The Holy See
back up
Search
riga

 PAULUS  PP. VI

EPISTULA

CUM IAM*

AD E.MUM P. D. LOSEPHUM S. R. E. CARDINALEM PIZZARDO, PRAEFECTUM S. CONGREGATIONIS SEMINARIIS STUDIORUMQUE UNIVERSITATIBUS PRAEPOSITAE, CUM ROMAE CONGRESSUS INTERNATIONALIS DE THEOLOGIA CONCILII VATICANI SECUNDI HABERETUR.

 

Venerabilis Frater Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— Cum iam appropinquet Congressus Internationalis de Theologia Concilii Vaticani II, qui proximis diebus hac in alma Urbe habendus erit, expedit sane ut huiusmodi eventus celebratio, in quem sacrae doctrinae cultores tanta exspectatione animum intendunt, ab ipso Summo Ecclesiae Pastore per has litteras auspicium, incitamentum, ductum accipiat.

Ultro fateri libet, hunc Congressum ob peculiarem ipsius formam, ob egregia proposita, ob sapientem argumentorum delectum, ob denique numerum diversitatemque oratorum, qui ad varias Nationes et ad varias theologicas scholas pertinent, votis optatisque Nostris plane respondere. Nec sine paterno solacio Nobis cernere est, colloquium illud, quod Ecclesia cum hoc mundo inire conatur, inter catholicos ipsos, et quidem inter praecipuos theologiae sacrae cultores, laudabili sane frugiferaque ratione iam institui. Qua de re aequum est ex animo gratulari S. Congregationi Seminariis studiorumque Universitatibus praepositae, quae in hoc fovendo incepto mentis Nostrae fidelem se praebuit interpretem. Item merita honestare laude cupimus Nostrorum Athenaeorum Romanorum Rectores, quorum sedulae fraternaeque concordiae tribuendum est, quod celebranda Congressio tam pulchrum in modum catholicitatis notam prae se ferat. Denique peculiari modo grates persolvimus oratoribus universis, quorum permultos scimus egregiam iam

dedisse operam Concilii Oecumenici documentis conficiendis; cum autem nunc Romam repetant ad eadem documenta illustranda atque interpretanda, iidem profecto ipsius Congressus auctoritatem augent et optati exitus spem confirmant.

Gravi hac hora, qua Catholica Ecclesia exsequendis Concilii legibus dat operam, neminem sane fugit huius theologici Congressus pondus atque momentum. Siquidem post decretorum promulgationem, Concilii Oecumenici munus nondum perfectum absolutumque est, cum eadem decreta, ut Conciliorum historia docet, initium novi itineris, potius quam adepta meta sint habenda. Adhuc necesse est, ut salutifera Concilii vi atque afflatu tota vita Ecclesiae penitus imbuatur atque renovetur; oportet ut vitalia germina, quae per Concilium in Ecclesiae solum iacta sunt, ad plenam maturitatem perveniant: quae omnia non ante evenient, quam ditissimum doctrinae patrimonium, a Concilio toti Ecclesiae traditum, sedula qua par est diligentia a christiano populo investigetur, cognoscatur, possideatur. Patet igitur, quanti aestimandae sint muneris partes theologiae cultoribus tribuendae, quippe qui sub ductu ecclesiastici magisterii prae ceteris idonei sint ad huiusmodi investigationis opus rite peragendum.

Quod autem Concilium Oecumenicum Vaticanum II fines praesertim pastorales assequi sibi proposuerat, id nullo modo partes extenuat vel minuit, quae ad theologos spectant. Immo, si alias umquam, hodie praesertim ipsa pastoralis muneris ratio postulat, ut spiritualis christifidelium vita firmo veritatis munimine fulciatur, eisdemque rectum tutumque monstretur iter ad praecavenda hodiernorum errorum pericula, quorum vis tanta est, ut vel ipsa naturalia fidei fundamenta subvertere contendat. Ceterum dubitare nemo potest, quin ipsae ecclesiasticae disciplinae normae a Concilio Oecumenico statutae tanto magis vim suam et robur retinere valeant, quanto magis a sacrae theologiae principiis profluant et cum iisdem arctis nexibus copulentur.

