The Holy See
back up
Search
riga

PONTIFICII CONSILII DE COMMUNICATIONIBUS SOCIALIBUS

INSTRUCTIO PASTORALIS
 
« AETATIS NOVAE »
 

DE COMMUNICATIONIBUS SOCIALIBUS
VICESIMO EXEUNTE ANNO
A PROMULGATA INSTRUCTIONE PASTORALI
« COMMUNIO ET PROGRESSIO »

 

 

INTRODUCTIO
 

Communicationum socialium magna mutatio

1. AETATIS NOVAE adventu communicationes sociales ita diffusae sunt ut ad totius mundi culturas multum habeant momentum. Technologiae mutationes nonnisi aspectus sunt huius phaenomeni. Non est ubi communicatíonis socialis instrumenta vim non habeant ad mores religiosos et morales, ad disciplinas politicas et sociales, ad institutionem.

Neminem latent, exempli gratia, communicationum socialium partes, quas geographici fines continere nequiverunt, in perturbationíbus, quae annis millesimo nongentesimo undenonagesimo et millesimo nongentesimo nonagesimo factae sunt, quarumque historicum pondus Summus Pontifex in luce posuit (1).

« Primus huius aetatís areopagus est scaena communicationis, quae ad redigendum in unum genus humanum idemque reddendum — uti dici solet — "vicum universum", procedit. Instrumenta communicationis socialis tantum adepta sunt, ut multis sint nuntii monitorii et institutorii praecipuum instrumentum, regulae et consilii ad suas ipsorum, familiares, sociales se gerendi rationes » (2).

Quarta saeculi parte expleta a promulgatione decreti Concilii Vaticani II de communicationibus socialibus Inter mirifica, duobusque decenniis ab Instructione pastorali Communio et progressio, Pontificium Consilium de Communicationibus Socialibus recogitare exoptat de huius novae condicionis pastoralibus consecutionibus. Hoc quidem facit secundum spiritum conclusionis Instructionis Communio et progressio inscriptae: « Populus Dei, per tempora procedens... maxima fiducia... in posterum prospiciens ea contuetur, quae finita siderea aetas communicationis socialis... promittit » (3).

Putantes principia et sententias horum documentorum, quae Concilii fuerunt quaeque Concilium sunt insecuta, diuturne esse valitura, cupimus ea in praesentes condiciones usurpare. Non appetimus ultima pronuntiare verba de tam complicata condicione, instabili et continuo mutabili, sed solum subsídium parare laboris atque adhortationis viris ac mulieribus, qui harum novarum rerum exitibus pastoralibus premuntur.

2. Annis, qui Inter mirifica ac Communio et progressio sunt secuti, ad voces assuevimus, quales sunt « societas rerum nuntiorumque cognitionis », «instrumentorum communicationis socialis cultura » et « instrumentorum communicationis socialis aetas ». Hoc dicendi genus animadvertendum est, quoniam significat quae viri et mulieres nostri temporis de vita cogitant, partim instrumentis communicationis socialis duci regique; experientia humana qua talis fatta est experientia per socialis communicationis instrumenta acquisita.

Mirae pariter novitates his decenniis acciderunt in technologiis communicatíonum socialium. Hoc attulit tum celerem veterum technologiarum commutationem, tum ortus novarum technologiarum in rebus communicationis socialis, in quibus sunt quae novis nominibus appellantur satellites artificiosi, teleorasis cum transmissione per restem tenacem, fibrae opticae, sonorarum visualiumque taeniarum cistellulae, astríctus sonorusque orbis (qui v.d. « compact disk »), praeter imaginum creationem per machinam computatoriam, aliasque technologias, quae « digitales » dicuntur, et informaticae disciplinae. Novorum instrumentorum communicationis socialis usus eos peperit, qui appellari possunt « novi sermones », alias que pro Ecclesiae missione facultates, sicut et novas pastorales quaestiones.

3. Hoc in rerum contextu Pastores adhortamur atque Dei populum ut altius sensum perdiscant omnium, quae ad communicationes sociales earumque instrumenta pertinent, de eis consilia capiant et ad effectum adducant.

« Patres Conciliares, futura scrutantes et contextum agnoscere nitentes in quo Ecclesia suam erat missionem actura, videre potuerunt quantum progressio technologiarum iam inde "faciem terrae" transformaret, ve1 spatium occupando (cfr. Gaudium et spes, n. 5). Intellexerunt technologiae communicationum progressionem, praesertim, talem esse, ut seriem parere posset eventuum improvisorum » (4).

« Nedum monerent Ecclesiam debere seorsum se esse segue a rerum cursu segregare, Patres Conciliares Ecclesiam positam viderunt in ipso humani generis progressionis centro, eiusdem generis humani experientias participantem, has comprehendere conantem ac fide illustrante interpretantem. Dei populi fidelium est illis inventis uti novisque technologiis pro humani generis bono proque Dei consilio de mundo ad effectum adducendo... ut "aetatis informaticae disciplinae" facultates utilitati adhibeantur vocationis humanae et transcendentis cuiusque personae, ut Pater ita glorifícetur, qui est omnium bonorum origo » (5).

Placet nobis gratum animum iis significemus omnibus, qui communicationum socialium rationem efficacem constituendam curaverunt. Quamvis difficultates obstent — quae ex exiguis opibus pendent; ex impedimentis, quae interdum Ecclesiae in suo accessu ad instrumenta communicationis socialis opponuntur; ex constanti culturae necnon valorum agendique modorum commutatione, quam ubique communicationis socialis instrumenta praesentia reddunt — multa iam peracta sunt et peragi pergunt. Episcopi, clerus, religiosi et laici, qui huic se dedunt fundamentali apostolatui, omnium gratam merentur memoriam.

Oportet pariter exprimamus gaudium tum propter efficaces nisus oecumenicae cooperationis in regione instrumentorum communicationis socialis, quibus implicati sunt catholici atque aliarum Ecclesiarum et communitatum ecclesialium fratres et sorores, tum ob cooperationem inter religiones cum asseclis ceterarum generis humani religionum. Non solum hoc optandum est, sed « necessarium christianos excitare ad se arctius íungendos in sua socialís communicationis actione et ad directius consentiendum cum ceteris religionibus generis humani respectu communis praesentiae in communicationíbus socialibus » (6).

 

I.

