|
[DE
-
EN -
ES -
FR -
HU -
IT -
LA -
LIT -
NL -
PL -
PT -
SK]
CONGREGATIO
PRO DOCTRINA FIDEI DECLARATIO
DOMINUS IESUS
DE IESU CHRISTI ATQUE ECCLESIAE UNICITATE ET UNIVERSALITATE
SALVIFICA INTRODUCTIO
1. Dominus Iesus, antequam in coelum ascenderet, suis discipulis mandatum
contulit nuntiandi Evangelium cunctis hominibus omnesque populos baptizandi:
“Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. Qui crediderit
et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur” (Mc
16,15-16) ; “Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo
docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego
vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi” (Mt
28,18-20; cf. etiam Lc 24,46-48; Io 17,18; 20,21; Act 1,8).
Universalis Ecclesiae missio oritur ex Iesu Christi mandato et per saeculorum
decursum impletur in proclamatione mysterii Dei, Patris et Filii et Spiritus
Sancti, atque mysterii incarnationis Filii, quod universis hominibus salutis
eventus exstat. Haec sunt capita fundamentalia quae in professione fidei
christianae continentur: “Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem
caeli et terrae, omnium visibilium et invisibilium. Et in unum Dominum Iesum
Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de
Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum,
consubstantialem Patri : per quem omnia facta sunt; qui propter nos homines et
propter nostram salutem descendit de caelis et incarnatus est de Spiritu Sancto
ex Maria virgine, et homo factus est, crucifixus etiam pro nobis sub Pontio
Pilato, passus et sepultus est, et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et
ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris, et iterum venturus est cum gloria,
iudicare vivos et mortuos : cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum,
Dominum et vivificantem, qui ex Patre procedit, qui cum Patre et Filio simul
adoratur et conglorificatur, qui locutus est per prophetas. Et unam sanctam
catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem
peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi”[1].
2. Per saeculorum decursum Ecclesia fideliter proclamavit Iesu Christi
Evangelium de eoque testimonium reddidit. Altero vero exeunte millennio, huius
missionis exsecutio ab adimpletione procul adhuc abest
[2], qua de causa hodie vim suam quam maxime servat Pauli apostoli
exclamatio de uniuscuiusque fidelis baptizati officio missionario: “Nam si
evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae enim
mihi est, si non evangelizavero!” (1 Cor 9,16). Haec est profecto ratio
ob quam Magisterium peculiari cura incubuit missioni evangelizatrici Ecclesiae
declarandae ac promovendae, in iis praesertim quae attinent ad religiosas
traditiones hominum totius orbis[3].
Attentis valoribus quos testantur et hominum consortioni conferre possunt,
traditiones huiusmodi modo aperto ac positivo respiciuntur in Declaratione
conciliari de Ecclesiae habitudine ad religiones non christianas, in qua
legitur: “Ecclesia catholica nihil eorum, quae in his religionibus vera et
sancta sunt, reicit. Sincera cum observantia considerat illos modos agendi et
vivendi, illa praecepta et doctrinas, quae, quamvis ab iis quae ipsa tenet et
proponit in multis discrepent, haud raro referunt tamen radium illius Veritatis,
quae illuminat omnes homines”[4].
Haec premens vestigia, Ecclesia, ut munus suum adimpleat nuntiandi Iesum
Christum, qui est “via et veritas et vita” (Io 14,6), utitur quoque
dialogo interreligioso, qui quidem, nedum in locum missionis ad gentes
substituatur, eam potius comitatur, propter illud “unitatis mysterium” ex quo
“consequitur ut omnes viri ac mulieres, qui salvi effecti sunt, participes
reddantur, modo licet differenti, eiusdem mysterii salutis in Christo Iesu per
Spiritum eius”[5]. Hic dialogus,
ad missionis Ecclesiae evangelizatricis partes pertinens[6],
secum fert dispositionem ad mente complectendum id quod alii tenent necnon
impulsionem versus mutuam communicationem, ita ut alter ab altero locupletetur,
in oboedientia erga verum et in observantia erga libertatem[7].
3. Peculiares autem exsurgunt quaestiones cum inter fidem christianam et alias
traditiones religiosas dialogus ad effectum deducitur ipsiusve natura altius
perscrutatur, quibus quaestionibus responsio quaeritur novas percurrendo vias,
propositiones afferendo et modos agendi proponendo, quae quidem omnia accurato
egent discrimine. Hac in expositione praesens Declaratio eo respicit, ut
Episcopis, theologis universisque catholicis fidelibus quaedam doctrinae capita
in memoriam reducantur, quae necessaria sunt omnino quaeque theologicam
ratiocinationem iuvare possunt ad solutiones inveniendas quae et veritatibus
fidei sint conformes et culturalibus exigentiis nostri temporis apte
accommodentur. Stylus expositivus
fini respondet propter quem praesens Declaratio lata est. Hoc enim documentum
non ea de causa foras datur, ut organica tractatio tradatur quaestionum de
mysterii Iesu Christi atque Ecclesiae unicitate et universalitate salvifica,
utve solutiones proponantur theologicis controversiis liberae disputationi
relictis, sed eo contra respicit, ut, patefactis nonnullis fundamentalibus
problematibus altiori indagationi adhuc subiciendis atque confutatis quibusdam
erroneis vel ambiguis sententiis, doctrina catholicae fidei hac de re iterum
proponatur. Quamobrem Declaratio vestigia premit doctrinae traditae in
praecedentibus Magisterii documentis, eum in finem ut veritates repetantur quae
ad Ecclesiae fidei patrimonium pertinent.
4. Perenne nuntium missionarium Ecclesiae in discrimine hodie ponitur a theoriis
indolis relativisticae, quae comprobare conantur pluralismum religiosum, non
solum de facto sed etiam de iure (vel de principio). Ideo
superatae a quibusdam censentur veritates cuiusmodi sunt indoles definitiva et
completa revelationis Iesu Christi, natura fidei christianae per respectum ad
adhaesionem aliis religionibus, inspiratio librorum Sacrae Scripturae, unitas
personalis inter Verbum aeternum et Iesum Nazarenum, unitas oeconomiae Verbi
incarnati et Spiritus Sancti, unicitas et universalitas salvifica mysterii Iesu
Christi, mediatio salvifica universalis Ecclesiae, inscindibilitas, quamvis in
distinctione, inter Regnum Dei, Regnum Christi et Ecclesiam, subsistentia unicae
Christi Ecclesiae in catholica Ecclesia.
Harum asseverationum veluti radices quaedam praesupposita exstant, indolis cum
philosophicae tum theologicae, quae intellectui ac receptioni veritatum
revelatarum obstant. Ex iis praesuppositis haec, inter alia, recenseri queunt:
persuasio de incomprehensibilitate et inexprimibilitate veritatis divinae etiam
ex parte revelationis christianae; mentis habitus relativisticus relate ad
veritatem, ita ut id quod verum est iuxta aliquos tale non sit iuxta alios;
radicalis oppositio quae fingitur inter formam mentis logicam occidentalem et
formam mentis symbolicam orientalem; subiectivismus eius qui, tenens rationem
unicum esse cognitionis fontem, “minus intuitum suum attollere in altiora posset
ut veritatem exsistentiae consequi auderet”[8];
difficultas intellegendi et accipiendi praesentiam in historia eventuum indolis
definitivae atque eschatologicae; metaphysica exinanitio eventus historicae
incarnationis Verbi aeterni, qui eventus reducitur ad meram apparitionem Dei in
historia; eclectismus eorum qui, in theologica pervestigatione, ideas assumunt e
diversis contextibus philosophicis et religiosis provenientibus, nulla facta
quaestione de earum cohaerentia et conexione systematica deque earum congruentia
cum christiana veritate; propensio, demum, ad sacram Scripturam legendam et
intellegendam extra Ecclesiae Traditionem et Magisterium.
