![]() |
![]() |
|
|
COMMISSIO THEOLOGICA INTERNATIONALIS
DE APOSTOLICITATE ECCLESIAE
(1973) Prooemium Haec investigatio vellet notionem successionis apostolicae explicare, ex alia
parte quia praesentatio doctrinae catholicae de hac re magnum momentum videtur
obtinere pro vita Ecclesiae catholicae, ex alia vero quia dialogus oecumenicus
quodammodo in universo mundo apertus est et videtur fructus plurimus esse
allaturus, si catholici in eo participent propriae identitati catholicae
fideles. Volumus igitur doctrinam Ecclesiae catholicae de successione apostolica
exponere tam ut fratres in fide confirmemus, quam ut adiumentum quoddam
incremento et maturationi dialogi oecumenici afferamus. Enumeremus aliquas difficultates quas saepe invenimus: —
Quid potest ex testimonio Novi Testamenti scientifice considerato concludi?
Quomodo potest ostendi continuitas inter Novum Testamentum et Traditionem
Ecclesiae? —
Quas partes habet impositio manuum pro successione apostolica? —
Nonne apud coetus aliquos habetur tendentia reducendi successionem apostolicam
ad apostolicitatem toti Ecclesiae communem, vel, e contra, ad reducendam
apostolicitatem Ecclesiae ad successionem apostolicam? —
Quomodo aestimanda sunt ministeria aliarum Ecclesiarum et communitatum
ecclesialium sub aspectu eorum relationis cum successione apostolica? Sub his quaestionibus iacet problema de relationibus inter Scripturam,
Traditionem et declarationes sollemnes Ecclesiae. Omnes nostras reflexiones dirigit consideratio Ecclesiae quae in sua totalitate
surgit, per voluntatem Patris, e Mysterio Paschali Christi, a Spiritu animata et
organicis structuris praedita. Intendimus munus proprium et essentiale successionis apostolicae collocare intra
totalitatem Ecclesiae, quae fidem apostolicam confitetur et Domino suo
testimonium reddit. Innitimur in Sacra Scriptura, quae pro nobis duplicem habet valorem testimonii
scilicet historici et testimonii inspirati. Ut documentum historicum, Novum
Testamentum enarrat facta praecipua missionis Iesu et Ecclesiae saeculi I; ut
documentum inspiratum, haec facta fundamentalia testatur, ea interpretatur et
ostendit veram eorum significationem internam et coherentiam dynamicam. Ut
expressio cogitationis Dei verbis humanis facta, Scriptura valorem habet
directum pro cogitatione Ecclesiae in quolibet tempore. Lectio Scripturae quae illi tamquam libro inspirato valorem normae agnoscat pro
Ecclesia omnium temporum, est necessario lectio intra Traditionem Ecclesiae quae
Scriptura tamquam inspiratam et normam validam agnovit. Haec agnitio valoris
Scripturae tamquam normae fundamentaliter implicat agnitionem Traditionis, in
cuius sinu Scriptura maturuit et tamquam inspirata considerata et accepta est.
