Index

  Back Top Print

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

DECLARATIO DE ABORTU PROCURATO

 

I. PROOEMIUM

1. Quaestio de abortu procurato deque lege quae abortus libertatem forte concedat, fere ubique acrium disceptationum argumentum evasit. Quae disceptationes minoris gravitatis profecto essent, si de vitae humanae causa non ageretur,quae primordiale bonum est, necessario tuendum ac promovendum. Id cuique patet, quamquam multi rationes quaerere conantur, ut, contra manifestam rei veritatem, etiam abortus huic causae inservire possit. Ac mirum non videri non potest, quod dum ex una parte gliscere cernimus apertam reclamationem adversus poenam capitis et quodlibet belli genus,ex altera vero parte animadvertimus magis magisque abortus libertatem vindicari, sive absolutam sive certis limitibus circumscriptam, qui quidem laxiores usque fiunt. Ecclesia autem, utpote quae plane sit conscia ad muneris sui partes pertinere hominis defensionem contra ea omnia, quae ilium destruere vel dehonestare possint, hanc quaestionem silentio praeterire nequit : cum Dei Filius homo factus sit, iam nemo est, qui ob communem naturam humanam, frater eius non sit, nec vocetur ut christianus fiat, ad salutem ab ipso accipiendam.

2. Apud plures Nationes, publicae auctoritates quae renituntur libertati abortus lege sanciendae, vehementibus sollicitationibus premuntur, ut ad hoc faciendum inducantur: id dicitur nullius violare conscientiam, cum suam cuique sequendi sententiam libertas relinquatur, atque impediatur ne quis propriam aliis imponat. «Pluralismus ethicus» vindicatur, quasi hic e «pluralismo ideologico» suapte natura consequatur. At de rebus agitur, quae inter se magnopere differunt, quia actiones citius quam merae opiniones alios attingunt in iis, quae ad ipsos pertinent, et quia numquam alicui fas est ad opinandi libertatem appellare, ut aliena iura laedat, maxime autem ius ad vitam.

3. Plures laici christiani homines, medici praesertim, atque etiam patrum matrumque familias consociationes, viri in re politica versati vel gravibus officiis fungentes, adversus huius opinionis morum consulto excitatum fortiter obstiterunt. Potissimum autem plures Conferentiae Episcopales, nec non Episcopi nomine proprio, opportunum duxerunt de tradita Ecclesiae doctrina sine ulla ambiguitate fideles commonere [1]. Haec documenta, quorum mira est concordia, praeclara in luce collocant observantiam, quae secundum naturam humanam et doctrinam christianam, humanae vitae debetur. Nihil ominus fieri contigit, ut eorum plura, hic illic, non sine quadam reticentia reciperentur ac vel etiam prorsus recusarentur.

4. Pro munere sibi concredito promovendi atque tutandi fidem et mores in Ecclesia universali [2] , S. Congregatio pro Doctrina Fidei statuit in omnium christifidelium mentem praecipua huius doctrinae capita revocare. Hoc modo ipsa, dum Ecclesiae unitatem in luce ponit, Apostolicae Sedis auctoritate confirmabit, quae hac in re feliciter Episcopi iam sunt aggressi. Ac fore confidit, ut universi fideles, non iis exceptis qui his controversiis novisque opinionibus perturbati sunt, plane intellegant hic non agi de opinione aliis opinionibus opponenda, sed de ipsis tradenda constanti doctrina supremi Magisterii, quod regulam morum, fidei lumine collustratam, exponit [3]. Patet igitur hac Declaratione graviter onerari fidelium conscientias [4]. Faxit Deus, ut per eam universi quoque homines illuminentur, quotquot sincero corde «veritatem facere» student (cf. Io. 3, 21).

II.
DOCTRINA FIDEI EXPONITUR

5. «Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum» (Sap. 1, 13). Verum quidem est Deum animantia creavisse, quae certo temporis spatio vivunt, et mortem abesse non posse a mundo viventium corporeorum. Illud autem quodest in primis propositum, vita est; omnia in hoc aspectabili universo sunt facta propter hominem, qui imago Dei est et rerum creatarum fastigium (Gen. 1, 26-28). In humanarum rerum ordine, «invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum» (Sap. 2, 24). Mors per peccatum invecta, peccato haerere pergit, cuius signum et simul consectarium exstat; eadem tamen praevalere nequaquam poterit. Etenim Christus Dominus, resurrectionis veritatem confirmans, in Evangelio proclamat Deum non esse Deum mortuorum, sed viventium (Mt. 22, 32); ac mortem, sicut peccatum, per resurrectionem in Christo devictum iri (cf. 1 Cor. 15, 20-27). Hinc quoque intellegitur humanam vitam, hisce etiam in terris, pretiosam esse. Quae vita a Creatore inspirata est, eademque ab ipso resumitur (cf. Gen. 2, 7; Sap. 15, 11). Vita humana permanet sub

