[DE -
EN -
ES -
FR - IT - LA -
PL -
PT]
Supremum Signaturae Apostolicae Tribunal
Lex propria Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae.
TITULUS I
DE CONSTITUTIONE ET MUNERIBUS
Caput I.
De constitutione Signaturae Apostolicae
Art. 1. § 1. Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae constat coetu Patrum
Cardinalium et Episcoporum, qui a Summo Pontifice nominantur; ei praeest
Cardinalis Praefectus, ab Eodem Summo Pontifice delectus.
§ 2. Coetui Membrorum adscribi quoque possunt aliqui presbyteri[1],
integrae famae, in iure canonico doctores atque eximia doctrina canonica
praediti.
§ 3. Supremum Tribunal, nisi aliud caveatur, causas cognoscit per collegia,
salva facultate Praefecti eas deferendi ad Signaturam Plenam.
§ 4. Sancta Sede vacante, Praefectus et Membra a munere cessant.
Art. 2. § 1. Praefecto auxilio est Secretarius in Signaturae Apostolicae
negotiis personisque moderandis.
§ 2. Sancta Sede vacante, Secretarius ordinario moderamini Signaturae
Apostolicae prospicit, negotia tantum ordinaria gerens; ipse vero indiget
confirmatione Summi Pontificis, intra tres ab Eius electione menses.
Art. 3. In Tribunali[2] operam
praestant Promotor iustitiae, Defensor vinculi, Promotores iustitiae Substituti
et Praepositus Cancellariae, necnon congruus Officialium et Adiutorum numerus.
Eidem adsunt, tamquam consultores, Referendarii.
Art. 4. Secretarius, Promotor iustitiae, Defensor vinculi, Promotores iustitiae
Substituti, utpote Administri maiores, necnon Referendarii a Summo Pontifice
nominantur. Officiales et Adiutores assumuntur ad normam Ordinationis generalis Romanae
Curiae.
Caput II.
De singulis muneribus
Art. 5. § 1. Praefectus Signaturam Apostolicam moderatur, eam dirigit eiusdemque
personam gerit.
§ 2. Ipsius potissimum est:
1° Collegium Iudicum constituere vel Signaturam Plenam convocare, designare
Ponentem et Iudicum Sessionibus praeesse;
2° Congressui praeesse et in eo decisiones ferre;
3° petitas gratias concedere et decreta decisoria extra Congressum ferre.
Art. 6. § 1. Secretarius, sub auctoritate Praefecti, omnia ad instructionem et
expeditionem negotiorum spectantia peragenda curat.
§ 2. Ipsius potissimum est:
1° instantias receptas aliasque quaestiones examinandas committere;
2° recursus aliasve instantias, si casus ferat, in limine reicere;
3° munus Auditoris explere;
4° Iudicum conventui adstare ad causam illustrandam, salvo art. 47, § 2;
5° curare ut epistolae et decreta a Praefecto vel a seipso subsignanda rite
redigantur;
6° bona administrare.
§ 3. Vices Praefecti absentis vel impediti gerit, salvis casibus ipsi Praefecto
reservatis.
Art. 7. § 1. Promotor iustitiae, quem saltem duo Substituti adiuvant, intervenit
in causis et quaestionibus rectam administrationem iustitiae spectantibus.
§ 2. In causis iudicialibus et contentiosis administrativis dimicat super partes
pro iustitia et veritate; in causis vero poenalibus et disciplinaribus, mandante
Praefecto, promovet actionem.
§ 3. Vices Secretarii impediti vel absentis agit.
§ 4. A munere cessat septuagesimo quinto aetatis expleto anno.
Art. 8. § 1. Defensor vinculi intervenire debet in causis et negotiis in quibus
agitur de nullitate sacrae ordinationis aut de nullitate vel solutione
matrimonii; praeter casus in quibus ex natura rei eius interventus evidenter
requiritur, Secretarii est decernere utrum intervenire debeat, necne, firmo art.
22.
§ 2. Ipse officio tenetur proponendi et exponendi omnia quae rationabiliter
adduci possint adversus nullitatem vel solutionem.
§ 3. A munere cessat septuagesimo quinto aetatis expleto anno.
Art. 9. Ad munus promotoris iustitiae vel defensoris vinculi in casu exercendum,
Secretarius iusta de causa deputare potest, praeter Administros maiores,
Referendarios aliosve peritos.
Art. 10. § 1. Referendarii, salvo art. 9, munus obtinent consultorum, qui votum
pro scientia et experientia super proposita quaestione proferunt.
§ 2. Referendarii ornari debent laurea doctorali in iure canonico necnon
honestate vitae, prudentia et iuris peritia enitere.
Art. 11. § 1. Praepositus Cancellariae eandem, sub ductu Secretarii, moderatur.
§ 2. Ipsius potissimum est acta nomine Cancellariae expedienda signare, sigillum
Signaturae Apostolicae custodire, summarium causarum conficere et mandata
solutionis vel exactionis parare.
§ 3. Adiuvantibus Notariis et addictis, ipse praesertim quoque prospicit ut acta
omnia, quae ad Signaturam perveniunt, in protocollo referantur; progressus
causarum adnotetur; epistolae, decreta et rescripta, iuxta mandata recepta, rite
conficiantur et expediantur; acta in tabulario rite custodiantur atque in
bibliotheca adsint necessaria consultationis opera.
§ 4. Ipse curat ut omnes decisiones colligantur, quarum aliquae, quotannis a
Praefecto in Congressu selectae, ope Supremi Tribunalis publici iuris fiunt.
Art. 12. §1. Praepositus Cancellariae ceterique notarii publicam fidem faciunt
de actis coram se gestis ac cum autographo exemplarium testantur fidelitatem.