Hac de causa, valor normae et eius relatio ad Traditionem mutuo implicantur. Ex
eo sequitur omnem considerationem proprie thelogicam Scripturae esse simul
considerationem ecclesialem. Totum hoc documentum habet igitur hoc praesuppositum methodologicum: quilibet
conatus reconstructionis, qui phases particulares constitutionis scriptorum Novi
Testamenti inter se disvellere vellet eaque ab eorum viventi receptione ex parte
Ecclesiae seiungere, est in se ipso contradictorius. Haec methodus theologica quae Scripturam considerat ut summam vitae et
cogitationi communitatis indissolubiliter coniunctam, in qua quidem communitate
cognoscitur et agnoscitur ut Scriptura, nullo modo significat eliminationem
considerationis historiae per quoddam « a priori » ecclesiasticum quod a
lectione secundum exigentiam methodi historicae excusaret. Methodus adhibita
perspicere permittit limites puri historicismi: conscia est, analysim mere
historicam cuiusdam libri seiunctim sumpti et separati ab historia eius influxus
non posse cum certitudine demonstrare viam concretam fidei in historia unicam
possibilem esse viam. Sed hi limites demonstrabilitatis historicae, de quibus
dubitare non possumus, non destruunt valorem et vim cognitionis historicae
propriam. Prorsus e contra, factum acceptationis Scripturae ut talis, quae pro
Ecclesia primaeva valorem habet constitutivum, debet continuo in sua
significatione aestimari, id est, oportet iterum relationem inter partes in
earum differentia et unitatem totalitatis meditari. Hoc etiam implicat non posse
Scripturam ipsam in seriem quamdam fragmentorum iuxtapositorum dissolvi,
unumquodque ex quibus propositum fundaret vitale ad Iesum Nazarenum tendens, sed
necessarium est illam intelligere tamquam expressionem itineris historici quod
unitatem et catholicitatem Ecclesiae revelat. In hoc itinere, quod tres phases
comprehendit: tempus ante Pascha, tempus apostolicum et tempus postapostolicum,[1]
unumquodque momentum propriam vim conservat; est enim factum vere significativum
« viros apostolicos », de quibus Constitutio dogmatica
Dei Verbum (n. 18)
loquitur, partem scriptorum Novi Testamenti conscribere potuisse. Tunc clare
apparet quomodo communitas Iesu Christi solverit problema permanendi apostolica,
quamvis postapostolica devenisset. Habetur consequenter in parte postapostolica
Novi Testamenti indoles specifica normae pro tempore Ecclesiae Apostolis
posteriore, certe super Apostolos aedificatae, qui Christum habent tamquam
fundamentum. In scriptis postapostolicis, ipsa Scriptura testimonium reddit Traditioni et
incipit manifestari magisterium tamquam memoria doctrinae Apostolorum (Act
2, 42; 2 Pet 1, 20). Hoc magisterium totam vim saeculo n acquiret, cum notio successionis apostolicae
explicita fiet. Scriptura et Traditio complexive sumptae, sub meditatione et authentica
Magisterii interpretatione, fideliter nobis doctrinam Christi transmittunt Dei
nostri et Salvatoris, atque regula sunt pro doctrina quam Ecclesia, propter suam
missionem, omnibus populis proclamare tenetur et singulis generationibus usque
ad consummationem saeculorum appplicare. In hac consideratione proprie theologica — et secundum doctrinam Concilii Vaticani II — enuntiationes redegimus quae sequuntur de successione apostolica et pro aestimando valore ministeriorum quae in Ecclesiis et communitatibus exsistunt quae nondum sunt in plena communione cum Ecclesia catholica. I. De apostolicitate Ecclesiae et de sacerdotio communi 1. Symbola fidei Ecclesiam esse apostolicam confitentur. Hoc non significat
solummodo illam in fide apostolica profitenda perseverare, sed etiam illam
vivere statuisse sub norma Ecclesiae primaevae, a prioribus Christi testibus
ortae et directae a Spiritu Sancto quem ipsi Dominus post Resurrectionem suam
dedit. Epistulae et Actus Apostolorum nobis ostendunt praesentiam huius Spiritus
efficacem in tota Ecclesia, non solum in ordine ad eius dilatationem, sed adhuc
magis pro cordium transformatione et eorum assimilatione sensibus Christi
intimis. Stephanus martyr veniae verbum repetit, quod Dominus dixit moriturus;