COMMUNICATIONUM SOCIALIUM CONTEXTUS

 

A. Contextus culturalas et socialis

4. Perturbatio, quae hodie contingit in communicationibus socíalibus, potius quam ex simplíci technologica mutatione, oriri dicenda est ex integra earum rerum conversione, per quas homines circumiectum mundum cognoscunt eiusque explorant et índicant perceptionem. Constanter in promptu ponere imagines et opiniones, sicut et earum celeris transmissio, etiam a continenti ad continentem, consecutiones habent simul utiles et perniciosas in processum psychologicum, moralem et socialem personarum, in structuram et ipsam vitam societatum, in culturarum permutationes, in valorum perceptionem ac traditionem, in mundi opiniones, ideologias inque religiosas persuasiones. Communicationum socialium mutatío tangit etiam notionem, quae haberi potest de Ecclesia et ad eius structuras actionemque confert formandas.

Haec omnia pastorales consecutiones habent magni momenti. Possunt namque instrumenta communicationis socialis adhiberi ad Evangelium nuntiandum, pariter ac ad illud e cordibus hominum eiciendum. Commixtio largior in dies horum instrumentorum in vita cotidiana vim habet in cognitionem quae de vitae sensu potest haberi.

Communicationis socialis instrumenta non solum valere possunt in cogitandi modum, verum etiam in cogitationis materíam. Pro multarum personarum sententiis res tales sunt, quales instrumenta communicationis socialis eas definiunt; quae haec instrumenta aperte non agnoscunt, nullius ponderis sunt. Reapse silentium imponi potest singulis personis vel coetibus, quos instrumenta communicationis socialis neglegunt; Evangelii vox potest et ipsa comprimi, quamvis non omnino suffocetur.

Multum ídcirco interest christianos aptos esse ad nuntium afferendum qui « notitias creat », iis verbum praebendo, qui eo egent.

Vis, qua socialis communicationis instrumenta instructa sunt, confirmandi aut delendi antiquitus tradita capita ad quae reliqua referuntur in provincia relígionis, culturae ac familiae, bene ponit in luce ad praesentia pertinere Concilii verba: « Ad recte haec instrumenta adhibenda omnino necesse est ut omnes, qui iisdem utantur, ordinis moralis normas noscant et fideliter in hac provincia ad effectum deducant » (7).

 

B. Contextus politicus et oeconomicus

5. Nationum oeconomicae structurae e rationibus magnopere pendent seu systematibus communicationum socialium huius aetatis. Putatur plerumque necessarium esse progressioni oeconomicae atque politicae rempublicam pecuniam collocare in efficaci communicationum socialium apparatu. Elatio pretii huius pecuniae collocationis causa ceteroqui fuit maximi momenti, quae multarum nationum rectores induxit ad disciplinam usurpandam, id spectantem, ut aemulationem augeret. Hac praesertim de causa, multis in casibus, publicae telecommunicationum et transmissionis rationes suppositae sunt, per quas eaedem rationes lege liberantur et privatae fiunt.

Sicut malus usus publici servitii adducere potest ad consciscentem machinationem ideologicam et politicam, ita libera commercificatio ac privatificatio transmissionis graves habent consecutiones. Re, saepe etiam publíce, responsalitas usus undarum publica imminuítur. Inclinatur ad exitum eius studiis solummodo mercatoriis, non respectu servitii. Lucri causae ac praeconiorum commoda vulgatorum vim pravam habent in communicationis socialis materiam: favor popularis qualítati anteponitur et convenit de minimo denominatore communi. In laudativis nuntiis vulgatores suas transgrediuntur legitimas partes, id spectantes, ut veras cognoscant necessitates iisque satisfaciant, et, mercatoriis moti causis, parere nituntur consumptionis falsas necessitates atque artificiosa exemplaria.

Pressus commerciales pariter fiunt extra nationis fines, cum detrimento nonnullorum populorum eorumque culturarum. Ob aemulatíonis incrementum ac necessitatem novas mercandi rationes inveniendi, communicationum socialium societates plus plusque indolem induunt « multinationalem »; localis generandi impossibilitas efficit ut simul aliquae nationes magis ex exteris pendeant nationibus. Ita fit ut opera quorundam popularium instrumentorum communicationis socialis, propria alicuius culturae, in alias culturas diffundantur, saepe cum damno generum artium socialiumque communicationum, quae in iis sunt, et valorum quos continent.

Quaestionum ex hac commercificatione et privatificatione exortarum solutio tamen non ponitur in reipublicae inspectione ad instrumenta communicationis socialis attinente, sed in disciplina maioris momenti, normis publici servitii consentanea, similiter ac in maiore responsalitate publica. Quod ad hoc pertinet, notandum est, si formae iuridicae et politicae, in quibus instrumenta communicationis socialis adhibentur, in quibusdam nationibus piane progrediuntur, alia loca sunt, ubi reipublicae moderatorum interventus ratio pergit esse oppressionis atque exclusionis.

 

II.

INSTRUMENTORUM
COMMUNICATIONUM SOCIALIUM MUNUS

 6. Communio et progressio consistit in descriptione communícationum socialium tamquam viae ad communionem. Textus declarat: « Plus secum infert communicatio quam cogitationum solam declarationem vel animi affectuum significationem » (8). Pro hac significatione communicatío est repercussus communionis ecclesialis, cui prodesse potest.

Communicatio veritatis vere potentiam habere potest redemptricem, quae a Christi persona manat. Is est Verbum Dei caro factum et imago Dei invisibilis. In Eo et per Eum Dei vita Spiritus actione communicatur cum humano genere. « Invisibilia ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna eius et virtus et divinitas » (9).

Potest item sequens efferri versiculus: « Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius plenum gratiae et veritatis » (10).

In Verbo carne facto Deus se certe et definite communicat. In lesu praedicatione et actione, Verbum liberator fit et redemptor universi generis humani. Hic amoris actus, quo Deus se revelat, cum humani generis fidei responsione consociatus, altum gignít dialogum.

Hominum historia et summa inter homines necessitudinum explicantur in forma huius Dei communicantis in Christo. Historia ipsa ad hoc spectat, ut quoddam fiat Deí verbum, et hominis vocatio est ut ad hoc conferat et, modo fecundo, hanc constantem ac infinitam amoris Dei reconciliatoris communicationem vivat. Vocamur ad haec in verba, spei piena, convertenda inque amoris actus, per nostram scilicet vivendi rationem. Communicatio debet idcirco in media ecclesiali communitate collocari.

Simul autem Christus argumentum est et fons eorum, quae Ecclesia communicat, cum Evangelium nuntiat. Nihil aliud est Ecclesia, nisi Christi mysticum Corpus, plenitudo eius qui « omnia in omnibus adimpletur », « qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia » (11). Iter ergo facimus, in Ecclesia, per Verbum et sacramenta, spem versus unitatis ultimae, ubi erít « Deus omnia in omnibus » (12).