Dei protections: sanguis hominis clamat ad ipsum (cf. Gen. 4 ,10), qui requirit ut eius ratio reddatur : « ad imaginem quippeDei factus est homo » (Gen. 9, 5-6). «Non occides» (Ex. 20,13): hoc est mandatum Dei. Vita dono quidem datur, sed simul officia coniuncta habet: non solum, enim, accipitur ut «talentum» (cf. Mt. 25, 14-30), sed opus est inde lucrum colligatur. Ad quos fructus ferendos, multiplicia munera in hoc mundo homini offeruntur, a quibus ipse se subducere non potest; idque christianus homo altius intellegit, quippe qui probe sciat sibi vitam aeternam pendere ex iis, quae ipse, Dei gratia adiutus, in terrestri hac vita peregerit.

6. Ecclesiae Traditio semper docuit humanam vitam tutandam esse, eique esse favendum tam in initio, quam in variis eius processus temporibus [5]. Ecclesia inde a primaeva aetate, cum Graecorum Romanorumque moribus adversaretur, instanter asseveravit christianorum mores hac in re ab illis longedi stare. In opere, cui Didachè est index, id Clare enuntiatur: «Non interficies foetum in abortione neque interimes infantem natum» [6]. Athenagoras sedulo annotat a christianis pro homicidis eas feminas haberi, quae medicamentis utuntur ad foetum eiciendum; ipse damnat interfectrices puerorum, etiamsi hi adhuc vivant in sinu matris, ubi iam «Deo curae esse» existimantur [7]. Tertullianus fortasse de hac re non semper consona scribit; nihil ominus hoc essentiale principium dare ponit: «Homicidii festinatio est prohibere libere nasci, nec refert, natam quis eripiat animam an nascentem disturbet. Homo est et qui est futurus; etiam fructus omnis iam in semine est» [8].

7. Saeculorum decursu, Sancti Ecclesiae Patres eiusque Pastores ac Doctores eandem doctrinam tradiderunt, neque tamen diversae sententiae de puncto temporis, quo spiritualis anima in corpus infundatur, ullam umquam fecerunt dubitationem de abortus illiceitate. Verum quidem est Media Aetate, qua communiter existimabatur animam spiritualem nonnisi post primas hebdomadas in fetu praesentem adesse, diversam aestimationem de tali peccato deque poenarum gravitate esse factam; scilicet probatos quoque auctores pro hoc priore vitae tempore, in solvendis casibus, benigniores quasdam sententias retinuisse, quas tamen pro insequentibus graviditatis temporibus respuebant. Nihil ominus ab iis numquam tunc negatum estabortum, etiam primis iis diebus, obiective grave esse peccatum. Ac reapse in talem condemnationem omnes convenerunt. E tot, quae exstant, documentis satis esto nonnulla commemorare. Primum Concilium Moguntinum, anno DCCCXLVII celebratum, poenas resumit a superioribus Conciliis illatas contra abortum, ac decernit severissimam poenitentiam imponendamesse mulieribus quae «partus suos necant vel quae agunt secum, ut utero conceptus excutiant» [9]. In Decreto Gratiani haec Summi Pontificis Stephani V verba referuntur : «Conceptum in utero qui per avorsum deleverit homicida est» [10].

S. Thomas, Doctor communis Ecclesiae, docet abortum grave peccatum esse, legi naturae contrarium [11]. Renatarum Litterarum aetate, Xystus V abortum quam maxima severitate condemnat [12] . Saeculo post, Innocentius XI respuit quorundam propositiones canonistarum, laxismo faventium, qui a culpa excusare conabantur abortum ante illud tempus procuratum, quo a quibusdam consebatur animam spiritualem in novum viventem infundi [13]. Nostris temporibus postremi Romani Pontifices eandem doctrinam quam accuratissimedeclaraverunt : Pius XI gravioribus obiectationibus expresserespondit [14]; Pius XII Clare reiecit abortum directum, eum scilicet qui finis vel medii ad finem rationem habet [15];  Ioannes XXIII magisterium SS. Patrum revocat, cum statuit indolem sacram hominis vitae, quippe «quae inde a suo exordio,Creatoris actionem Dei postulet» [16]. Recens Concilium Oecumenicum Vaticanum II, cui Paulus VI praefuit, severissime abortum damnavit : «Vita ... inde a conceptione, maxima curatuenda est; abortus necnon infanticidium nefanda sunt crimina» [17]. Idem Paulus VI, qui saepius de hoc argumento sermonem habuit, asseverare non dubitavit huiusmodi Ecclesiae doctrinam «neque esse mutatam, neque posse umquam mutari» [18].