Haec praesupposita, aspectus inter se differentes interdum induentia, quae
quandoque ut assertiones quandoque vero ut hypotheses proponuntur, fundamentum
constituunt quarundam theologicarum propositionum, iuxta quas christiana
revelatio et mysterium Iesu Christi ac Ecclesiae suam amittunt indolem veritatis
absolutae et universalitatis salvificae, vel saltem sub umbra dubii et
diffidentiae collocantur.
I. De plenitudine et indole definitiva revelationis Iesu Christi
5. Ut remedium afferatur huic formae mentis relativisticae, quae magis magisque
grassatur, opus est imprimis ut affirmetur indoles definitiva ac completa
revelationis Iesu Christi. Firmiter enim credendum est in mysterio
Iesu Christi, Filii Dei incarnati, qui est “via et veritas et vita” (Io
14,6), haberi revelationem plenitudinis veritatis divinae: “nemo novit Filium
nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare”
(Mt 11,27); “Deum nemo vidit umquam; Unigenitus Deus, qui est in sinu
Patris, ipse enarravit” (Io 1,18); “in ipso inhabitat omnis plenitudo
divinitatis corporaliter et estis in illo repleti” (Col 2,9-10).
In fidelitate erga
Dei verbum, Concilium Vaticanum II hoc docet: “Intima autem per hanc
revelationem tam de Deo quam de hominis salute veritas nobis in Christo
illucescit, qui mediator simul et plenitudo totius revelationis exsistit”[9].
Et idem Concilium asserit: “Iesus Christus ergo, Verbum caro factum, “homo ad
homines” missus “verba Dei loquitur” (Io 3,34), et opus salutare
consummat quod dedit ei Pater faciendum (cf. Io 5,36; 17,4). Quapropter
Ipse, quem qui videt, videt et Patrem (cf. Io 14,9), tota Suiipsius
praesentia ac manifestatione, verbis et operibus, signis et miraculis,
praesertim autem morte sua et gloriosa ex mortuis resurrectione, misso tandem
Spiritu veritatis, revelationem complendo perficit ac testimonio divino
confirmat. [...] Oeconomia ergo christiana, utpote foedus novum et definitivum,
numquam praeteribit, et nulla iam nova revelatio publica expectanda est ante
gloriosam manifestationem Domini nostri Iesu Christi (cf. I Tim 6,14 et
Tit 2,13)”[10].
Hac de causa in Litteris Encyclicis
Redemptoris missio iterum Ecclesiae proponitur munus nuntiandi
Evangelium ut veritatis plenitudinem: “Per hoc definitivum suae revelationis
Verbum, Deus plenissimo modo se ostendit; hominum generi dixit quis Ipse sit. Et
haec revelatio, qua Deus certe et definitive se patefecit, causa est praecipua
cur Ecclesia “sit, sua natura, missionaria”; unde non potest non proclamare
Evangelium, id est plenitudinem veritatis, quam Deus nobis de se significavit”[11].
Una ergo Iesu Christi revelatio “infert aliquam veritatem, universalem atque
ultimam, quae hominis mentem incitat ne umquam consistat”[12].
6. Ecclesiae igitur fidei opponitur thesis de indole limitata, incompleta et
imperfecta revelationis Iesu Christi, perinde ac si haec sit complementum
revelationis aliis in religionibus exstantis. Ratio ultima huiusmodi
asseverationis in eo inniteretur, quod a nulla historica religione Dei veritas
percipi et manifestari posset in sua universalitate et plenitudine, nec ideo a
christianismo, immo sed neque a Iesu Christo.
Haec cogitandi ratio penitus contradicit praecedentibus affirmationibus fidei,
iuxta quas in Iesu Christo salvifici Dei mysterii plena et completa exstat
revelatio. Proinde verba, opera et integer eventus historicus Iesu Christi,
quamvis limitibus subiciantur prout sunt humanae realitates, tamquam subiectum
tamen habent Personam divinam Verbi incarnati, “veri Dei et veri hominis”[13],
quapropter notam induunt definitivae ac plenae revelationis viarum Dei ad
hominum salutem, etiamsi altitudo ipsius divini mysterii maneat transcendens et
inexhauribilis. Veritas circa Deum nequaquam aboletur vel extenuatur eo quod
lingua humana exprimitur; remanet contra unica, plena et completa, quia qui
loquitur et agit Filius est Dei incarnatus. Propterea fides postulat ut
profiteamur Verbum carnem factum, in universo suo mysterio, ab incarnatione ad
glorificationem, fontem esse, participatum sed realem, necnon consummationem
omnis revelationis salvificae Dei ad homines[14];
profiteamur quoque necesse est Spiritum Sanctum, qui est Spiritus Christi, “in
omnem veritatem” (Io 16,13) docturum esse Apostolos et, per ipsos,
Ecclesiam universam in temporis decursu.
7. Adaequata ergo responsio ad Dei revelationem est “ oboeditio fidei
(Cf. Rom 1,5; Rom 16,26; 2Cor 10,5-6) qua homo se totum
libere Deo committit “plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium”
praestando et voluntarie revelationi ab Eo datae assentiendo”[15].
Fides est gratiae donum: “Quae fides ut praebeatur, opus est praeveniente et
adiuvante gratia Dei et internis Spiritus Sancti auxiliis, qui cor moveat et in
Deum convertat, mentis oculos aperiat, et det “omnibus suavitatem in
consentiendo et credendo veritati””[16].
Oboeditio fidei secum fert ut tamquam vera accipiatur Christi revelatio, de qua
Deus spondet, qui est ipsa Veritas[17]:
“Fides est imprimis adhaesio personalis hominis ad Deum; simul vero et
inseparabiliter est liber toti veritati a Deo revelatae assensus”[18].
Fides igitur, quae est “donum Dei” et “virtus supernaturalis ab Illo infusa”[19],
duplicem secum fert adhaesionem: et Deo, qui revelat, et veritati ab eo
revelatae, propter fidem quae praebetur Ei qui loquitur. Propterea “in nullum
alium credere debemus quam in Deum, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum”[20].
Firmiter ergo tenenda est distinctio inter fidem theologalem
et credulitatem quae invenitur in aliis religionibus. Dum enim fides
acceptio est, vi gratiae, veritatis revelatae, quae una sinit “nos in mysterium
ingredi intimum, cuius congruentem fovet intellectum”[21],
credulitas aliarum religionum tributa in complexu illo innititur experientiae et
cogitationis, qui divitiarum acervum sapientiae ac sensus religiosi efformat,
mente conceptum ab hominibus veritatem quaerentibus ab eisque ad effectum
deductum cum sese ad Divinum et Absolutum referunt[22].
Huiusmodi autem distinctio non semper prae oculis habetur in hodierno cogitandi
habitu, qua de causa fides theologalis, quae est acceptio veritatis revelatae a
Deo Uno et Trino, frequenter identificatur cum credulitate in aliis
religionibus, quae est contra experientia religiosa veritatem absolutam adhuc
quaerens, ad assensum tamen erga Deum sese revelantem nondum perveniens. Haec
est una ex causis propter quas propensio apud quosdam viget ad minuendas
differentias, quandoque ad extinctionem usque, christianismum inter et alias
religiones. 8. Proponitur
quoque hypothesis circa vim inspiratam textuum sacrorum aliarum religionum.
Agnoscendum est quidem aliqua elementa horum textuum esse de facto instrumenta,
per quae homines sane multi, saeculorum decursu, et potuerunt et hodie possunt
nutrire ac conservare suam cum Deo religionis relationem. Hac de causa, attentis
modis agendi, praeceptis atque doctrinis aliarum religionum, Concilium Vaticanum
II —uti supra recoluimus— de iisdem religionibus asseverat: “quamvis ab iis quae
ipsa [Ecclesia] tenet et proponit in multis discrepent, haud raro referunt tamen
radium illius Veritatis, quae illuminat omnes homines”[23].