Petrus et Ioannes flagellati gaudent quia habiti sunt digni patiendi pro eo;
Paulus eius stimgata portat (Gal 6, 17), vult Christi morti conformari (Phil
3, 10), non vult scire nisi illum crucifixum (1 Cor 1, 23; 2, 2), et suam
exsistentiam intelligit tamquam assimilationem sacrificio expiatorio crucis (Phil
2, 17; Col 1, 24). 2. Haec sensibus Christi et praesertim eius morti sacrificiali pro mundo
assimilatio est ultima significatio cuiuslibet vitae quae christiana,
spiritualis et apostolica esse velit. Ex hoc, Ecclesia primaeva vocabula sacerdotalia Veteris Testamenti adaptat
Christo, Agno paschali Novi Foederis (1 Cor 5, 7), et, per respectum ad
illum, omnibus christianis, quorum vita per relationem ad Mysterium Paschale
definitur. Conversi per praedicationem Evangelii, ipsi sunt persuasi se
sacerdotium sanctum et regale vivere, quod est sacerdotii populi veteris
spiritualis translatio (1 Pet 2, 5. 9; cf. Ex 19, 6; Is 61,
6), per interventum oblationis sacrificialis Illius possibilis effecta, qui in
se omnia vetera sacrificia recapitulat et pro sacrificio totali et eschatologico
Ecclesiae viam aperit (cf. S. Augustinus, De Civitate Dei X, c. 6). Re vera, cristiani, lapides vivi novi aedificii quod est Ecclesia super Christum
fundata, offerunt Deo cultum in novitate Spiritus, cultum qui est simul
personalis, quia agitur de vita offerenda ita ut eam exhibeamus « hostiam
viventem, sanctam, Deo placentem » (Rom 12, 1 s.; cf. 1 Pet 2, 5),
et communis quia omnes simul « domum spiritualem », « sacerdotium sanctum » et «
regale » (1 Pet 2, 9) repraesentant, cuius finis est « offerre
spirituales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum » (1 Pet 2, 5). Hoc sacerdotium simul habet aspectum moralem — quatenus quotidie exerceri debet
et quidem per omnes vitae quotidianae actus —, aspectum eschatologicum — quia
Christus « fecit nos regnum, sacerdotes Deo et Patri suo » (Apoc 1, 6;
cf. 5, 10; 20, 6) in ordine ad aeternitatem futuram — et aspectum proprie
cultualem — quatenus Eucharistia ex qua vivunt, a Paulo cum sacrificiis Veteris
Legis et etiam, per dissimilitudinem, cum sacrificiis paganorum comparatur (1
Cor 10, 16-21). 3. Nunc vero Christus pro hoc sacerdotio christianorum constituendo, animando et
sustinendo ministerium instituit, per cuius signum et instrumentalitatem Populo
suo in decursu historiae fructus vitae, mortis et Resurrectionis suae
communicat. Priora fundamenta huius ministerii a vocatione « Duodecim » posita
sunt, qui simul novum Israel in eius totalitate repraesentant et erunt post
Pascha testes privilegiati ad annuntiandum Evangelium salutis missi, principes
novi Populi, « adiutores Dei pro aedificando eius templo » (cf. 1 Cor 3,
9). Munus huius ministerii pro singulis generationibus christianorum essentiale
est. Inde igitur ab Apostolis per successionem ininterruptam transmitti debet.
Si dici potest totam Ecclesiam super fundamentum Apostolorum esse stabilitam (Eph
2, 20; Apoc 21, 14), oportet simul affirmare hanc apostolicitatem toti
Ecclesiae communem, successioni apostolicae ministeriali coniunctam esse, quae
est structura ecclesialis inamissibilis ad omnium christianorum servitium. II. De singularitate fundamenti apostolici Ecclesiae Indoles propria fundamenti apostolici est illud simul historicum et spirituale
esse. Est enim historicum quatenus per actum Christi in eius vita terrestri
constituitur: vocatio « Duodecim » ab initio publici ministerii Iesu, eorum
institutio ut novum Israel repraesentent atque ut itineri paschali Iesu semper
artius consocientur, quod in cruce et in Resurrectione consummatur (Mc 1,
17 et 3, 14; Lc 22, 28; Io 15, 16). Resurrectio structuram apostolicam praepaschalem non mutat, sed confirmat.
Speciali modo, Christus facit « Duodecim » testes Resurrectionis suae secundum
eumdem ordinem quem ante mortem suam instituerat. Antiquissima confessio fidei in Resuscitatum Petrum et « Duodecim » includit
tamquam Resurrectionis testes privilegiatos (1 Cor 15, 5). Illi quos
Iesus ab initio sui ministerii usque ad limen sui Paschatis sibi sociaverat,
publice testari possunt eumdem Iesum esse qui resurrexerat (Io 15, 27).