§ 2. Secretarius addictis Cancellariae ad actum munus notarii concedere valet.
Art. 13. § 1. Notarii et addicti Cancellariae, pro peculiaribus muneribus ipsis
concreditis, epistolas, decreta et rescripta exscribunt ac de statu quaestionum
pertractandarum referunt.
§ 2. Notariorum senior nominatione vices gerit Praepositi Cancellariae ad tempus
absentis vel impediti.
Art. 14. Apparitores Signaturae munere quoque cursoris funguntur.
Art. 15. Administri maiores, Officiales et Adiutores, in Indice munerum (Tabella
organica) Signaturae Apostolicae recensiti, munera sibi assignata sub ductu
Superiorum sedulo adimpleant.
Caput III.
De patronis
Art. 16. § 1. Partes stare in iudicio possunt solummodo per patronum, seu
procuratorem-advocatum.
§ 2. Quod si pars recurrens, de re certior facta, intra praestitutum terminum
non providerit nec idoneam excusationem attulerit vel gratuitum patrocinium
obtinuerit, Secretarius causam declarat peremptam.
Art. 17. § 1. Causarum patrocinium suscipere possunt Advocati apud Curiam
Romanam.
§ 2. Admittuntur praeterea in causis iudicialibus, de quibus in art. 33, necnon
in causis disciplinaribus, de quibus in art. 35, n. 1, Advocati Rotae Romanae.
§ 3. In causis contentiosis administrativis, de quibus in art. 34, Praefectus ad
casum admittere valet Advocatos Rotae Romanae, dummodo in re vere peritos, vel,
si casus ferat, alium vere peritum laurea doctorali in iure canonico ornatum.
§ 4. Advocati apud Curiam Romanam initio suscepti muneris, ceteri initio
susceptae causae contentiosae administrativae, iusiurandum praestare tenentur de
secreto servando deque munere rite et fideliter explendo.
Art. 18. § 1. Patronus pro munere suo tenetur tueri iura partis atque secretum
officii servare.
§ 2. Ipsius est partem repraesentare, libellos aut recursus exhibere, eam de
statu causae certiorem facere, notificationes pro ea recipere atque eam
defendere.
Art. 19. § 1. Patroni iure ad congruum honorarium gaudent.
§ 2. Si quaestio oriatur de emolumento, Secretarius ad instantiam partis vel ex
officio, auditis iis quorum interest, rem definit, salvo recursu ad Praefectum,
firmis artt. 35, n. 1, et 113.
Art. 20. Patroni de mandato Secretarii gratuitum patrocinium praebere tenentur,
salva aequa compensatione, solvenda, si casus ferat, ex arca Supremi Tribunalis.
Caput IV.
De disciplina servanda
Art. 21. Collegium Iudicum quinque membris constituitur, nisi Praefectus in
Congressu decernat recursum adversus decretum reiectionis in Congressu latum,
quoties datur, a Collegio trium Iudicum iudicandum esse.
Art. 22. § 1. In Congressu Praefectus decisionem fert, intervenientibus
Secretario, Promotore iustitiae, Defensore vinculi et Promotoribus iustitiae
Substitutis necnon aliis forte ad munus promotoris iustitiae vel defensoris
vinculi in causis pertractandis deputatis, adstante Praeposito Cancellariae; ad
eum invitari possunt, de iudicio Praefecti, Referendarii quorum praesentia
utilis censetur.
§ 2. In casu urgenti sufficit ut adsint, praeter Praefectum et Secretarium
eiusve vices agentem, duo alii ex convocatis.
Art. 23. § 1. Praefectus, Iudices, Secretarius, Promotor iustitiae et Defensor
vinculi abstinere debent a causa pertractanda in casibus de quibus in cann. 1448, § 1 Codicis Iuris Canonici et 1106, § 1 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium.
§ 2. Si Praefectus a causa abstinet, eius munera in causa exercenda sunt a
Secretario usque ad Iudicum Sessionem, cui vero praeest Cardinalis Iudex ordinis
et promotionis prior.
§ 3. Si Secretarius a causa abstinet, eius munera in causa exercenda sunt a
Promotore iustitiae.
Art. 24. § 1. His in casibus, nisi ipsi abstineant, pars potest eos recusare.
§ 2. Si Praefectus aliusve Cardinalis recusetur, pars recusans, Signatura
certiore facta, rem Summo Pontifici deferat; reliquis in casibus de recusatione
videt Praefectus.
Art. 25. Professionem fidei necnon iusiurandum de secreto servando deque munere
rite et fideliter obeundo omnes, initio suscepti officii, coram Praefecto
praestare tenentur, praesente Notario.
Art. 26. § 1. Patroni id petentes obtinere possunt actorum exemplar, de licentia
Secretarii auditoque Promotore iustitiae; ipsi autem gravi obligatione tenentur
ne actorum quorumlibet exemplar, ex toto vel ex parte, aliis, partibus haud
exceptis, tradatur.
§ 2. Publicatio seu intimatio decisionum, ad omnes iuris effectus, fit tradendo
vel transmittendo earum exemplar Patronis.
Art. 27. § 1. Termini actis processualibus statuti sunt ordinatorii, nisi iure
peremptorii sint vel expresse declarentur.
§ 2. Ius tamen est Praefecto necnon Secretario terminos peremptorios
constituere, si id requiratur pro casu expedite solvendo.
§ 3. Termini in hac lege statuti intelleguntur utiles.
Art. 28. § 1. Nisi aliud caveatur, adversus Secretarii decretum non mere
ordinatorium datur recursus motivis suffultus ad Praefectum intra terminum
peremptorium decem dierum proponendus.
§ 2. Quoties adversus decretum Congressus datur facultas recurrendi ad
Collegium, recursus motivis suffultus exhibendus est intra terminum peremptorium
decem dierum.