III.
ADIUNGUNTUR ARGUMENTA RATIONIS LUMINE COMPARATA

8.Observantia humanae vitae debita non christianis tantummodo praecipitur; eam enim ratio quoque per se ipsa exigit,si quidem inquirat quid persona humana sit et quid esse debeat. Rationali natura cum constet, homo subiectum personale est, quod in seipsum cogitationem intendere, atque deactibus suis et ideo de sua ipsius sorte decernere valet: ipse liber est. Quapropter est sui dominus, vel potius, cum se perficiat in tempore, ei subsidia praesto sunt, unde talis fieri possit; in hoc proprium ipsius munus positum est: anima eius, a Deo immediate creata, spiritualis est, ac proinde immortalis. Itaque ad Deum ipse patet, ac nonnisi in eo plenam sui ipsius perfectionem inveniet. Is autem vitam degit cum suis similibus societate coniunctus, et quasi innutritur permutuum personale commercium cum ipsis, in pernecessario sociali convictu. Respectu habito ad societatem atque ad alios.homines, cuilibet humanae personae ius est sui possidendi, necnon possidendi suam vitam suaque diversa bona; idque stricta iustitia omnibus erga ipsum imponitur.

9.Attamen temporali vita, quae in hoc mundo ducitur, non omnia continentur, quae ad personam pertinent, quippe cui proprius sit altior vitae gradus, qui nequit fine terminari. Corporalis vita bonum quoddam fundamentale existimanda est, quod hisce in terris tamquam ceterorum omnium condicio habetur. At praestantiora bona exstant, quorum causa licebit, immo etiam necessarium esse potent, eiusdem vitae iacturam facere. In personarum societate, commune bonum est finis, cui singulae personae servire debent cuique sua privata commoda subicient. Bonum tamen personae humanae finis ultimus haud est; sub hoc respectu, societatis prorsus est inservire personae, cum haec nonnisi in Deo destinatam sibi supremam metam consequi possit. Eadem nonnisi Deo ultime subicitur; ideoque numquam fas erit hominem pro mero instrumento haberi, quoquis libere uti possit ad celsiorem finem adipiscendum.

10.Circa mutua iura et officia personae atque societatis, ad moralem disciplinam spectat conscientias illuminare, ad ius vero definire atque ordinare quae sint officia praestanda. Iam vero, complura quidem iura sunt, quae humana societas tribuere per se nequit, utpote quae ei praecedant, quae tamen et tutari et efficacia reddere debet: huiusmodi sunt, maxima exparte, ea quae hodie «iura hominis» appellantur, quaeque nostra haec aetas se plane declaravisse gloriatur.

11.Primum personae humanae est ius vivendi. Ei alia quidem sunt bona, quorum nonnulla sane pretiosiora sunt, at ius ad vitam fundamentum est atque condicio ceterorum, ac proinde magis quam cetera protegendum est. Ad societatem vel publicam auctoritatem, quaecumque est eius forma, nullo modo spectat illud ius aliis reservare, aliis autem auferre: quodlibet huius generis discrirnen, tum nomine stirpis vel sexus, turn nomine coloris corporis vel religionis factum, semper iniquum est. Illud enim est ius non ex gratia aliena profinens, sed cuilibet gratiae antecedens, ac postulat proinde, ut agnoscatur; si denegatur, stricta iustitia violatur.

12. Si ratio discriminis innititur diversis vitae hominis aetatibus, non minus excusatione caret ac aliae quaelibet rationes. Ius ad vitam integre pertinet ad senem vel maxime debilitatum; ab eo qui insanabili aegritudine afficitur, non amittitur; legitimum est non minus puero recens nato, quam homini maturitatem habendi. Revera quaevis vita humana observanda est ex eo ipso tempore, quo generationis processus incipit. Simulatque ovum fecundatum est, iam incohata est vita, quae neque patris neque matris est, verum novi viventis humani, qui propter se ipsum crescit. Is numquam humanus fiet, nisi iam tunc talis fuit.

13. Scientia genetica recentioris temporis praeclare confirmat has res, quae manifesto semper patuerunt, quaeque minime tangunt disputationes de certo animationis tempore [19]. Ipsavidelicet demonstravit iam a primo momento adesse fixam structuram seu programma geneticum huius viventis: hominem nempe, et quidem hunc hominem individuum, omnibus suis notis propriis praefinitisque iam ornatum. Ab ipsa fecundatione iniit mirificus cursus cuiusdam vitae humanae, cuius singulae potentes facultates tempus poscunt, ut recte ordinentur atque ad agendum praeparentur. Hoc saltem dici potent, scientiam aetatis nostrae, etiam perfectissimam, nullum efficax adiumentum suppeditare abortus fautoribus. Ceterum non pertinet ad scientias biologicas decretoriam sententiam ferre de quaestionibus proprie philosophicis et moralibus, cuiusmodi est quaestio de momento quo constituitur persona humana, vel de abortus legitimitate. Ex ratione vero morali hoc constat : etiamsi forte dubitetur sit ne fructus conceptionis iam persona humana, obiective iam grave peccatum est se committere in periculum homicidii faciendi. «Homo est et qui est futurus» [20].

