![]() |
![]() |
|
|
COMISSIO THEOLOGICA INTERNATIONALIS DE IESU AUTOCONSCIENTIA QUAM SCILICET IPSE DE SE IPSO ET DE SUA MISSIONE HABUIT* Nota Comissio Theologica Internationalis (CTI) in sessione plenaria anni 1985 (2-7
oct.) thema ecclesiologicum pertractavit votumque suum tertio iuxta Statuta
expressit. In primis tamen studium suum dedicaverat quibusdam rationibus
Theologiae « scientiae » vel « scientiarum » Iesu Christi, quas difficiliores
cum eae evadant, iam inuente tertio quinquennio (1980-1985) tractandas
susceperat. Ecclesiologicorum thematum studium in promptu adspectum novum
posuerunt sive theologicae inquisitionis sive doctrinae pastoralis nostris
temporibus accommodatae: quomodo exponenda erit christifidelibus nostrae aetatis
Iesu Christi autoconscientia, quam scilicet Ipse de Se habuit tamquam Dei Filio,
una cum voluntate Ecclesiam condendi, ut « communionem » quam acquisivit
sanguine suo?[1] Neque enim tantum agitur de scholastica quaestione cum
ingens christianorum turba sive Theologos sive Pastores de hac re sciscitetur. Novum igitur propositum CTI prosecuta est iam ab anno 1983 ad duas dumtaxat
quaestiones solvendas: alteram, in quo specifice consisterent «
scientiae-cognitionesque » quas Christus, una Deus et Homo, habuisset? alteram
autem, cuiusmodi esset earundem constitutio psychologica et ontologica? Quod
etiam exprimi potest, ne oblivioni damnentur perantiqua et technica verba: «
Quid scitur a Iesu Christo? » et « Quomodo haec cognoscuntur a Verbo Incarnato?
». Ad has propositas quaestiones altius pervestigandas perplures tenuit
sessiones subcommissio ad hoc instituta, cui praefuit. R.P. Christophe von
Schönborn, doctor Friburgensis in Helvetia, eiusque membra nominati sunt
doctores F. Gál, W. Kasper, C. Peter, C. Pozo, B. Sesboüé et J. Walgrave, necnon
NN.SS J. Medina-Estevez et J. B. Kloppenburg, R.P. J. Thornhill, Commissionis
Theologicae Internationalis membra, qui ad primam textus redactionem exarandam
operam suam praestiterunt, de quo in sessione plenaria mensis octobris 1985
actum est.[2] Ut hic exitus haberetur transacto quiquennio exagitatiore, opus fuit primum
propositum contrahere. Textus igitur quem Comissio Theologica Internationalis
redegit, et in quem suffragium tulit, alteram tantum questionem tractat, « Quid
» scilicet. « Quomodo » subsequentibus inquisitionibus relicto. Non explanantur
hic ergo divinae scientiae: infusa, humana, mystica vel prophetica Verbi
Incarnati, quas tamen Comissio Theologica Internationalis pervestigavit, sed pro
brevitate temporis nulla spes mansit ad responsum dandum, quod esset conforme
Ecclesiae doctrinae necnon permultorum theologorum et philosophorum
disquisitionibus, quibus, iam ab ineunte saeculo XX, vacatum est. E contra
opportunum, si non necessarium, visum est confirmare indicia quae praebent
Fides, Revelatio et Traditio, de quibusdam sententiis maximi momenti, ut sunt:
conscientiae genus quod Iesus habuit de sua persona, de sua missione, de Regno,
cuius solidam effigiem expressit in Ecclesia, quae est insimul Communio
terricolarum et « Regnum Caelorum », Regnum scilicet Dei, Corpus Mysticum, in
quod partes habent diversimode, revera autem christifideles, sive in corpore
adhuc degentes et in hominum tempore versantes, sive iam cum Deo viventes et in
divino aeternoque aeone. Huiusmodi declarationi suae fidei, quae est fides Ecclesiae, membra Commissionis
Theologicae Internationalis formam systematicam induerunt et in essentiales
quattuor propositiones digesserunt. Explanatio, quae necessario sequitur, ante
omnia consonare intendit cum ordine Catholicae Ecclesiae magnae Traditionis,
quae in Scripturis Sacris continentur, et in Magisterii doctrina. Cum perplures
nostrae aetatis christifideles quaeritent, ut dicunt, quid credendum etiam nunc
oporteat, Commissionis Theologicae Internationalis membra responsum ex
Christiana Traditione depromunt, nullo tamen detrimento facto inquisitionibus
apertioribus iam adumbratis, munus Theologiae professorum cum non sit tantum
fidem explicare sed etiam fidem explicitare: quod faciendum hoc documento
curaverunt. Romae, d. Ph. Delhaye, Prot. Ap, Secretarius Generalis Introductio Iam bis de Christologia a Commissione Theologica Internationali actum est.[3]
In relatione publici iuris anno 1980 facta, membra loquebantur de synthesi
quadam a theologis elaboranda ad hoc ut doctrinae Chalcedonensi de persona et
naturis Iesu Christi visio soteriologica adderetur. In eodem contexto allusio
quaedam facta est ad quaestionem difficillimam de Christi conscientia et
scientia.[4] Post triennium actum est de praeexistentia Iesu Christi
atque de aspectu trinitario passionis eius. Debitis cum cautelis in futurum
prospiciens, Commissio studium de humana scientia et conscientia Iesu Christi
adhuc incompletum remanere indicavit.[5] Vindicare partes humanitatis Domini et mysteriorum vitae ipsius (e.g
baptismatis, tentationum, agoniae in Gethsemani) ad salutem hominis non minus
hodie quam annis praeteritis Commissioni interest.[6] Quapropter
decisum est, investigationem novam instituere de vita cognoscitiva necnon
affectiva eius qui Patrem novit et allis revelare voluit. Commissio non intendit
tractare de omnibus quaestionibus vel maioris momenti relate ad thema. Mens
nostri temporis opportunum facit ut responsa dentur saltem aliquibus quaesitis
quae de Iesu Christo hodie cogitationes atque corda hominum agitant. Quis rationabiliter velit spem suam ponere in aliquem mente vel intelligentia
humana carentem? Non erat solummodo hominum saeculi quarti hanc quaestionem
ponderare,[7] quae adhuc hodie in alio contextu actualis remanet.