Ecclesiae autem traditio tamquam textus inspiratos unice habet
canonicos libros Veteris et Novi Testamenti, quatenus ipsi a Spiritu Sancto sunt
inspirati[24]. Huiusmodi
traditionis vestigia premens, Concilium Vaticanum II, in Constitutione dogmatica
de divina Revelatione, hoc docet: “Libros enim integros tam Veteris quam Novi
Testamenti, cum omnibus eorum partibus, sancta Mater Ecclesia ex apostolica fide
pro sacris et canonicis habet, propterea quod, Spiritu Sancto inspirante
conscripti (cf. Io 20, 31; 2 Tim 3, 16; 2 Pt 1,19-21; 3,
15-16), Deum habent auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt”[25].
Hi quidem libri “veritatem, quam Deus nostrae salutis causa, Litteris Sacris
consignari voluit, firmiter, fideliter et sine errore docere profitendi sunt”[26].
Deus tamen, volens ad se omnes gentes in Christo vocare eisque plenitudinem suae
revelationis ac sui amoris communicare, praesens quoque efficitur multis modis
“non singulis solum hominibus, verum populis etiam per spiritales eorum
divitias, quas in primis necessarioque religiones testantur, licet “lacunas,
defectus et errores” contineant”[27].
Ideoque libri sacri aliarum religionum, qui de facto nutrimentum praebent earum
asseclis eorumque vitae rationem dirigunt, e Christi mysterio accipiunt illa
bonitatis et gratiae elementa, quae in ipsis inveniuntur.
II. Verbum incarnatum et Spiritus Sanctus in opere salutis
9. In theologica nostri temporis perquisitione Iesus Nazarenus frequenter
consideratur ut figura historica particularis, finita, revelatrix rei divinae
modo non exclusivo, sed complementario cum aliis figuris quae pariter
revelatrices et salvificae exsistimantur. Ideo Infinitum, Absolutum ultimumque
Dei Mysterium sese hominum generi manifestaret multis modis multisque historicis
figuris, quarum una esset Iesus Nazarenus. Magis definite, Ipse esset unus ex
pluribus vultibus per temporum decursum a Verbo assumptis, ut salvifice cum
hominibus communicaret. Praeterea,
ut salva maneant, ex altera parte, universalitas salutis christianae, ex altera
vero factum pluralismi religiosi, duplex proponitur oeconomia, nempe Verbi
aeterni oeconomia, quae valeat quoque extra Ecclesiam neque ullam cum ipsa
relationem habeat, atque oeconomia Verbi incarnati. Prior vim haberet
universalitatis potiorem quam altera, quae ad solos christianos restringeretur,
quamvis in ipsa Dei praesentia plenior esset.
10. Hae theses aperte discrepant a fide christiana. Firmiter enim
credenda est fidei doctrina quae profitetur Iesum Nazarenum, Mariae filium,
ipsumque solum, esse Patris Filium ac Verbum. Verbum, quod “erat in principio
apud Deum” (Io 1,2), ipsum est quod “caro factum est” (Io 1,14).
In “Iesu Christo, Filio Dei vivi” (Mt 16,16), “inhabitat omnis plenitudo
divinitatis corporaliter” (Col 2,9). Ipse est “Unigenitus Deus, qui est
in sinu Patris” (Io 1,18), Filius “dilectionis suæ, in quo habemus
redemptionem [...] quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare et per
eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quæ
in terris sive quæ in cælis sunt” ( Col 1,13-14.19-20).
Fidelitate servata erga Sacram Scripturam reiectisque interpretationibus
erroneis vel reductivis, Concilium Nicaenum I sollemniter proclamavit suam fidem
in “Iesum Christum, Filium Dei natum ex Patre unigenitum, hoc est de substantia
Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum de Deo vero, natum, non factum,
unius substantiae cum Patre : per quem omnia facta sunt, quae in caelo et in
terra; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, incarnatus
est et homo factus est, et passus est, et resurrexit tertia die, et ascendit in
caelos, venturus iudicare vivos et mortuos”[28].
Secundum id quod Patres docuerant, etiam Concilium Chalcedonense professum est
se “unum eundemque confiteri Filium Dominum nostrum Iesum Christum [...] eundem
perfectum in deitate, eundem perfectum in humanitate, Deum vere et hominem vere
[...] consubstantialem Patri secundum deitatem et consubstantialem nobis eundem
secundum humanitatem [...] ante saecula quidem de Patre genitum secundum
deitatem, in novissimis autem diebus eundem propter nos et propter nostram
salutem ex Maria virgine Dei genetrice secundum humanitatem”[29].
Quocirca Concilium Vaticanum II asserit de Iesu Christo —qui est “novissimus
Adam” et “imago Dei invisibilis” (Col 1, 15)—: “Ipse est homo perfectus,
qui Adae filiis similitudinem divinam, inde a primo peccato deformatam,
restituit. [...] Agnus innocens, sanguine suo libere effuso, vitam nobis meruit,
in Ipsoque Deus nos Sibi et inter nos reconciliavit et a servitute diaboli ac
peccati eripuit, ita ut unusquisque nostrum cum Apostolo dicere possit: Filius
Dei “dilexit me et tradidit semetipsum pro me” (Gal 2,20)”[30].
Hac eadem de re Ioannes Paulus II his verbis sese exprimit: “Fidei christianae
contrarium est quamquam inducere Verbi et Iesu Christi separationem [...]: Iesus
est Verbum caro factum, persona una et indivisibilis [...]. Non alius est
Christus, quam Iesus Nazarethanus, hicque Verbum Dei est homo factum pro salute
omnium. [...] Dum tendimus ad invenienda et aestimanda dona omne genus,
praesertim divitias spiritales, quae Deus omni populo dedit, non possumus ea a
Iesu Christo seiungere, qui in medio stat divini salutis consilii”[31].
Fidei quoque catholicae contradicit disiunctio inter actionem salvificam Verbi
qua talis et actionem salvificam Verbi quod caro factum est. Per
incarnationem enim opera salvifica omnia, quae Verbum Dei perficit,
efficiuntur semper in unitate cum humana natura, quam ad universorum hominum
salutem assumpsit. Subiectum unicum operans in duabus naturis, humana et divina,
persona est unica Verbi[32].
Componi ergo nequit cum Ecclesiae doctrina theoria illa quae Verbo qua tali
actuositatem salvificam tribuit, quae exerceatur “praeter” et “ultra” Iesu
Christi humanitatem, etiam post incarnationem[33].
11. Eadem ratione firmiter credenda est fidei doctrina circa unicitatem
oeconomiae salvificae, quam Deus Unus et Trinus voluit, cuius fons atque centrum
exstat mysterium incarnationis Verbi, mediatoris divinae gratiae in ordine
creationis ac redemptionis (cf. Col 1,15-20), in quo omnia recapitulantur
(cf. Eph 1,10), “qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et
sanctificatio et redemptio” (1 Cor 1,30). Christi enim mysterium
intrinseca praeditur unitate, quae ab electione aeterna in Deo ad parusiam usque
pertingit: “elegit nos in ipso [Pater] ante mundi constitutionem, ut essemus
sancti et immaculati in conspectu eius in caritate” (Eph 1,4); “in quo
etiam sorte vocati sumus, prædestinati secundum propositum eius, qui omnia
operatur secundum consilium voluntatis suæ” (Eph 1,11); “Nam, quos
praescivit [Pater], et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut
sit ipse primogenitus in multis fratribus; quos autem praedestinavit, hos et
vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et
glorificavit” (Rom 8,29-30).