 IV.
RESPONDETUR NONNULLIS OBIECTATIONIBUS

14. Lex igitur divina atque ipsa naturalis ratio excludunt quod libet ius directe interficiendi hominem innocentem. Verum tamen si causae, quibus abortus defenditur, semper essent manifesto pravae vel futtiles, haec quaestio non tam vehementer agitaretur: quae contra inde gravissima fit, quod aliquibus in casibus, immo fortasse belle multis, abortus recusatio indiscrimen adducit alia magni momenti bona, quae homines tutari solent quaeque nonnumquam etiam videri possunt aliis antecedere. Non agnoscere non possumus gravissimas has difficultates: exempli gratia, valetudo matris in periculum adduci potest, et quidem in ipsum vitae discrimen; grave onusesse potest, quod secum affert alius in familia infans, praesertim si iustis de causis existimatur ille futurus esse abnormis vel mansurus vitio aliquo invalidus; premere potest etiam cerium quoddam pondus, quod obtinent in aliquibus regionibus quaestiones honoris et dedecoris, vel deminutio capitis et dignitatis, et ita porro. At prorsus est declarandum ex his rationibus nullam umquam obiective tribuere posse ius decernendi de alterius hominis vita, etiam in eius exordio; ad futuram autem infelicitatem infantis quod attinet, nemo, ne eius quidem pater aut mater, possunt se in eius substituere locum nec si in primo germinis seu embryonis statu versetur, ut ipsius nomine mortem praeponant vitae. Ille ipse infans cum ad maturam aetatem pervenerit, numquam ius habebit mortem sibi consciscendi; donec igitur sui iuris non est, tanto minus parentes eligere valent pro eo mortem. Etenim vita bonum est nimis fundamentale, quam ut aequiperari et comparari possit cum incommodis etiam maximis [21].

15. Quantum motus ad feminas emancipandas eo praecipue spectat, ut ab omni iniquo discrimine eas expediat, tantum quidem plene probatur [22]. Hac autem in re multum profecto restat agendum in variis humani cultus provinciis. Attamen natura mutari nequit, nec femina, sicut ne vir quidem ipse, subduci possunt ab officiis, quae natura ab iis poscit. Ceterum, omnis libertas publice agnita semper tamquam finibus circumscribitur certis aliorum iuribus.

16. Idem dicendum est de vindicatione sexualis libertatis. Si intellegitur sub hac dictione acquisitus paulatim dominatus rationis verique amoris in appetitus naturae, cum tamen ipsa delectatio non spernatur sed in suo convenienti loco retineatur — et in hoc dominate posita est sola vera libertas nihil ei obici potest; talis enim libertas a iustitia violanda semper cavebit. Verum, si quis contra putat virum et feminam «liberos» esse, quasi iis liceat voluptate sexuali frui usque ad satietatem, nulla habita ratione vel legis vel necessariae ordinationis vitae sexualis ad eius fecunditatis fructus [23], tunc eiusmodi cogitandi modus nihil christiani in se habet; immo ipsohomine indignus est. Quidquid est, nullum tribuitur indeius de alterius vita decernendi, licet sit embryonalis, vel eamexstinguendi, causa adducta alicuius gravaminis.

17. Progredientes scientiae tribuunt rei technicae peritis, immo latiorem usque tribuent facultatem interventuum exquisitorum, quorum consectaria gravissima esse possunt in bonam malamve partem. Haec sunt per se admirabilia ingenii humani inventa. At technica ars iudicium doctrinae moralis fugere non potest, quoniam suapte natura eo spectat, ut homini deserviat, ac propterea eadem fines, quibus homo destinatur, servare debet. Sicut nemini licet vires atomicas adhibere ad quem libet sine discrimine finem, ita nemo legitime potest vitam humanam in quamlibet partem flectere vel usurpare; omnis antis technicae usus nonnisi in hominis ministerium fieri potest, ut scilicet melius explicentur naturales eius potentiae, ut morbi praecaveantur vel depellantur, ut hominis progressio plenius foveatur. Etsi constat perfectiorem technicam artem reddere usque faciliorem abortum primo graviditatis tempore, nihil ominus morale de eo iudicium nequaquam inde mutatur.

18. Plane novimus quam gravis sit quibusdam familiis ac Nationibus quaestio de temperando natorum numero: hanc ob causam novissimum Oecumenicum Concilium et deinde Litterae Encyclicae Humanae Vitae, die XXV mensis Iulii anno MCMLXVIII editae, de «paternitate responsabili» dixerunt [24]. Quemadmodum ergo docuerunt Constitutio Conciliaris Gaudium et Spes, et Litterae Encyclicae Populorum Progressio  aliaque documenta pontificia, rursus nunc firmiter asseverare est propositum, numquam ac nullam ob causam abortum adhibe riposse neque a familia, neque ab auctoritate politica tamquam instrumentum legitimum ad numerum natorum temperandum [25]. Iniuria enim et offensa, quae principiis moralibus infertur,semper bono communi importat gravius damnum, quam ullum prorsus incommodum oeconomici vel demographici generis.