Methodus enim historico-critica applicatur Evangeliis. Eo ipso oriuntur
quaestiones de Iesu Christo: de conscientia circa suam divinitatem, circa suam
vitam et mortem salvificam, circa suam missionem et doctrinam, et praesertim
circa propostitum suum de fundanda Ecclesia. Diversa responsa — quandoque mutuo
sese excludentia — proposita sunt a peritis talem methodum adhibentibus. Neque
controversiae tempore progrediente minus numerosae fiunt. Discussio haec
peragitur non solum in periodicis scientificis, sed etiam, saltem quandoque, in
ephemeridibus quotidianis vel hebdomadalibus, in alia litteratura populari, in
modernis mediis communicationis. Quod et ipsum fortasse manifestat, res tractatas habere momentum pro hominibus
valide inter se diversis. Hoc valet etiam de christifidelibus. Quapropter et
ipsis difEcile evadit satisfactionem dare omni poscenti rationem de ea, quae in
illis est, spe (cf. 1 Petr 3, 15). Salvatori enim inscio et non volenti
quis confiedere velit, immo possit? Eo ipso patet ipsi Ecclesiae valde interesse quaestiones de conscientia et
humana Iesu scientia. Agitur enim in utroque casu non de theologumenis pure
speculativis, sed de ipso fundamento nuntii et missionis Ecclesiae propriorum.
Eclcesia enim vocat homines ad paenitentiam annuntians regnum Dei; evangelizat;
media proponit atque praebet ut necessaria ad reconciliationem, libertatem et
salutem; revelationem Dei Patris in Filio per Spiritum omnibus communicare vult. His offciis praeditam coram toto mundo sese praesentare non erubescit. Modo aperto confitetur se habere talem missionem necnon doctrinam a suo Domino
Iesu commissas. Iis qui quaerunt utrum res ita se habeant, respondere satagit suam fidem et
persuasionem exprimans. En locus theologicus et quidem valde pastoralis
quaestionum hodiernarum de conscientia et scientia humana Iesu. In his quaestionibus theologicis et pastoralibus, et quidem magni momenti,
pertractandis, si attendamus ad actuales disputationes, duo quasi complexus
quaestionum praesentantur. Primo loco nominare debemus relationem inter exegesim
ecclesiasticodogmaticam et illam historico-criticam Scripturae. Hae difficiles
quaestiones hermeneuticae accuntur modo peculiari in nostra quaestione. Secundum
doctrinam Concilii Vaticani II, exegesis Sacrae Scripturae «investigare debet, quid hagiographi reapse
significare intenderint ». In hac vero investigatione originariae intentionis
affirmationum etiam « respiciendum est ad contentum et unitatem totius
Scripturae », quae intelligenda est « ratione habita vivae totius Ecclesiae
Traditionis et analogiae fidei ».[8] In hoc complexivo sensu, Commissio
vult, pro suo themate pertractando, secudum indicationem Concilii, a trematibus
biblicis incipere. Etenim studium Sacrae Scripturae « universae theologiae
veluti anima esse debet ».[9] Altera quaestio non minus difficilis exsurgit in viva Traditione Ecclesiae
pertractanda. Quia Eclcesia et eius theologia in historia vivunt, utraque
necessario debet pro explicanda semel pro semper tradita fide uti, in modo
proprio et critico, etiam lingua philosophica sui temporis. Controversiae circa
nostram quaestionem proveniunt etiam ex diversis conceptionibus philosophicis.