In fidelitate erga divinam revelationem, Ecclesiae Magisterium firmiter
asseverat Iesum Christum esse universalem mediatorem ac redemptorem: “Verbum
enim Dei, per quod omnia facta sunt, Ipsum caro factum est, ita ut, perfectus
Homo, omnes salvaret et universa recapitularet. Dominus [...] est quem Pater a
mortuis suscitavit, exaltavit et a dextris suis collocavit, Eum vivorum atque
mortuorum iudicem constituens”[34].
Salvifica haec mediatio fert quoque secum unicitatem sacrificii redemptoris Iesu
Christi, summi ac aeterni sacerdotis (cfr. Hebr 6,20; 9,11; 10,12-14).
12. Est etiam qui proponat hypothesim de oeconomia quadam Spiritus Sancti,
indole praedita universaliore quam oeconomia Verbi incarnati, crucifixi et
resuscitati, quae asseveratio contradicit pariter catholicae fidei, utpote quae
teneat salvificam Verbi incarnationem eventum esse trinitarium. In Novo
Testamento mysterium Iesu Christi, Verbi incarnati, locus est praesentiae
Spiritus Sancti atque principium effusionis eius in hominum genus non solum in
temporibus messianicis (cf. Act 2,32-36; Io 7,39; 20,22; 1Cor
15,45), sed etiam in temporibus, quae eius adventum in historiam praecesserunt
(1 Cor 10,4; 1Petr 1,10-12).
Veritatem hanc fundamentalem Concilium Vaticanum II in conscientiam fidei
Ecclesiae revocavit. Cum enim salvificum Patris consilium erga universum hominum
genus exponit, Concilium intime et ab initio conectit Christi mysterium cum
mysterio Spiritus[35]. Opus
totum aedificationis Ecclesiae ex parte Iesu Christi Capitis, per saeculorum
decursu, consideratur tamquam effectio ab ipso in communione cum Spiritu eius
peracta [36].
Praeterea, ultra Ecclesiae fines visibiles, actio salvifica Iesu Christi, cum
Spiritu Eius et per Spiritum Eius, hominum genus universum pertingit. De
mysterio paschali agens, in quo Christus iam nunc credentes sibi vitaliter
sociat in Spiritu eisque spem confert resurrectionis, Concilium Vaticanum II
asserit: “Quod non tantum pro christifidelibus valet, sed et pro omnibus
hominibus bonae voluntatis in quorum corde gratia invisibili modo operatur. Cum
enim pro omnibus mortuus sit Christus cumque vocatio hominis ultima revera una
sit, scilicet divina, tenere debemus Spiritum Sanctum cunctis possibilitatem
offerre ut, modo Deo cognito, huic paschali mysterio consocientur”[37].
Patet igitur coniunctio inter mysterium salvificum Verbi incarnati et mysterium
Spiritus Sancti, quippe quod nonnisi in id respiciat, ut nempe influxus
salvificus Filii, hominis facti, ad effectum adducatur in vita cunctorum
hominum, qui ad unam eandemque metam a Deo vocantur, sive tempore ipsi
praecesserint adventum Verbi hominis facti sive post Eius incarnationem vitam in
historiae cursu agant: iis omnibus animator exstat Spiritus Patris, quem Filius
hominis sine mensura donat (cf. Io 3,34).
Hac de causa Ecclesiae Magisterium temporis recentioris firmiter ac dilucide
veritatem proclamat unius atque unicae divinae oeconomiae: “Praesentia et actio
Spiritus non tantum singulos homines contingunt, sed et societatem et historiam,
populos, culturas, religiones [...]. Christus a mortuis suscitatus per virtutem
Spiritus sui in cordibus hominum operatur [...]. Idem Spiritus Sanctus spargit
“semina Verbi”, quae sunt in ritibus et in culturis, eaque recludit ad
maturitatem in Christo”[38].
Quamquam functionem agnoscit historico-salvificam Spiritus in mundo universo et
in cuncta hominum generis historia[39],
Magisterium tamen asseverat: “Spiritus hic idem est qui in incarnatione, in
vita, in morte et resurrectione Iesu est operatus quique in Ecclesia operatur.
Non alternat igitur cum Christo, nec explet inane quiddam quod interdum esse
putatur inter Christum et Logon. Quod Spiritus in cordibus hominum operatur, in
culturis et in religionibus, ad evangelium praeparat, nec potest necessitudinem
non habere cum Christo, Verbo carne facto Spiritus actione, “ut, perfectus homo,
omnes salvaret et universa recapitularet””[40].
Ut omnia ergo breviter colligantur, dicendum est actionem Spiritus non collocari
ultra vel prope Christi actionem. De unica enim agitur Dei Unius et Trini
salvifica oeconomia, quae ad rem deducitur in mysterio incarnationis, mortis et
resurrectionis Filii Dei et Spiritu Sancto cooperante efficitur, quaeque in suo
effectu salvifico ad homines cunctos et ad universum mundum pertingit: “Homines
ergo cum Deo communicare non possunt nisi per Christum, Spiritu Sancto movente”[41].
III. De unicitate et universalitate mysterii salvifici Iesu Christi
13. Semel atque iterum thesis sustinetur negans unicitatem et
universalitatem salvificam mysterii Iesu Christi. Haec autem sententia biblico
fundamento prorsus est destituta. Re enim vera, ut elementum perenne fidei
Ecclesiae, firmiter credenda est veritas Iesu Christi, Filii Dei, Domini
et unici Salvatoris, qui, in suo eventu incarnationis, mortis ac resurrectionis
ad apicem adduxit salutis historiam, quae suam plenitudinem suumque centrum in
ipso habet. Novi Testamenti verba
id clare testantur: “Pater misit Filium salvatorem mundi” (1Io 4,14);
“Ecce Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi” (Io 1,29). Synedrium
alloquens ad explanandam sanationem hominis claudi a nativitate, in nomine Iesu
effectam (cf. Act 3, 1-8), Petrus dicit: “Et non est in alio aliquo
salus, nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos
salvos fieri” (Act 4,12). Idem apostolus de Iesu Christo addit: “hic est
omnium Dominus”; “constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum”, quapropter
possunt “remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in
eum” (cf. Act 10,36. 42.43).
Paulus haec ad Corinthios scribit: “Nam et si sunt, qui dicantur dii sive in
caelo sive in terra, siquidem sunt dii multi et domini multi, nobis tamen unus
Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per
quem omnia et nos per ipsum” (1Cor 8,5-6). Etiam Ioannes apostolus
asseverat: “Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut
omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non enim misit
Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum” (Io
3,16-17). In Novo Testamento universalis Dei voluntas salvifica arte conectitur
cum unica Christi mediatione: “[Deus] omnes homines vult salvos fieri et ad
agnitionem veritatis venire. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum,
homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus” (1Tim
2,4-6). Hac conscientia innixi de
dono salutis unico et universali a Patre dato per Iesum Christum in Spiritu (cf.
Eph 1,3-14), priores christiani Israeli ostenderunt adimpletionem salutis,
quae ultra Legem pertingebat, et occurrerunt quoque mundo pagano temporis sui,
qui per plures deos salvatores salutem appetebat. Hoc fidei patrimonium a
recentiore Ecclesiae Magisterio iterum propositum est: “Credit autem Ecclesia
Christum, pro omnibus mortuum et resuscitatum (cf. 2Cor 5,15), homini
lucem et vires per Spiritum suum praebere ut ille summae suae vocationi
respondere possit; nec aliud nomen sub caelo datum esse hominibus, in quo
oporteat eos salvos fieri (cf. Act 4,12). Similiter credit clavem,
centrum et finem totius humanae historiae in Domino ac Magistro suo inveniri”[42].