A. Instrumenta communicationis socialis usui personarum et culturarum

7. Sicut bonum faciunt et ad faciendum sunt apta, instrumenta communicationis socialis, quae « simul unitatem aedificare possunt et mutuam comprehensionem, ita et visionem possunt vitae deformatam vulgare, familiae, valorum religiosorum et ethicorum, interpretationem scilicet, quae veram personae humanae dignitatem et sortem non reveretur » (13). Iubentur instrumenta communicationis socialis observare et participare plenam personae progressíonem, quae complectitur « hominis rationem culturalem, naturam transcendentem, religiosam » et societatis (14).

Quaedam problemata singulorum et societatis ex eo etiam oriuntur, quod maior in dies instrumentorum communicationis socialis usus substituitur in locum necessitudinum inter personas atque ex non mediocri studio, quo fictae personae ad communicationes sociales attinentes afficiuntur. Instrumenta haec nequeunt vícem praestare commercii personalis proximi nec necessitudínum inter membra familiae vel inter amicos. Sed conferre possunt ad hanc solvendam difficultatem — per coetus disceptationis, per disquisitiones de cinematographicis ludibus vel radiophonicis itemque televisificis transmissionibus — potius communicationem concitando inter personas, quam vicem eius supplendo.

B. Instrumenta communicationis socialis usui dialogi cum mundo huius temporis

8. Concilium Vaticanum II in luce posuít: « Populum Dei et genus humanum, cui ille inseritur, servitium sibi mutuo praestare, ita ut Ecclesiae missio religiosam et ex hoc ipso summe humanam se exhibeat » (15). Eorum qui Dei Verbum nuntiant est considerare et intellegere niti « verba » populorum et eorum variarum culturarum, ut non solum eos cognoscant, verum adiuvent etiam ad Dei Verbum agnoscendum et accipiendum (16). Ecclesia debet igitur activam et attentam ín mundo servare praesentiam, adeo ut communitatem alat eosque easque sustineat (viros scilicet ac mulieres), qui aeque solvere nituntur singulorum quaestiones atque sociales.

Insuper, si semper debet Ecclesia nuntium communicare modo ad quodlibet tempus apto atque ad nationum culturas et singularium populorum, hodie praesertim hoc facere debet in cultura et pro cultura novorum instrumentorum communicationis socialis (17).

Condicio haec est fundamentalis si uni ex maximis curis Concilii Vaticani II cupitur responsionem dare: ortus novorum socialium, technicorum culturaliumque vinculorum, quae arctius usque homines coniungunt, « Ecclesiae officio urgentiorem vím » addit, ut eos in « plenam etiam unitatem in Christo » congreget (18). Magnum momentum considerans partium, quas instrumenta communicationis socialis agere possunt in suis conatibus huic unitati favendi, Ecclesia ea putat instrumenta « provido Dei consilio excogitata » ad augendas communicationes sociales et communionem inter populos his in terris peregrinantes (19).

Ecclesia, quae cum mundo hodierno quaerit dialogum conferre, honestum et obsequens cum iis colloquium serere cupit, qui communicationis socialis instrumentorum onere tenentur et officio. Eiusmodi dialogus postulat ut Ecclesia conetur instrumenta communicationis socialis comprehendere — eorum proposita, rationes, laboris normas et modi, structurasque internas — eosque sustentet atque confirmet, qui iis operam navant. Super hoc comprehensionis et subsidii fundamento significantes statui possunt rogationes ad impedimenta amovenda, quae humanae progressioni obstant et Evangelii proclamationi.

Ad hunc dialogum serendum, necesse est enixe Ecclesia cogitet de profanis instrumentis communicationis socialis et praecipue de agendi elaboranda ratione ad ea pertinente. Christiani enim officio tenentur faciendi ut audiatur vox sua in omnibus instrumentis communicationis socialis. Eorum munus non ad solam spectat ecclesialium nuntiorum transmissionem. Dialogus hic exigit insuper ut ea sustineat instrumentorum communicationis socialis ministros, accurate anthropologiam veramque theologiam conficiat ad communicationem socialem accommodatam, quo theologia ipsa facilius diffundatur et efficacior fiat ad valores evangelicos revelandos hosque in huius aetatis humanae condicionís res applicandos. Necesse quoque est qui Ecclesiae praesunt ac pastorales ministri bona cum voluntate et prudentia communicatorum interrogationibus respondeant, quaerentes cum iis fiduciam mutuamque coniungere observantiam, communibus nisam valoribus, qui nostram non participant fidem.

C. Ipsa instrumenta communitatis humanae et progressionis socialis usui

9. Communicatio quae in Ecclesia et per Ecclesiam fit essentialiter posita est in Bono Nuntio Iesu Christi referendo. Proclamatio est Evangelii, tamquam verbi prophetici ac liberantis, ad viros mulieresque nostrae aetatis diretti; testimonium est redditum, adversus rationem penitus vivendi pro saeculi moribus, divinae veritati et transcendenti personae humanae sorti; est, adversus conflictationes ac discidia, factio iustitiae, in mutua necessitudine cum omnibus credentibus, in ministerio communionis inter populos, nationes et culturas.

Hic Ecclesiae sentiendi modus de communícatione sociali mire ipsius instrumenta illustrat et partes quas ea agere debent, secundum providum Dei consilium, in fovenda personarum ac societatum piena progressione.

D. Instrumenta communications socialis usui ecclesialis communions

10. Praeter ea quae dieta sunt, commemorare etiam oportet ius fundamentale ad dialogum et ad rerum nuntiorumque cognitionem in Ecclesia, sic ut affirmat Communio et progressio (20), necnon necessitatem vias efficaces inquirere pergendi, quibus hoc ius foveatur et protegatur, praesertim per responsalem usum instrumentorum communicationis socialis. Hic meminimus, praeter ceteras, Codicis Iuris Canonici affirmationes, pro quibus, quamvis Ecclesiae Pastoribus oboedire teneantur, « Christifidelibus integrum est, ut necessitates suas, praesertim spirituales, suaque optata (iis) patefaciant » (21), et postea: « Pro scientia, competentia et praestantia quibus pollent, ipsis ius est, immo et aliquando officium, ut sententiam suam de his quae ad bonum Ecclesiae pertinent sacris Pastoribus manifestent » (22).