Commissio in sua expositione non vult a priori procedere a determinata
terminologia philosophica. Procedit a communi humana prae-comprehensione de eo
quod nos nobismetipisis, tamquam homines, in omnibus actibus nostri praesentes
sumus in « corde » nostro. In hoc conscii sumus de eo quod conscientia Iesu est
particeps singularitatis et indolis mysteriosae suae Personae et quod propterea
ipsa se substrahit considerationi pure rationali. Nobis propositam quaestionem
solummodo possumus pertractare sub luce fidei, pro qua Iesus est Christus,
Filius Dei vivi (cf. Mt 16, 16). Propositiones et commentaria Nostra investigatio reducitur ad quasdam affirmationes maiores de eo circa quod
Iesus conscientiam habebat relate ad suam propriam personam et missionem.
Quattuor propositiones quae sequuntur, collocantur in plano veritateum quas
fides semper credidit circa Christum. Deliberate non ingrediuntur elaborationes
theologicas facere, quae conantur rationem reddere harum affirmationum fidei.
Hic quaestio non erit de tentaminibus theologice formulandi quomodo haec
conscientia potuerit in humanitate Christi coniungi. Commentaria quattuor propositionum, in lineis generalibus, propositum
prosequentur tribus gressibus constans: imprimis exponimus id quod praedicatio
apostolica de Christo dicit. Conamur postea investigari id quod Evangelia
synoptica, per convergentia suarum diversarum linearum, nobis asserere
permittunt de ipsa conscientia Iesu. Tandem testimonium Evangelii S. Ioannis
consideramus, quod saepe, modo explicito dicit id quod Evangelia synoptica, modo
magis implicito, continent, quin oppositio inter ea habeantur. Propositio 1 Vita Iesu testatur conscientiam eius filialis relationis ad Patrem. Eius modus
agendi et eius verba, quae propria sunt perfecti « servi », implicant
auctoritatem quae superat illam antiquornum prophetarum et quae soli Deo
correspondet. Iesus hanc incomparabilem auctoritatem hauriebat ex sua singulari
relatione ad Deum quem « Patrem meum » appellat. Conscientiam habebat de eo quod
ipse erat Filius unicus Dei et de eo quod, hoc sensu, ipse erat Deus. 1.1. Praedicatio apostolica post-paschalis, quae Iesus tamquam Filium et tamquam
Filium Dei proclamat, non est tarda consequentia evolutioni in Ecclesia
primitiva; ipsa enim invenitur in corde formularum antiquissimarum kerygmatis,
professionum fidei vel hymnorum (cf. Rom 1, 3 s.; Phil 2, 6 ss.).
S. Paulus pervenit usque ad complexum praedicationis suae compendiose
comprehedendum in expressione « Evangelium Dei de Filio suo » (Rom 1,
1.3; cf. Rom 1, 9; 2 Cor 1, 19; Gal 1, 16). Relate ad hoc
sunt speciali modo significantes etiam « formulae missionis »: « misit Deus
Filium suum » (Gal 4, 4; Rom 8, 3). Filiatio divina Iesu est
igitur centrum praedicationis apostolicae. Haec potest comprehendi tamquam
explicitatio, sub lumine crucis et resurrectionis Iesu ad eius « Abba ». 1.2. Revera designatio Dei tamquam « Patris », quae pure et simpliciter devenit
in modum christianum appellandi Deum, ascendit usque ad ipsum Iesum: hoc habetur
inter conclusiones maxime certas investigationis historicae circa Iesum. Sed
Iesus non appellavit solummodo Deum « Patrem » vel « Patrem meum » modo
generali; cum se ad illum in oratione vertit, illum invocat sub denominatione «
Abba » (Mc 14, 36; cf. Rom 8, 15; Gal 4, 6). Hic aliquid
novum habetur. Modus orandi Iesu (cf. Mt 11, 25) et modus orandi quem
ipse discipulos suos docet (cf. Lc 11, 2) suggerunt distinctionem (quae
explicita erit post Pascha; cf. Io 20, 17) inter « Patrem meum » et «
Patrem vestrum », et indolem unicam et intransferibilem relationis quae Iesum
Deo coniungit. Ante manifestationem eius mysterii ad homines, in perceptione
humana conscientiae Iesu habebatur conscientia singulari profundissima, illa
nempe eius relationis ad Patrem. Invocatio Dei tamquam « Patris » implicat
consequenter conscientiam, quam Iesus habebat, suae divinae auctoritatis et
missionis. Non sine ratione invenitur in hoc contextu verbum « revelare » (Mt
11, 27 par.; cf. Mt 16, 17). Conscius de eo quod ipse perfecte Deum
cognoscit, Iesus scit, se simul esse nuntium relevationis definitivae Dei ad
homines. Ipse est, et habet conscientiam de eo quod ipse unus sit Filius (cf.