14. Veritas est fidei catholicae, ideoque firmiter credenda, universalem
voluntatem salvificam Dei Unius et Trini offerri et compleri semel pro semper in
mysterio incarnationis, mortis et resurrectionis Filii Dei.
Attento hoc fidei elemento, theologia nostri temporis, dum meditatur circa
praesentiam aliarum de re religiosa experientiarum necnon circa earum
significationem in consilio Dei salvifico, ad explorandum impellitur an et quo
modo figurae atque elementa positiva aliarum religionum ad divinum salutis
propositum pertineant. Hoc in studio atque hac in meditatione theologicae
pervestigationi amplissimus patet campus sub Ecclesiae Magisterii ductu. Etenim
Concilium Vaticanum II his verbis nos docet: “unica mediatio Redemptoris non
excludit, sed suscitat variam apud creaturas participatam ex unico fonte
cooperationem”[43]. Altius
quidem perscrutandum est quid significet haec mediatio participata, cuius
supremum principium unica Christi mediatio exstet semper necesse est: “Si non
exclusae sunt mediationes participatae diversi generis et ordinis, hae attamen
significationem trahunt et vim a mediatione Christi, nec pares haberi possunt
nec perfectivae”[44]. Fidei
autem christianae et catholicae solutiones illae contradicunt, quae actionem
quandam salvificam Dei extra unicam Christi mediationem proponant.
15. Haud infrequenter suggeritur ut in re theologica verba vitentur qualia sunt
“unicitas”, “universalitas” vel “indoles absoluta”, quorum usus insinuare
videtur nimium accentum circa significationem et vim eventus salvifici Iesu
Christi per comparationem cum aliis religionibus. Re autem vera hic dicendi
modus simpliciter exprimit fidelitatem erga revelationem, quia aliud non est
nisi explicatio ipsorum fidei fontium. Ab initio enim communitas credentium Iesu
Christo agnovit vim salvificam talem, ut ipse solus, qua Filius Dei homo factus,
crucifixus ac resuscitatus —propter missionem a Patre receptam atque in potentia
Spiritus Sancti—, munus habeat dono dandi revelationem (cf. Mt 11,27) et
vitam divinam (cf. Io 1,12; 5,25-26; 17,2) universo hominum generi
hominibusque singulis. Hac de re
dici potest ac debet Iesum Christum, quoad humanum genus eiusque historiam,
praeditum esse significatione ac vi quae prorsus sunt singulares et unicae, ad
ipsum solum pertinentes, exclusivae, universales atque absolutae. Iesus enim est
Verbum Dei homo factum propter omnium hominum salutem. Hanc fidei conscientiam
exprimens, Concilium Vaticanum II docet: “Verbum enim Dei, per quod omnia facta
sunt, Ipsum caro factum est, ita ut, perfectus Homo, omnes salvaret et universa
recapitularet. Dominus finis est humanae historiae, punctum in quod historiae et
civilizationis desideria vergunt, humani generis centrum, omnium cordium gaudium
eorumque appetitionum plenitudo. Ille est quem Pater a mortuis suscitavit,
exaltavit et a dextris suis collocavit, Eum vivorum atque mortuorum iudicem
constituens”[45]. “Ipsa haec
unica Christi singularitas ei significationem confert absolutam et universalem,
unde, dum in historia est, centrum est et finis eiusdem historiae: “Ego Alpha et
Omega, primus et novissimus, principium et finis” (Ap 22,13)”[46].
IV. De Ecclesiae unicitate et unitate
16. Dominus Iesus, unicus Salvator, non quandam discipulorum communitatem
adunavit, sed Ecclesiam instituit ut mysterium salvificum: Ipse est in
Ecclesia et Ecclesia in Ipso est (cf. Io 15,1 ss.; Gal 3,28;
Eph 4,15-16;Act 9,5); quapropter plenitudo mysterii salvifici Christi ad
Ecclesiam quoque pertinet, quae modo inseparabili Domino suo coniungitur. Iesus
Christus enim suam praesentiam suumque salutis opus in Ecclesia et per Ecclesiam
persequitur (cf. Col 1,24-27)[47],
quae est Corpus eius (cf. 1Cor 12,12-13.27; Col 1,18)[48].
Sicut vero caput et membra corporis vivi haud quidem identificantur sed neque
separari possunt, Christus et Ecclesia confundi sane nequeunt, sed invicem
disiungi non possunt, ita ut unicum “Christum totalem” constituant[49].
Eadem haec inseparabilitas in Novo Testamento exprimitur quoque mediante
analogia qua Ecclesia Sponsa dicitur Christi (cf. 2 Cor 11,2;
Eph 5,25-29; Ap 21,2.9)[50].
Quocirca, in conexione cum unicitate et universalitate mediationis salvificae
Iesu Christi, tamquam veritas fidei catholicae firmiter credenda est
unicitas Ecclesiae ab ipso conditae. Sicut unus est Christus, unum solummodo
Corpus eius exstat, unaque eius Sponsa: “una Ecclesia catholica et apostolica”[51].
Praeterea, promissiones Domini se Ecclesiam suam nunquam derelicturum (cf. Mt
16,18; 28,20) seque eam cum Spiritu suo esse semper ducturum (cf. Io
16,13), id secum ferunt ut, secundum catholicam fidem, unicitas et unitas, non
secus atque ea omnia quae ad Ecclesiae integritatem pertinent, nunquam sint
defuturae[52].
Fideles profiteri tenentur historicam vigere continuitatem —in
successione apostolica radicatam[53]—
inter Ecclesiam a Christo conditam et Ecclesiam catholicam: “Haec est unica
Christi Ecclesia [...] quam Salvator noster, post resurrectionem suam Petro
pascendam tradidit (cf. Io 21,17), eique ac ceteris Apostolis
diffundendam et regendam commisit (cf. Mt 28,18 ss.), et in perpetuum ut
columnam et firmamentum veritatis erexit (cf. 1Tim 3,15). Haec Ecclesia,
in hoc mundo ut societas constituta et ordinata, subsistit in Ecclesia
catholica, a Successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata”[54].
Verbis “subsistit in” Concilium Vaticanum II duas voluit doctrinales
affirmationes invicem componere: altera ex parte, Christi Ecclesiam, non
obstantibus christianorum divisionibus, solummodo in Ecclesia Catholica plene
exsistere pergere; ex altera vero inveniri “extra eius compaginem elementa plura
sanctificationis et veritatis”[55],
videlicet in Ecclesiis et Communitatibus ecclesialibus nondum in plena
communione cum Ecclesia Catholica[56].
Sed, ad postremas quod attinet, affirmandum est earum virtutem derivari “ab ipsa
plenitudine gratiae et veritatis quae Ecclesiae catholicae concredita est”[57].
17. Unica ergo est Christi Ecclesia, subsistens in Ecclesia Catholica, cuius
moderatio spectat ad Petri Successorem et ad Episcopos in communione cum eo[58].
Ecclesiae illae quae, licet in perfecta communione cum Ecclesia Catholica non
sint, eidem tamen iunguntur vinculis strictissimis, cuiusmodi sunt successio
apostolica et valida Eucharistiae celebratio, verae sunt Ecclesiae particulares[59].
Quapropter in his quoque Ecclesiis praesens est et operatur Christi Ecclesia,
quantumvis plena desit communio cum Ecclesia Catholica, eo quod ipsae doctrinam
catholicam non acceptant de Primatu, quem, ex Dei consilio, Episcopus Romanus
obiective possidet et in Ecclesiam universam exercet[60].
Illae vero Communitates ecclesiales, quae validum Episcopatum et genuinam ac
integram substantiam eucharistici mysterii non servant,[61]
sensu proprio Ecclesiae non sunt; attamen qui baptizati sunt iis in
Communitatibus Baptismate Christo incorporantur, et ideo in quadam cum Ecclesia
communione, licet imperfecta, exstant[62].