V.
VITA MORALIS ET LEX CIVILIS

19. Disputatio de abortus honestate fere ubique coniunctas habet disceptationes ad iuris provinciam spectantes. Nulla sane Natio est, in qua non prohibeatur et puniatur homicidium; in pluribus praeterea eadem illa prohibitio et poenae complectuntur peculiarem casum abortus procurati. Nostris vero diebus latus opinionis publicae motus exposcit, ut huiusmodi prohibitio mitigetur. Iam animadvertitur valde diffusa animorum propensio eo spectans, ut quaecumque leges coercentes quam maxime restringantur, praesertim quoties privatam vitam pervadere videntur. Suscipitur etiam argumentatio ex «pluralismo» : si cives multi, ac peculiari modo Catholicae Ecclesiae filii, abortum damnant, alii contra multi eum probant, saltem uti minus malum; cur ergo hi cogi debent, ut opinionem sequantur quam non accipiunt, et nominatim in Natione ubi maiorem constituunt partem? Ex altera autem parte, ubi leges quae abortum vetant adhuc vigent, difficulter applicantur : nam crimen ipsum crebrius et multo frequentius factum est, quam ut semper puniatur, ac proinde publicae auctoritates prudentius esse existimant in eis flagitiis conivere. At si lex quae non applicatur ac tamen conservatur, fieri non potest quin detrimentum aliquando afferat ipsi auctoritati ceterarum legum. Atque illud etiam addendum est aborturn clandestinum ipsas feminas, quae ad eum confugiant, maioribus obicere periculis non tantum earum futurae fecunditatis verum saepe ipsius vitae. Etiamsi ipsi abortum tamquam malum considerare pergant, nonne legum latores decernere possunt, ut eius damna minuantur?

20. Hae rationes, et aliae etiam quae hinc illinc afferuntur, non valent ad libertatem abortus lege decernendam.Negari quidem non potest legem civilem non posse omnem provinciam morum continere neque omnia punire mala; nemo hoc ab ea poscit. Saepe tolerare debet id quod tandem aliquando minus malum est, ut maius vitetur.Cavere tamen necesse est id quod accidere poscit, si leges mutentur: multi, enim, licentiam agendi putant, eam quae, fortasse, nihil aliud est nisi puniendi recusatio. In hoc autem abortus casu, ipsa recusatio puniendi significare saltem videtur legis latorem non amplius existimare abortum crimen aliquod esse contra vitam humanam, cum homicidium semper graviter punire pergat. Verum etiam est legem ipsam non debere inter varias opiniones decernere, neque aliam plus praecipere quam aliam. Nihil ominus vita infantis praeferenda est omni opinioni; neque appellari potest libertas cogitandi, ut eidem vita auferatur.

21.Munus legis non est tantummodo denotare et describere id quod iam agitur, sed adiuvare ut id melius agatur. Utcumque res sese habet, officium Civitatis est tutari uniuscuiusque iura ac debiliores protegere. Qua de causa oportebit eam multa errata corrigere. Non necesse est lex omnia puniat, sed non potest adversari legi illi altissimae et sanctissimae omnium legum humanarum, videlicet legi naturali, in ipso homine ab eius Conditore inscriptae tamquam normae, quam ratio recludit beneque exprimere contendit, et quam iugiter opus estmelius intellegere, sed cui semper malum est contradicere.Lex humana nonnumquam omittere potest poenam, at reddere non valet honestum et probum id quod ius naturale transgreditur, quia haec ipsa contradictio per se sufficit, ut aliqua lex iam cesset lex esse.

22. Quidquid leges civiles hac in re statuunt, exploratissimum esse debet hominem numquam parere posse legi intrinsece inhonestae; et hoc accidit, si lex feratur quae principium liceitatis abortus recipiat. Is praeterea non potest esse particeps alicuius motus publicae opinionis, qui eiusmodi legi faveat, neque potest latis suffragiis sustinere. Ne potent quidem suas conferre partes ad talem applicandam legem. Exempli gratia, patiendum non est, ut medici et nosocomi in necessitatem adducantur proxime cooperandi in abortu faciendo, ac proinde alteram utram eligendi partem, legem scilicet Dei aut vitae professionis condicionem.

23. Ex contrario, legis humanae est societatis renovationem promovere ac tales vitae inducere condiciones in omnibus civium ordinibus — iis in primis qui minus prospera fortuna utuntur — ut semper et ubique omnis infans, in hunc mundum enatus, modo hominibus digno suscipiatur. Subsidia familiis et matribus non nuptis, auxilia infantibus destinata, leges pro infantibus naturalibus atque institutum adoptionis sapienter ordinatum: hae omnes rationes solidae et frugiferae provehendae sunt, ut pro abortu praesto sit semper altera optio et electio tam vere possibilis, quam honorabilis.