Mc 12, 6; 13, 32). Ratione huius conscientiae Iesus loquitur et agit cum auctoritate quae proprie
soli Deo correspondet. Modus quo homines procedunt relate ad illum, ad Iesum,
determinat eorum aeternam salutem (Lc 12, 8; cf. Mc 8, 38; Mt
10, 32). Propterea Iesus potest vocare ad suam sequelam (Mc 1,
17); ad illum sequendum, necesse est, illum amare plus quam parentes (Mt
10, 37), illum ponere supra omnia bona terestria (Mc 10, 29). paratum
esse usque ad vitam perdendam « propter tne » (Mc 8, 35). Ipse loquitur
tamquam legislator supremus (Mt 5, 22. 28 etc.) qui se collocat supra
prophetas et reges (Mt 12, 41 s.). Alius magister non habetur nisi
ipse (Mt 23, 8); omnia transibunt praeter verbum eius (Mt
13, 31) 1.3. Evangelium S. Ioannis dicit modo magis explicito unde Iesus hanc inauditam
auctoritatem habet: « quia in me est Pater, et ego in Patre » (10, 38); « Ego et
Pater unum sumus » (10, 30). « Ego » qui hic loquitur et qui auctoritative
condit, habet eamdem dignitate quam « Ego » ipsius Iahwe (cf. Ex 3, 14). Etiam sub aspectu historico, solido fundamento potest afiirmari, proclamationem
apostolicam primitivam Iesu tamquam Filii et tamquam Filii Dei fundari supra
ipsam conscientiam Iesu de eo quod ipse sit Filius et missus a Patre. Propositio 2 Iesus cognoscebat finem missionis suae: annuntiare Regnum Dei illudque iam
praesens facere in sua persona, in actibus et verbis suis, ut mundus
reconcilietur cum Deo et renovetur. Libere accepit voluntatem Patris: dare vitam
suam pro salute omnium hominum; sciebat se esse missum a Patre ut serviret et
vitam daret « pro multis » (Mc 14, 24) 2.1. Praedicatio apostolica de filiatione divina Christi implicat etiam et
quidem inseparabiliter significationem soteriologicam. Missio igitur adventus
Iesu in carne (Rom 8, 3), sub lege (Gal 4, 4), exinanitio (Phil
2, 7), nostram elevationem intendunt: nos iustos efficere (2 Cor 5, 21),
divites (2 Cor 8, 9), filios per Spiritum (Rom 8, 15; Gal
4, 5 s.; Heb 2, 10). Talis participatio filiationis divinae Iesu quae in
fide viva locum habet et exprimitur speciali modo in oratione christianorum ad
Patrem, supponit Iesum habere conscientiam de eo quod ipse sit Filius. Tota praedicatio apostolica sustentatur supra persuasionem de eo quod Iesus
sciebat se esse Filium, Missum a Patre. Sine tali conscientia Iesu non solum christologia, sed tota soteriologia
fundamento careret. 2.2. Conscientia quam Iesus habet de sua singulari relatione ad « Patrem suum »
est fundamentum et praesuppositum missionis eius. Etiam, inverso modo, ex eius
missione potest fieri illatio ad eius conscientiam. Secundum Evangelia synoptica, Iesus sciebat se esse missum ad evangelizandum
Regnum Dei (Lc 4, 43; cf. Mt 15, 24). Ad hoc exivit (Mc 1, 38 graece), et venit (cf. Mc 2, 17 et alibi).
Per eius missionem pro hominibus potest simul detegi Ille a quo ipse est missus
(cf. Lc 10, 16). Actionibus e verbis Iesus manifestavit scopum sui «
adventus»: peccatores vocare (Mc 2, 17), « quarere et salvum facere, quod
perierat » (Lc 19, 10), Legem non solvere, sed adimplere (Mt 5,
17), afferre gladium separationis (Mt 10, 34), ignem mittere in terram (Lc
12, 49). Iesus sciebat se « venisse » non ut ministraretur, sed ut ministraret «
et daret animam suam redemptionem pro multis» (Mc 10, 45).[10] 2.3. Hic « adventus » non potest alibi originem habere nisi in Deo. Evangelium
S. Ioannis hoc clare asserit dum explicita facit, in sua christologia missionis
(Sendungschristologie), testimonia magis implicita Synopticorum circa conscientiam quam Iesus habebat da sua
missione incomparabili: ipse sciebat se « venisse » a Patre (Io 5, 43), «
exivisse » ab illo (8, 42; 16, 26). Eius missio, a Patre accepta, non illi
externe imponitur, sed est ipsi propria, ita ut ipsa cum toto eius « esse »
coincidat: ipsa est tota eius vita (6, 57), eius cibus (4, 34); ipse non aliud
quaerit nisi illam (5, 30), quia tota sua voluntas est voluntas eius qui
illium misit (6, 38), verba eius sunt verba eius Patris (3, 34; 12, 49), opera
eius, opera Patris (9, 4), ita ut potuerit dicere de se ipso: « qui vidit me,
vidit Patrem » (14, 9). Conscientia quam Iesus habebat de se ipso, coincidit cum conscientia eius
missionis. Hoc longe superat conscientiam cuiusdam missionis propheticae in
determinato momento receptae, etiam si illa sit « ex utero matris suae »
(Ieremias, cf. Ier 1, 5; Baptista, cf. Lc 1, 15); Paulus, cf.