Modus est hic servandi ac confirmandi Ecclesiae credibilitatem atque efficaciam, quin etiam potest haec ratio esse ad effectum adducendi indolem « communionis » Ecclesiae, quae suum habet fundamentum in intima Trinitatis communione eamque exprimit. Inter membra huius communitatis, ex quibus constat Ecclesia, nativa aequitas est dignitatis et missionis, quae ex baptismo oritur et subest hierarchicae structurae atque officiorum muniumque differentiae. Aequitas haec honesta et observanti distributione rerum nuntiorumque cognitionis ac opinionum significabitur.

In dissensione autem nosse interest « non enim... hominum opinionem sollicitando, ad quaestiones doctrinales declarandas et ad serviendum veritati conferre potest » (23). Namque « revera opiniones Christifidelium ad "sensum fideí" simpliciter redigi non possunt » (24).

Cur tantum Ecclesia de iure contendit, quod hominibus est ad rerum nuntiorumque cognitionem acquirendam? Cur in lucem profert suum ius ad veram Evangelii nuntiandam veritatem? Cur in officio perstat, quo eius Pastores astringuntur, veritatem communicandi ac fideles educandi ad idem faciendum? Quia in Ecclesia communicationis comprehensio in eo ponitur, quod Verbum Dei se ipsum communicat.

E. Instrumenta communicatioms socialis usui novae evangelizationis

11. Praeter multos translaticios modos, quales sunt testimonium vitae, catechismi institutio, consuetudines inter personas, pietas popularis, liturgia aliaque sacra similia, instrumentorum communicationis socialis usus essentialis evasit evangelizatíoni et catechesi. Revera, « Ecclesia coram Domino suo quasi conscia reatus adesset, nisi praevalidis hisce subsidiis uteretur, quae humana mens in dies expolit perficitque » (25). Instrumenta communicationis socialis possunt debentque instrumenta esse, quae rationi inserviant iteratae ac novae evangelizationis Ecclesiae in mundo huius temporis. Respectu novae evangelizationis diligenter attendenda est vis auditoria ac visifica instrumentorum communications socialis, secundum dictum « videre, iudicare, agere ».

Maximi tamen momenti est, quod spectat ad Ecclesiae modum gerendi erga instrumenta communicationis socialis et culturam, quam haec ipsa conferunt ad formandam, semper meminisse « non satis (esse) ergo illis uti ad diffundendum nuntium christianum et Ecclesiae Magisterium, sed (oportere) compleatur ipse nuntius huius novae culturae communicatione huius aetatis partes... per novos sermones, novas technicas, novos habitus psychologicos » (26). Praesens evangelizatio debet vias invenire in Ecclesiae praesentia activa et aperta in communicationum socialium regione.

 

III.

HUIUS AETATIS PROVOCATIONES

 

A. Iudicii critici necessitas

12. Si Ecclesia positivo et aperto modo se gerit erga instrumenta communicationis socialis, nitens in novam culturam ex communicationibus socialibus ortam penetrare ad evangelizandum, necesse est ipsa iudicium criticum de instrumentorum eiusdem communicationis et de eorundem vi in culturam proponat.

Sic ut pluries dictum est, communicationum socialium technologia mirum est humani ingenii indicium et eiusdem communicationis instrumenta notabiliter societatí prosunt. Sed, uti paríter in lucem prolatum est, ipsae technologiae applicatio non fuit nisi dimidiatum beneficium eiusque conscio usui opus sunt sani valores atque prudentes electiones a singulis, a privatis, a reipublicae moderatoribus et ab universa societate factae. Ecclesia non exigít quidem eiusmodi consilia et electiones praecipere, sed conatur auxilium ferre verum, normas ethicas et morales indicando ad hanc provinciam aptandas, quae normae invenientur in valoribus tum humanis tum christianis.

B. Mutua hominum necessitudo et piena progressio

13. In praesentibus condicionibus accidit ut communicationis socialis instrumenta singulorum et societatis impedimenta aggravent, quae mutuam hominum necessitudinem et plenam personae humanae progressionem praecludunt. Quae impedimenta sunt praecipue saecularis ratio vivendi, incontinentia in rebus utendis, materialismus, humanitatis amissio atque condicionum pauperum et opibus destitutorum neglectio (27).

Hoc in rerum statu Ecclesia, quae vídet his in instrumentis communicationis socialis viam hodie privilegiatam « ad culturam creandam et transmittendam » (28), suum esse existimat communicationum socíalium ministris atque vulgo educationem proponere, quae « tam ad sensum criticum ardenti veritatis amore animarum educans, quam ad libertatem defendendam, ad dígnitatem personalem observandam, ad authenticam populorum culturam elevandam urgens est, omnem monopolii et manipulationis formam firmo et forti reiicens animo » (29).

C. Rationes agendi et structurae

14. Patet, quod ad hoc pertinet, aliqua problemata proficisci e rationibus agendi ac structuris instrumentorum communicationis socialis propriís; memoramus, exemplorum gratia, locos in quibus prohibentur quidam coetus vel ordines quominus socialis communicatíonis instrumentis utantur, constantem aliquibus in locis imminutionem fundamentalis iuris ad rerum et nuntiorum cognitionem acquirendam, ponderis incrementum quo quidam pauci praevalentesque coetus oeconomici, sociales et politici instrumenta communicationis socialis dominantur.

Haec omnia contraria sunt propositis praecipuis ipsique instrumentorum communicationis socialis naturae, quorum peculiares in societate partes et necessariae positae sunt in opera navanda tuendo hominis iuri ad rerum nuntiorumque cognitionem acquirendam, ad iustitiam provehendam in bono communi quaerendo, ad personas, coetus ac populos adíuvandos in conquisitione veritatis. Instrumenta communicationis socialis his funguntur muneribus praecipuís, cum opinionum mutationi et nuntiorum fovent inter omnes ordines ac societatis partes, et omnibus opinionibus responsalibus opportunitatem praebent ut se audiant.

D. Defensio iuris ad rerum nuntiorumque cognitionem acquirendam et ad communicationem socialem

15. Probari nequit libertatis communicationis exercitium e fortunis pendere, ex educatione aut ex auctoritatis publicae functione. Ius ad communicandum, ius est omnium.

Hoc peculiares postulat nationales et internationales nisus, non solum ut pauperibus ac tenuioribus accessus detur ad rerum nuntiorumque cognitionem acquirendam, cuius indigent pro suo personali et sociali profectu, verum etiam ut certas consciasque partes habeant in decernendo de instrumentorum communicationis socialis materia inque constituendis structuris et rationibus agendi in institutis communicationis socialis suarum nationum.