Post defectionem Iudae et iam etiam ante Pentechosten, prima cura « Undecim »
est in suo ministerio apostolico participem facere unum ex discipulis qui Iesum
ab eius baptismo comitati erant, ut testis Resurrectionis sit cum illis (Act
1, 17. 22 s.). Etiam Paulus ad apostolatum a Resuscitato vocatus et sic in
fundamento Ecclesiae insertus, conscius est necessitatis, sibi incumbentis,
communionis cum « Duodecim ». Hoc fundamentum non est solum historicum, sed etiam spirituale. Pascha Christi, in cena anticipatum, Populum Novi Foederis instituit et totam historiam humanam amplectitur. Missio evangelizationis, gubernationis, reconciliationis et sanctificationis, prioribus testibus concredita ad vitae eorum tempus restringi non potest. Ad Eucharistiam quod attinet, Traditio, cuius lineae fundamentales a saeculo i adumbrantur (cf. Lc et Io), amrmat per participationem Apostolorum in Cena potestatem illis esse collatam praesidendi celebrationi eucharisticae. Hoc modo, ministerium apostolicum est institutum eschatologicum. Eius origo spiritualis translucet in oratione Christi, a Spirito Sancto inspirata, in qua Christus, sicut in magnis vitae suae decisionibus, voluntatem Patris discernit (Lc 6, 12 s.). Spiritualis participatio Apostolorum in mysterio Christi a dono pleno Spiritus Sancti post Pascha perficitur (Io 20, 22 et Lc 24, 44-49). Spiritus illis omnia suggerit, quae Iesus dixit (Io 14, 26), illosque in profundiorem comprehensionem mysterii eius introducit (Io 16, 13-15). Etiam kerygma, ut in se ipso intelligatur, separari non potest nec etiam abstrahi a fide ad quam « Duodecim » et Paulus per suam conversionem ad Dominum Iesum pervenerunt vel a testimonio quod de illa cum tota vita sua dederunt. III. De Apostolis et successione apostolica in historia Documenta Novi Testamenti diversitatem ordinationis communitatum in initiis
Ecclesiae et tempore vitae Apostolorum demonstrant, sed pari modo ostendunt
tendentiam ministerii docendi et regendi ad se in periodo sequenti affirmandum
et roborandum. Viri qui has communitates regebant tempore, quo adhuc vivebant Apostoli vel post
eorum mortem, diversis nominibus in textibus Novi Testamenti designantur:
presbyteroi-episkopoi, et describuntur ut poimenes, hegoumenoi,
proistdmenoi, kyberneseis. Hi presbyteroi-episkopoi,
respectu ceterae Ecclesiae, ministerium apostolicum docendi et regendi habent ut
proprium. Quidquid est de modo quo electi sunt, per auctoritatem vel cum dependentia a «
Duodecim » vel a Paulo, auctoritatem Apostolorum a Christo institutorum
participant, qui semper indolem singularem conservant. Decursu temporis hoc ministerium increbuit, id quod consequentia et necessitate
interna locum habuit. Huic incremento adiuncta externa faverunt, praesertim
necessitas se defendendi contra errores et defectum unitatis in communitatibus.
Sed a tempore in quo communitates praesentia Apostolorum privatae sunt, cum
ipsae tamen se ulterius ad eorum auctoritatem feferre voluerint, necessarium
fuit munera Apostolorum, in forma accommodata, in talibus communitatibus et ante
illas sustineri et prosequi. Iam in illis scriptis Novi Testamenti quae
transitum a tempore apostolico ad tempus postapostolicum visibilem reddunt,
evolutio adumbratur, quae saeculo n ad stabilitatem et ad agnitionem generalem
ministerii episcopi ducit. Phases huius evolutionis in ultimis scriptis corporis
paulini discernuntur et in aliis textibus qui ad auctoritatem Apostolorum se
referunt. Id quod Apostoli pro communitatibus temporis fundationis Ecclesiae
significaverunt, ut essentiale pro structura Ecclesiae et pro communitatibus
particularibus agnitum est e reflexione circa principia temporis postapostolici.
