarius, Apostolica Sede adprobante, nova Instituta Vitae Consecratae et Societates Vitae Apostolicae condere atque eorum sodales ad Sacros Ordines promovere potest, secundum iuris canonici normas. Vitae Consecratae Instituta quae ex Anglicanismo proveniunt et nunc plena cum Catholica Ecclesia fruuntur communione, Ordinarii iurisdictioni subici possunt, mutuo quidem de consilio.

VIII. 1. Ordinarius, ad normam iuris, Episcopo loci audito, Apostolica Sede comprobante, paroecias personales erigere potest, ad fidelium ipsius Ordinariatus pastoralem curam gerendam.

2. Ordinariatus parochi omnibus iuribus fruuntur atque singulis et universis obligationibus tenentur a CIC praevisis, quae, in casibus a Normis Complementaribus statutis, mutuo auxilio pastorali  cum parochis dioecesis exercentur, in cuius territorio Ordinariatus paroecia personalis invenitur.

IX.Cum fideles laici tum Instituta Vitae Consecratae et Societates Vitae Apostolicae, quae ab Anglicanismo proveniunt quaeque Ordinariatui Personali adscribi volunt, scripto quidem hanc huiusmodi voluntatem patefaciant.

X. 1. Suo in exercendo munere, Ordinarius regiminis a sic dicto Consilio adiuvatur, quod Statutis ab Ordinario comprobatis et ab Apostolica Sede confirmatis temperatur [17].

2. Regiminis Consilium, cui praesidet Ordinarius, sex saltem efformatur presbyteris atque munera gerit a Codice Iuris Canonici Consilio Presbyterali et Collegio Consultorum tributa eaque necnon munera, quae in Normis Complementaribus siginficantur.

3.Ordinarius constituere debet Consilium rerum oeconomicarum ad Codicis Iuris Canonici normas, ad officia gerenda quae, ad rem, in ipso CIC praevisa sunt [18].

4. Ad Ordinariatus fidelium consultationi favendum, Consilium Pastorale instituitur [19].

XI. Ordinarius, singulis quinquenniis. Urbem petere debet ad limina Apostolorum visitanda [20], atque per Congregationis pro Doctrina Fidei tramitem, atque collatis consiliis cum Congregatione pro Episcopis itemque Congregatione pro Gentium Evangelizatione, de statu Ordinariatus relationem Romano Pontifici exhibere debet.

XII. De iudicialibus causis competens tribunal dioecesis est, in qua alterutra pars domicilium habet, nisi Ordinariatus suum tribunal instituat, quo in casu appellationis tribunal illud erit quod designaverit Ordinariatus comprobaveritque Apostolica Sedes. In utroque casu ratio habebitur diversorum titulorum competentiae, quos Codex Iuris Canonici statuit [21].

XIII. Decretum, per quod Ordinariatus erit constitutus, locum designabit sedis ipsius Ordinariatus atque, si id opportunum videbitur, indicabit etiam quod princeps eius sit templum.

Nostra haec autem statuta et praescripta nunc et in posterum firma et efficacia esse et fore volumus, non obstantibus, quatenus opus sit, Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis a Decessoribus Nostris editis, ceterisque praescriptionibus etiam peculiari mentione et derogatione dignis.

Datum Romae, apud S. Petrum, die IV mensis Novembris, in memoria sancti Caroli Borromaei, anno MMIX, Pontificatus Nostri quinto.

 
BENEDICTUS PP. XVI
 


[1] Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 23; Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio, 12; 13.

[2] Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 4; Decr. de Oecumenismo Unitatis redintegratio, 2.

[3] Conc. Oecum. Vat. II. Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 1.

[4] Conc. Oecum. Vat. II. Decr. de Oecumenismo Unitatis redintegratio, 1.

[5] Cfr. Io 17, 20-21; Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Oecumenismo Unitatis redintegratio, 2.

[6] Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Eeelesia Lumen gentium, 13.

[7] Cf. ibid.; Act 2,42.

[8] Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Eeelesia Lumen gentium, 8; Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio, 4.

[9] Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Eeelesia Lumen gentium, 8.

[10] Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 205; Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Eeelesia Lumen gentium, 13; 14; 21; 22; Decr. de Oecumenismo Unitatis redintegratio, 2; 3; 4; 15; 20; Decr. de pastorali episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, 4; Decr. de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes, 22.

[11] Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Eeelesia Lumen gentium, 8; cfr. Decr. de Oecumenismo Unitatis redintegratio, 1; 3; 4; Congregatio pro Doctrina Fidei, Decl. Dominus Iesus, 16.

[12] Cfr. Ioannes Paulus II, Const. ap. Spirituali militum curae, I, 1 (21 Aprilis 1986): AAS 78 (1986), 482.

[13] Cfr. Codex Iuris Canonici, cann. 1026-1032.

[14] Cfr. ibid., cann. 1040-1049.

[15] Cfr. AAS 59 (1967), 674.

[16] Cfr. Congregatio pro Doctrina Fidei, Declaratio diei I mensis Aprilis anno MCMLXXXI, apud Enchiridion Vaticanum 7, 1213.

[17] Cfr. Codex Iuris Canonici, cann. 495-502.

[18] Cfr. ibid., cann. 492-494.

[19] Cf. ibid., can. 511.

[20] Cf. ibid., cann. 399-400.

[21] Cf. ibid., cann. 1410-1414 et 1673.

 

Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

 

top