VI.
CONCLUSIO

24. Haud semper facile est in divina lege observanda sequi conscientiam, quippe quae incommoda imponat et onera, quorum minime est parvi pendenda gravitas, heroicamque requirat quandoque virtutem, ut huiusmodi moralibus postulationibus pareatur. Attamen necessarium est plane declarare constantem huiusmodi verae rectaeque conscientiae fidelitatem viam esse ad verum humanae personae profectum, ac praeterea eos omnes, ad quos res pertineat, cohortari ut tot hominibus et mulieribus leviora reddant onera, tot succurrant familiis et pueris, qui in difficillimis ac paene perditis vitae condicionibus versantur.

25. Nequit sane apud christianos homines de quavis re existimatio terrenis huius vitae limitibus contineri, cum ipsi probe sciant in praesenti hac vita alteram sibi parari, cuius tantum est momentum, ut ad eius normam omnia ponderari debeant.

26. Secundum hanc normam nulla est hac in terrestri vita infelicitas, quae absoluta habenda sit, ne acerbissimus quidem dolor, qui gignitur e necessitate filium mentis vel corporis vitio affectum alendi. Hic agitur de mutata illa rerum aestimatione, quam Christus Dominus nuntiavit: «Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur» (Mt. 5, 5). Ab Evangelio igitur recedit, qui e dolorum aerumnarumque privatione felicitatem hoc in mundo metiri velit.

 26. Hoc tamen haud significat fas esse nihil omnino hos dolores et aerumnas curare. Ex contrario, quivis cordatus homo, ac profecto quivis christianus promptus esse debet adhisce malis remedia pro viribus adhibenda. Id nempe requirit praeceptum caritatis, cuius cura ad iustitiam stabiliendam primum pertineat oportet. Numquam sane est abortus probandus, at in primis eiusdem removendae sunt causae. Haecomnia quandam, ut dicitur, politicam actionem requirunt, ac peculiaris provincia haec erit, quae ad leges spectabit. At simul boni mores fovendi sunt, atque actuosa opera danda est ut familiis, matribus et filiis quovis modo subveniatur. Magnas quidem progressiones in humanae vitae bonum medicinalis scientia iam consecuta est; et ampliores etiam licet exspectare, secundum proprium medicorum munus, quorum est vitam sustentare et fovere quam maxime, nequaquam autem eam exstinguere. Optandum pariter est, ut per idonea instituta aut, iis deficientibus, per christianae magnanimitatis et caritatis ardorem omnes assistendi formae magis indies promoveantur.

27. Moribus tutandis efficax opera dari nequit, nisi etiam in doctrinae campo contendatur. Permittendum enim non est, ut illa cogitandi ratio vel potius etiam ille animi affectus, quo fecunditas malum putatur, diffundatur, neque ei obsistatur. Verum quidem est non omnes civilis cultus formas familiis, numerosa prole fecundis, pari modo favere, hasque maioribus angustiis praepediri, ubi quaestuosae industriae vel urbanae vitae ratio invalescunt. Quo factum est, ut Ecclesia iterum iterumque recentioribus hisce temporibus egerit de «paternitate responsabili», tamquam de verae prudentiae exercitio, humanae et christianae. Quae prudentia autem germana esse nequit, nisi magnanimitatem complectatur; praeterea stabiliter coniunctam habere debet conscientiam magni illius muneris cooperandi cum Creatore in vita tradenda, quae et novis membris humanam consortionem ditat et novos filios largitur Ecclesiae. Praecipua cura ac sollicitudo Ecclesiae Christi est, ut vita protegatur eique faveatur. Sine dubio ipsa in primis adeam vitam spectat, quam Christus in terris attulit: «Veni ut vitam habeant et abundantius habeant» (Io. 10, 10). Omnia vero vitae genera a Deo proveniunt, et ad homines quod attinet, corporalis vita habenda est necessarium initium. In terrestri hac vita peccatum invexit, multiplicavit et graviora usque reddidit dolorem et mortem; Iesus autem haec onera in se assumens, ea transmutavit; credentibus in eum dolores atque ipsa mors resurrectionis instrumenta fiunt. Quare S. Paulus asserere iure potuit: «Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam,quae revelabitur in nobis» (Rom. 8, 18). Ac volentibus comparationem instituere, cum eo addere licebit: «Quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis» (2 Cor. 4, 17). Declarationem hanc de abortu procurato Summus Pontifex Paulus div. Prov. PP. VI, in Audientia concessa infrascripto Secretario Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei, die XVIII mensis Iunii a. MCMLXXIV, ratam habuit, confirmavit atque evulgari iussit.