Gal 1, 15). Haec missio radicatur multo magis in « exitu » quodam originario
a Deo (« Ego enim ex Deo processi »; 8, 42), id quod praesupponit, tamquam
conditionem possibilitatis, illum fuisse « in principio » apud Deum (1, 1. 18). 2.4. Conscientia quam Iesus habet de sua missione implicat igitur conscientiam
de sua « praeexsistentia ». Etenim missio (temporalis) essentialiter non est
alia quam processio (aeterna), ad quam nihil addit nisi effectum temporalem.[11]
Conscientia humana eius missionis « vertit », ut ita dicamus, in lingua vitae
humanae, relationem aeternam ad Patrem. Haec relatio Filii incarnati ad Patrem supponit, primo loco, mediationem Spirius
Sancti. Spiritus debet includi in conscientia Iesu quatenus Filii. Iam sua mera
exsistentia humana est effectus actionis Spiritus; a baptismate Iesu, tota eius
operatio — sive actio sive passio inter homines sive communicatio orationis ad
Patrem — non habetur nisi in Spiritu et per Spiritum (Lc 4, 18; Act
10, 38; cf. Mc 1, 12; Mt 12, 28). Filius scit, in adimpletione
voluntatis Patris Spiritum illum ducere et sustinere usque ad crucem. Ibi,
missione terrestri consummata, « tradidit (paredôken) spiritum (pneuma)
» (Io 19, 30), ubi quidam opinantur insinuari donum Spirtius. A sua
resurrectione et ascensione ipse devenit, ut homo glorificatus, in id quod a
tota aeternitate tamquam Deus erat, « in Spiritum vivificantem » (1 Cor
15, 45; 2 Cor 3, 17), in Dominum qui capax est distribuendi summo iure
Sanctum Spiritum ut nos elevet ad dignitatem filiorum in seipso. Sed haec ipsa relatio Filii incarnati ad Patrem exprimitur eodem tempore modo «
kenotico ».[12] Ut possit perfectam oboedientiam praestare, Iesus
libere abdicat (Phil 2, 6-9) quidquid posset obstaculum ponere huic modo
agendi. Non vult verbi gratia pro se adducere legiones angelorum quas habere
posset (Mt 26, 53), vult, sicut homo, proficere « sapientia et aetate et
gratia » (Lc 2, 52), discere oboedientiam (Heb 5, 8), tentationes
subire (Mt 4, 1-11) par.), pati. Hoc non repugnat cum affirmationibus de
eo quod Iesus « scit omnia » (Io 16, 30), quod Pater « omnia demonstrat
ei, quae ipse facit » (Io 5, 20; cf. 13, 3; Mt 11, 27), si hae
affirmationes intelliguntur hoc sensu: Iesum a Patre accipere omnia quae ipsi
permittunt adimplere opus revelationis et redemptionis universalis (cf. Io
3, 11. 32; 8, 38. 40; 15, 15; 17, 8). Propositio 3 Ad hanc missionem salvificam implendam, Iesus voluit homines colligere in ordine
ad Regnum illosque circa se convocare. In ordine ad hoc propositum, Iesus actus
concretos peregit, quorum unica possibilis interpretatio, si in eorum complexu
sumantur, est praeparatio Eclesiae, quae definitive constituetur in eventibus
Paschalis et Pentecoste. Est igitur necessarium asserere, Iesum voluisse
Ecclesiam fundare. 3.1. Iuxta testimonium apostolicum, Ecclesia est inseparabilis a Christo.