At Nobis in animo non est momentum tantummodo huius Congressus in sua luce ponere; sed etiam utilia quaedam placet proponere, unde pateat, qua ratione eius labores peragi oporteat, ut Ecclesiae exspectationi cumulate respondere queant.

Cum Congressus in theologica Concilii doctrina totus versetur, necesse omnino est, ut eius celebratio sacrum Concilii afflatum referat, eaque via ac ratione procedat, quae ab Oecumenica Synodo iam est adhibita. Quam ad rem, probe est animadvertendum magnum momentum, quod Concilium Scripturis Sacris semper attribuit in theologica exponenda doctrina, etiam cum agitur de evangelico nuntio ad praesentium temporum necessitates accommodando. Praeterea in veritatibus revelatis considerandis, Concilium se habet ratione prorsus religiosa atque pastorali; de Christi nuntio ita loquitur, ut homini inserviat; hominem considerat prout in historia salutis insertus est, de eodemque pleniorem scientiam proponit; iter parat ad omnium christianorum unitatem restaurandam, quin tamen Christi doctrina a Catholica Ecclesia tradita detrimentum ullum patiatur. Quo quidem procedendi modo Concilium viam rationemque ostendit, qua theologi, fidei rationisque lumine ducti, in sacra studia iam incumbere debeant, ita ut, dum verbo Dei fidele semper praestant obsequium, simul animum intendant ad omnes voces, ad omnes necessitates, ad omnia veri nominis bona nostrae huius aetatis, quae tam cito progreditur. Scilicet Concilium sacrae doctrinae cultores adhortatur ad eiusmodi theologiam efformandam, quae non minus pastoralis evadat, quam ad scientiae rationem exacta; quae arctam coniunctionem cum Ecclesiae Patrum doctrina, cum sacra Liturgia, ac praesertim cum Sacris Scripturis sedulo servet; quae magisterium Ecclesiae, ac nominatim Vicarii Christi, summo semper in honore habeat; quae ad homines spectet, prout in huius vitae adiunctis et condicione versantur; quae denique sit aperte oecumenica, non minus quam aperte et sincere catholica.

Arduum igitur immensaeque molis opus theologorum studio proponitur; ad quod quidem rite aggrediendum, ii omnes, qui proximo Congressui intererunt, semper ob oculos habeant auream illam normam: In necessariis unitas, in dubiis libertas, in omnibus caritas.

In primis unitas necessaria est in doctrina universa a Concilio tradita religiose servanda. Quae, cum Oecumenicae Synodi auctoritate sit comprobata, ad magisterium ecclesiasticum iam pertinet; ac propterea, ad fidem et mores quod attinet, norma proxima et universalis veritatis exsistit, a qua theologis viris in suis peragendis studiis numquam discedere fas est. In eadem autem doctrina aestimanda atque interpretanda, cavendum est, ne quis eam a reliquo sacro doctrinae Ecclesiae patrimonio disiungat, quasi inter haec discrimen aut oppositio intercedere possit. At vero, quaecumque a Concilio Vaticano II docentur, arcto nexu cohaerent cum magisterio ecclesiastico superioris aetatis, cuius continuatio, explicatio atque incrementum sunt dicenda. Revera hac etiam de causa Concilium est indictum, ut Decessor Noster Ioannes XXIII f. r. in auspicali allocutione asseveravit, nempe «ut iterum magisterium ecclesiasticum ... affirmaretur» (1). Nemo igitur audeat ad privatas intero pretationes Concilii doctrinam detorquere, magisterio Ecclesiae posthabito: qui ita agunt, ut verbis utamur S. Leonis Magni, «magistri erroris exsistunt, quia veritatis discipuli non fuerunt» (2).