Principium apostolicitatis Ecclesiae per hanc reflexionem obtentum agnitionem
ministerii docendi et regendi secum duxit tamquam instituti a Christo per
Apostolos procedentis. Ecclesia vivit ex hac certitudine: Iesus antequam a mundo
discederet, « Undecim » cum missione universali misit, cum promissione de eo
quod Ipse semper praesens usque ad consummationem saeculi permansurus erat (Mt
28, 18-20). Tempus Ecclesiae, tempus nempe huius missionis universalis,
contentum igitur permanet in hac praesentia Christi, quae tempore apostolico et
tempore postapostolico eadem est formamque assumit unici ministerii apostolici. Tensiones inter communitatem et eos qui ministerium auctoritatis possident, non
possunt plene vitari, ut in scriptis Novi Testamenti perspicitur. Paulus conatur
ex alia parte Evangelium in et cum communitate intelligere atque etiam normas
pro vita christiana eruere, sed ex alia parte cum sua apostolica auctoritate
ante communitatem sistebat, cum de veritate Evangelii vel de principiis
irrenuntiabilibus vitae christianae agebatur (cf. 1 Cor 7 etc). Eodem
modo ministerium regendi nota potest unquam a communitate divelli nec supra
illam elevari, sed servitium suum in illa et pro illa praebere debet. Cum vero
communitates regimen apostolicum sive illud ipsorum Apostolorum sive illud
ministrorum qui eos succedunt, accipiunt, se regimini submittunt quod ab illis
qui regunt, auctoritati ipsius Domini refertur. Parcitas documentorum determinare non permittit, in gradu qui esset optandum,
transitus qui locum habuerunt. Finis saeculi i testis est status in quo Apostoli
et eorum cooperatores immediati et tandem successores collegia localia
presbyterorum et episcoporum fovent. Initio saeculi n in epistulis Sancti
Ignatii imago episcopi unici qui communitatibus praeest, fortiter apparet;
Sanctus Ignatius affirmat hoc institutum usque « ad ultimos fines orbis »
stabilitum esse (Ad Ephesios 3, 2). Decursu saeculi n, hoc institutum, in
continuitate cum Epistula Clementis, agnoscitur tamquam subiectum successionem
apostolicam possidens. Ordinatio cum impositione manuum quam epistulae
pastorales testificantur, intra processum explicationis, ut gressus magni
momenti apparet pro traditione apostolica servanda et pro successione ih
ministerio tutanda. Documenta saeculi in (Traditio Hippolyti) talem
ordinationem cum impositione manuum in pacifica possessione inveniri demonstrant
atque ut institutum necessarium considerari. Clemens et Irenaeus de regimine pastorali et de Verbo doctrinam evolvunt, quae
ex unitate Verbi, missionis et ministerii ideam successionis apostolicae eruit,
quae basis fit permanens modi quo Ecclesia catholica se ipsam intelligit. IV. De aspectu spirituali successionis apostolicae Si postquam hanc synthesim historicam perfecimus, aspectum spiritualem
successionis apostolicae intelligere velimus, extollere imprimis necessarium est
ministerium ordinatum, licet Evangelium auctoritative repraesentet et tamquam
servitium erga Ecclesiam universam sese funditus manifestet (2 Cor 4, 5),
a ministro exigere ut Christus exinanitum et crucifixum praesentem faciat (cf.
Gal 2, 19 s.; 6, 14; 1 Cor 4, 9 ss.). Ecclesia, ad cuius servitium minister tenetur, tam in sua universalitate quam in
unoquoque membrorum suorum a Spiritu informatur et movetur, ita ut unusquisque
baptizatus sit « a Spiritu edoctus » (1 Thess 4, 9; cf. Heb 8, 11
ss.; Ier 31, 33 ss.; 1 Io 2, 20; Io 6, 45). Ministerium
igitur sacerdotale ei in memoriam necessario cum auctoritate revocabit id quod
iam inchoative in eius fide baptismali continebatur, cuius plenitudinem in hoc
mundo exhaurire nunquam poterit. Eodem modo, christifidelis fidem suam suamque vitam christianam per vitae
divinae mediationem sacramentalem nutrire debebit. Norma fidei — quam « regulam
fidei » in eius indole formali appellamus — illi per actionem Spiritus Sancti
immanens est, quamquam respectu hominis transcendens permanet, quatenus mere
individualis nunquam esse potest, sed ecclesialis et catholica est
essentialiter. In hac igitur regula fidei, immediata proximitas divini Spiritus unicuique
personae necessario cum forma fidei communitaria coniungitur. Assertio Pauli «
nemo potest dicere "Dominus Iesus!" nisi in Spiritu Sancto » (1 Cor 12,