Secundum formulam frequentem apud Paulum, ecclesiae sunt « in Christo » (1
Thess 1, 1; 2, 14; 2 Thess 1, 1; Gal 1, 22), ipsae sunt «
ecclesiae Christi » (Rom 16, 16). Christianum esse significat: «
Christus in vobis est » (Rom 8, 10; 2 Cor 13, 5), habetur realitas
« vitae in Christo Iesu » (Rom 8, 2): « omnes enim vos unus estis in
Christo » (Gal 3, 28). Haec unitas exprimitur maxime per analogiam
unitatis corporis humani. Spiritus Sanctus efficit unitatem huius corporis: «
corpus Christi » (1 Cor 12, 27) vel « in Christo » (Rom 12, 5) et
etiam « Christus » (2 Cor 12, 12). Christus caelestis est principium
vitae et incrementi Ecclesiae (Col 2, 19; Eph 4, 11-16), ipse est
« caput corporis » (Col 1, 18; 3, 15, et alibi), « plenitudo » (Eph
1, 22 s.) Eclesiae. Iam vero, haec unitas infrangibilis Christi cum eius Ecclesia radicatur in actu
supremo eius vitae terestris: in dono vitae eius super cruce. Quia dilexit eam,
« seipsum tradidit pro ea » (Eph 5, 25), quia volebat illam
exhibere « sibi gloriosam » (Eph 5, 27; cf. Col 1, 22). Ecclesia,
corpus Christi, suam originem trahit ex corpore super cruce tradito, ex «
pretioso sanguine » (2 Petr 1, 19) Christi, qui est « pretium » quo empti
sumus (cf. 1 Cor 6, 20). Pro praedicatione apostolica, Ecclesia est
utique intentio operis salutis a Christo in sua vita terestri peractae. 3.2. Cum Iesus praedicat Regnum Dei, non annuntiat simpliciter magnam mutationem
eschatologicam imminere, imprimis convocat homines ut Regnum ingrediantur. Semen
et initium Regni est « pusillus grex » (Lc 12, 32) eorum, ad quos circa
se ipsum convocandos Iesus venit et quorum ipse est pastor (Mc 14, 27
par.; Io 10, 1-29; cf. Mt 10, 16 par.), ipse venit ad suas oves
colligendas et liberandas (Mt 15, 24; Lc 15, 4-7). Iesus loquitur
de hac convocatione sub imagine invitatorum ad nuptias (Mc 2, 19 par.),
plantationem Dei (Mt 13, 24; 15, 13), sagenae (Mt 13, 47; Mc
1, 17). Discipuli Iesu constituunt civitatem a longe visibilem supra montem
(Mt 5, 14), efformant novam familiam cuius Deus ipse est Pater et in qua
omnes sunt fratres (Mt 23, 9); efformant veram familiam Iesu (Mc
3, 34 par.). Parabolae Iesu et imagines quibus utitur ad loquendum de illis ad
quos convocandos venit, secum ferunt « ecclesiologiam implicitam » Nolumus asserere, hanc intentionem Iesu implicare voluntatem explicitam fundandi
et stabiliendi omnes aspectus institutionum Ecclesiae ita ut ipsae in decursu
saeculorum evolutae sunt.[13] E contra, necessarium est affirmare,
Iesum voluisse instruere communitatem ad quam convocandam circa se venit,
structura quae permanebit usque ad plenam consummationem Regni. Recensenda est hic imprimis electio duodecim et Petri tamquam eorum principis (Mc
3, 14 ss.). Haec electio maxime intentionalis respicit restitutionem
eschatologicam populi Dei, qui omnibus hominibus apertus erit (cf. Mt 8,
11 ss.). Duodecim (Mc 6, 7) et alii discipuli (Lc 10, 1 ss.)
participant missionem Christi, potestatem eius, sed etiam eius sortem (Mt
10, 25; Io 15, 20). In illis Iesus venit et in eo ille qui eum misit (Mt
10, 40). Ecclesia habebit etiam suam orationem propriam, illam quam Iesus illi dedit (Lc
11, 2-4); illa recipit praecipue memoriale coenae, centrum « Novi Testamenti
» (Lc 22, 20) et novae communitatis in fractione panis congregatae (Lc
22, 19). Illos quos Iesus circa se convocavit, etiam docuit novum « modum agendi
» ab illo antiquorum diversum (cf. Mt 5, 21 etc), ethnicorum (cf. Mt
5, 47), magnorum in hoc mundo (Lc 22, 25 ss.). Voluitne Iesus Ecclesiam fundare? Utique, sed haec Ecclesia est populus Dei quem
ipse colligit incipiens ab Israel, per quem intendit salutem omnium populorum.
Iesus scit se esse missum et suos discipulos mittit imprimis « ad oves quae
perierunt domus Israël » (Mt 10, 6; 15, 24). Expressio quaedam maxime
commovens conscientiae quam Iesus habebat de sua divinitate et de sua missione,
est haec lamentatio (lamentatio Dei Israëlis!): « Ierusalem, Ierusalem, ...
quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et
noluistis » (Lc 13, 34; cf. 19, 41-44). Deus (Jahwe) etenim in Veteri
Testamento incessanter conatur colligere filios Israel in populum, in suum
populum. Hoc « noluistis » non mutat intentionem, sed viam quam sumet convocatio
omnium hominum circa Iesum. Ex tunc erunt praecipue « tempora nationum » (Lc
21, 24; cf. Rom 11, 1-6) quae Ecclesiam Christi signabunt. Christus habebat conscientiam de sua missione salvifica. Haec implicabat
fundationem eius Ecclesiae, hoc est, convocationem omnium hominum ad «
familiam Dei ». Historia christianismi ultimo sistit supra intentionem et
voluntatem Iesu de fundanda Ecclesia sua. 3.3. Sub luce Spiritus, Evangelium S. Ioannis perspicit totam vitam terrestrem
Christi quasi illuminatam a gloria Resuscitati. Ita visio circuli discipulorum
Iesu aperitur iam ad omnes illos « qui credituri sunt per verbum eorum in me » (Io
17, 20). Illi qui in eius vita terrestri cum eo fuerunt, illi quos Pater ei
dederat (17, 6), quos custodierat et pro quibus seipsum « sanctificaverat » (17,
19) per donationem vitae, iam repraesentant omnes fideles, quotquot illum
receperint (1, 12) et in ipsum crediderint (3, 36). Per fidem illi sunt ipsi uniti sicut palmites viti sine qua arescunt (15, 6).