Datum Romae, ex aedibus S. Congregationis pro DoctrinaFidei, die XVIII mensis Novembris, in Dedicatione Basilicarum SS. Petri et Pauli Apostolorum, anno MCMLXXIV.

FRANCISCUS Card. SEPER
Praefectus

HIERONYMUS HAMER Archiepiscopus tit. Lorensis
Secretarius


[1] Plura hac de re Episcoporum documenta inveniuntur in G. CAPRILE, Non uccidere. Il Magistero della Chiesa sull'aborto, Pars II, pp. 47-300, Romae 1973.

[2] Regimini Ecclesiae universae, III, 1, 29. Cf. ibid., 31. «Ad eam spectant quaestiones omnes, quae fidei morumque doctrinam attingunt, vel cum ipsa fide connectuntur»: A.A.S. 59 (1967), p. 897.

[3] Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 12: A.A.S. 57 (1965), pp. 16-17. Haec Declaratio non de cunctis agit quaestionibus, ad abortum pertinentibus; theologorum est eas sedulo expendere de iisque disputare. Nonnulla enim tantum memorat fundamentalia principia, quibus theologi tamquam lumine et regula uti debent, et quorum ope omnes christiani certitudinem suam confirmant de praecipuis doctrinae catholicae capitibus.

[4] Const. dogm. de EcclesiaLumen Gentium, n. 25: A.A.S. 57 (1965), pp. 29-31.

[5] Sacri auctores haud instituunt disputationes philosophicas de fetus animatione, sed ad vitae periodum se referunt, nativitati praeviam, cui Deus prospicit: Deus createt format hominem, eum veluti manu sua effingens. De huiusmodi argumento primum sermo fieri videtur in Ier. 1, 5, de eoque mentio in plurimis aliis invenitur Scripturarum locis. Cf. Is. 49, 13; 46, 3; Iob. 10, 8-12; Ps. 22, 10; 71, 6; 139, 13. In Evangelio S. Lucae (1, 44) legimus: «ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo».

[6] Didachè Apostolorum, V, 2, ed. Funk, Patres Apostolici, I, 17; Epistola Barnabae, XIX, 5, eadem exprimit (Funk, op. mem. I, 91-93).

[7] ATHENAGORAS, Legatio pro christianis, 35 (PG 6, 970: SC 3, pp. 166-167). Cf. etiam Ep. ad Diognetum, V, 6 (Funk, op. mem. I, 399: SC 63) quae de christianis dicit: «liberos procreant, sed non abiciunt fetus». 

[8] TERTULLIANUS, Apologeticum IX, 8: PL I, 314-320: Corp. Christ. I, p. 103, 1. 31-36.

[9] Can. 21 (MANSI, 14, col. 909). Cf. Conc. Eliberitanum, can. 63 (MANSI, 2, col. 16) et Ancyranum, can. 21 (ibid., 519). Cf. etiam Gregorii III decretum de paenitentia iis imponenda qui tale crimen admisissent (MANSI, 12, p. 292, can. 17).

[10] DECRETUM GRATIANI, Concordia discordantium canonum, C. 2, can. 20, q. 5. Medii Aevi aetate vero ad Augustini auctoritatem appellabatur, qui in opere De nuptiis et concupiscentiis, c. 15 ita scribit: «Aliquando eo usque pervenit haec libidinosa crudelitas, vel libido crudelis, ut etiam sterilitatis venena procuret; et si nihil valuerit conceptus fetus aliquo modo intra viscera exstinguat ac fundat, volendo suam prolem prius interire quam vivere; aut si in utero eam vivebat, occidi antequam nasci» (PL 44, 423-424; CSEL 42, p. 230; cf. Decretum Gratiani, C. 32, q. 2, c. 7.

[11] In IV Sententiarum, distinct. 31, textus expositio.

[12] Constitutio Effraenatam, a. 1588 (Bullarium Roman., V, 1, pp. 25-27; Fontes Iuris Canonici, I, n. 165, pp. 308-311).

[13] DENZ.-SCHÖN. 2134 (1184). Cf. PII IX Const. Apostoticae Sedis (Acta Pii IX, V.pp. 55-72; A.S.S. 5 (1869), pp. 287-312; Fontes Iuris Canonici, III, n. 552, pp. 24-31).

[14] Litt. Encycl. Casti Connubii: A.A.S. 22 (1930), pp. 562-565; DENZ.-SCHÖN. 3719-21 (2242-2244).

[15] Pii XII sententiae sunt certae, definitae, plures; eaedem argumentum esse possunt alicuius completae tractationis. Ex omnibus autem unam solummodo proferimus, quae in sermone legitur ad Sodalitatem Medicorum Italorum a S. Luca, die 12 mensis Nov. habito, a. 1944: «Finchè un uomo non è colpevole, la sua vita è intangibile, ed è quindi illecito ogni atto tendente direttamente a distruggerla, sia che tale distruzione venga intesa come fine o soltanto come mezzo al fine, sia che si tratti di vita embrionale, o nel suo pieno sviluppo ovvero giunta ormai al suo termine» (Discorsi e Radiomessaggi, VI, p. 191).

