Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA APOSTOLICA

MANE NOBISCUM, DOMINE*

EPISCOPIS SACERDOTIBUS FIDELIBUSQUE
DE EUCHARISTICO ANNO

 

EXORDIUM

 

1. «Mane nobiscum, Domine, quoniam advesperascit» (cfr Lc 24, 29). His verbis ex corde prorsus duo discipuli Emmaus vesperi petentes ipso resurrectionis die Peregrinantem compellaverunt, qui una cum iis iter faciebat. Tristibus onerati cogitationibus, minime animadverterunt ignotum illum virum suum esse Magistrum, iam resuscitatum. Sentiebant tamen intimum quendam «ardorem» (cfr ibid., 32), dum loqueretur, eis «aperiens» Scripturas. Verbi nimirum lumen eorum cordium duritiem molliebat et «oculos eorum» (cfr ibid., 31) aperiebat. Inter inclinati iam diei umbras et obscuritatem animos occupantem, Peregrinator ille lucis radius exstabat, qui spem concitabat et eorum animos ad plenam lucem obtinendam recludebat. «Mane nobiscum», sunt obtestati. Et ipse consensit. Paulo post, Iesu vultus disparuit, sed «mansit» Magister sub specie «panis fracti», pro quo eorum oculi sunt aperti.

2. De Emmaus discipulorum imago omnino congrua est ad Annum dirigendum, cum peculiari se adstringit officio Ecclesia Sacrae Eucharistiae vivendi mysterium. In nostrarum interrogationum semita nostrarumque anxietatum, nonnumquam etiam nostrarum acerbarum frustrationum, divinus Peregrinator fit continenter noster socius, ut per Scripturarum interpretationem ad Dei mysteriorum cognitionem perducamur. Cum occursus fit plenus, Verbi sub luce illa accedit quae ex «Pane vitae» oritur, quo Christus summopere suum promissum adimplet nobiscum manendi «omnibus diebus usque ad consummationem saeculi» (Mt 28, 20).

3. «Fractio panis» - quemadmodum in principio vocabatur Eucharistia - usque in Ecclesiae vita principem obtinet locum. Per eam temporis decursu Christus mortis resurrectionisque praesens suum reddit mysterium. In ea Ipse veluti persona sicut «panis vivus, qui de caelo» (Io 6, 51) descendit recipitur, itemque cum Eo vitae aeternae nobis pignus datur, per quod caelestis Ierusalem praegustatur aeternum convivium. Saepenumero, atque nuperius in Litteris Encyclicis Ecclesia de Eucharistia, Patrum, Conciliorum Oecumenicorum ipsorumque Nostrorum Decessorum doctrinam persequentes, Ecclesiam ad Eucharistiam cogitandam invitavimus. Quapropter hoc scripto Nostro non est in animo doctrinam iam propositam iterare, quam commendamus ut altius vestigetur et intellegatur. Putavimus tamen hanc propter rem magno esse adiumento integrum Annum mirabili huic Sacramento dicatum.

4. Quemadmodum liquet, Eucharisticus Annus a mense Octobri anni MMIV ad mensem Octobrem anni MMV evolvetur. Huius incepti opportunam occasionem duo eventus Nobis praebent, qui congruenter initium exitumque notabunt: scilicet Congressus Eucharisticus Internationalis, diebus X-XVII mensis Octobris anno MMIV Guadalaiarae in Mexico celebrandus, atque Coetus Ordinarius Synodi Episcoporum, qui in urbe Vaticana diebus II-XXIX mensis Octobris anni MMV de hoc argumento aget: «Eucharistia fons et culmen vitae et Ecclesiae missionis». Non defuit praeterea alia consideratio quominus ad hoc propositum Nos converteremus: hoc anno Mundialis Iuventutis Dies contingit, qui Coloniae diebus XVI-XXI mensis Augusti anni MMV celebrabitur. Eucharistia vitale est centrum ad quod iuvenes conveniant optamus, ut eorum fides studiumque alantur. Cogitatio huiusmodi incepti eucharistici iam pridem Nostro in animo versabatur: id namque congruentem constituit progressum pastoralis illius consilii, quo involvi voluimus Ecclesiam, ab annis potissimum initio capto, cum Iubilaeum comparabatur, quodque postea subsequentibus annis resumpsimus.

5. Epistula hac apostolica confirmare continuatum hoc propositum Nobis placet, ut cunctis facilius sit hoc spiritale momentum intellegere. Quod ad Annum Eucharisticum re efficiendum attinet, Pastorum Ecclesiarum particularium personali sollicitudine confidimus, quibus erga sic magnum Mysterium devotio opportuna incepta suggeret. Nostris porro Fratribus Episcopis minime difficile erit intellegere inceptum hoc, quod Annum Rosarii conclusum proxime sequitur, sic alte attingere spiritalem rationem, ut singularum Ecclesiarum proposita minime impediantur. Quod immo efficaciter illuminare ea potest cum Mysterio eadem, ut ita dicamus, nectens, quod radix est et arcanum fidelium spiritalis vitae itemque simul omnium Ecclesiae localis inceptorum. Haud poscimus itaque ut spiritalia «itinera» intermittantur, quae singulae Ecclesiae faciunt, sed ut in iis eucharistica ratio amplificetur, quae peculiaris est cunctae vitae christianae. Nostra ex parte hanc per Epistulam quasdam praecipuas rationes praebere volumus, fiduciam habentes Dei Populum, omnibus ex ordinibus, prompta obsequentia fervidoque amore hoc consilium Nostrum esse suscepturum.