Ubi structurae iuridicae et publicae favent dominatui instrumentorum communicationis socialis per paucos praepollentesque coetus, Ecclesia contendere debet de observantia íuris ad communicandum, et praecipue de sui iure ad utendum instrumentis communicationis socialis, quaerens eodem tempore alfa communicationis exemplaria pro suis membris et cuncto populo. Ius ad communicationem ceteroqui ius contingit ad libertatem religiosam, quod non est cultus libertate circumscribendum.

IV.

PRINCIPATUS PASTORALES
ET VIAE QUIBUS SIT IISDEM RESPONDENDUM

 

A. Defensio culturarum humanarum

16. Ob condiciones multis in locis exsístentes, studium iurium et bonorum personarum potest saepe Ecclesiam incitare ad alia fovenda communicationis socialis instrumenta. In evangelizationis et catechesis provincia, Ecclesiae erit curas adhibere ad servanda ac fovenda « instrumenta popularia » aliaque translaticia significationis genera, consciae in aliquibus societatibus ea efficaciora esse posse ad Evangelium disseminandum, quam recentiora communicationis socialis instrumenta, quandoquidem illa maiorem personalem participationem reddunt possibilem et altiores gradus sensus humani et causae adtingere possunt.

Instrumentorum socialis communicationis praesentia in universo mundo huius aetatis nullatenus aliorum instrumentorum momentum minuit, quae efficiunt ut personae onera sumant et naviter agant in efficiendis velque concipiendis communicationibus. Instrumenta communicationis popularia et translaticia non solum quasi compitum sunt magni ponderis, ubi cultura localis exprimitur, sed facultatem dant ad augendam peritiam enixe creandi et adhibendi communicationis socialis instrumenta. 

Probamus etiam multorum populorum et humanorum coetuum appetitionem habendi communicationis iustiores et aequiores ratíones, ut dominium caveant atque machinationem, quae ex exteris terris veniant aut ex earundem nationum civibus. Nationes maiorem progressionem appetentes hoc timent quoad nationes opulentiores; quarundam nationum cives stirpis numero inferioris, quae vel paulatim tantum progredíentes sunt vel opulentiores, eodem afficiuntur timore. Quaecumque est condício, oporteret cives possent active, libere et responsaliter in processibus communicationis partem habere, cum hi processus multimodis in eorum vitae condiciones vim habeant.

B. Ecclesiae communicationis socialis instrumentorum progressio et provectio

17. Dum diversimode pergit curam ponere in communicationis socialis regione eiusque instrumentorum, etsi in multas incurrit difficultates, Ecclesia augere debet, servare et fovere propria instrumenta et programmata catholica communicationis socialis. Haec complectuntur prelum catholicum aliaque scripta typis edita, catholica radíophonica ac televisifica inventa, officia ad rerum nuntiorumque cognitionem acquirendam atque publicarum necessitudinum, instituta et programmata educationis ad usum adque quaestiones cognoscendas instrumenta communicationis socialis contingentes, investigationem de iisdem instrumentis, corpora peritorum communicationis socialis cum Ecclesia coniuncta — praesertim cum consociationibus catholicis ex omnibus gentibus communicationibus socialibus deditis — quorum membra laboris sunt experti et periti participes Conferentiarum Episcopalium et etiam Episcoporum singulorum.

Instrumentorum socialis communicationis catholicorum labor non solummodo est navitas additicia, quae ad ceteras omnes Ecclesiae se adiungat: communicationes sociales namque suas habent partes agendas in omnibus aspectibus missionis Ecclesiae. Hinc non satis est communicationum socialium rationem pastoralem habere, sed oportet communicationes sociales pars sínt necessaria omnium rationum pastoralium, quoniam reapse cuilibet alii apostolatui, ministerio vel programmati prosunt. 

C. Christianorum communicatorum educatio

18. Institutio et educatio ad communicationes sociales debent inhaerere in educatione administrorum pastoralium ac presbyterorum (30). Huic institutioni huicque educatíoni multa elementa et aspectus distincti opus sunt.

In mundo huius temporis, ad quem instrumenta communicationis socialis fortiter valent, necesse est, exempli gratia, Ecclesiae personae bonam saltem et generalem visíonem habeant effectus, quem novae technologiae rerum nuntiorumque cognitionis acquirendae atque instrumentorum communicationis socialis in singulos exercent inque societates. Debent item parati esse ad suum praestandum ministerium tum iis qui « rerum nuntiorumque cognitione abundant », tum iis, qui « rerum nuntiorumque cognitione indigent ». Oportet sciant quomodo ad dialogum invitent, genus communicationum vitantes, quod videri possit imperium, machinationes vel utilitatem personalem subicere. Quod ad eos pertinet, qui studio et industrio labore communícationum socialium pro Ecclesia implicabuntur, necesse est muneris expertam cognitionem adipiscantur in socialis instrumentorum communicationis provincia, praeter doctrinalem et spiritalem educationem.

D. Actio pastoralis communicatorum usui

19. Labor ad instrumenta communicationis socialis spectans pressus psychologicos et ethica dilemmata sibi vult singularia. Cum momentum consideratur partium, quas instrumenta communications socialis agunt ín culturae huius temporis aedificatione atque in ratione vitae innumerorum hominum et societatum, maximi momenti esse videtur eos, qui pro suo munere in instrumenta communicationis socialis profana incumbunt atque in quaestuosas communicationum socialium industrias, sua officia considerare alto cum proposito ac voluntate humano generi serviendi. Hoc congruens exigit Ecclesiae officium: oportet nempe programmata pastoralia elaborentur ac proponantur, quae prorsus respondeant condicionibus peculiaribus laboris et provocationibus ethicis, prae quibus posití sunt communicatores. Revera haec pastoralia programmata educationem perennem postulant, quae adiuvare possit hos viros hasque mulieres quorum multi sincero animo exoptant scire et explicare quae iusta sunt in ordine ethico et morali — ut plus plusque normis moralibus imbuantur, cum in sui muneris vita, tum in privata.

 

V.

NECESSITAS DISPOSITIONIS PASTORALIS ACTIONIS

 

A. Episcoporum officia

20. Momentum, et vel necessitatem agnoscentes postulatorum, quae ex communicationum socialium navitate manant, Episcopi iique, quorum est statuere de opum Ecclesiae distributione — quae quidem tum finibus humanis, tum materialibus circumscribuntur —, eniti debent huic regioni iustum principem locum dare, ratione habita condicionum particularium suae nationis, regionis ac dioecesis. Fieri potest ut haec requisita acrius nunc animadvertantur quam antea, ex eo quod, partim saltem, magnus huius aetatis « areopagus » instrumentorum communicationis socialis est hucusque plus minus neglectus (31). « Praeferuntur plerumque — Sanctus Pater notavit — alia instrumenta nuntii evangelici et formatíonis, cum instrumenta communicationis singulorum consiliis relinquantur aut parvorum coetuum et solummodo ratione secundaría in pastorale propositum ingrediantur » (32). Haec condicio est corrigenda.