Art. 29. § 1. Signaturam Apostolicam fas est adire, praeterquam officiali latino
sermone, etiam sermonibus hodie latius cognitis. Si vero quis eam alia lingua
adeat, Secretarius exigere potest ut ipse lingua latius cognita utatur.
§ 2. Ceterae instantiae, defensiones et vota exhibenda sunt lingua latina.
Caput V.
De expensis et de gratuito patrocinio
Art. 30. § 1. Congressus normas statuit de cautionibus deponendis, expensis
iudicialibus, honorariis et taxis pro rescriptis.
§ 2. Secretarius potest, iusta de causa, singulis in casibus aliud statuere de
cautione deponenda vel taxa solvenda.
§ 3. In decisionibus statuitur circa expensas, honoraria et, si casus ferat,
damna reficienda.
Art. 31. § 1. Qui gratuitum patrocinium petit, praesumpto bono iure gaudere
debet ad causam agendam atque probationes exhibere, quibus eius oeconomica
condicio appareat.
§ 2. Praefectus, auditis Secretario et Promotore iustitiae, decreto beneficium,
vel ex toto vel ex parte, concedit aut denegat.
§ 3. A Praefecti decreto non datur appellatio, sed pars intra quindecim dies ad
eundem Praefectum recurrere potest.
§ 4. Concesso gratuito patrocinio, Secretarius Patronum ex officio nominat.
TITULUS II
DE COMPETENTIA SIGNATURAE APOSTOLICAE
Art. 32. Signatura Apostolica[3], praeter munus, quod exercet, Supremi Tribunalis, consulit ut iustitia in
Ecclesia recte administretur.
Art. 33. Signatura Apostolica cognoscit:
1º querelas nullitatis contra decisiones definitivas vel vim sententiae
definitivae habentes Rotae Romanae;
2° petitiones restitutionis in integrum contra decisiones Rotae Romanae;
3º recursus, in causis de statu personarum, adversus denegatum a Rota Romana
novum causae examen;
4º exceptiones suspicionis aliasque causas contra Iudices Rotae Romanae propter
acta in exercitio ipsorum muneris;
5º conflictus competentiae inter tribunalia, quae non subiciuntur eidem
tribunali appellationis, nisi aliud iure provisum sit.
Art. 34. § 1. Signatura Apostolica cognoscit de recursibus, intra terminum
peremptorium sexaginta dierum utilium interpositis, adversus actus
administrativos singulares sive ab Institutis[4]
Curiae Romanae latos sive ab ipsis probatos, quoties contendatur num actus
impugnatus legem aliquam in decernendo vel in procedendo violaverit.
§ 2. In his casibus, praeter iudicium de illegitimitate, cognoscere etiam
potest, si recurrens id postulet, de reparatione damnorum actu illegitimo
illatorum.
§ 3. Cognoscit etiam de aliis controversiis administrativis, quae a Romano
Pontifice vel ab Institutis Curiae Romanae ipsi deferantur necnon de
conflictibus competentiae inter eadem Instituta[5].
Art. 35. Signaturae Apostolicae quoque est rectae administrationi iustitiae
invigilare, et speciatim:
1º in ministros tribunalium, advocatos vel procuratores, si opus sit,
animadvertere;
2º videre de petitionibus Sedi Apostolicae porrectis ad obtinendam causae
commissionem apud Rotam Romanam, dispensationem a legibus processualibus,
Ecclesiis orientalibus haud exclusis, vel aliam gratiam relative ad iustitiam
administrandam;
3º tribunalium inferiorum competentiam prorogare;
4º approbationem Tribunalis appellationis Sanctae Sedi reservatam concedere;
5° approbare erectionem tribunalium cuiusvis generis a pluribus dioecesanis
Episcopis constitutorum[6];
6° cognoscere de iis quae Signaturae Apostolicae per conventiones inter Sanctam
Sedem et Civitates tribuuntur.
TITULUS III
DE PROCESSU IUDICIALI
Caput I.
Normae generales
Art. 36. Recursus introducitur per libellum, cui, ubi sententia vel decretum
impugnatur, eiusdem exemplar authenticum adnecti debet.
Art. 37. Secretarius omnia acta casum respicientia exquirit.
Art. 38. Secretarius decreto libellum notificandum curat omnibus quorum interest necnon,
si iudicio intersit, Defensori vinculi, atque terminum statuit ad Patronum,
prouti requiratur et firmo art. 16, eligendum necnon ad scripturas producendas.
Art. 39. § 1. Quo termino elapso, Promotor iustitiae votum pro rei veritate
promit.
§ 2. Quod votum, una cum scripturis de quibus in art. 38, Secretarius
communicandum curat cum partibus, quae ius habent, si velint, replicandi intra
decem dies.
§ 3. Data facultate Defensori vinculi iterum replicandi, novissime Promotori
iustitiae intervenire licet.
Art. 40. Praefectus Congressui habendo diem statuit eundemque cum partibus
communicari iubet.
Art. 41. § 1. Quibus praehabitis, Congressus recursum admittit vel reicit.
§ 2. Congressus decisiones scripto partibus notificantur.
Art. 42. § 1. Contra reiectionis decretum, nisi aliud iure caveatur, patet
recursus ad Collegium Iudicum; de huiusmodi iure recurrens per idem decretum
certior fit.
§ 2. Recursus, argumentis suffultus, intra terminum peremptorium decem dierum
proponendus est.
§ 3. De recursu interiecto certiores fiant partes, quae iure gaudent intra decem
dies suas animadversiones proponendi.
§ 4. Voto Promotoris iustitiae exhibito, recursus quamprimum ad Collegium
defertur, cuius decisio nulli iuris remedio obnoxia est.