Per se enim Baptismus tendit ad perfectionem vitae in Christo per integram fidei
professionem, Eucharistiam et plenam communionem in Ecclesia[63].
“Quare christifidelibus sibi fingere non licet Ecclesiam Christi nihil aliud
esse quam summam quandam –divisam quidem, sed adhuc aliqualiter unam–
ecclesiarum et communitatum ecclesialium; ac minime iis liberum est tenere
Christi Ecclesiam hodie iam nullibi vere subsistere, ita ut nonnisi finis
existimanda sit, quem omnes Ecclesiae et communitates quaerere debeant”[64].
Re quidem vera “elementa huius Ecclesiae iam datae exsistunt, in sua plenitudine
coniuncta, in Ecclesia catholica et, sine hac plenitudine, in ceteris
Communitatibus”[65]. Quocirca
“Ecclesiae et Communitates seiunctae, etsi defectus illas pati credimus,
nequaquam in mysterio salutis significatione et pondere exutae sunt. Iis enim
Spiritus Christi uti non renuit tamquam salutis mediis, quorum virtus derivatur
ab ipsa plenitudine gratiae et veritatis quae Ecclesiae catholicae concredita
est”[66].
Unitatis defectus inter christianos vulnus est quidem Ecclesiae illatum;
haud sane quia ipsa amittit suam unitatem, sed “quatenus illa impeditur ab
universalitate sua plene in historia consummanda”[67].
V. De Ecclesia ut Regno Dei et Christi Regno
18. Ecclesia “missionem accipit Regnum Christi et Dei annuntiandi et in omnibus
gentibus instaurandi, huiusque Regni in terris germen et initium constituit”[68].
Ex altera parte, Ecclesia est “sacramentum seu signum et instrumentum intimae
cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis”[69];
ipsa est igitur Regni signum ac instrumentum, in id vocata ut ipsum nuntiet
atque instauret. Ex altera autem parte, Ecclesia est “de unitate Patris et Filii
et Spiritus Sancti plebs adunata”[70];
ipsa est proinde “Regnum Christi iam praesens in mysterio”[71],
cuius ideo germen et initium constituit. Regnum enim Dei
dimensionem habet eschatologicam: est quidem res in tempore praesens, sed plena
eius effectio eveniet tantummodo cum historia ad finem seu completionem
perveniat[72].
Ex textibus biblicis atque ex Patrum testimoniis, non secus atque ex Ecclesiae
Magisterii documentis, sensus univoci non eruuntur expressionum Regnum
Coelorum, Regnum Dei et Regnum Christi neve de earum cum Ecclesia
conexione, utpote quae mysterium et ipsa sit quod plene in conceptu humano
concludi non valet. Variae ergo possunt his de rebus theologicae explanationes
exstare. Nulli autem ex iis explanationibus, quae possibiles sunt, eo pervenire
licet, ut intimam conexionem inter Christum, Regnum et Ecclesiam quodam modo
neget vel vacuefaciat. “Illud namque [Regnum] nec a Christo nec ab Ecclesia
seiungi potest [...]. Si Regnum a Iesu separatur, non iam exsistit Regnum Dei ab
eo revelatum et fit ut in malam partem tum Regni significatio accipiatur, quod
periculum est ne mutetur in institutum modo humanum et ideologicum, tum Christi
natura, qui non apparet cui omnia subiecta esse debent (cf. 1Cor 15,27).
Item non potest Regnum ab Ecclesia separari. Certe, Ecclesia non est ipsa
sibimet finis, cum sit ad Regnum Dei ordinata, cuius est germen, signum et
instrumentum. Sed, etsi a Christo distinguitur et a Regno, Ecclesia est
indissolubili modo utrique coniuncta”[73].
19. Affirmatio autem conexionis nunquam separabilis Ecclesiam inter et Regnum
minime significat ut praetereatur Regnum Dei —etsi in momento suo historico
ipsum consideretur— non identificari cum Ecclesia in eius realitate visibili ac
sociali. Excludendum enim non est “opus Christi et Spiritus extra visibiles
[...] fines [Ecclesiae]”[74].
Huius quoque rei ratio habenda est, quod nempe “Regnum ad omnes pertinet:
personam humanam, societatem, mundum universum. Pro Regno operari idem est ac
divinum dynamismum agnoscere et fovere, qui in historia humana est eamque
immutat. Regnum aedificare idem est ac moliri liberationem a malo, qualecumque
hoc est. Breviter, Regnum Dei est plena eius consilii manifestatio et effectio”[75].
Cum rationes considerantur inter Regnum Dei, Regnum Christi et Ecclesiam
intercedentes, partiales ac unilaterales exaltationes vitentur oportet, quales
proponuntur ab iis quorum “notiones consulto Regnum amplificant et se
profitentur “regnicentricas”, in lucem proferunt imaginem Ecclesiae non de se
sollicitae, sed ex toto deditae Regno testificando eique serviendo. “Ecclesia
haec est pro aliis”, dicitur, sicut Christus “homo est pro aliis”. [...] Hae
notiones simul partes utiles, simul partes nocivas ostendunt. Imprimis, Christum
silent: Regnum, de quo loquuntur, “theocentrismo” nititur, quod, dicunt,
Christus intellegi non possit nisi ab iis, qui fidem sequantur christianam, cum
populi, culturae et religiones diversae possint sibi occurrere in unico ente
divino, qualecumque sit nomen eius. Eandem ob causam eae mysterium anteferunt
creationis, quae in varietatibus culturarum et religionum apparet, sed mysterium
silent redemptionis. Praeterea, Regnum, quale ipsi intellegunt regnum, ad
excludendam inducit aut ad minus existimandam Ecclesiam, ob renisum contra
quendam “ecclesiocentrismum” praeteriti temporis, et quia Ecclesiam tantummodo
signum putant, et quidem ambiguitatis non expers”[76].
Hae theses fidei catholicae contradicunt, quia unicitatem negant relationis quam
Christus et Ecclesia cum Regno Dei habent.
VI. De Ecclesia deque religionibus ad salutem quod attinet
20. Ex iis quae supra memoravimus signa quaedam profluunt necessaria ad viam
indicandam a theologica pervestigatione percurrendam quo altius ipsa perquirat
rationes Ecclesiae atque religionum cum aeterna salute.
Imprimis, firmiter credendum est “Ecclesiam hanc peregrinantem
necessariam esse ad salutem. Unus enim Christus est Mediator ac via salutis, qui
in Corpore suo, quod est Ecclesia, praesens nobis fit; Ipse autem necessitatem
fidei et baptismi expressis verbis inculcando (cf. Mc 16,16; Io
3,5), necessitatem Ecclesiae, in quam homines per baptismum tamquam per ianuam
intrant, simul confirmavit”[77].
Haec doctrina universali voluntati Dei salvificae non opponitur (cfr. 1Tim
2,4), quapropter “necesse est duae hae veritates coniunctae teneantur, videlicet
vera possibilitas salutis in Christo pro omnibus hominibus et Ecclesiae
necessitas ad hanc salutem”[78].
Exstat Ecclesia “universale salutis sacramentum”[79],
utpote quae, arcano modo semper coniuncta cum Christo Salvatore Capite suo eique
subordinata, artam in Dei consilio servat relationem cum uniuscuiusque hominis
salute[80]. Quoad eos qui
formaliter et visibiliter membra Ecclesiae non sunt, “Christi salus patens est
per gratiam quae, quamquam arcanam habet necessitudinem cum Ecclesia, in hanc
tamen formali ratione eos non introducit, sed modo illuminat congruenti eorum
interiori condicioni rerumque temporumque adiunctis. Gratia haec a Christo
venit, fructus est eius sacrificii et a Spiritu Sancto communicatur”[81].