3) valida semper est: sine conversione quam solus Spiritus cordibus concedit,
nemo Iesum tamquam Filium agnoscit, vere cognoscet illum quem ipse « Patrem »
appellat (cf. Io 14, 7; 8, 19 etc). Itaque, quia Spiritus cognitionem
Patris per Iesum nobis communicat, sequitur fidem christianam esse trinitariam:
eius forma spiritualis (pneumatike) necessario includit id quod in
baptismate trinitario, modo sacramentali, exprimitur et peragitur. Regula fidei, id est, modus catechesis baptismalis in qua nucleus trinitarius evolvitur, quatenus forma et res sub forma contenta in ea
coniunguntur, axem constituit permanentem apostolicitatis et catholicitatis
Ecclesiae. In ea apostolicitas ducitur in rem, quia ipsa praedicatores fidei cum
regula christo-pneumatologica connectit: ipsi enim nomine proprio non loquuntur,
sed ea quae audierunt, testantur (cf. Io 7, 18; 16, 13 ss. etc). Iesus Christus tamquam Filium se ostendit quatenus annuntiat id quod a Patre
procedit. Spiritus se tamquam Spiritum Patris et Filii manifestat, quia de
semetipso non sumit, sed id revelat et suggerit quod a Filio est (Io 16,
13 s.). In proposito Domini eiusque Spiritus hoc ad indolem propriam successionis
apostolicae devenit. Magisterium ecclesiale tam a mero magisterio doctorum quam
a potestate auctoritativa distinguitur. Ubicumque magisterium fidei in
exercitium professorum transiret, fides ipsa lumini intellectuali individuorum
esset vinculata et, eo ipso, magna ex parte, intra spiritum temporis
concluderetur. Ubicumque fides a tyrannica potestate quarumdam personarum
individualium vel collectivarum penderet quae per se ipsas decernerent quid vim
normae habet, veritas a potestate substitueretur arbitaria. E contra, verum
magisterium apostolicum Verbo Dei connectitur, atque ita audientes suos in
libertatem introducit. In Ecclesia mediatione apostolicae substrahitur nihil: sive pastores sive oves,
sive fidei enuntiationes sive vitae christianae praecepta. Imo, ministerium per
ordinationem receptum tali mediationi dupliciter refertur, quatenus ex alia
parte regulae originum christianarum submittitur et ex alia — iuxta Augustini
sententiam — se sinere tenetur ab eadem credentium communitate instrui quam
instruere debet. Ex iis quae diximus, duas deducimus conclusiones: 1. Nullus Evangelii praedicator ius habet annuntiationem evangelicam iuxta
proprias hypotheses concipiendi. Eius missio est Ecclesiae apostolicae fidem, non autem propriam personalitatem
vel experientias religiosas annuntiare. Hoc implicat duobus elementis regulae
fidei iam indicatis — formae et rei sub forma contentae — tertium esse addendum:
regula fidei testem exigit missum qui non propria auctoritate constituitur,
cuique nulla communitas particularis auctoritatem confert, et hoc quidem propter
transcendentiam Verbi. Auctoritas illi non nisj sacramentaliter conferri potest per eos qui iam prius
missi sunt. Certum est Spiritum in Ecclesia diversa charismata evangelizationis
et servitii semper libere suscitare omnesque christianos animare ad eorum fidem
testandam, sed hae activitates in connexione cum tribus elementis regulae fidei
iam indicatis exerceri debent (cf. LG 12). 2. Missio quae, hoc modo, ad regulam fidei pertinet — iterum secundum principium
trinitarium —, ad fidei catholicitatem refertur, quae consequentia
apostolicitatis eius simulque condicio est eius permansionis. Etenim nullum
individuum nullaque singularis communitas mittendi habent potestatem. Solummodo
connexio cum Toto (kat’holon) — cum catholicitate in spatio et in tempore — permansionem in missione fulcit. Hoc modo, catholicitas explicat
quomodo christifidelis, quatenus membrum Ecclesiae, in participationem
immediatam vitae trinitariae introducitur per mediationem non solum Dei-Hominis,
sed etiam Ecclesiae ipsi intime consociatae. Virtute aspectus catholici suae
veritatis et vitae, haec mediatio Ecclesiae debet in rem deduci modo vim normae
habente, id est, per ministerium Ecclesiae collatum tamquam formam eam
constituentem. Ministerium non debet aetati historicae praeteritae (fortasse a
summa quadam documentorum repraesentatae) solummodo referri, sed in tali
referentia debet esse provisum ipsum ministerium Originem, Christum viventem,
repraesentare posse per annuntiationem Evangelii publica auctoritate factam