Art. 43. § 1. Admisso recursu, Secretarius omnes quorum interest ad litis
contestationem convocat.
§ 2. Secretario competit, auditis omnibus quorum interest, decreto dubii
formulam statuere, causae instructionem ad normam iuris moderari, necnon
quaestiones incidentes, si quae sint, expeditissime dirimere.
Art. 44. Instructione expleta, Secretarius, adiuvante Promotore iustitiae et
auditis partium Patronis necnon Defensore vinculi, causae summarium conficiendum
curat; insuper ad normam artt. 38-39 partium restrictus et Defensoris vinculi
animadversiones necnon Promotoris iustitiae votum exquirit atque notificari
iubet.
Art. 45. Partium, Defensoris vinculi et Promotoris iustitiae responsionibus
exhibitis, conclusum in causa esto.
Art. 46. Peractis iure peragendis, Praefectus causam definiendam ad Collegium
defert.
Art. 47. § 1. In Iudicum conventu Iudex Ponens seu Relator contentionem refert
et rationes tum pro recursu tum ex adverso perstringit.
§ 2. Dein Iudices, nemine adstante, ex ordine conclusiones cum rationibus tam in
iure quam in facto proferunt, quae conclusiones scriptae Ponenti traduntur ad
sententiam redigendam; dein autem actis causae adiunguntur secreto servandae.
§ 3. Discussione peracta, Collegium decisionem fert, in qua maior suffragiorum
pars convenit.
§ 4. Pars dispositiva a Iudice Ponente seu Relatore scripto redigitur, a
singulis Iudicibus subsignatur et statim Secretario traditur.
Art. 48. § 1. Iudex Ponens seu Relator quamprimum textum decisionis exarat.
§ 2. Supremi Tribunalis Praefectus, si casus ferat, statuere potest decisionis
rationes in iure et in facto scripto redigi a Promotore iustitiae.
Art. 49. Si Collegium Iudicum ulteriorem instructionem iubeat, Secretarius eam
perficit.
Art. 50. Adversus Collegii decisiones, nisi aliud expresse statuatur, non est
locus impugnationi.
Caput II.
De querelis nullitatis contra decisiones Rotae Romanae
Art. 51. Querela nullitatis proponi potest non solum adversus sententias
definitivas, verum etiam adversus sententias interlocutorias et decreta, a Rota
Romana quomodocumque emissa, dummodo, nisi aliud iure caveatur, vim sententiae
definitivae habeant.
Art. 52. § 1. Si nomine alterius quis egit sine legitimo mandato, vitium sanatum
habetur ob appellationem interpositam ab ipsa parte antequam nullitas opponatur,
immo ob quemlibet eiusdem partis actum ante querelam positum, qui par sit
ratihabitioni.
§ 2. In casu de quo in § 1, recursus Secretarii decreto in limine reicitur.
Art. 53. § 1. Si querela nullitatis una cum appellatione cumuletur, illa coram
Signatura Apostolica, haec coram Rota Romana interponenda est.
§ 2. Decisio querelae decisionem appellationis praecedere debet, nisi Signatura
Apostolica aliud decreverit.
Art. 54. Admisso recursu, dubium concordandum est sub formula: An constet de
nullitate decisionis Rotae Romanae.
Caput III.
De petitionibus restitutionis in integrum contra decisiones Rotae
Romanae
Art. 55. § 1. Petitio restitutionis in integrum sententiae exsecutionem nondum
inceptam suspendit.
§ 2. Si tamen ex probabilibus indiciis suspicio sit petitionem factam esse ad
moras exsecutioni nectendas, Congressus decernere potest ut sententia
exsecutioni demandetur, assignata tamen restitutionem petenti idonea cautione
ut, si restituatur in integrum, indemnis fiat.
Art. 56. Admisso recursu, dubium concordandum est sub formula: An concedenda
sit restitutio in integrum.
Art. 57. Concessa restitutione, nisi Summus Pontifex aliud providerit, causa
remittitur ad Rotam Romanam ut, iuxta suas normas, de merito iudicet.
Caput IV.
De recursibus adversus denegatum a Rota Romana novum causae examen
Art. 58. In causis de statu personarum, recursus adversus denegatum a Rota
Romana novum causae examen intra peremptorium triginta dierum terminum proponi
potest.
Art. 59. § 1. Certiore facta altera parte, Secretarius brevem terminum
praestituit recurrenti ad petitionis motiva illustranda; dein Defensor vinculi
suas animadversiones exarat; ultimus promit Promotor iustitiae votum pro rei
veritate.
§ 2. Congressus novam causae propositionem, remoto quolibet iuris remedio,
admittit vel reicit.
Art. 60. Decretum a Congressu latum parti recurrenti atque Rotae Romanae Decano
notificatur, certiore facta altera parte.
Art. 61. Congressus, pendente recursu coram Signatura Apostolica, videre potest
de suspensione exsecutionis sententiae concedenda vel revocanda.
Caput V.
De exceptionibus suspicionis contra Iudices Rotae Romanae
Art. 62. Suspicionis exceptio contra Iudicem Rotae Romanae proponi potest in
casibus de quibus in cann. 1448, § 1 et 1624 Codicis Iuris Canonici atque 1106, § 1 et 1305 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium.
Art. 63. § 1. Certiore statim facto Iudice recusato, Secretarius terminum
praestituit exceptionem proponenti ad argumenta adducta illustranda; dein
habitis ad rem partium memorialibus, necnon animadversionibus Defensoris
vinculi, si intersit, et voto pro rei veritate Promotoris iustitiae, causa ad
Congressum defertur.
§ 2. Iudex recusatus, si ipse postulet vel casus ferat, auditur a Secretario.