Haec intima unio inter Iesum et eos qui credunt (« vos in me et ego in vobis »;
14, 20) habet utique suam originem in proposito Patris qui « dat » Iesu
discipulos (6, 39. 44. 65), sed ultimatim in rem deducitur per liberum donum
vitae eius (10, 18), « pro amicis suis » (15, 13). Mysterium paschale permanet
fons Ecclesiae (cf. Io 19, 34): « Et ego, si exaltatus fuero a terra,
omnes traham ad meipsum » (12, 32). Propositio 4 Conscientia Christi de eo quod ipse missus est a Patre pro salute mundi et pro
omnibus hominibus in populum Dei convocandis implicat, modo mysterioso, amorem
omnium hominum ita ut omnes possimus dicere: Filius Dei « dilexit me et tradidit
seipsum pro me » (Gal 2, 20). 4.1. Praedicatio apostolica implicat, iam a suis primis formulationibus,
persuasionem de eo quod « Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum
Scripturas » (1 Cor 15, 3), « dedit semetipsum pro peccatis nostris » (Gal
1, 4) et quidem secundum voluntatem Dei Patris qui illum « tradidit propter
delicta nostra » (Rom 4, 25; cf. Is 53, 6), « pro nobis omnibus »
(Rom 8, 32), ut nos « redimeret » (Gal 4, 5). Deus « qui omnes
homines vult salvos fieri » (1 Tim 2, 4), neminem excludit a suo
proposito salutis, quod Christus totis viribus amplexus est. Tota vita Christi,
a sua « ingressu in mundum » (Heb 10, 5) usque ad donum vitae suae est
unica traditio « pro nobis »: ita Ecclesia praedicavit ab initio (cf. Rom
5, 8; 1 Thess 5, 10; 2 Cor 5, 15; 2 Petr 2, 21; 3, 18 et alibi). Si ille pro nobis mortuus est, ipse nos amavit: « Christus dilexit nos et
tradidit semetipsum pro nobis oblationem » (Eph 5, 2). « Nos » refertur
ad omnes homines, quos ipse in suam Ecelesiam colligere vult: « Christus dilexit
Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea » (Eph 5, 25). Iam vero, Ecclesia
hunc amorem non intellexit solummodo tamquam habitum generalem, sed tamquam
amorem ita concretum ut unusquisque personaliter intendatut. Ita facit Ecclesia
cum Paulum audit in memoriam revocantem attentionem erga « infirmos »: « Noli
cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est » (Rom 14, 15; cf.
1 Cor 8, 11; 2 Cor 5, 14 s.); christianos Corinthi in factionibus
divisos idem Paulus interrogat: « Divisus est Christus? Numquid Paulus
crucifixus est pro vobis? » (1 Cor 1, 13). Et relate ad seipsum qui
Christum non cognovit « in diebus carnis suae » (Heb 5,1), potest
asserere: « In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me »
(Gal 2, 20). 4.2. Testimonia apostolica hic supra recensita in favorem mortis amantis Iesu,
modo plene personali, « pro nobis », « pro me » et « fratribus » meis,
complectuntur unico intuitu amorem illimitatum « Filii Dei » (Gal 2,
20) praeexsistentis, qui simul tamquam « Dominus » glorificatus agnoscitur.
Donatio amans Iesu « pro nobis » habet suum fundamentum in praeexistentia et
permanet usque ad amorem Glorificati qui « interpellat pro nobis » (Rom
8, 34) et « qui dilexit nos » (Rom 8, 37) in sua incarnatione et morte.
Amor « pro-exsistens » Iesu est elementum continuum quod Filium insignit in
omnibus his tribus « gressibus » (in prae-existentia, vita terrestri,
exsistentia glorificata). Haec continuitas amoris exprimitur in verbis Iesu. Iuxta Lc 22,
27, Iesus comprehendit complexum suae vitae terrestris et sui modi agendi sub
imagine illius « qui ad mensam ministrat ». Agere sicut qui est « omnium
minister » (Mc 9, 35 par.), est regula fundamentalis in circulo
discipulorum. Amor serviens Iesu suum culmen attingit in convivio valedictionis,
intra quod seipsum sacrificat et tradit tamquam qui mori debet (Lc 22, 19
s. par.). In cruce, vita sua servitii prorsus mutatur in mortem servitii « pro
multis » (Mc 10, 45; cf. 14, 22-24). Servitium Iesu in sua vita et in sua
morte erat pari modo ultimatum servitium « Regni Dei » in verbis et in actibus,
ita ut ipse potuerit praesentare suam vitam et suam actionem in sua gloria
futura tamquam « ministrationem ad mensam » (Lc 12, 37) et tamquam «
interpellationem pro ... » (Rom 8, 34). Hoc servitium erat servitium
amoris coniungens amorem radicalem Dei et amorem abnegatione plenum proximi (cf.