atque per celebrationem ex auctoritate actuum sacramentalium et imprimis
Eucharistiae. V. De successione apostolica et eius transmissione Sicut Verbum divinum caro factum annuntiatio est et initium communicationis
divinae quam in se ipso nobis manifestat, ita etiam ministerium Verbi in sua
plenitudine est quoque ministerium sacramentorum fidei et imprimis Eucharistiae,
in quibus Verbum, Christus, eventus actualis salutis pro hominibus esse non
desinit. Auctoritas pastoralis est ministerii apostolici responsabilitas relate
ad unitatem et incrementum Ecclesiae, cuius fons est Verbum atque sacramenta
manifestatio et locus fundamentalis eius adimpletionis simul sunt. Successio apostolica est igitur ille aspectus naturae et vitae Ecclesiae qui actualem dependentiam communitatis relate ad Christum per eius nuntios ostendit. Hoc modo, ministerium apostolicum est in Populo Dei sacramentum praesentiae activae Christi et Spiritus, quin hoc influxum immediatum Christi et Spiritus in unumquemque credentem implicet minus aestimare. Charisma successionis apostolicae in communitate visibili Ecclesiae accipitur.
Praesupponit illum qui in corpus ministrorum cooptandus est, Ecclesiae fidem
habere. Attamen hoc non sufficit. Donum ministerii in actu quodam confertur qui
signum visibile et efficax doni Spiritus est, atque tamquam instrumentum habet
unum vel plures ministros in successionem apostolicam personaliter cooptatos. Transmissio igitur ministerii apostolici per ordinationem fit, id quod ritum
implicat cum signo sensibili et invocatione ad Deum (epiklesis) ut Ipse
illi qui ordinatur, donum sui Spiritus Sancti cum potestatibus ad eius munus
adimplendum necessariis concedere dignetur. Hoc signum iam a Novo Testamento manuum impositio est (cf. LG 21). Ritus ordinationis id quod in ordinato evenit, originis humanae testatur non
esse Ecclesiamque de dono Spiritus non statuere pro libito. Ecclesia, conscia de eo quod ipsa in sua essentia apostolicitati est coniuncta
et quod ministerium per ordinationem transmissum in confessionem apostolicam
veritatis Patris ordinatum cooptat, ordinationem datam et acceptam in fide quam
ipsa de hac re profitetur, ad successionem apostolicam in sensu stricto huius
verbi iudicavit esse necessariam. Successio apostolica ministerii totam Ecclesiam interest, sed non ab Ecclesia
coniunctim sumpta, sed a Christo ad Apostolos et in Apostolis ad omnes episcopos
usque ad finem temporum procedit. VI. De elementis pro ministeriis non-catholicis
aestimandis Praecedens conatus pro successione apostolica catholicae intelligenda nobis
permittit lineamenta generalia exponere pro ministeriis non catholicis
aestimandis. In hoc contextu prorsus necessarium est ad differentias originum, ad evolutiones
harum Ecclesiarum et communitatum necnon ad ideam quam illae de se ipsi habent,
attendere animum. 1. Diversa atestimatione non obstante quam singulae de munere Petri habent,
Ecclesia catholica, Ecclesia orthodoxa et aliae Ecclesiae quae successionis
apostolicae realitatem conservant, in eadem intelligentia fundamentali
sacramentalitatis Ecclesiae coniuguntur, quae a Novo Testamento per Patres
communes et speciali modo per Sanctum Irenaeum diffusa est. Hae Ecclesiae
sacramentalem cooptationem in ministerium ecclesiale per impositionem manuum cum
invocatione Spiritus Sancti tamquam formam ad successionem apostolicam
transmittendam necessariam considerant ipsamque unicam quae in doctrina et
communione Ecclesiam perseverare facit. Unanimitas in cohaerentia inter
Scripturam, Traditionem et Sacramentum nullo tempore interrupta est ratio cur
communio inter has Ecclesias et Ecclesiam catholicam nunquam modo totali
cessaverit et hodie vivificari possit. 2. Dialogi fructuosi cum communionibus anglicanis prosequuntur, quae
impositionem mannum conservaverunt, cuius interpretatio variavit. Futuri exitus talis dialogi non possunt hic anticipari, qui investigat in quo
gradu elementa unitatem constituentia in conservatione ritus impositionis manuum
et orationum correspondentium includantur. 3. Communitates a Reformatione saeculi XVI ortae ita sunt inter se diversae
ut descriptiones relationum cum Ecclesia catholica in unoquoque casu particulari
distingui debeant. Tamen lineamenta quaedam generalia adumbrantur communia.