B. Necessitas rationis pastoralis pro communicationibus socialibus

21. Praesertim igitur suademus ut díoeceses et Conferentiae Episcopales, vel alii Ordinariorum coetus, hoc instrumentorum communicationis socialis argumentum curent in omnibus suis pastoralibus rationibus obeundum. Earum est insuper peculiares rationes pastorales perficere ad communicationes sociales attinentes, vel, quae iam exsistunt, certis temporibus recognoscere et renovare. Ut hoc fiat, Episcopis est exquirenda peritorum instrumentorum communicationis socialis cooperatio — sive in profanis instrumentis communicationis laborant, sive in Ecclesiae compagibus coniuncti cum communicationum socialium provincia — atque aliarum consociationum nationalium et internationalium artis cinematographicae, radiophonii, teleorasis et diurnariae navitatis.

Nonnullae Conferentiae Episcopales iam quibusdam rationibus pastoralibus commodum acceperunt, quae definite necessitates describunt iam exsistentes ac proposita persequenda, et conatuum compositionem fovent. Huius inquisitionis exitus, sicut et íudicia atque consultationes unde haec orta sunt documenta, possunt debentque per omnes gradus Ecclesiae percurrere, quoniam argumenta praebent actioni pastorali utilia. Programmata ad momenta rerum et ad actionem spectantia possunt etiam ad necessitates Ecclesiarum localium accommodari. Recognoscenda quidem sunt et continuo aptanda pro necessitatum cursu.

Huic documento finem imponimus elementa praebendo rationis pastoralis et quaestiones suggerendo, de quibus agere possunt epistolae pastorales ac declarationes episcopales, cum nationales, tum locales. Haec elementa extracta sunt ex propositionibus Conferentiarum Episcopalium et instrumentorum communicationis socialis peritorum.

 

CONCLUSIONES

22. Iterum affirmamus Ecclesiam in iis instrumentis reperire « dona Dei », « quippe quae secundum providentissimi Dei consilium homines inter se fraterna necessitudine concilient ut hi cum salutifera Eius concurrant voluntate ».33 Sicut Spiritus antiquos adiuvit prophetas ad Dei consilium cognoscendum per suae aetatis sígna, hodie Is Ecclesiam adiuvat, ut nostri temporis signa interpretetur suumque propheticum munus ad effectum adducat per studium, iudicium ac bonum usum, quae fundamentalia evaserunt, technologiae et instrumentorum communicationis socialis.

 

APPENDIX
 
ELEMENTA RATIONIS PASTORALIS
PRO COMMUNICATIONIBUS SOCIALIBUS

23. Instrumentorum communicationis socialis condiciones et facultates Ecclesiae praebitae in communicationum socialium regione dissimiles quidem sunt diversis in nationibus et vel diversis in dioecesibus intra eiusdem nationis fines. Inde, ut par est, differentiae exorientur in se gerendi ratione, qua Ecclesia utetur, pro locis, adversus instrumenta communicationis socialis et culturam, quam ipsa conferent ad formandam, atque diversitates consiliorum et participationis respectu locorum condiciones.

Quaevís igitur Conferentia Episcopalis quaevisque dioecesis elaborare debet rationem pastoralem pro communicationibus socialibus, completam praesertim per consultationem procuratorum consociationum catholicarum, internationalium et nationalium, quae communicationem socialem curant, ac peritorum localium instrumentorum communicationis socialis. Argumentum communicationis socialis insuper non est neglegendum in perficiendis et ad effectum adducendis ceteris omnibus rationibus pastoralibus, iis non exceptis, quae ad servitium sociale, ad docendi disciplinam atque ad evangelizationem pertinent. Certus statusque Conferentiarum Episcopalium et dioecesium numerus huiusmodi rationes elaboraverunt, quae necessitatem communícationis socialis indicant, proposita statuunt, ad verum praesentiones exprimunt expensarum praebitionis atque varios componunt communicationis socialis nisus. Praeceptiones quae sequuntur ideo praebentur, ut auxilio sint rationibus pastoralibus ita elaborandis, vel iis, quae iam exsistunt, aptandis.

Praeceptiones ad elaborandas rationes pastorales pro communicationibus socialibus in dioecesi, in Conferentia Episcopali vel in Synodo Patriarchali

24. Ratio pastoralis pro communicationibus socialibus haec oportet amplectatur elementa:

a) Relationem universam, ex ampia consultatione confectam, quae pro omnibus Ecclesiae ministeriis secuturam peculiarem viam describat communicationum socialium et quaestionibus ac condicionibus praesentibus respondeat;

b) indicem vel aestimationem provinciae instrumentorum communicationis socialis in territorio quod consideratur, quae amplectatur: receptores, effectores et moderatores publicorum ac privatorum instrumentorum communícationis socialis, opes nummarias et technicas, systemata diffusionis, facultates oecumenicas ac institutorías, consociationes catholicas quae de instrumentis communicationis socialis curant earumque administri, iis non exceptis, qui ex communitatibus religiosis proveniunt;

c) propositionem de structura instrumentorum communicationis socialis ad Ecclesiam destinatorum, quae evangelizationi faveant, catechesi, institutioni, servitio sociali et oecumenicae cooperationi; quae simul amplectatur, quantum fieri potest, publicas necessitudines, diurnaríam navitatem, radiophonium, teleorasem, cinematographica spectacula, sonorarum visualiumque taeniarum cistellulas, reta informatica transmissionis, telephotographicam ac per similia exemplaria imaginum transmissionem et alíos telecommunicationis modos;

d) educationem ad instrumenta communicationis socialis, quae potissimum insequatur consuetudinem ipsorum instrumentorum cum valoribus;

e) pastoralem voluntatem dialogum instaurandi cum communicatoribus, quae peculiariter intendat eorum fidei auctum ac spiritale incrementum;

f) significationes quoad facultates opes obtinendas modosque providendos de nummis suppeditandis huic actioni pastorali.