I

SECUNDUM CONCILII IUBILAEIQUE DUCTUM

 

In Christum intuitu

6. Decem abhinc annos Tertio millennio adveniente (diei X mensis Novembris anno MCMXCIV) gaudentes Ecclesiae iter demonstravimus parandi Magni Iubilaei Anni MM. Historicam hanc occasionem animadvertimus Ecclesiae obvenire veluti praestantem gratiam. Certe non id Nos fallebat merum temporis transitum, licet fascinosum, magnas mutationes per se importare posse. Eventus, pro dolor, post Millennium incohatum, asperam cum superioribus facinoribus et saepe cum pessimis ex iis coniunctionem confirmant. Scaenae sic quaedam designantur, quae praeter iucundum aliquem prospectum, praevidere sinit obscuras violentiae sanguinisque umbras, quae usque Nos contristant. Atqui cum Ecclesiam ad Iubilaeum duorum ab Incarnatione milium annorum celebrandum invitaremus, Nobis prorsus conscii fuimus - e magis quam umquam nunc sumus! - pro humanitatis «longis temporis spatiis» operandi.

Christus namque non modo praecipuum tenet locum in annalibus Ecclesiae, sed etiam humanitatis. In Eo omnia recapitulantur (cfr Eph 1, 10; Col 1, 15-20). Quis non recordetur studium, quo Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Paulum VI Pontificem memorando, confessum est: «Dominus finis est humanae historiae, punctum in quod historiae et civilizationis desideria vergunt, humani generis centrum, omnium cordium gaudium eorumque appetitionum plenitudo»? (Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 45). Concilii doctrina novas subtilioresque cognitiones intulit de Ecclesiae natura, cum ad attentius fidei mysteria ipsasque res terrestres Christi sub lumine intellegenda credentium animos reclusit. In Eo enim, Verbo Incarnato, non tantum Dei, verum etiam hominis ipsum mysterium revelatur (Cfr ibid., 22). Redemptionem in Eo reperit homo et plenitudinem.

7. In Litteris Encyclicis Redemptor hominis, cum initium Pontificatus sumeremus, argumentum hoc plane evolvimus, quod variis occasionibus usi rursus tetigimus. Iubilaeum ad veritatem hanc praecipuam mentem fidelium dirigendi appositam dedit facultatem. Huius magni eventus comparatio trinitaria fuit prorsus et christocentrica. Hoc in contextu deesse certe non potuit Eucharistia. Si hodie ad Eucharistiae Annum celebrandum nos comparamus, libenter recordamur Nos in Epistula Apostolica Tertio millennio adveniente scripsisse: «MM annus erit penitus eucharisticus: in Eucharistiae sacramento Salvator, in Mariae sinu abhinc viginti saecula incarnatus, divinae vitae sicut fontem se offerre pergit humanitati» (n. 55: AAS 87 (1995), 38). Eucharisticus Internationalis Congressus Romae celebratus certam dedit huic Magni Iubilaei significationi formam. Reminisci decet praeparantes Nos penitus Iubilaeum Apostolica in Epistula Dies Domini meditandum proposuisse credentibus argumentum ipsius «Dominicae» diei tamquam Domini resuscitati peculiarisque Ecclesiae totius diei. Cunctos tunc invitavimus ut eucharisticam Celebrationem tamquam Dominicae diei cor iterum reperirent (Cfr nn. 32-34: AAS 90 (1998), 732-734)

Christi vultum cum Maria contemplari

8. Aliquo modo hereditatem Magni Iubilaei suscepit Apostolica Epistula Novo millennio ineunte. Eo quidem in documento veluti in rerum quodam proposito imaginem suadebamus ecclesialis officii pastoralis innitentis Christi vultus contemplatione, sicut partem ecclesialis institutionis quae tendere posset ad altum modum sanctitatis praesertim arte precationis adeptae (Cfr nn. 30-32: AAS 93 (2001), 287-289). Sed deficere quomodo poterat hoc in rerum prospectu liturgicum munus nominatimque vitae eucharisticae cura? Scripsimus tunc: «Vicesimo hoc saeculo, maxime inde a Concilio Oecumenico Vaticano Secundo, multum profecit christiana communitas in ratione ipsa Sacramentorum celebrandorum potissimumque Eucharistiae. In hanc partem omnino progredi oportet, peculiari in adsignando pondere Eucharistiae diei Dominici atque ipsi diei Dominico, qui percipi debet veluti praecipuus fidei dies, dies resuscitati Domini ac Spiritus Sancti doni, verum hebdomadae totius Pascha» (Ibid., 35, l.m., 290-291). Cupientes autem ad precationem fideles educare monuimus deinde ut Liturgiam Horarum excolerent, qua varias diei horas sanctificat Ecclesia nec non temporum progressum in ipsa liturgici anni propria vicissitudine.