Arta relatione ipsa coniungitur cum Ecclesia, quippe quae “ex missione Filii
missioneque Spiritus Sancti originem ducat secundum Propositum Dei Patris”[82].
21. Circa modum vero quo gratia Dei salvifica —quae donatur semper per
Christum in Spiritu habetque arcanam cum Ecclesia relationem— ad singulos non
christianos pervenit, Concilium Vaticanum II asseruit tantum Deum eam largiri
“viis sibi notis”[83]. Scientia
theologica in eo nunc versatur, ut rem hanc altius perquirat. Theologicum
huiusmodi studium fovendum est quidem, quia absdubio suam habet utilitatem eum
in finem ut melius intellegantur consilia Dei salvifica necnon viae quibus ipsa
ad effectum deducuntur. At vero, attentis iis quae hactenus memorata sunt circa
Christi mediationem necnon circa “necessitudinem singularem et unicam”[84]
qua Ecclesia iungitur cum Regno Dei inter homines —quod ultimatim Regnum est
Christi universalis salvatoris—, liquet contrarium esse fidei catholicae
Ecclesiam effingere tamquam unam ex viis salutis, simul cum iis quae
efficiuntur ab aliis religionibus, quae prope Ecclesiam, veluti eius
complementum, collocarentur, immo vero veluti eidem aequipollentes quoad
substantiam, licet cum ipsa versus Dei Regnum eschatologicum coeuntes.
Variae religiosae traditiones continent profecto atque offerunt religiositatis
elementa quae a Deo procedunt[85]
quaeque partem efficiunt operis “quod Spiritus in cordibus hominum operatur, in
culturis et in religionibus”[86].
Re quidem vera preces quaedam atque ritus nonnulli aliarum religionum partes
induere possunt evangelicae praeparationis, quatenus viae sunt vel paedagogiae
quibus hominum corda impelluntur ut actioni Dei sese aperiant[87].
At vero iisdem tribui nequit divina origo neve efficacia illa ex opere
operato, quae christianorum sacramentorum est propria[88].
Nequit praeterea ignorari alios ritus, utpote qui superstitionibus aliisve
erroribus innitantur (cf. 1Cor 10, 20-21), aeternae saluti potius obstare[89].
22. Iesu Christi salvatoris adventu, voluit Deus ut Ecclesia ab eo condita
instrumentum esset ad salutem universi humani generis (cfr. Act
17,30-31)[90]. Dum assertione
huius veritatis ad fidem pertinentis nihil adimitur sincerae aestimationi qua
Ecclesia prosequitur religiones mundi huius nostri, simul vero a radice
excluditur mentis ille habitus “relativismi religiosi vestigiis impressus, qui
ad putandum inducit “aliam religionem tantidem esse ac aliam””[91].
Verum est quidem aliarum religionum asseclas gratiam divinam accipere posse, at
non minus verum est eos in statu gravis penuriae obiective versari per
comparationem cum statu eorum qui, in Ecclesia, mediorum salutis plenitudine
fruuntur[92]. Memores autem sint
oportet omnes Ecclesiae filii “condicionem suam eximiam non propriis meritis,
sed peculiari gratiae Christi esse adscribendam; cui si cogitatione, verbo et
opere non respondent, nedum salventur, severius iudicabuntur”[93].
Bene ergo intellegitur qua de causa Ecclesia, iuxta Domini mandatum (cf. Mt
28, 19-20) et tamquam officium profluens ex amore erga universos homines,
“annuntiat et annuntiare tenetur indesinenter Christum, qui est “via et veritas
et vita” (Io 14,6), in quo homines plenitudinem vitae religiosae
inveniunt, in quo Deus omnia Sibi reconciliavit”[94].
Missio ad gentes, etiam per dialogum interreligiosum ad effectum adducenda, “vim
suam et necessitatem hodie sicut et semper integram servat”[95].
Re enim vera “Deus “omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis
venire” (1Tim 2,4). Deus vult omnium salutem per veritatis
agnitionem. Salus in veritate invenitur. Qui motioni Spiritus veritatis
oboediunt, sunt iam in salutis via; sed Ecclesia, cui haec veritas concredita
est, eorum optato debet occurrere ut eisdem eam afferat. Quia ipsa consilium
salutis credit universale, missionaria esse debet”[96].
Dialogus ergo, quamvis missionis evangelizatricis elementum efficiat, pars est
solummodo officii ab Ecclesia adimplendi in missione eius ad gentes[97].
Aequalitas, quae ad dialogum requiritur, non ad doctrinae argumentum ac
materiam attinet, eoque minus ad Iesum Christum —qui est ipse Deus Homo factus—
per comparationem cum aliarum religionum conditoribus, sed solummodo ad parem
partium dignitatem sese refert. Caritate enim atque observantia erga libertatem
ducta[98], Ecclesia persentit
primarias suas esse partes cunctis hominibus veritatem nuntiare definitive a
Domino revelatam necnon necessitatem proclamare conversionis ad Iesum Christum
et adhaesionis Ecclesiae per Baptismum aliaque sacramenta, ut quis plene
participet communionem cum Deo Patre, Filio et Spiritu Sancto. Praeterea,
certitudo de voluntate Dei salvifica universali, nedum officio obstet nuntiandi
salutem et conversionem ad Dominum Iesum Christum, ipsum potius auget.
Conclusio
Declaratio haec, quae veritates quasdam fidei in memoriam revocat atque
explanat, vestigia premere conatur Pauli Apostoli, qui ad Corinthios scribens
asseruit: “Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus
mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas” (1Cor 15,3). Attentis enim
quibusdam propositionibus incertis vel erroneis, theologica pervestigatio
incitatur ad fidem Ecclesiae iterum confirmandam atque ad rationem suae spei
reddendam modo persuasivo atque efficaci.
De vera religione agentes, Concilii Vaticani II Patres asseruerunt: “Hanc unicam
veram Religionem subsistere credimus in catholica et apostolica Ecclesia, cui
Dominus Iesus munus concredidit eam ad universos homines diffundendi, dicens
Apostolis: “Euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis” (Mt
28,19-20). Homines vero cuncti tenentur veritatem, praesertim in iis quae Deum
Eiusque Ecclesiam respiciunt, quaerere eamque cognitam amplecti ac servare”[99].
Iesu Christi revelatio pergit esse in historia “verum veluti astrum
conductorium”[100] universi
humani generis, quia “veritas, quae Christus est, ubique auctoritate universali
se imponit”[101]. Christianum
enim mysterium limites quoscumque temporis et spatii supergreditur atque humanae
familiae unitatem efficit: “Locis ex diversis ac consuetudinibus omnes in
Christo ad unitatem participandam familiae filiorum Dei vocantur [...]. Iesus
divisionis parietes diruit et peculiari consummatoque modo per participationem
sui mysterii unitatem efficit. Haec unitas tam est alta ut cum sancto Paulo
effari possit Ecclesia: “Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis
concives sanctorum et domestici Dei” (Eph 2,19)”[102].
Hanc Declarationem in Conventu Plenario huius Congregationis deliberatam, Summus
Pontifex Ioannes Paulus PP. II, in Audientia infrascripto Cardinali Praefecto
Congregationis pro Doctrina Fidei concessa die 16 iunii anni 2000, certa
scientia et auctoritate Sua apostolica ratam habuit, confirmavit et publici
iuris fieri iussit. Romae, ex Aedibus Congregationis pro
Doctrina Fidei, die 6 Augusti, in Festo Transfigurationis Domini, anno 2000.
JOSEPH Card. RATZINGER Praefectus
THARSICIUS BERTONE, S.D.B.
Archiep. emeritus Vercellarum a Secretis
[1] Conc. Constantinopolitanum I, Symbolum Constantinopolitanum:
DS 150.