Processus elaborandi rationem pastoralem pro communicationibus socialibus

25. Ratio pastoralis oportet proponat praeceptiones et suasiones communicatoribus Ecclesiae ad statuendos fines ad verum atque eorum laboris priores partes. Adhortatio fit ut coetus laboris, ad quem fiant participes personae ecclesiasticae et instrumentorum communicationis socialis periti, hoc opere implicetur, cuius duo sunt momenta: 1, investigatio; 2, disposítio.

Investigationis momentum

26. Elementa investigatíonis momenti sunt: requisitorum aestimatio; conquisitio rerum cognitionis; exploratio exemplarium alternorum pastoralis rationis. Hoc quidem requirit ambituum internorum communicationum socialium perpensionem, simulque virium et debilitatum structurarum quae in Ecclesia sunt ac programmatum pro communicationibus socialibus, et etiam opportunitatum atque impedimentorum quae hae obeunt.

Tria investigationis genera possunt adiuvare ad rerum cognitiones comparandas: perquisitio requisitorum, investigatio de instrumentis communicationis socialis et index opum. Prima investigatio posita est in indicandis Christifidelium partibus, quae peculiari pastorali attentione indigent Conferentiae Episcopalis vel dioecesis. Secunda spectat quae in praesens fiunt — atque eorum efficaciam — ut cognoscantur vires et debilitates structurarum ac formarum communicationis socialis iam exsistentium. Tenia agnoscit facultates, technologias et personas, quae Ecclesiae in promptu sunt quoad communicationes sociales: non solum autem facultates Ecclesiae proprias, sed eas quoque quae haberi possunt in negotiorum communitate, in quaestuosis instrumentorum communicationis socialis industriis inque corporibus oecumenicis.

Momentum dispositionis

27. Post hanc indiciorum comparationem et considerationem coetus laboris operam dabit cognoscendis propositis ac iis, quae maioris ponderis sunt pro Conferentia Episcopali vel dioecesi. Initium est hoc dispositionis momenti. Coetus laboris deinde, adiuncta locorum considerans, haec tractabít argumenta:

28. Disciplinam institutoriam. Quaestiones communicationum, tum socialium tum non socialium, magnum habent momentum in omnibus gradibus ministerii pastoralis, non excepta disciplina institutoria. Ratio pastoralis pro communicationibus socialibus nitetur:

a) praebere opportunitatem institutionis in provincia communicationum socialium, utpote partium essentialium educationis omnium personarum quae in Ecclesiae opus incumbunt: seminariorum alumnorum, presbyterorum, fratrum ac sororum institutorum religiosorum, moderatorum laicorum;

b) scholas catholicas fovere et studiorum universitates ac programmata proponere et curricula studiorum ad ea pertinentia, quae communicationibus socialibus Ecclesiae et societatis necessaria sunt;

c) lectiones praebere, exercitatíonibus tempora statuta, seminaria contingentia technologiam, administrationem et ethicam atque agendi rationem communicationum socialium, iis qui in Ecclesiae communicationibus operantur: seminariorum alumnis, religiosis et clero;

d) disponere et exsequi programmata educationis atque instrumentorum communicationis socialis comprehensionis pro docentibus, parentibus ac studentibus;

e) artifices atque scriptores adhortari diffundendos valores evangelicos curent facultatibus utendo, quibus instructi sunt per diuturnam navitatem, per theatrum, radiophonicas transmissíones ac televisificas, atque taeniolas cinematographicas quae oblectationis proprietatem vel paedagogicam habent;

f) novas peculiares vias invenire quae sequatur Ecclesia ad evangelizationem et catechesim tradendas per usum technologiarum atque instrumentorum communicationis socialis.

29. Formationem spiritalem et curam pastoralem. Periti catholici laici ceterique qui laborant tamquam administri communicationis socialis tum in Ecclesiae apostolatu, tum in profanis communicationis socialis instrumentis, saepe ab Ecclesia exspectant directionem spiritalem et auxilium pastorale. Ratio pastoralis pro communicationibus socialibus igitur nitetur:

a) laicis catholicis ceterisque communicatoribus opportunitates praebere, quibus munerís suam excolant cognitionem per dies meditationibus, recessibus, seminariis, coetibus auxilii muneris destinatos;

b) curam pastoralem praebere, quae auxilium necessarium suppeditet, fidem alat communicatorum eorumque obsequii sensum servet in difficili munere communicandi valores evangelicos ac veros humanos valores cum mundo.

30. Cooperationem. Cooperatio opum divisionem complectitur inter Conferentias Episcopales et/aut dioeceses atque inter dioeceses et reliqua instituta, qualia sunt communítates relígiosae, studiorum universitates et sanitatis corpora. Ratio pastoralis pro communicationibus socialibus elaborabitur:

a) ad confirmandas necessitudines mutuasque consultationes fovendas inter procuratores Ecclesiae et communicatores, qui magis Ecclesiam erudiant de ipsorum instrumentorum usu;

b) ad quaerenda instrumenta operibus edendis cooperando centris regionalibus et nationalibus atque ad auctus fovendos communium canalium ut ipsa promoveantur, commercificentur et distribuantur instrumenta;

c) ad provehendam cooperationem cum congregationibus religiosis quae communicationum socialium provinciae operam dant;

d) ad cooperandum corporibus oecumenicis aliisque Ecclesiis ac coetibus religiosis quod attinet ad securitatem et tutelam accessus religionis ad instrumenta communicationis socialis, sicut etiam « in provincia novorum instrumentorum communicationis socialis: praesertim quod spectat ad communem usum artificiosorum satellitum, informaticorum tabulariorum argumentorum, systematum per restem tenacem transmissionis, et, in universum, disciplinae informaticae, proficiscendo a systematum convenientia » (34);

e) ad cooperandum profanis instrumentis communicationis socialis, praesertim quod attinet ad communes de quaestionibus religiosis, moralibus, ethicis, culturalibus, institutoriis ac socialibus sollicitudines.

31. Publicas necessitudines. Publicae necessitudínes postulant Ecclesiae colnmunicationem activam cum communitate per profana et religiosa communicationis socialis instrumenta. Augmentum celeritatis ad nuntíandos valores evangelicos adque vulganda ministeria et programmata Ecclesiae postulat ut ipsa Ecclesia illa omnia faciat, quae potest, ut cognoscatur an eius imago Christum reddat. Ratio pastoralis pro communicationibus socialibus contendet:

a) ut sedes teneat publicarum necessitudinum opibus humanis ac technologicis instructas ut vera fieri possit communicatio Ecclesiae cum tota communitate;

b) ut scripta producat et programmata radiophonii, teleorasis ac vitri televisifici, genere excellentia, quibus bene cognoscantur Evangelii nuntius et Ecclesiae missio;

c) ut praemia provehat aliaque subsidia ad gratiam ostentandam apta, quo instrumentorum communicationis socialis periti confirmentur et sustineantur;

d) ut Diem Mundialem Communicatíonum Socialium celebret, tamquam modum fovendae conscientiae communicationum socialium momenti ac sustentandi Ecclesiae coeptus in communicationum socialium provincia.