Art. 64. Congressus, remoto quolibet iuris remedio, edicit utrum locus sit,
necne, recusationi Iudicis.
Art. 65. Decretum a Congressu latum Rotae Romanae Decano quamprimum notificatur.
Caput VI.
De causis contra Iudices Rotae Romanae
Art. 66. § 1. Processus in causis sive poenalibus sive contentiosis contra
Iudices Rotae Romanae propter acta in exercitio ipsorum muneris evolvitur,
congrua congruis referendo, iuxta artt. 36‑49 necnon praescripta iuris
codicialis.
§ 2. Pars laesa potest actionem contentiosam ad damna reparanda ex delicto sibi
illata in ipso poenali iudicio exercere.
Art. 67. § 1. In iudicio poenali partes actoris gerit Promotor iustitiae.
§ 2. Omnia quae in iudicio poenali promovendo instituendoque Ordinario
competunt, Praefectus exercet.
Art. 68. Sententia a Collegio quinque Iudicum fertur.
Art. 69. Parti, quae se gravatam putet, atque Promotori iustitiae suppetunt
remedia iuris coram Signatura Apostolica, appellatione in casu haud exclusa.
Caput VII.
De conflictibus competentiae inter Tribunalia
Art. 70. Salva competentia de qua in art. 35, nn. 2-3, Signatura Apostolica,
denuntiato competentiae conflictu, primum videt num reapse de conflictu agatur,
et quidem ad normam articulorum huius capitis solvendo.
Art. 71. Secretarius, inspectis omnibus conflictus adiunctis, prout casus ferat
processus pendentes suspendit.
Art. 72. § 1. Acquisitis actis causae atque partium memorialibus necnon, si
casus ferat, auditis Tribunalibus, Defensor vinculi, si in iudicio interveniat,
animadversiones et Promotor iustitiae votum pro rei veritate exhibent.
§ 2. Congressus, remoto quolibet iuris remedio, decreto propositum conflictum
solvit, statuens, quatenus necessarium, forum competens atque prosecutionis
rationem.
TITULUS IV
DE PROCESSU CONTENTIOSO ADMINISTRATIVO
Caput I.
De recursibus adversus actus administrativos singulares
Art. 73. § 1. Recursus referre debet:
1° a quonam ipse proponatur;
2° actum, qui impugnatur;
3° quid petatur;
4° quo iure innitatur;
5° diem acceptae notificationis actus impugnati;
6° subscriptionem partis recurrentis.
§ 2. Recursui adnecti debent:
1° actus, qui impugnatur, nisi a recurrente exhiberi nequeat;
2° mandatum Patrono rite collatum aut petitio, documentis suffulta, pro
obtinendo gratuito patrocinio.
Art. 74. § 1. Recursus exhibendus est intra terminum peremptorium sexaginta
dierum utilium a die peractae actus notificationis.
§ 2. Ab uno Romano Pontifice in terminos remissio conceditur.
Art. 75. Nullus est recursus si absolute incertum manet de quibusnam personis
vel de quonam obiecto agatur.
Art. 76. § 1. Secretarius, audito Promotore iustitiae, decreto recursum in
limine reicit qui indubie atque evidenter aliquo careat praesupposito, veluti
si:
1° non agatur de re ad tribunal administrativum pertinente;
2° recurrens careat legitima persona standi in iudicio;
3° haud exstet lex, quae asseritur violata;
4° termini ad recursum proponendum elapsi sint.
§ 2. De eiusmodi decreto Secretarius Promotorem iustitiae et, si casus ferat,
competentem Auctoritatem certiorem facit.
§ 3. Recurrens in ipso decreto certior fit de facultate recurrendi ad Congressum
intra peremptorium terminum decem dierum ab eodem recepto.
§ 4. Decretum, quo Congressus reiectionem in limine confirmat, nulli iuris
remedio est obnoxium.
Art. 77. Salvo art. 16, § 2, Secretarius praestituit terminum pro iterando
recursu, si vitiis laboret, quae emendari possunt.
Art. 78. § 1. Quovis in stadio processus, liti finem imponere potest sive
peremptio sive revocatio actus impugnati sive renuntiatio sive compositio
pacifica.
§ 2. Compositio pacifica inter partes acta Congressus indiget probatione.
§ 3. Aliis in casibus litis finitae, Secretarius de re fert decretum, cum iis
quorum interest communicandum.
Art. 79. § 1. Secretarius, suo decreto,
1° iubet notificari competenti Instituto Curiae Romanae omnibusque legitime
coram Instituto Curiae Romanae intervenientibus recursum receptum eosdemque
invitat ut Patronum constituant per legitimum mandatum[7];
2° exquirit ab Instituto Curiae Romanae ut exemplar actus impugnati et omnia
acta controversiam respicientia transmittat intra terminum triginta dierum[8];
3° in causa constituit Promotorem iustitiae;
4° mandat Cancellariae ut recurrenti aliisque de quibus in n. 1 incumbentia rite
adimplenda indigitet.
§ 2. Congrua congruis referendo, Secretarius eodem modo procedit cum aliis
interesse forte habentibus.
Art. 80. Si Institutum Curiae Romanae sibi Patronum non constituat, Praefectus
eum ex officio nominat[9].
Art. 81. § 1. Actis Instituti Curiae Romanae receptis[10],
Secretarius recurrentis Patrono, de re certiore facto, decreto terminum
praestituit ad exhibendum memoriale, in quo clare indicentur leges, quae
violatae asseruntur, recursus illustretur, compleatur vel emendetur, atque forte
ad ulteriora documenta exhibenda vel expetenda.
§ 2. Termino de quo in § 1 elapso, Secretarius decreto item resistentis Patrono
terminum praestituit adeo ut ipse, inspectis omnibus de quibus in § 1, memoriale
exhibeat necnon forte nova documenta producat.