9. Deinde autem indicentes Nos Rosarii Annum atque Epistulam Apostolicam edentes Rosarium Virginis Mariae contemplationem Christi vultus repetivimus iam inde a Mariali prospectu, per renovatam Rosarii propositionem. Revera haec tradita precatio, a Magisterio ipso tam vehementer commendata tamque populo Dei cara, speciem prae se fert omnino biblicam et evangelicam quae maxima ex parte in nomen vultumque Iesu intenditur, dum mysteria ponderantur atque in prece Ave Maria iterantur. Repetens enim eius passus genus quoddam paedagogiae amoris efficit, inde quidem effectae ut animi eodem accenderentur amore quem suum erga Filium nutrit Maria. Hanc ob causam Nos, ulteriorem ad maturationem promoventes hoc plurium saeculorum iter, voluimus omnino ut designata haec contemplationis forma suam figuram veluti veri «Evangelii compendii» in mysteriis etiam lucis (Cfr Ep. Ap. Rosarium Virginis Mariae (16 Octobris 2002), 19-21: AAS 95 (2003), 18-20) includendis perficeret. Et quis non collocet in lucis mysteriorum culmine Sanctam Eucharistiam?

A Rosarii Anno in Annum Eucharistiae

10. Medio plane in Rosarii Anno Litteras Encyclicas Ecclesia de Eucharistia promulgavimus, quibus explicare voluimus mysterium Eucharistiae propria in coniunctione inseparabili vitalique cum Ecclesia. Omnes revocavimus ad eucharisticum Sacrificium illo studio celebrandum quod meretur, Iesu ipsi in Eucharistia praesenti, etiam extra Missae celebrationem, adorationis exhibentes cultum tanti dignum Mysterii. Ante omnia eucharisticae spiritalitatis postulatum iteravimus, exemplum Mariae indicantes tamquam «mulieris eucharisticae» (Litt. Enc. Ecclesia de Eucharistia (17 Aprilis 2003), 53: AAS 95 (2003), 469).

Reponitur ideo Eucharistiae Annus in quodam prospectu qui singulos in annos dilatatur, etiamsi semper firmiter inseritur in Christi ipsius veritatis eiusque vultus contemplationem. Aliquo modo sese praebet ille Annus tamquam synthesis tempus, sicuti quendam verticem totius iam exacti itineris. Tot alia dici possunt ut bene hic agatur Annus. Quosdam solummodo significabimus prospectus quibus adiuvari omnes possint ut ad illuminatos quosdam fecundosque moveantur habitus.

II

EUCHARISTIA LUCIS MYSTERIUM

 

«Interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant» (Lc 24, 27)

11. Iesu resuscitati duobus discipulis de Emmaus apparentis descriptio adiuvat nos ut primam rationem mysterii eucharistici in medium proiciamus, quae nempe adsit semper oportet in Populi Dei pietate: Eucharistia lucis mysterium! Quo autem sensu hoc dici potest et quae derivare possunt inde effecta ad spiritalitatem vitamque christianam agendam?

Se ipsum Iesus definivit «lucem mundi»(cfr Io 8, 12), et haec eius qualitas illis vitae ipsius bene illuminatur temporibus, qualia sunt Transfiguratio ac Resurrectio, ubi luculenter divina eius gloria resplendet. In Eucharistia vero gloria Christi velatur. Eucharisticum sacramentum suapte natura est «mysterium fidei». Nihilominus per hoc mysterium totalis suae absconditionis se Christus lucis efficit mysterium, per quod credens in vitae divinae altitudinem est introductus. Non sine provido intuitu imago Trinitatis artificis Rublev significanter in media trinitaria vita Eucharistiam ponit.

12. Eucharistia est lux ante omnia quoniam in omni Missa Verbi Dei liturgia antecedit eucharisticam liturgiam, dum unitatem servat duarum «mensarum a, Verbi videlicet et Panis. Ex eucharistico sermone Evangelii Ioannis haec emergit continuitas, ubi lesu annuntiatio transit ab explicatione eius mysterii principali ad ipsius eucharisticae rationis illuminationem: «Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus» (Io 6, 55). Scimus hoc in dubitationem adduxisse magnam auscultantium partem ipsumque Petrum permovisse ut fidei aliorum Apostolorum atque Ecclesiae omnium temporum se praeberet interpretem: «Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes» (Io 6, 68). Et in discipulorum de Emmaus enarratione Christus ipse intercedit ut demonstret, «incipiens a Moyse et omnibus Prophetis», quemadmodum e in omnibus Scripturis mysterium personae eius inducatur (cfr Lc 24, 27). Sermo eius facit ut «ardens» sit cor discipulorum, quos ex tristitiae obscuritate ac desperationis subtrahit et in quibus desiderium excitat cum eo manendi: «Mane nobiscum, Domine» (cfr Lc 24, 29).