32. Investigationem. Peculiares viae, quas Ecclesia in communicationis socialis regione sequatur, niti debent exitibus gravis investigationis in hac materia, quae inspecta sít et rectius iudicata. Interest multum investigationem communicationum socialium locum dare quaestionibus atque problematibus peculiaris ponderis pro Ecclesiae missione in regione vel natione, cuia refert. Ratio pastoralis pro communicationibus socialibus elaborabitur:

a) ad adhortanda instituta studiorum superiorum, centra investigationis et studiorum universitates, ut indagationem obeant theoricam et applicatam de necessitatibus deque sollicitudinibus Ecclesiae ac societatum in communicationis socialis materia;

b) ad stabiliendos modos effectivos interpretandi investigatíonem de communicatione sociali usitata et accommodationis ad Ecclesíae missionem;

c) ad fovendam considerationem theologicam continuam de processibus deque instrumentis communicationis socialis deque partibus, quas Alla ín Ecclesia agunt et in societate.

33. Communicationes sociales et populorum progressio. Communicatio socialis perviam facta atque ipsius instrumenta multis personis maiorem praebent opportunitatem hodiernam mundi oeconomiam participandi, libertatem significationis experiendi et ad pacis iustitiaeque in mundo incrementum conferendi. Ratio pastoralis pro communicationibus socialibus elaborabitur:

a) ut valores evangelici vim habeant ín multiplices navitates instrumentorum communicationis socialis huius temporis — a librorum editione ad communicationes per satellitem artificiosum — indeque illi necessitudinis internationalis prosint incremento;

b) ut publica defendatur utilitas et religionis protegatur accessus ad instrumenta communicationis socíalis, propositis captis edoctis consciisque de quaestionibus ad leges ac disciplinam communicationum socialium pertinentibus deque systematum earundem communicationum processu;

c) ut provectarum technologiarum communicationum socialium vis socialis conspiciatur auxiliumque feratur ad praeripienda discidia socialia atque conversiones culturales inutiles;

d) ut communicatores ad ethicas normas definiendas et observandas adiuventur, praesertim quod attinet ad aequitatem, veritatem, iustitiam, pudorem et vitae tutelam.

e) ut peculiares secuturae viae excolantur, quae faveant ad instrumentorum communicationis socialis accessui magis consorti, significanti et conscio;

f ) ut munus propheticum exerceatur tempore opportuno loquendo, cum agitur de sustinenda Evangelii sententia quoad momentum morale quaestionum gravium publicam utilítatem contingentium.

E Civitate Vaticana, die XXII mensis Februarii, anno MCMXCII, in Festo Cathedrae Sancti Petri Apostoli.

 

 +IOANNES P. FOLEY
Praeses

PETRUS FRANCISCUS PASTORE
a Secretis


(1) Cf IOANNES PAULUS II, Centesimus annus, nn. 12-23: AAS LXXXIII (1991), 807-821.

(2) IOANNES PAULUS II, Redemptoris missio, n. 37: AAS LXXXIII (1991), 285.

(3) Communio et progressio, n. 187: AAS LXIII (1971), 655-656.

(4) IOANNES PAULUS II, Nuntius ob vicesimum quartum diem mundialem ad instrumenta communicationis socialis fovenda dicatum, in L'Osservatore Romano, 25 Ianuarii 1990.

(5) Ibidem.

(6) PONTIFICIUM CONSILIUM DE COMMUNICATIONIBUS  SOCIALIBUS, « Criteria for Ecumenical and Inter-religious Cooperation in Communications », n. 1, e Civitate Vaticana, 1989.

(7) Inter mirifica, n. 4: AAS LVI (1964), 146. 

(8) Communio et progressio, n. 11: AAS LXIII (1971), 598.

(9) Rom 1, 20.

(10) Io 1,14.

(11) Eph 1, 23; 4, 10.

(12) 1 Cor 15, 28; Communio et progressio, n. 11.

(13) PONTIFICIUM CONSILIUM DE COMMUNICATIONIBUS SOCIALIBUS, « Pornography and Violence in the Media: A Pastoral Response », n. 7, e Civitate Vaticana, 1989.

(14) IOANNES PAULUS II, Sollicitudo rei socialis, n. 46: AAS LXXX (1988), 579.

(15) Gaudium et spes, n. 11: AAS LVIII (1966), 1034.

(16) Cf PAULUS VI, Evangelii nuntiandi, n. 20: AAS LXVIII (1976), 18-19.

(17) Cf Inter mirifica, n. 3: AAS LVI (1964), 146.

(18) Lumen gentium, n.1: AAS LVII (1965), 5.

(19) Cf Communio et progressio, n. 12: AAS LXIII (1971), 598.

(20) Communio et progressio, nn. 114-121: AAS LXIII (1971), 634-636.

(21) Cf canon 212 § 2: AAS LXXV, 2 (1983), 34.

(22) Cf canon 212 § 3.

(23) CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio de ecclesiali theologi vocatione, n. 30: AAS LXXXII (1990), 1562.

(24) Cf ibidem, n. 35: AAS LXXXII (1990), 1565.

(25) PAULUS VI, Evangelii nuntiandi, n. 45: AAS LXVIII (1976), 35.

(26) IOANNES PAULUS II, Redemptoris missio, n. 37: AAS LXXXIII (1991), 285. 13.

(27) Cf IOANNES PAULUS II, Centesimus annus, n. 41: AAS (1991), 841.

(28) IOANNES PAULUS II, Christifideles laici, n. 44: AAS LXXXI (1989), 480.

(29) Ibidem, 481. 

(30) Cf CONGREGATIO PRO INSTITUTIONE CATHOLICA, « Orientamenti per la formazione dei futuri sacerdoti circa gli strumenti della comunicazione sociale », Romae, 1986.

(31) Cf. IOANNES PAULUS II, Redemptoris missio, n. 37: AAS LXXXIII (1991), 285.

(32) Ibidem.

(33) Communio et progressio, n. 2: AAS LXIII (1971), 593-594.

(34) PONTIFICIUM CONSILIUM DE COMMUNICATIONIBUS SOCIALIBUS « Criteria for Ecumenical and Inter-religious Cooperation in Communications », n. 14

 

top