§ 3. Quibus praehabitis, Promotor iustitiae votum pro rei veritate promit.
Art. 82. Communicatis scripturis, Patroni intra decem dies respondere possunt;
ultimus autem scribere potest Promotor iustitiae.
Art. 83. § 1. Convocato Congressu ad normam art. 40, Praefectus decernit utrum
recursus admittendus sit ad disceptationem, an reiciendus quia manifeste ipse
caret praesupposito vel fundamento. Quo in altero casu motiva exprimit.
§ 2. Congressus decisiones scripto partibus notificantur.
Art. 84. Salvo art. 76, § 4, contra reiectionis decretum datur recursus ad
Collegium ad normam art. 42 proponendus et pertractandus.
Art. 85. § 1. Admisso recursu, Secretarius, convocatis quamprimum Patronis et
Promotore iustitiae ad summariam delibationem oralem, eorundemque attentis
petitionibus et responsionibus, controversiae terminos statuit, dubia concordata
suo firmans decreto.
§ 2. Quod contra decretum datur recursus intra decem dies ad Praefectum,
quolibet ulteriore iuris remedio remoto.
Art. 86. Summaria delibatione orali habita, Secretarius, si casus ferat, complet
causae instructionem. Si quid autem partes excipiant, ipse expeditissime de re
videt.
Art. 87. Post confectum causae summarium, nullum ulterius documentum a partibus
produci potest, nisi aliud Praefectus statuerit et salvo art. 49.
Art. 88. § 1. Confecto causae summario, Patroni intra terminum praestitutum suum
quisque restrictum conclusivum porrigunt.
§ 2. Quo termino elapso, Promotor iustitiae votum pro rei veritate exhibet.
§ 3. Patroni intra terminum decem dierum responsiones exhibere possunt;
novissime Promotori iustitiae interveniendi facultas est.
Art. 89. Peractis iure peragendis, proceditur ad normam artt. 46-49.
Art. 90. Iudices, ad contentionem solvendam, in sententia immediatos et directos
illegitimitatis effectus statuere possunt.
Art. 91. § 1. Adversus Collegii sententias, cauta tamen semper Supremi
Tribunalis natura, tantum remedia querelae nullitatis ac petitionis
restitutionis in integrum suppetunt.
§ 2. Praefectus, si casus ferat, rem statim ad Collegium Iudicum deferre potest.
Art. 92. § 1. Nisi aliud statuatur, sententiam exsecutioni mandare debet, per se vel per
alium, Institutum Curiae Romanae, quod actum impugnatum tulerit aut probaverit[11].
§ 2. Quod si renuat, neglegat aut ultra congruum vel statutum tempus differat,
salvo iure ad damnorum forte illatorum reparationem, parte cuius interest
instante exsecutio spectat ad ipsum Supremum Tribunal, Superiore Auctoritate de
re certiore facta.
Art. 93. § 1. Exsecutor debet sententiam ipsam, secundum propriam verborum
significationem in textu et contextu consideratam, exsecutioni mandare.
§ 2. Quod si agatur de pecunia resarcienda, solutio fieri debet intra terminum
triginta dierum a sententia notificata, nisi aliud a Supremo Tribunali cautum
sit.
§ 3. Si actus illegitimitas declarata fuerit in procedendo, Auctoritas eundem
actum denuo ferre potest tantummodo ad normam iuris atque iuxta modum et
terminos in sententia forte determinatos.
§ 4. Si autem actus illegitimitas declarata fuerit in decernendo, Auctoritas de
re denuo videre potest tantummodo ad normam iuris atque iuxtam modum et terminos
in sententia forte determinatos.
Art. 94. Si qua controversia de exsecutionis modo oriatur, Congressus
expeditissime eandem dirimit.
Caput II.
De actus administrativi exsecutionis suspensione
Art. 95. § 1. Suspensio, vel ex toto vel ex parte, exsecutionis actus impugnati
quolibet in causae statu, adductis rationibus, peti potest.
§ 2. In casibus gravioribus ipse Promotor iustitiae actus impugnati exsecutionis
suspensionem proponere potest.
§ 3. Quod si quaestio de suspensione oriatur, de ea pressius quamprimum
videatur.
Art. 96. § 1. Nisi iudicio Secretarii, audito Promotore iustitiae, instantia pro
suspensione exsecutionis impugnatae decisionis sit in limine reicienda,
Secretarius, instantia Auctoritati aliisque, quorum interest, notificata, simul
terminum pro exhibendis scripturis atque definitionis diem quam citius statuit.
§ 2. Quo termino elapso Promotor iustitiae quamprimum pro rei veritate votum
promit.
§ 3. Exsecutionis suspensionem Congressus concedit vel denegat intra sexaginta
dies ex quo instantia pervenerit.
Art. 97. Exsecutionis suspensione decreta, quam citissime Auctoritati competenti
decisio notificatur, quae statim ad effectum deducatur.
Art. 98. Contra Congressus decisionem nullum datur iuris remedium; quaestio
tamen, novis quidem adductis rationibus, denuo proponi potest.
Art. 99. Nisi aliud in Congressus decreto expresse cautum fuerit, exsecutionis
suspensio, causa pendente, permanet et retrorsum haud valet.
Art. 100. Quoad actiones et exceptiones de rei sequestratione et exercitii iuris
inhibitione serventur, congrua congruis referendo, normae huius capitis.
Caput III.
De damnorum reparatione
Art. 101. Petitio reparationis damnorum ex actu illegitimo illatorum, de qua in
art. 34, § 2, proponi potest usque ad delibationem oralem summariam.
Art. 102. Auctoritas convenitur atque eatenus respondet, quatenus ex ipsius
decisionibus asserta damna obvenerint.