13. Concilii Vaticani II Patres in Constitutione Sacrosanctum Concilium statuerunt ut «mensa Verbi» affatim fidelibus thesauros Scripturarum reseraret (Cfr n.51). Hac de causa consenserunt in Celebratione liturgica ut praesertim lecturae biblicae lingua omnibus intellegibili offerrentur. Ecclesia enim Sacras legente Scripturas Christus loquitur ipse (Cfr ibid., 7). Eodem autem tempore celebranti homiliam commendaverunt uti eiusdem Liturgiae partem, eo spectantem ut Verbum Dei illuminaretur atque in vita christiana impleretur (Cfr ibid., 52). Quadragesimo post Concilium hoc anno, potest secum adferre Eucharistiae Annus opportunitatem praestantem ut de hac re sese interrogent christianae communitates. Non enim sufficit biblicos locos lingua intellegibili proclamari, si praedicatio non fit illa cura atque praevia praeparatione, illa auscultatione devota ac meditanti silentio, quae omnino necessaria sunt ut vitam hominum Verbum Dei tangat eamque collustret.

«Cognoverunt eum in fractione panis»(Lc 24, 35)

14. Notatu dignum est duos discipulos de Emmaus, Domini verbis congruenter edoctos, ad mensam eum cognovisse ex humili «fractionis panis» gestu. Cum mentes illuminantur et corda ardent, tunc signa «loquuntur». Eucharistia evolvitur actuoso signorum contextu, quae densum ac fulgidum afferunt nuntium. Accidit ut per signa mysterium ante oculos credentis quodammodo ostendatur.

Sicut Nostris in Litteris Encyclicis Ecclesia de Eucharistia illustravimus, interest ut ne ullus quidem posthabeatur aspectus huius Sacramenti. Etenim homini semper instat tentatio Eucharistiam aptandi ad proprias dimensiones, dum reapse homo se aperire tenetur dimensionibus Mysterii. «Donum enim Eucharistia nimis magnum est ut ambiguitates et imminutiones perferat» (Litt. Enc. Ecclesia de Eucharistia (17 Aprilis 2003), 10: AAS 95 (2003), 439).

15. Haud dubie ratio Eucharistiae magis perspicua est aspectus convivii. Eucharistia nascitur Vesperi Feriae V in Cena Domini, in contextu Cenae Paschalis. Quapropter Eucharistia suapte natura convivialitatis sensum secumfert: «Accipite, comedite . . . Et accipiens calicem . . . dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes . . .» (Mt 26, 26.27). Hic aspectus recte necessitudinem communionis enuntiat quam Deus nobiscum suscipere cupit quamque nosmet ipsi mutuo excolere tenemur.

Attamen non est obliviscendum eucharisticum convivium complecti quoque sensum penitus et in primis sacrificalem (Cfr IOANNES PAULUS II, Litt. Enc. Ecclesia de Eucharistia (17 Aprilis 2003), 10: AAS 95 (2003), 439; CONGR. DE CULTU DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM, Instr. Redemptionis Sacramentum de quibusdam observandis et vitandis circa Sanctissimam Eucharistiam (25 Martii 2004), 38: L'Osservatore Romano 24 Aprilis 2004, suppl., p. 3). In eo Christus iterum nobis profert sacrificium semel in perpetuum oblatum in Golgotha. Quamvis ibi resuscitatus exhibetur, Ipse prae se fert signa suae passionis, cuius omnis Sancta Missa est «memoriale», sicut Liturgia id nobis memorat post consecrationem cum clamat: «Mortem tuam annuntiamus, Domine, et tuam resurrectionem confitemur. . . ». Simulque, dum praeteritum tempus in praesens vertit, Eucharistia nos proicit ad futurum novissimi adventus Christi, ad extrema rerum tempora. Hic «eschatologicus» aspectus eucharistico Sacramento tribuit quandam vim nos devincientem, quae christiano itineri transitum ad spem aperit.

«Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus . . . » (Mt 28, 20)

16. Hae quidem rationes Eucharistiae coniunguntur in unam, quae magis quam ceterae omnes nostram fidem periclitatur: agitur de mysterio praesentiae «realis». Ut ab exordiis inde Ecclesiae traditur, credimus Iesum esse sub eucharisticis speciebus realiter praesentem. Loquimur de praesentia uti efficienter docuit Summus Pontifex Paulus VI quae «realis» dicitur non per exclusionem, quasi aliae «reales» non sint, sed per excellentiam, quia nimirum per eam totus atque integer Christus, fit substantialiter praesens in realitate sui corporis et sanguinis (Cfr Litt. Enc. Mysterium fidei (3 Septembris 1965), 39: AAS 57 (1965), 764; SACRA RITUUM CONGREGATIO, Instr. Eucharisticum mysterium, n. 9: AAS 59 (1967), 547). Quapropter fides a nobis postulat ut sistamus coram Eucharistia conscii nos esse coram ipso Christo. Ipsa haec praesentia ceteris rationibus — nempe convivii, memorialis Paschatis, anticipationis eschatologicae - significationem tribuit quae exsuperat sensum tantummodo symboli cum Eucharistia est mysterium praesentiae, quo maximopere adimpletur promissio Iesu nobiscum manendi usque ad consummationem saeculi.