Tendentia generalis Reformationis connexionem inter Scripturam et Ecclesiae
Traditionem negavit ut pro sola Scriptura valorem normae retineret. Quamquam
diversi modi referentiae ad Traditionem serius habentur, huic tamen dignitas non
agnoscitur eadem quam illi Ecclesia agnovit antiqua. Cum sacramentum ordinis
expressio sacramentalis necessaria communionis in traditione sit, proclamatio
principii « sola Scriptura » obscurationem veteris notionis Ecclesiae eiusque
sacerdotii secum duxit. Re quidem vera, impositionem manuum sive per viros
ordinatos sive per alios per saecula saepe deseruerunt. Ubi ipsa adhibita est,
non semper eamdem significationem habuit ac in Ecclesia primaeva. Haec in modo
aliquem in ministerium introducendi et ipsum ministerium interpretandi
diversitas signum est diversae intelligentiae notionum Ecclesiae et Traditionis. Plures et promittentes propinquitates[2] contactus cum hac Traditione
restabilire inceperunt, licet factura nondum sit re vera superata. In his
adiunctis, intercommunio eucharistica nondum est possibilis,[3] quia
sacramentalis continuitas in successione apostolica inde ab originibus tam pro
Ecclesia orthodoxis quam pro Ecclesia catholica elementum communionis
ecclesialis prorsus necessarium est. Haec comprobatio nullo modo implicat qualitates ecclesiales et spirituales
ministeriorum communitatum protestantium esse propterea contemnendas. Ministri
harum communitatum illas aedificaverunt atque paverunt. Per baptisma, per
studium et praedicationem Verbi, per orationem communem et celebrationem Cenae,
per sedulitatem suam ipsi ad Dominum homines duxerunt illosque ita ad viam
salutis inveniendam adiuverunt. In illis ergo communitatibus elementa habentur quae ad apostolicitatem unicae
Ecclesiae pertinent.[4] Quamquam unio cum Ecclesia catholica solummodo sacramentaliter effici potest —
et nunquam per media mere iuridica vel administrativa —,[5] evidens est
qualitatem spiritualem talium ministeriorum non posse unquam sperni. Actus
sacramentalis illius naturae valores exsistentes deberet in Ecclesiam Catholicam
capere eiusque ritus exprimere sine ambiguitate deberet charismata assumi quae
iam prius realitatem habebant.
* Documentum coetus laboris de ministeriis a Commissione Theologica Internationali « in forma generica » approbatum.
[1] Praesentia personalis Apostolorum nota est distinctiva aetatis apostolicae,
quae consequenter chronologice exacte delimitari non posset quatenus Apostoli in
diversis Ecclesiis desierunt exsistere temporibus diversi. Tempus
postapostolicum hic intelligitur tamquam spatium quod a morte Apostolorum se
extendit usque dum scripta canonica completa sunt, quae saepe sub nomine et
auctoritate Apostolorum apparent ratione continuitatis cum eorum nuntio quem
ipsa notis praesentis temporis induunt. [2] Cf. conclusiones quorumdam dialogorum inter catholicos et protestantes. [3] Circa hospitalitatem eucharisticam in casibus particularibus vide Directorium
oecumenicum n. 36. et sequentibus. [4] Cf. Constitutio dogmatica Lumen gentium n. 15 et Decretum Unitatis redintegratio
nn. 3 et 19-23. [5] Si quis vellet ab hoc ritu eximere, ad illum per simplex decretum substituendum, a quacumque instantia illud procederet, periculum haberetur donum
sacramentale substituendi, de quo pro libito statuere impossibile est, per
potestatem propriam ministrorum.
|