Art. 103. Ad nimias moras vitandas potest Praefectus vel Collegium quaestionem
de damnis differre usquedum Supremum Tribunal sententiam definitivam de
illegitimitate protulerit.
Caput IV.
De controversiis administrativis Supremo Tribunali delatis
Art. 104. Nisi singulis in casibus aliud Romanus Pontifex statuerit, Supremum
Tribunal in controversiis administrativis sibi delatis videt de merito iuxta
normas de processu contentioso administrativo necnon processus contentiosi
ordinarii praescripta, congrua congruis referendo.
Caput V.
De conflictibus competentiae inter Dicasteria
Art. 105. Orto conflictu competentiae inter Instituta Curiae Romanae, res, iis
auditis et praehabito voto Promotoris iustitiae, expeditissime in Congressu
dirimitur[12].
TITULUS V
DE ADMINISTRATIVA RATIONE PROCEDENDI
Art. 106. § 1. Nisi aliud statuatur, in negotiis, de quibus in art. 35,
Praefectus, praehabito voto Promotoris iustitiae et audito Secretario, decernit;
Defensor vinculi insuper auditur ad normam art. 8, § 1.
§ 2. Praefectus, firmo art. 6, § 3, habitualiter Secretario mandare potest, ut,
praehabito voto Promotoris iustitiae, quaedam negotia ordinaria expediat.
Art. 107. § 1. De negotiis maioris momenti videtur in Congressu.
§ 2. Ad Praefectum pertinet decernere ut, praeterquam in casibus recensitis, de
quaestione in Congressu disceptetur.
§ 3. Nihil grave et extraordinarium agitur, nisi Summo Pontifici fuerit antea
significatum.
Art. 108. Secretarii est, praehabito voto Promotoris iustitiae, recursum vel
petitionem in limine reicere ob manifestum defectum praesuppositi vel
fundamenti, firma facultate recurrendi ad normam art. 28, § 1.
Art. 109. Audiantur, quantum fieri potest, ii quorum iura laedi possint.
Caput I.
De rectae administrationis iustitiae invigilantia
Art. 110. § 1. Annua relatione vel sententiis tribunalis examini subiectis,
Secretarius opportuna consilia vel animadversiones offert.
§ 2. Secretarii est in casu denuntiationis adversus aliquod tribunal, audito,
prout casus ferat, eius Moderatore, Vicario iudiciali vel iudice causae, et
praehabito voto Promotoris iustitiae, decernere an et quomodo procedendum sit,
salva competentia tribunalium et iudicum.
§ 3. Rem ad Praefectum defert, si quaedam graviora animadvertenda videntur.
Art. 111. § 1. De praeceptis tribunali dandis ad rectam iurisprudentiam tuendam
vel modum procedendi iure praescriptum deinceps servandum, de translatione
causae ad aliud tribunal, de suspensione exsecutionis decisionis latae deque
inspectione tribunalis in Congressu decernitur, si quidem graves irregularitates
detectae fuerint.
§ 2. In casu urgenti, ne damnum irreparabile oriatur, suspensio exsecutionis
decisionis iudicialis, praehabito voto Promotoris iustitiae vel Defensoris
vinculi, a Praefecto vel Secretario iubetur, donec in Congressu de re videatur.
§ 3. Quoties ad rectam iurisprudentiam tuendam necessarium videatur, Signatura
Apostolica a Summo Pontifice petere potest potestatem iudicandi etiam de merito.
Art. 112. Patrum Signaturae Apostolicae una cum Secretario est textum in
Congressu paratum decreti generalis exsecutorii vel instructionis examini
subicere eumque approbare, necnon quaestiones generales, rectam administrationem
iustitiae respicientes, pertractare.
Caput II.
De sanctionibus disciplinaribus
Art. 113. § 1. Si in ministros alicuius tribunalis, advocatos vel procuratores
animadvertendum videatur, Praefectus de more Moderatori tribunalis mandat ut de
re videat, si opus sit provideat et dein referat; eius vero decisio, etiam ex
officio, in Congressu revocari vel emendari potest.
§ 2. Quod si actio disciplinaris coram Signatura Apostolica instituatur,
Promotor iustitiae libellum conficit et, defensione perpensa, eum confirmat vel
emendat; facultate data respondendi, dein in Congressu de re videtur.
§ 3. Monitio etiam extra Congressum a Praefecto dari potest.
Caput III.
De recursibus hierarchicis
Art. 114. § 1. De recursibus hierarchicis propositis, qui ad rectam
administrationem iustitiae pertinent, videtur ad normam art. 106, § 1, salvis
artt. 107‑109.
§ 2. Recurrens potest, rationibus allatis, intra decem dies a Praefecti decreto
recepto eius revocationem vel emendationem petere.
Caput IV.
De commissionibus aliisque rescriptis
Art. 115. § 1. Accepta petitione, ut causa Rotae Romanae vel tribunali secus
absolute incompetenti committatur, utque competentia tribunalis relative
incompetentis prorogetur vel alia gratia quoad iustitiam administrandam
concedatur, proceditur ad normam art. 106, § 1, salvis artt. 107-109.
§ 2. Solummodo autem in Congressu decerni possunt concessio dispensationis a
duplici decisione conformi in causis nullitatis matrimonii vel commissio causae
ad Rotae Romanae Tribunalis iudicium.
§ 3. Petito beneficio novae audientiae, res ad Congressum defertur.
§ 4. Videndum est hisce in negotiis expediendis num habeatur iusta et
rationabilis causa, habita ratione adiunctorum casus et gravitatis legis; ab iis
vero quae processum iudicialem essentialiter constituunt dispensari nequit.