Celebrare, adorare, contemplari

17. Eucharistia, magnum mysterium! Mysterium quod quam maxime rite est celebrandum. Sancta Missa cardo vitae christianae sit oportet, et in singulis communitatibus omni ope contendatur ut cum dignitate celebretur, servatis normis praescriptis, cum participatione populi, et adhibeantur diversi ministri, qui munera sibi propria exerceant, nec non summo studio mens attendatur ad sacralitatem qua cantus et musica liturgica insigniri debent. Ut munus quoddam re impleatur hoc Anno Eucharistiae dicato, optatur ut in singulis communitatibus paroecialibus Institutio Generalis Missalis Romani penitus inspiciatur. Praecipuum iter ut ingrediamur in mysterium salutis, sanctis «signis» peractae, in eo est ut mentem fideliter convertamus ad circulum Anni liturgici. Pastores navent operam in illa catechesi «mystagogica», Patribus Ecclesiae  adeo peraccepta, quoniam iuvamen est ad detegendam efficaciam gestuum et verborum Liturgiae, per quae fideles a signis transire possint ad mysterium, atque integram eorum vitam cum ipso mysterio miscere valeant.

18. Peculiarem in modum foveatur oportet, sive in Missae celebratione sive in cultu eucharistico extra Missam, vivida conscientia de reali Christi praesentia, et curetur ut gradu vocis, gestibus, motibus, omnique modo se gerendi testimonium de ipsa perhibeatur. Ad rem quod attinet, normae nos admonent - et Nosmet Ipsi nuper hoc confirmavimus (Cfr Ep. Ap. Spiritus et Sponsa, XL exeunte anno a Constitutione Sacrosanctum Concilium de Sacra Liturgia (4 Decembris 2003), 13: AAS 96 (2004), 425) de pondere spatiis silentii tribuendo sive in celebratione sive in eucharistica adoratione. Necesse est quo brevius dicamus ut modi Eucharistiam a ministris et fidelibus tractandi ad summam ducantur venerationem (Cfr CONGR. DE. CULTU DIVINO ET DISCTPLINA SACRAMENTORUM, Instr. Redemptionis Sacramentum de quibusdam observandis et vitandis circa Sanctissimam Eucharistiam (25 Martii 2004): L'Osservatore Romano, 24 Aprilis 2004, suppl.). Praesentia Iesu in tabernaculo constituat veluti centrum quo trahantur plures in dies animae eius amore captae, quae ad eius vocem audiendam et veluti ad cordis pulsus percipiendos diuturne se sistant. «Gustate et videte quoniam suavis est Dominus!» (Ps 34 [33], 9).

Adoratio eucharistica extra Missam hoc currente Anno peculiare sit munus singulis communitatibus paroecialibus et religiosis implendum. Coram Iesu praesenti in Eucharistia diuturne provoluti maneamus, ut tam fide quam amore nostro neglegentias reparemus, nec non obliviones, immo iniurias quas Salvator noster pati debet in pluribus terrae regionibus. Contendamus ut in adoratione contemplatio nostra personalis et communitaria penitius exerceatur, adhibentes quoque subsidia precationum quae semper ad Verbum Dei et ad experientiam tot veterum ac recentium mysticorum aptentur. Ipsa Rosarii corona, percepta profundo suo sensu - biblico et christocentrico - quam commendavimus Nostra in Epistula Apostolica Rosarium Virginis Mariae, singulariter idoneum esse poterit iter ad eucharisticam contemplationem, peractam in societate cum Maria et apud eiusdem scholam (Cfr ibid., l.m., p. 7).

Hoc anno singulari fervore celebretur sollemnitas Corporis Domini sueta cum processione. Fides in Deum qui, carnem assumens, noster in itinere socius factus est, ubique proclametur ac maxime nostris in viis et intra domesticos parietes, veluti testificatio grati amoris nostri et tamquam fons inexhaustae benedictionis. 

III

EUCHARISTIA FONS AC COMMUNIONIS EPIPHANIA

 

«Manete in me, et ego in vobis» (Io 15, 4)

19. Discipulis de Emmaus Eum «secum» manere rogantibus, Iesus dono multo maiore respondit: per Eucharistiae sacramentum invenit modum quo «in» illis maneret. Eucharistiam sumere est idem ac artam communionem cum Christo inire. «Manete in me, et ego in vobis» (Io 15, 4). Hoc vinculum intimae et mutuae «inhabitationis» potestatem nobis facit ut caelum in terra quodammodo anticipemus. Nonne est hoc maximum hominis desiderium? Nonne est hoc quod Deus sibi proposuit, in historia efficiens suum salutis consilium? Ipse Verbi sui «famem» (cfr Am 8, 11) in corde hominis posuit, famem quae tantum plena cum Eo coniunctione satiabitur. Communio eucharistica nobis datur ut his in terris Deo «satiemur», exspectantes plenam in caelo satisfactionem.

Unus panis, unum corpus

20. Haec vero peculiaris coniunctio, quae in eucharistica communione efficitur, extra ecclesialem communionem congruenter intellegi non potest nec plene perfici. Ea sunt quae in Litteris Encyclicis Ecclesia de Eucharistia iterum ac saepius expressimus. Ecclesia est corpus Christi: «cum Christo» tantum aliquis procedit quantum «cum eius corpore convenit. Ut coniunctio ista efficiatur ac foveatur, Christus curat Spiritus Sancti effusione. Et Ipsemet illam promovere per suam praesentiam eucharisticam non desinit. Unus enim panis eucharisticus est qui unum corpus nos facit. Hoc Paulus Apostolus dicit: «Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur» (1 Cor 10, 17). In eucharistico mysterio Iesus aedificat Ecclesiam uti communionem, secundum exemplar summum in sacerdotali precatione evocatum: «Sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut mundus credat quia tu me misisti» (Io 17, 21).

