The Holy See
back up
Search
riga

COMMISSIO THEOLOGICA INTERNATIONALIS

DE SACERDOTIO CATHOLICO*

(1970)

 

THESIS PRIMA

Omne ministerium hierarchicum in Ecclesia institutioni Apostolorum coniungitur. Tale ministerium, a Christo volitum, Ecclesiae est essentiale; per illud actus salvificus Domini omnibus generationibus sacramentaliter et historice praesens fit.

THESIS SECUNDA

In novo Foedere aliud sacerdotium non habetur nisi sacerdotium Christi. Hoc sacerdotium est adimpletio et superatio omnis veteris sacerdotii. In Ecclesia omnes fideles vocantur ad illud participandum. Ministerium hierarchicum necessarium est ad aedificationem Corporis Christi, in quo quidem Corpore haec vocatio adimpletur.

THESIS TERTIA

Solummodo Christus sacrificium perfectum effecit in oblatione suimet ipsius voluntati Patris. Hac de causa, ministerium episcopale et presbyteriale sacerdotale est, quatenus servitium Christi praesens facit in efficaci proclamatione nuntii evangelici, in adunatione et directione communitatis christianae, in remissione peccatorum et in celebratione eucharistica in qua, modo singulari, unicum sacrificium Christi repraesentatur.

THESIS QUARTA 

Christianus ad ministerium sacerdotale vocatus accipit per ordinationem non munus quoddam externum, sed potius participationem singularem in sacerdotio Christi, virtute cuius ipse Christus repraesentat ante communitatem et coram illa. Ideo ministerium est modus specificus vivendi servitium christianum in Ecclesia. Haec indoles specifica clarius apparet in munere praesidendi Eucharistiae, quae quidem praesidentia necessaria est ad plenam realitatem cultus christiani. Proclamatio Verbi et munus pastorales in Eucharistiam ordinantur, quae omnem exsistentiam christianam in mundo consecrat.

THESIS QUINTA

Quamquam periodus quaedam maturationis structurarum ecclesialium agnoscenda est, non potest opponi constitutio mere charismatica Ecclesiarum Paulinarum ministeriali constitutioni aliarum Ecclesiarum. Ad Ecclesiam primitivam quod attinet, nulla habetur oppositio, sed libertas Spiritus in suis donis elargiendis et exsistentia structurae ministerialis potius realitates sunt quae sese complent.

THESIS SEXTA

Ministerium Novi Foederis aspectum habet collegialem secundum modos qui analogi sunt, si de Episcopis circa Summum Pontificem in Ecclesia universali agitur, vel de sacerdotibus circa Episcopum in Ecclesia locali.

* Textus thesium a Commissione Theologica Internationali Ğin forma specificağ approbatarum.

 

 
top