Art. 116. § 1. Nisi petitio gratiae, quae ab uno Romano Pontifice concedi
potest, in limine reicienda sit, videtur in Congressu, servatis artt. 106, § 1,
et 109: An SS.mo consulendum sit pro gratia.
§ 2. Si decisio fuerit negativa, Signatura Apostolica id cum eis, quorum
interest, communicat.
Art. 117. Ratio agendi, de qua in art. 106, § 1, adhibetur in approbandis
decretis erectionis tribunalium interdioecesanorum vel tribunalibus
appellationis, quando designationis approbatio Sanctae Sedi reservatur.
Caput V.
De nullitatis matrimonii declaratione
Art. 118. Quod si Signatura Apostolica videt de nullitate matrimonii declaranda
in casibus, qui accuratiorem disquisitionem vel investigationem non exigant,
causa, animadversionibus Defensoris vinculi et voto Promotoris iustitiae
acquisitis, ad Congressum defertur.
Caput VI.
De decretis exsecutivitatis in ordine ad effectus civiles obtinendos
Art. 119. § 1. Ad Secretarium spectat, ad instantiam eius cuius interest,
decretum ferre ut decisiones exsecutivae in causis nullitatis matrimonii
effectus civiles obtineant apud Nationes, quae hac de re conventionem cum Sancta
Sede inierunt.
§ 2. Si ad rem dubium oriatur, proceditur ad normam art. 106, § 1, salvis artt.
107‑109.
§ 3. Pendente impugnatione apud forum iure competens adversus illas decisiones,
decretum exsecutivitatis de more non datur.
Art. 120. § 1. Non est locus impugnationi adversus decretum exsecutivitatis.
§ 2. Praefecti vero est, salvo art. 109 et auditis Defensore vinculi, Promotore
iustitiae et Secretario, idem decretum gravi de causa ex officio suspendere vel
revocare.
Art. 121. In causis de dissolutione vinculi matrimonii rati et non consummati
analoga proceditur ratione.
TITULUS VI
DE IURE APPLICANDO
Art. 122. Quoad ea, quae hac in lege propria non praevidentur, serventur,
quatenus applicari possunt, normae processuales codiciales, ratione etiam
traditionis canonicae et praxis Signaturae Apostolicae habita.
Sommario
TITULUS I DE CONSTITUTIONE ET MUNERIBUS.
Caput I. De constitutione Signaturae Apostolicae.
Caput II. De singulis muneribus.
Caput III. De patronis.
Caput IV. De disciplina servanda.
Caput V. De expensis et de gratuito patrocinio.
TITULUS II
DE COMPETENTIA SIGNATURAE APOSTOLICAE.
TITULUS III
DE PROCESSU IUDICIALI
Caput I. Normae generales.
Caput II. De querelis nullitatis contra decisiones Rotae Romanae.
Caput III. De petitionibus restitutionis in integrum contra decisiones Rotae
Romanae.
Caput IV. De recursibus adversus denegatum a Rota Romana novum causae examen.
Caput V. De exceptionibus suspicionis contra Iudices Rotae Romanae.
Caput VI. De causis contra Iudices Rotae Romanae.
Caput VII. De conflictibus competentiae inter Tribunalia.
TITULUS IV
DE PROCESSU CONTENTIOSO ADMINISTRATIVO.
Caput I. De recursibus adversus actus administrativos singulares.
Caput II. De actus administrativi exsecutionis suspensione.
Caput III. De damnorum reparatione.
Caput IV. De controversiis administrativis Supremo Tribunali delatis.
Caput V. De conflictibus competentiae inter Dicasteria.
TITULUS V
DE ADMINISTRATIVA RATIONE PROCEDENDI
Caput I. De rectae administrationis iustitiae invigilantia.
Caput II. De sanctionibus disciplinaribus
Caput III. De recursibus hierarchicis.
Caput IV. De commissionibus aliisque rescriptis.
Caput V. De nullitatis matrimonii declaratione.
Caput VI. De decretis exsecutivitatis in ordine ad effectus civiles obtinendos.
TITULUS VI
DE IURE APPLICANDO.
[1] Francesco,
Lettera Apostolica in forma di Motu Proprio Munus
tribunalis, 28 febbraio 2024, art. 1.
[2] Francesco,
Lettera Apostolica in forma di Motu Proprio Munus
tribunalis, 28 febbraio 2024, art. 2.
[3] Francesco,
Lettera Apostolica in forma di Motu Proprio Munus
tribunalis, 28 febbraio 2024, art. 3.
[4] Francesco,
Lettera Apostolica in forma di Motu Proprio Munus
tribunalis, 28 febbraio 2024, art. 4.
[5] Francesco,
Lettera Apostolica in forma di Motu Proprio Munus
tribunalis, 28 febbraio 2024, art. 5.
[6] Francesco,
Lettera Apostolica in forma di Motu Proprio Munus
tribunalis, 28 febbraio 2024, art. 6.
[7] Francesco,
Lettera Apostolica in forma di Motu Proprio Munus
tribunalis, 28 febbraio 2024, art. 7.
[8] Francesco,
Lettera Apostolica in forma di Motu Proprio Munus
tribunalis, 28 febbraio 2024, art. 7.
[9] Francesco,
Lettera Apostolica in forma di Motu Proprio Munus
tribunalis, 28 febbraio 2024, art. 7.
[10] Francesco,
Lettera Apostolica in forma di Motu Proprio Munus
tribunalis, 28 febbraio 2024, art. 7.
[11] Francesco,
Lettera Apostolica in forma di Motu Proprio Munus
tribunalis, 28 febbraio 2024, art. 7.
[12] Francesco,
Lettera Apostolica in forma di Motu Proprio Munus
tribunalis, 28 febbraio 2024, art. 8.
|