21. Si Eucharistia ecclesialis unitatis est fons, ipsius est etiam maxima manifestatio. Eucharistia est communionis epiphania. Quam ob rem Ecclesia condiciones quasdam ponit ut quis eucharisticam Celebrationem plene communicare possit (Cfr IOANNES PAULUS II, Litt. Enc. Ecclesia de Eucharistia (17 Aprilis 2003), 44: AAS 95 (2003), 462; Codex Iuris Canonici, can. 908; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 702; PONTIFICIUM CONSILIUM AD UNITATEM FOVENDAM, Directorium oecumenicum (25 Martii 1993), 122-125, 129-131: AAS 85 (1993), 1086-1089; CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Litt. Ad exsequendam (18 Maii 2001): AAS 93 (2001), 786). Quibus tamen finibus inducendi nos sumus ut magis magisque sciamus quantum exigat communio quam Iesus ex nobis requirit. Quae est hierarchica communio, in variorum munerum ac ministeriorum conscientia nixa, in eucharistica quoque prece usque confirmata per Romani Pontificis commemorationem et Episcopi dioecesani. Quae est fraterna communio, spiritualitate communionis exercita quae in mutuam apertionem, affectum, indulgentiam ac veniam nos inducit (Cfr. IOANNES PAULUS II, Ep. Ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), 43: AAS 93 (2001), 297).

«Cor et anima una» (Act 4, 32)

22. In Sancta quaque Missa ad nos communionis norma metiendos vocamur, quam Actus Apostolorum exprimunt uti cunctorum temporum Ecclesiae exemplar. Quae est Ecclesia apud Apostolos adunata, Dei Verbo convocata, communicationis capax quae non tantum ad bona spiritalia pertinet, verum ad ipsas substantias (cfr Act 2, 42-47; 4, 32-35). Praesenti Anno Eucharistiae Dominus nos vocat ut huic fastigio quam maxime accedamus. Peculiari studio vivantur quae a Liturgia sunt iam proposita pro «Missa stationali », quam Episcopus, Dei Populo omnibus in suis membris participante, una cum presbyteris suis ac diaconis in ecclesia cathedrali celebrat. Haec est praecipua Ecclesiae «manifestatio» (Cfr Conc. OECUM. VAT. II, Const. dogm. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 41). Laudabile autem erit insignes alias occasiones reperire, etiam in paroeciis, ut, de eucharistica Celebratione renovatum fervorem hauriendo, communionis sensus crescat.

Dies Domini

23. Nos in primis optamus ut praesenti anno peculiare studium conferatur ad iterum Dominicam intellegendam ac plene vivendam uti diem Domini et diem Ecclesiae. Perlaeti quidem erimus si rursus penitus considerabitur quod in Litteris Apostolicis Dies Domini scripsimus. «Etenim in Missa ipsa dominicali Christiani summopere denuo percipiunt quod paschali vespera Apostoli sunt experti, cum Resuscitatus illis una congregatis apparuit (cfr Io 20, 19). In parvo illo discipulorum manipulo, Ecclesiae nempe primitiis, cunctorum temporum quodammodo Dei Populus aderat» (N. 33: AAS 90 (1998), 733). Hoc gratiae anno presbyteri in sua pastorali actione mentem ampliorem in dies in Missam dominicalem intendant, tamquam celebrationem qua paroecialis communitas coniuncte convenit, plerumque participantibus diversis quoque motibus, consociationibus quae in ea adsunt.

IV

EUCHARISTIA PRINCIPIUM ET PROPOSITUM «MISSIONIS»

 

 «Eadem hora regressi sunt» (Lc 24, 33)

24. Duo discipuli de Emmaus, postquam Dominum cognoverunt, «eadem hora regressi sunt» (Lc 24, 33) ad illud communicandum quod viderant et audierant. Cum quis Resuscitatum est expertus, se eius sustentans corpore et sanguine, non potest sibi tantummodo istud tenere perceptum gaudium. Cum Christo occursus, usque altior retentus in eucharistica familiaritate, in Ecclesia atque in unoquoque christiano testificandi et evangelizandi necessitatem suscitat. Quod illustravimus in homilia qua Eucharistiae Annum nuntiavimus, ad verba Nos referentes Pauli: «Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat» (1 Cor 11, 26). Apostolus alta necessitudine inter se convivium iungit et nuntium: in communionem cum Christo in Paschatis ingredi memoria significat, eodem tempore, experiri officium ut quis se missionarium praestet eventus quem hic ritus praesentem facit (Cfr Homilia in Sollemnitate Corporis Domini (10 Iunii 2004): L'Osservatore Romano, 11-12 Iunii 2004, p. 6). Salutatio ad finem cuiusque Missae mandatum quoddam constituit, quod christianum ad munus urget Evangelium propagandi adque christianam societatis animationem.

25. Ad eiusmodi missionem Eucharistia non solum interiorem vim offert, sed etiam - quadam ratione - propositum. Ipsa enim est modus exsistendi, qui a Iesu transit ad christianum et, ipsius testificatione, aspicit ad se in societate et in cultura diffundendam. Ut istud eveniat, necesse est unumquemque fidelem sibi appropriare, in meditatione personali et communitatis, bona quae Eucharistia significat, mores quos ipsa inspirat, consilia quae suscitat. Cur non videamus in hoc peculiare mandatum quod ex Eucharistiae Anno scaturire possit?