[16] Litt. Encycl. Mater et Magistra: A.A.S. 53 (1961), p. 447.

[17] Const. dogm. de Ecclesia Gaudium et Spes, II, c. 1, n. 51; cf. n. 27: A.A.S.58 (1966), p. 1072; cf. p. 1047.

[18] Alloc. Salutiamo con paterna effusione, die 9 Dec. habita, a. 1972 (A.A.S. 64,1972, pp. 76-79). Inter huius indeclinabilis doctrinae documenta est praecipuo loco habenda S. Officii declaratio, qua abortus directus damnatur (DENZ. 1890). A.S.S. 17(1884). pp. 555-56; 22 (1888-90), p. 748; DENZ.-SCHÖN. 3258).

[19] Haec declaratio consulto quaestionem reliquam facit, quo temporis momento anima spiritualis infundatur. Qua de re ut traditio non est unanima, ita auctores inter se differunt. Nam cum alii affirment id primo vitae tempore fieri, aliis placet non hoc ante fieri, quam germen in sua sede steterit. Nimirum non est scientiae eas dirimere quaestiones, quia existentia animae immortalis ad eiusdem provinciam non pertinet. Agitur enim de quaestione philosophiae propria, a qua haec moralis affirmatio nullo modo dependet, duabus his de causis: 1) quia, etiam si ponatur infusione manimae tardius supervenire, est nihilominus in fetu incipiens humana vita (de qua biologicae scientiae ope constat), quae et praeparat et exigit animam, per quam natura a parentibus accepta perficiatur; 2) quia si modo tamquam probabilis illa animae infusio, de qua dicimus (non enim de re contraria umquam constabit), iudicetur, vitam ei adimere idem est ac periculo se committere occidendi hominis, non tamquam in spe, sed omnino anima instructi.

[20] TERTULL. cf. not. 8.

[21] Ioannes Card. Villot, Secretarius Status, haec scripsit de vita protegenda ad Iul. Card. Döpfner, die 10 Oct. a. 1973: (Die Kirche) kann jedoch zur Behebung solcher Notsituationen weder empfängnisverhütende Mittel noch erst recht nicht die Abtreibung als sittlich erlaubt erkennen» (L'Osservatore Romano, ed. germ. 26-10-73, p. 3).

[22] Litt. Encycl. Pacem in terris: A.A.S. 55 (1963), p. 267 sq.; Const. Gaudium et Spes, n. 29: A.A.S. 58 (1966), p. 1049; PAULI VI Alloc. Salutiamo: A.A.S. 64 (1972), p. 779.

[23] Const. Gaudium et Spes, II, c. I, 48: A.A.S. 58 (1966), p. 1068: Indole autem sua naturali, ipsum, institutum matrimonii amorque coniugalis ad procreationem et educationem prolis ordinantur, iisque veluti suo fastigio coronantur. Item n. 50: ibid. p. 1070: Matrimoniurn et amor coniugalis indole sua ad prolem procreandam et educandam ordinantur.

[24] Const. Gaudium et Spes, nn. 50 et 51: A.A.S. 58 (1966), pp. 1070-1073. PAULI VI Litt. Encyci. Humanae vitae, n. 10: A.A.S. 60 (1968), p. 487. Responsabilis paternita sin quaestione de natorum numero ordinando usum tantummodo subsidiorum licitorum supponit (cf. Humanae vitae, n. 14: ibid., p. 490).

[25] Const. Gaudium et Spes, n. 87: A.A.S. 58 (1966), pp. 1110-1111. Cf. PAULI VI  Litt. Encycl. Populorum progressio, n. 31: A.A.S. 59 (1967), p. 272. Alloc. Ad Unitarum Nationum Consociationem: A.A.S. 57 (1965), p. 883; IOANNIS XXIII Litt. Encycl.Mater et Magistra: A.A.S. 53 (1961), pp. 445-448.

[26] Ioannes Card. Villot, Secretarius Status, Conventui Medicorum catholicorum ex omnibus nationibus, qui die 26 Maii, a. 1974, Barcinone conclusus est, haec scripsit: «Por lo que a la vida humana se refiere, esta no es ciertamente unívoca, más bien, se podría decir que es un haz de vidas. No se puede reducir, sin mutilarlas gravemente, las zonas de su ser, que, en su estrecha dependencia e interacción, están ordenadas las unas a las otras: zona corporal, zona afectiva, zona mental y ese transfondo del alma donde la vida divina, recibida por la gracia, puede desplegarse mediante los dones del Espíritu Santo» (L'Osservatore Romano, 29-V-1974).