Hisce finibus statutis — quos ipsa verbi Dei dignitas postulat, quod univocum ac perenne perstare oportet — amplissimus patet investigationis campus, in quo agnoscitur «sive clericis sive laicis iusta libertas inquirendi, cogitandi necnon mentem suam in humilitate et fortitudine aperiendi, in iis in quibus peritia gaudent» (3). In qua legitima libertate vere sita est theologicae doctrinae progressio. Nam, ut Concilium declarat, «methodi gressusque diversi (adhiberi possint) ad divina cognoscenda ... Unde mirum non est quosdam aspectus mysterii revelati quandoque magis congrue percipi et in meliorem lucem poni ab uno quam ab altero, ita ut tunc variae illae theologiooe formulae non raro potius inter se compleri dicendae sint, quam opponi» (4). Hinc discant theologi de angustis suarum virium finibus conscii fieri et aliorum opinionum debitam habere rationem, eorum in primis, quos Ecclesia habet christianae doctrinae testes et interpretes praecipuos, quemadmodum Concilium, de altioris ordinis scholis agens, monet: «... singulae disciplinae... ita excolantur, ut ... novis progredientis aetatis quaestionibus ac investigationibus accuratissime consideratis, altius perspiciatur quomodo fides et ratio in unum verum conspirent, Ecclesiae Doctorum, praesertim S. Thomae Aquinatis, vestigia premendo» (5).  Qui hanc libertatem in se et in aliis tuetur, numquam sibi nimis confidit, non aliorum theologorum opiniones spernit, nec audebit coniecturas suas pro certa veritate proponere, sed colloquium cum aliis humiliter quaerit atque omnibus cogitatis opinationibusque suis veritatem ipsam semper anteferet.

Quaecumque autem sunt diversitates opinionum, quibus Congressum participantes inter se distinguuntur, omnibus tamen sanctum esto: ministerium veritatis numquam a christianae caritatis officio disiungendum esse. Quare certatim illud Apostoli gentium ad rem deducant: veritatem facientes in caritate (6). Etenim caritas est, quae efficit ut quaelibet disceptatio frugifera evadere possit; quae viam sternit ad nova instituenda colloquia; quae animos inducit ad veritatem prompte faciliterque amplectendam. Quot lugendae dissensiones, quot steriles controversiae evenerunt, ob defectum caritatis in veritate tradenda vel investiganda. Detur igitur opera, ut Romanus theologicus Congressus non minus caritatis fiamma, quam veritatis lumine elucescat.

Solummodo his normis ac praeceptis in tuto positis, opera conferri poterit ad spiritualem illam renovationem, cuius causa Vaticanum Concilium coactum est. Ac fore confidimus, ut proximus theologorum Conventus futuris etiam eiusdem generis Congressionibus exemplo erit, non tantum ad aptiorem Concilii decretorum interpretationem exhibendam, sed etiam ad utilia indici a inde eruenda, quae nostrae aetatis hominum necessitatibus respondeant, atque adeo Ecclesia «Domini sui digna sponsa remaneat, et sub actione Spiritus Sancti, seipsam renovare non . desinat, donec per crucem perveniat ad lucem, quae nescit occasum» (7).

Hac spe suffulti, uberrimas Divini Redemptoris gratias super proximum Congressum ex animo invocamus, earumque auspicium esto Apostolica Benedictio, quam universis Congressum participantibus peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXI mensis Septembris, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri quarto.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 13, pp. 877-881

(1) A. A. S. 54 (1962) p. 786.

(2) Tomus ad Flavianum; ed. C. Silva Tarouca, Romae 1932, p. 21.

(3) Const. Gaudium et spesn.62

(4) Decr. de Oecumenismo, n. 17: A. A. S. 57 (1965) p. 103.

(5) Declar. Gravissimum educationis, n. 10: A. A. S. 58 (1966) p. 737.

(6) Eph. 4, 15.

(7) Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, c. II, n. 9: A. A. S. 57 (1965) p. 14.

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 

top