Gratias agere

26. Fundamentale elementum huius propositi ex ipsa emergit notione vocabuli «eucharistia»: gratiarum actio. In Iesu, in eius sacrificio, in eius e sic sine condicione erga Patris voluntatem, «sic», «gratiae» et «amen» omnis hominum generis adsunt. Ecclesia ad memorandam hominibus istam magnam veritatem appellatur. Poscitur omnino ut hoc potissimum fiat nostra in cultura saeculari, quae oblivionem spirat Dei atque vanam colit hominis sui ipsius sufficientiam. Incarnare eucharisticum propositum in vita cotidiana, ubi homines vivunt et operam navant — in familia, in schola, in officina, in diversis vitae condicionibus significat, inter alia, testifieari veritatem rerum humanam non defendi sine necessitudine cum Creatore. «Creatura enim sine Creatore evanescit» (CONC. OECUM. VAT. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et epes, 36. 24). Haec transcendens necessitudo, quae nos ad perennes obligat «gratias» scilicet ad habitum eucharisticum quantum habemus et sumus, legitimam autonomiam rerum terrestrium non praeiudicat (Cfr ibid.), sed illam constituit verius collocans, eodem tempore, inter eius iustos limites.

Hoc Eucharistiae Anno oportet ut christiani testificationem suscipiant fortiore etiam modo praesentiae Dei in mundo. Ne metum de Deo loquendi habeamus neque manifestius fidei signa afferendi. «Eucharistiae cultura» cultum etiam provehit dialogi qui in ea vim suam detegit et alimoniam. Errat quicumque considerat publicam coniunctionem cum fide incidere iustam posse condieionem liberam Status atque civilium institutionum, vel etiam ad intolerantiae hortari affectum. Si in historia non defuerunt errores in hac re etiam apud credentes, sicut agnovimus Iubilaei occasione, istud tribuendum non est christianis radicibus », sed ineongruentiae christianorum cum propriis radicibus. Quicumque gratias Christi crucifixi more agere didicerit, martyr esse poterit at numquam erit carnifex.

Solidarietatis trames

27. Non unius communionis in Ecclesiae vita est Eucharistia declaratio; etiam omni hominum generi est solidarietatis consilium. Perpetuo enim intra Eucharisticam celebrationem renovat suam conscientiam Ecclesia: se nempe esse «signum et instrumentum» non artissimae cum Deo solius consociationis, verum etiam unitatis omnium quidem hominum (Cfr CONC. OECUM. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 1). Unumquodque enim Missae sacrificium, etiam cum abscondito loco celebratur aut in dissitissima terrae regione, universalitatis semper prae se fert signum. Particeps namque Eucharistiae quisque christianus inde intellegit sese efficere debere communionis et pacis et solidarietatis propugnatorem, omnibus quidem in vitae adiunctis. Orbis nostri imago ipsa laniata, quae novum induxit Millennium cum terrorum spectro bellorumque tragoediis, christifideles magis quam umquam alias incitat ut Eucharistiam veluti magnam pacis scholam vivant, ubi viri atque mulieres efformantur qui variis in vitae socialis, culturalis, politicae ordinibus ex officio sese dialogi atque communionis effectores praebent.

Ad tenuiorum ministerium

28. Aliud est praeterea argumentum ad quod animos revocare volumus, quoniam in eo magnam partem agitur vera Eucharistiae participatio intra communitatem celebratae: est enim incitamentum quod percipit illa ad actuosum opus in societate magis aequa ac fraterna exaedificanda. Deus enim noster in Eucharistia formam ostendit amoris ultimam evertitque regulas universas dominationis quibus nimium saepe rationes inter homines reguntur et funditus protulit serviendi normam: «Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister» (Mc 9, 35). Non sine causa apud Ioannis Evangelium institutionis eucharisticae narrationem non invenimus, sed solum «pedum lavationis» (cfr Io 13, 1-20): discipulorum videlicet suorum pedes lavaturus sese Iesus inclinat atque modo haud aequivoco sensum Eucharistiae explicat. Vehementer prorsus sanctus Paulus inculcat non permitti eucharisticam celebrationem ubi caritas non eluceat quam solida cum pauperioribus communicatio testificetur (cfr 1 Cor 11, 17-22.27-34).

Cur igitur ex hoc Eucharistiae Anno non instituitur tempus, quo dioecesanae paroecialesque communitates se praecipue obligant ut fraterno cum studio certae cuidam paupertatis condicioni hisce in terris occurrant? Angorem famis cogitamus quae multa centena millia hominum conflictat; aegrotationes pariter cogitamus quae Nationes ad progressionem emergentes torquent, sicut et senescentium solitudinem et opere carentium incommoda et migrantium adversitates. Mala haec sunt quae, licet aliis rationibus, regiones opulentiores quoque attingunt. Decipi non possumus: ex mutuo etenim amore ac potissimum ex ipsa sollicitudine nostra erga egentes nos tamquam veri Christi discipuli agnoscemur (cfr Io 13, 35; Mt 25, 31-46). Haec est regula secundum quam veritas celebrationum eucharisticarum nostrarum comprobabitur.