[5] Pont. Cons. pro dialogo inter religiones et Congr. pro gentium
evangelizatione, Instr. Dialogo e annuncio, n. 29: AAS 84 (1992)
414-446; cf. Conc. Vat. II, Const. past.
Gaudium et spes, n. 22.
[7] Cf. Pont. Cons. pro dialogo inter religiones et Congr. pro
gentium evangelizatione, Instr. Dialogo e annuncio, n. 9.
[13] Symbolum Chalcedonense: DS 301. Cf. S. Athanasius
Alexandrinus, De Incarnatione, 54, 3: SC 199, 458.
[23] Conc. Vat. II, Decl.
Nostra aetate, n. 2. Cf. etiam Conc. Vat. II, Decr.
Ad gentes, n. 9, ubi agitur de bonis quae habentur “in propriis
ritibus et culturis populorum”; Const. dogm.
Lumen gentium, n. 16, quo in loco mentio fit de elementis boni
atque veri inter non christianos exsistentibus, quae considerari queunt
ut praeparatio ad Evangelium accipiendum.
[24] Cf. Conc. Tridentinum, Decr. De libris sacris et de
traditionibus recipiendis: DS 1501; Conc. Vat. I, Const. dogm.
Dei Filius, cap. 2: DS 3006.
[28] Conc. Nicaenum I: DS 125.
[29] Conc. Chalcedonense: DS 301.
[32] Cf. S. Leo Magnus, Tomus ad Flavianum: DS 294.
[33]Cf. S. Leo Magnus, Litterae “Promisisse me memini” ad Leonem
I imp.: DS 318: “In tantam unitatem ab ipso conceptu Virginis
deitate et humanitate conserta, ut nec sine homine divina, nec sine Deo
agerentur humana”. Cf. etiam ib.: DS 317.
[34] Conc. Vat. II, Const. past.
Gaudium et spes, n. 45. Cf. etiam Conc. Tridentinum, Decr. De
peccato originali, n. 3: DS 1513.
[36] Cf. ib, n. 7. Cf. S. Irenaeus, qui affirmabat: “[in
Ecclesia] deposita est communicatio Christi, id est Spiritus Sanctus” (Adversus
haereses III, 24, 1: SC 211, 472).
[38] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl.
Redemptoris missio, n. 28. Ad verba “semina Verbi”, cf. etiam S.
Iustinus, 2 Apologia 8, 1-2; 10, 1-3; 13, 3-6: ed. Goodspeed, pp.
84; 85; 88-89.
[42] Conc. Vat. II, Const. past.
Gaudium et spes, n. 10. Cf. S. Augustinus qui affirmabat extra
Christum, viam universalis salutis, qui “numquam generi humano defuit,
nemo liberatus est, nemo liberatur, nemo liberabitur”: De Civitate
Dei, 10, 32, 2: CCL 47, 312.
[45] Conc. Vat. II, Const. past.
Gaudium et spes, n. 45. Necessaria atque absoluta singularitas
ac universalitas Christi in humana historia bene a S. Irenaeo
exprimuntur cum praeeminentiam contemplatur Iesu quatenus Ipse est
Primogenitus: “in coelis, quoniam primogenitus-primitivus consilii
Patris, Verbum perfectum omnia gubernans et lege statuens; super terram,
quoniam primogenitus erat Virginis, iustus homo, sanctus, colens Deum,
bonus, placens Deo, perfectus omnimodo; salvans omnes qui sequuntur eum
ab inferno quoniam primogenitus mortuorum ipse et dux-princeps vitae
Dei” (Demonstratio, 39: SC 406, 138).
[49] Cf. S. Augustinus, Enarrat. in Psalmos, Ps. 90, Sermo
2, 1: CCL 39, 1266; S. Gregorius Magnus, Moralia in Iob,
Praefatio, 6, 14: PL 75, 525; S. Thomas Aq., Summa Theologiae,
III, q. 48, a. 2 ad 1.
[51] Symbolum fidei: DS 48. Cf. Bonifatius VIII, Bulla
Unam Sanctam: DS 870-872; Conc. Vat. II, Const. dogm.
Lumen gentium, n. 8.
[52] Cf. Conc. Vat. II, Decr.
Unitatis redintegratio, n. 4; Ioannes Paulus II, Litt. Encycl.
Ut unum sint, n. 11: AAS 87 (1995) 921-982.
[53] Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm.
Lumen gentium, n. 20; cf. etiam S. Irenaeus, Adversus
haereses, III, 3, 1-3: SC 211, 20-44; S. Cyprianus, Epist.
33, 1: CCL 3B, 164-165; S. Augustinus, Contra advers. legis et
prophet., 1, 20, 39: CCL 49, 70.
[56] Sensui igitur authentico textus conciliaris eorum interpretatio
contradicit qui ex verbis subsistit in thesim effingunt iuxta
quam unica Christi Ecclesia possit quoque subsistere in Ecclesiis et
Communitatibus ecclesialibus non catholicis. “Idcirco ergo Concilium
elegit verbum “subsistit”, ut patefaceret unam exsistere verae Ecclesiae
“subsistentiam”, dum extra eius visibilem compaginem exsistunt tantumodo
“elementa Ecclesiae”, quae —cum sint elementa ipsius Ecclesiae— versus
Ecclesiam catholicam tendunt ad eandemque ducunt” (Congr. pro Doctrina
Fidei, Notificazione sul volume “Chiesa: carisma e potere” del P.
Leonardo Boff: AAS 77 [1985] 756-762).
[60] Cf. Conc. Vat. I, Const. dogm. Pastor aeternus: DS
3053-3064; Conc. Vat. II, Const. dogm.
Lumen gentium, n. 22.
[70] Ib., n. 4. Cf. S. Cyprianus, De Dominica oratione,
23: CCL 3/A, 105.
[72] Cf.
Ib., n. 9. Cf. etiam precem Deo factam quae habetur in
Didaché 9, 4: Funk 1, 20: “colligatur ecclesia tua a finibus terrae
in regnum tuum”, et ib., 10, 5: Funk 1, 22: “Recordare, Domine,
ecclesiae tuae… et collige eam a quattuor ventis sanctificatam in regnum
tuum quod ei parasti”.
[73] Ioannes Paulus II, Litt. Encycl.
Redemptoris missio, n. 18. Cf. Exhort. Ap. Ecclesia in Asia,
n. 17: in “L’Osservatore Romano”, 7/11/1999. Regnum ita est a Christo
inseparabile, ut, quodam sensu, cum Ipso identificetur (cf.
Origenes, Comment. in Mt., 14, 7: PG 13, 1197;
Tertullianus, Adversus Marcionem, IV, 33,8: CCL 1, 634).
[75] Ib.,
n. 15: AAS 83 (1991) 263.
[77] Conc. Vat. II, Const. dogm.
Lumen gentium, n. 14. Cf. Decr. Ad gentes, n. 7; Decr.
Unitatis redintegratio, n. 3.
[80] Cf. S. Cyprianus, De Catholicae Ecclesiae unitate, 6:
CCL 3, 253-254; S. Irenaeus, Adversus haereses, III, 24, 1: SC
211, 472-474.
[82] Conc. Vat. II, Decr.
Ad gentes, n. 2. In sensu hic explanato intellegi debet nota
formula extra Ecclesiam nullus omnino salvatur (cf. Conc.
Lateranense IV, Cap. 1. De fide catholica: DS 802). Cf. etiam
Epistula Sancti Officii ad Arhiepiscopum Bostoniensem: DS 3866-3872.
[85] Sunt etenim semina Verbi divini, quae Ecclesia cum gaudio et
observantia accipit (cf. Conc. Vat. II, Decr.
Ad gentes, n. 11; Decl.
Nostra aetate, n. 2).
[88] Cf. Conc. Tridentinum, Decr. De Sacramentis, can. 8
de sacramentis in genere: DS 1608.
|