Mc 12, 28-34). Hic amor, quem tota vita Iesu demonstrat, nobis apparet imprimis ut universalis
quatenus nullum excludit ex illis qui ad ipsum veniunt. Hic amor quaerit « quod
perditum est » (Lc 15, 3-10. 11-32), publicanos et peccatores (cf. Mc
2, 15; Lc 7, 34. 36-50; Mt 9, 1-8; Lc 15, 1 s.), divites (Lc 19, 1-10) et
pauperes (Lc 16, 19-31), viros et mulieres (Lc 8, 2-3; 7, 11-17;
13, 10-17), aegrotos (Mc 1, 29-34 et alibi), possessos (Mc 1,
21-28 et alibi), flentes (Lc 6, 21) et oneratos (Mt 11, 28). Haec apertio cordis Iesu ad omnes videtur utique limites suae generationis
superare. Hoc apparet in « universalizatione » suae missionis et promissionum
suarum. Beatitudines superant limites suorum audientium immediatorum, intendunt
omnes pauperes, omnes esurientes (cf. Lc 6, 20 s.). Iesus se
identificat cum parvis et pauperibus (Mc 10, 13-16): qui recipit quemdam
ex his parvis, recipit ipsum Iesus et in eo recipit Illum qui eum misit (Mc
9, 37). Solummodo in ultimo iudicio aperte apparebit quousque haec identificatio, nunc
adhuc occulta, pervenerit (Mt 25, 31-46). 4.3. In corde nostrae fidei invenitur hoc mysterium: inclusio omnium hominum in
hoc amore aeterno quo Deus mundum sic amavit ut proprium Filium suum traderet (Io
3, 16): « In hoc novimus caritatem, quoniam ille (id est, Christus) pro nobis
animam suam ponit pro ovibus » (Io 10, 11); ipse eas cognoscit (Io
10, 14) et eas vocat nominatim (Io 10, 3). 4.4. Quia hunc amorem personalem uniuscuiusque cognoverunt,[14] tot
christiani se commiserunt amori erga pauperrimos sine distinctione et adhuc
pergunt hunc amorem testari qui Iesum videt in unoquoque « de his fratribus meis
minimis » (Mt 25, 40). « De quolibet homine agitur, cum quivis
comprehendatur mysterio Redemptionis et huius mysterii gratia in omne tempus cum
eo Christus se coniunxerit ».[15] * Textus IV propositionum a Commissione Theologica Internationali « in forma specifica » approbatarum [1]Extemplo CTI gratias sibi agendas esse putat Pontificiae Commissioni Biblicae propter fraternam collaborationem in actum deductam. Omnibus est manifestum magni ponderis opus quod inscribitur: Commission Biblique Pontificale,
Bible et Christologie, Paris, Le Cerf, 1985, preface d’Henri Cazelles, pp. 194; versio italica: Pontificia Commissione Biblica, Bibbia e Cristologia,
Edizioni Paoline, 1987, pp. 298. [3] Commissio Theologica Internationalis,
Quaestiones selectae de Christologia
(1979); Theologia-Christologia-Antropologia: Quaestiones selectae: Altera
series (1981). [4]
Quaestiones selectae de Christologia, III, D, 6.1. [5]
Theologia-Christologia-Antropologia: Quaestiones selectae: Altera
series, II, nota 1. [6]
Quaestiones selectae de Christologia, II, C, 7. [7] Tunc temporis quaestio movebatur utrum Iesus Christus integram habuisset
humanitatem. Responsio valida invenitur apud Sanctum Gregorium Nazianzenum,
Epistola ad Cledonium: PG 37, [8]Const. dogmatica
Dei Verbum, 12; cf. 9 et 10. [9]Decretum
Optatam totius, 16; cf. Const. dogmatica
Dei Verbum,
24. [10]Cf. Commissio Theologica Internationalis,
Quaestiones selectae de Christologia, IV, B-C. [11]S. Thomas, In Sententias,
I, d. 15, q. [12]Cf. Pontificia Commissio Biblica, Bible et Christologie, n. 2.2.1.3 Ed.
du Cerf (Paris 1984) pp. 93-95; cf. etiam p. 45. [13]Cf. Commissio Theologica Internationalis, Themata selecta de Ecclesiologia, 1.4, Libreria Editrice Vaticana (Roma 1985) pp. 11 s. [14]Cf. Const. pastoralis
Gaudium et Spes, 22 § 3. [15]Ioannes Paulus II, Enc. Redemptor hominis, 13: AAS 71 (1979) 283; cf. Const. pastoralis Gaudium et Spes, 22.
|
|