CONCLUSIO

29. O Sacrum Convivium, in quo Christus sumitur! Eucharistiae Annus nascitur de stupore quo Ecclesia prosternitur coram hoc magno Mysterio. Stupor est qui Nostrum animum pervadere non cessat. Ex ipso manaverunt Litterae Encyclicae Ecclesia de Eucharistia. Percipimus eximiam illam gratiam vicesimi septimi anni Nostri ministerii, quem inituri sumus, quod Nos totam Ecclesiam nunc hortari possumus ad ineffabile hoc Sacramentum modo omnino singulari contemplandum, laudandum et adorandum. Eucharistiae Annus omnibus occasio excellens sit ad renovandam conscientiam de insigni hoc thesauro quem Christus suae concredidit Ecclesiae. Incitamentum sit ad magis vivam et ardentem celebrationem, ex qua christiana scaturiat exsistentia amore transformata.

Tot incepta effici poterunt hoc in prospectu sub iudicio Pastorum Ecclesiarum particularium. Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum certo offeret hac in re utilia huiusmodi consilia et propositiones. Attamen non petimus ut res extraordinariae efficiantur, sed potius ut omnia incepta inspirentur interioritate sublimi. Etiamsi huius Anni fructus fuerit solummodo ut in omnibus christianis communitatibus renovetur Missae dominicalis celebratio atque augeatur Eucharistiae adoratio extra Missam, hic gratiae Annus manifestum consecutus erit effectum. At bonum est ad altiora nos tendere, de mediocritate non satisfactos, quoniam scimus nos Dei auxilio semper confidere posse.

30. Vobis, Venerabiles Fratres in Episcopatu, hunc Annum committimus, persuasum habentes vos omni apostolico ardore invitationem Nostram esse accepturos.

Vos, presbyteri, qui cotidie proferitis verba consecrationis et testes estis ac praecones magni miraculi amoris quod in manibus vestris evenit, sinite vos interpellari singularis huius Anni gratia, cotidie celebrantes Sanctam Missam eadem cum laetitia et fervore primae celebrationis atque libenter consistentes in oratione coram Tabernaculo.

Annus gratiae sit vobis, diaconi, qui ex propinquo involuti estis in Verbi ministerio atque Altaris servitio. Vos quoque acolythi, lectores, ministri extra ordinarii communionis, habete vivam conscientiam doni, quod praebetur per ministerium vobis commissum in prospectu dignae Eucharisticae celebrationis.

Praecipue Nostram vertimus mentem ad vos, futuri presbyteri: in Semi narii vita sic facite ut experiri possitis quam suave sit non solum cotidie Sanctam Missam participare, sed etiam in colloquio cum Iesu Eucharistia diuturne persistere.

Vos quidem, consecrati viri et mulieres, ex ipsa vestra consecratione ad prolixiorem contemplationem vocati, mementote Iesum in Tabernaculo iuxta se vos praestolari, ut in corda vestra illam intimam experientiam suae amicitiae infundat quae sola sensum et plenitudinem vestrae vitae praebere valet.

Vos omnes, christifideles, detegite Eucharistiae donum tamquam lucem et vim pro vestra vita cotidiana in mundo, in singulis professionibus exercendis et in diversis rerum adiunctis. Detegite illud ante omnia ut plane vivatis familiae pulchritudinem et missionem.

Plura denique exspectamus a vobis, iuvenes, dum vobis invitationem renovamus ad Mundialem Iuventutis Diem in urbe Colonia. Sententia selecta - «Venimus adorare eum» (Mt 2, 2) - prorsus opportuna videtur ad ostendendum vobis rectum modum vivendi hunc Annum Eucharisticum. Portate, in occursu cum Iesu abscondito sub eucharisticis velis, totum ardorem vestrae aetatis, vestrae spei, vestrae amandi facultatis.

31. Ante oculos nostros obversantur exempla Sanctorum, qui in Eucharistia alimoniam invenerunt pro suo perfectionis itinere. Quotiens ipsi commotionis lacrimas effuderunt ob tanti mysterii experientiam, atque ineffabiles vixerunt horas «sponsalis» laetitiae coram altaris Sacramento! Adiuvet nos praesertim Virgo Sanctissima, quae tota sua vita logicam indolem incarnavit Eucharistiae. «Ecclesia, Mariam respiciens tamquam exemplar, ad eam imitandam etiam in hac eius necessitudine cum Mysterio hoc sanctissimo invitatur » (Litt. Enc. Ecclesia de Eucharistia (17 Aprilis 2003), 53: AAS 95 (2003), 469). Panis eucharisticus quem accipimus est caro immaculata Filii: « Ave verum corpus natum de Maria Virgine ». In hoc Anno gratiae Ecclesia, suffulta a Maria, novo ditetur impulsu ad suam missionem implendam et in Eucharistia magis magisque agnoscat fontem et culmen totius suae vitae.

Ad omnes perveniat, gratiam deferens et laetitiam, Apostolica Nostra Benedictio.

Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Octobris, in memoria Beatae Mariae Virginis a Rosario, anno MMIV, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.

IOANNES PAULUS PP. II


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 4, pp. 337-352

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana