Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PAPA X

LITTERAE IN FORMA BREVIS SS.MI D. N. PII PP. X,
QUIBUS AMPLISSIMAE FACULTATES PRO APOSTOLICA VISITATIONE
IN URBE PERAGENDA CONCEDUNTUR*

 

Dilecte Fili Noster (1), Venerabiles Fratres ac dilecti Filii,
salutem et Apostolicam benedictionem.

Quae Nostra fuerit mens in indicenda Sacra Visitatione omnium Ecclesiarum piorumque Locorum Almae Urbis, Nostrae sub plumbo Litterae nuper editae, quarum initium « Quum arcano Dei consilio » satis aperte testantur. Vestrum nunc studium, diligentiam, vigilantiam requirimus, Dilecte Fili Noster, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, quos in hoc munere degimus ac deputavimus. Ne quid ergo ministerium vestrum impediat, immo ut Vobis praesto sint omnia, quae ad illud sancte ac feliciter obeundum conferre possint, exemplo Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum amplissimis Vos facultatibus instruere decrevimus, quas in primis, Tibi, dilecte Fili Noster, qui nomine Nostro Visitationem peragis, eidemque praeesse debes, Vobisque omnibus et Vestrum cuilibet per hasce in forma Brevis Litteras communicamus, nimirum:

I. Mandata quaecumque circa Visitationem ipsam, eaque durante etiam vivae vocis oraculo per Vos a Nobis accepta, illis ad quos ea res pertinet, referendi et oretenus per Nos ordinata mandandi, quibus relationi, ac mandatis vestris et cuiuslibet vestrum Nostro nomine factis plenam et indubiam fidem adhiberi, ac firmiter obtemperan tamquam mandatis Nostris Apostolicis volumus et iubemus.

II. Mandata et praecepta quaecumque necessaria et opportuna illis in rebus, quae Visitationis praeparationem, statum, progressum et executionem concernunt, decernendi, faciendi atque exequi iubendi.

III. Personas quasque tam Ecclesiasticas saeculares et regulares cuiusvis Ordinis et Instituti, quam laicas pro rebus et negotiis ad Visitationem pertinentibus ad Vos vocandi et ad personaliter coram Vobis comparendum citandi, opportunisque iuris et facti remediis compellendi.

IV. Personas easdem et tamquam principales et tamquam testes seu tamquam principales quoad se, et tamquam testes quoad alios, examinandi, et ut veritati testimonium perhibeant, admonendi, atque etiam cogendi, iuramenta eis deferendi, et ab ipsis exigendi et recipiendi ad Sacrorum Canonum praescriptum, ac recusantes per Censuras Ecclesiasticas, aliasque poenas Vobis benevisas compescendi.

V. Libellos supplices et memorialia etiam Nobis inscripta et directa, atque instructiones, relationes, delationes, querelas, etiam secretas contra quascumque personas accipiendi, et Nobis referendi, seu alias, prout rerum et personarum qualitas requiret, iuxta Ordinationes Nostras ex Auctoritate Vobis tradita providendi.

VI. Congregationes aliquarum personarum, quae Vobis in consilium super praemissis adhibendae videbuntur faciendi, easdemque personas Auctoritate Nostra vocandi, et cum eis de negociis Visitationis tractandi, consultandi et deliberandi.

VII. Unum sive plures Commissarium, seu Fiscalem, nec non Cancellarium, itemque Ratiocinatorem, aliosque ministros, quibus in opere Visitationis utamini, eligendi et deputandi, electum sive electos toties quoties Vobis videbitur removendi et alium sive alios subrogandi.

VIII. Quotiescumque videbitur atque etiam seorsum a Te, dilecte Fili Noster, qui Nostro nomine Visitationem peragis, eidemque praeesse debes, vobisque omnibus, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, et iteratis vicibus quarum vis dictae Urbis, seu extra illam, intra tamen illius Districtum consistentium Ecclesiarum omnium, etiam ab ipsius Urbis Vicarii ordinaria iurisdictione exemptis, sublatis abrogatisque, ad hunc dumtaxat effectum, Sacrae nempe Visitationis, quacumque veteri consuetudine sive Apostolicis Constitutionibus, nec non universim quibuslibet iuribus ac privilegiis speciali vel etiam specialissima mentione dignis, Patriarchalium, Collegiatarum seu aliarum Ecclesiarum etiam S. R. E. Cardinalium ratione Tituli aut denominatione sui Cardinalatus et alias quomodolibet vel ex quavis causa subiectarum, seu cuiusvis capellae vel Oratorii, nec non Monasteriorum tam Virorum quam Mulierum, Prioratuum, Domorum et Locorum saecularium, seu cuiuslibet Ordinis etiam Mendicantium, Congregationis aut Instituti Regularium, aut Hospitalium quantumvis exemptorum, Nobisque et Apostolicae Sedi immediate subiectorum, et generaliter quorumcumque Locorum et Operum piorum quomodolibet nuncupatorum et quocumque privilegio, exemptione et immunitate suffultorum, etiam si de iis specifica et individua mentio habenda foret, eorumque Capitulorum, Conventuum, Universitatum, Collegiorum, Congregationum, Confraternitatum, Archiconfraternitatum etiam Laicorum, etiam nullo alio speciali Nostro expectato ordine vel mandato, aut etiam requisito consensu, vel licentia, Visitationem faciendi, et illa et quaelibet illorum visitandi, et in illorum statum, formam, regulas, instituta, regimen, statuta, consuetudines, vitamque ritus, mores, disciplinam, doctrinam et idoneitatem singularum personarum coniunctim vel divisim, et tam in capite, quam in membris, nec non circa divinum cultum, religiosas functiones, Ecclesiarum decorem, fructuum et reddituum dispositionem, regularem Religiosorum tam Virorum quam Mulierum observantiam, aliaque omnia et singula ad actum huiusmodi Visitationis quomodolibet spectantia, diligenter inquirendi, et ad hunc effectum quaecumque illorum Archivia, Bibliothecas, et quaecumque in illis continentur documenta et instrumenta authentica, scripturas, libros rationum dati et accepti, computa et ratiocinia perlustrandi, inspiciendi, perscrutandi; praesertim vero SSmum Eucharistiae Sacramentum et Sacras Reliquias et quibus ipsum Augustissimum Sacramentum et Sacrae Reliquiae, et res ad alia Ecclesiastica Sacramenta pertinentes continentur, S. Vasa, Pyxides, thecas, tabernacula; nec non indumenta, ornamenta et instrumenta, utensilia, et supellectilem ecclesiasticam, etiam pretiosam, diligenter et accurate inspiciendi, et ad praedicta exhibendum quascumque personas cogendi et compellendi ; et in praemissis omnibus et singulis quacumque correctione, emendatione et reformatione indigere cognoveritis, corrigendi, emendandi et reformandi, uniendi, transferendi, in melius immutandi, processusque necessarios desuper faciendi, et Nobis referendi, seu iuxta ordinationes Nostras in his opportune providendi, mandata, decreta, statuta et ordinationes executioni demandandi, ac custodiri et observari praecipiendi, demum omnia alia et singula quae huiusmodi Visitationis negocium, ulteriorem progressum, executionem, et in ea facta et facienda mandata, decreta, statuta et ordinationes concernunt, et concernent, seu ad ea quomodolibet spectant et spectabunt, faciendi, gerendi, exequendi, mandandi et ordinandi.

IX. Contradictores et Vobis in praemissis inobedientes et rebelles, eisque auxilium, consilium vel favorem publice vel occulte, directe vel indirecte quomodolibet praestantes, per suspensionis atque etiam privationis Beneficiorum, et officiorum Ecclesiasticorum, ac per censuras et poenas Ecclesiasticas et temporales, aliaque opportuna iuris et facti remedia, appellatione postposita compescendi.

X. In Visitatione huiusmodi eum ordinem tenendi quem commodiorem, utilioremque iudicabitis, quin praecedentiam inter Ecclesias, Monasteria, et Loca quaecumque per Vos visitanda servare adigamini. Nos enim ex hac agendi ratione nulli Ecclesiae, Monasterio, vel Loco, neque ulli Capitulo, Conventui Confraternitati, aut personae tam coniunctim, quam divisim, seu alias quomodolibet in aliquo etiam minimo quoad praecedentiam, aliasque praerogativas quascumque praeiudicari, aut quicquam novi iuris acquiri decernimus et declaramus.

XI. In perlustrandis Urbis Paroeciis, pauperibus infirmis graviter decumbentibus, quos Nostro nomine visitabitis, spiritualibusque ac temporalibus subsidiis iuvabitis, Apostolicam Benedictionem semel impertiendi, iisdemque, dummodo ante vel post Visitationem vestram vere poenitentes et confessi, Sacra Communione refecti fuerint, Plenariam omnium peccatorum suorum Indulgentiam et remissionem, quam unicuique eorum semel largimur, denunciando

XII. Tibi, Dilecte Fili Noster, Vobisque Venerabilibus Fratribus specialem facultatem concedimus in Ecclesiis etiam Patriarchalibus, aliisque Ecclesiis et Locis per Vos visitandis Altaria atque ipsasmet Ecclesias consecrandi aut illa vel easdem Ecclesias, aut. illis annexa reconciliandi, seu etiam coemeteria, campanas, calices, patenas, Cruces, indumenta et ornamenta Ecclesiastica quaecumque, et aquam, ut moris est, benedicendi, Sacramentum Confirmationis ministrandi, Sacrosanctum quoque Missae sacrificium, nec non Vesperas et quaecumque alia divina officia solemni et Pontificali ritu celebrandi et decantando verbi Dei praedicationes, et conciones ad Dei amorem et timorem in cordibus fidelium excitandum et accendendum publice ad Clerum et Populum, seu alias privatim, prout occasio et necessitas postulabit, habendi, aliaque omnia et quaecumque munia Pontificalia, etiam quae notam et expressionem requirerent magis specialem, et sub generali huiusmodi concessione non comprehenderentur, etiam erga personas alioquin habiles et idoneas exercendi.

XIII. Ubi contigerit alicui Altari, etiam pro defunctis privilegiato, seu Capellae tam magnum Missarum celebrandarum numerum ex variis defunctorum legatis impositum esse, ut singulis diebus praescriptis nequeat illis satisfieri, quidquid magis ad Dei honorem, Ecclesiarum utilitatem, salutemque animarum eorum, qui legata pia reliquerunt, etiam per translationem partis Missarum huiusmodi ad aliud Altare, seu Altaria etiam non privilegiata, videritis expedire, re tamen diligenter perspecta, statuendi, et ordinandi, ut in eisdem Altaribus commodius ac plenius piae voluntati defunctorum satisfiat, ita quod Missae ad Altaria huiusmodi, ad quae illarum celebrationem transtuleritis celebratae, illis pro quibus celebrabuntur, perinde suffragentur, ac si ad Altaria privilegiata, seu alias iuxta eorumdem defunctorum voluntatem celebratae fuissent.

XIV. Ad faciliorem et expeditiorem Visitationis progressum et complementum Secretario et Assessori facultatem tribuimus eiusdem Visitationis decreta, statuta, ordinationes, mandata, praecepta, inhibitiones, informationes, relationes, nec non seriem ordinandi, describendi, et in libellos seu commentarios, sive etiam in publica et authentica forma documenta et instrumenta redigendi, ceteraque omnia, et quaecumque ad eorum munus spectantia gerendi et exercendi, etiam si notam et expressionem requirerent magis specialem, et sub generali commissione huiusmodi non venirent. Nos enim volumus iis documentis et scripturis, quae de rebus in Visitatione gestis a Secretario et Assessore praefatis, vel ab eorum altero fient et emanabunt, ipsorum manu ac Visitationis signo munitis, plenam et indubitatam fidem nunc et perpetuis futuris temporibus tam in iudicio, quam extra illud, omnino haberi, neque ad id probationis alterius adminiculum requiri.

XV. Quascumque querelas, accusationes, denunciationes contra quascumque personas tam Ecclesiasticas saeculares vel regulares, quam laicas cuiuscumque status, gradus, dignitatis et praeeminentiae existentes, recipiendi et audiendi, causasque exinde aut alias quomodolibet ex dicta Visitatione vel illius causa emergentes tam Ecclesiasticas quam profanas ex officio audiendi, cognoscendi ac iuxta mandata Nostra, seu alias, prout iustitia suaserit, et ordo dictaverit rationis, illas decidendi et terminandi. Utque liberius ab omnibus, denunciationes, querelae et accusationes et causae quaecumque ad dictam Visitationem pertinentes deferri possint, omnibus similiter et singulis personis tam laicis, quam Clericis etiam in Sacris et Presbyteratus Ordinibus constitutis saecularibus, et quorumvis Ordinum, Congregationum, et Instituti regularibus, quavis etiam Episcopali vel maiori Ecclesiastica vel mundana dignitate vel praeeminentia fulgentibus, qui in actu eiusdem Visitationis, seu alias, illius occasione aliquid, quod ad praedictas causas pertineat, per viam denunciationis, querelae vel accusationis palam vel occulte, sponte vel ad aliorum instantiam in iudicio, vel extra iudicium revelaverint, aut in praemissis testimonium dixerint, vel aliquid propterea scripserint, subscripserint, indicaverint, dictaverint, detulerint, interrogaverint, vel interrogati respondeant, vel ad reos defendendos, convincendos, indicia, votum, auxilium, consilium vel favorem per se, vel aliud directe vel indirecte praestiterint, sive tamquam Iudices ordinarii, vel delegati, custodes, scribae, testes, tabelliones, consultores, procuratores, advocati seu alias se in praemissis quomodolibet ingesserint, ut nullam propterea poenam, vel censuram Ecclesiasticam, aut irregularitatis notam incurrant, Nostro nomine et Auctoritate indulgendi.

XVI. Omnes et singulas causas occasione Visitationis huiusmodi coram quibuscumque Iudicibus tam ordinariis quam delegatis pendentes et etiam instructas, et terminis in quibus reperiuntur, cum omnibus et singulis eorum incidentibus, dependentibus, emergentibus, annexis et connexis, totoque negotio principali ad Vos Auctoritate Nostra avocandi, illasque summarie, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, sola facti veritate inspecta, audiendi, cognoscendi, et fine debito, prout iuris fuerit, terminandi.

XVII. Iudici causarum et executori decretorum Visitationis praefatae Auctoritate Nostra deputato omnia in eadem Visitatione decreta, statuta et ordinata exequendi, et observari faciendi contra inobedientes et negligentes, nec non cuiuscumque criminis occasione dictae Visitationis detectos reos et delinquentes, eorumque complices et fautores cuiuscumque status, dignitatis, ordinis et conditionis fuerint, per viam accusationis etiam summarie, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, sola facti veritate inspecta, inquirendi et procedendi, reosque, prout canonicae requirunt sanctiones, puniendi, ac tam super praemissis, quam etiam alias quascumque in eadem Visitatione, aut etiam antea per Nos tamen Tibi etiam absque speciali commissione committenda causas Ecclesiasticas inter Capitula, Conventus, Collegia, Universitates, Confraternitates, Archiconfraternitates, eorumque superiores ac singulares personas Ecclesiasticas saeculares vel cuiusvis Ordinis etiam Mendicantium regulares, etiam exemptas, et quovis privilegio vel immunitate suffultas, etiam Nobis et Apostolicae Sedi immediate subiectas, motas et movendas, cum earum omnibus incidentibus, emergentibus, annexis et connexis, etiam summarie et simpliciter et de plano, et alias prout praefertur, terminis substantialibus unico contextu, vel etiam non servatis, sed illorum loco praefixo termine arbitrio Tuo et de eiusdem Visitationis mandato procedendi, audiendi ac fine debito terniinandi, et ad hunc ceterorumque contingentium effectum, quoscumque etiam per Edictum publicum, constito summarie et extraiudicialiter de non tuto accessu citandi et monendi, eisque ac quibusvis Iudicibus et ceteris personis, quibus et quoties opus fuerit, etiam per simile Edictum, atque etiam sub censuris et poenis Ecclesiasticis, nec non pecuniis eiusdem Secretarii arbitrio moderandis et ampliandis, inhibendi, contra inobedientes quascumque censuras et poenas ipsas, etiam iteratis vicibus aggravandi, mandata, prohibitiones, inhibitiones et monitoria etiam sub censuris et aliis poenis praedictis, ceterisque sibi benevisis remediis, omni et quacumque appellatione postposita decernendi, omniaque in praemissis, et circa et necessaria et quomodolibet opportuna faciendi, mandandi et exequendi, etiam quae expressionem requirerent magis specialem, et sub generali concessione non venirent, iis tamen servatis limitibus, quos Visitatores collatis insimul consiliis praescribens et exceptis semper causis maioris momenti, ad Congregationem VV. FF. NN. S. R. E. Card. super negotiis Visitationis apostolicae Ecclesiarum et Locorum piorum Urbis praepositorum vigore citatae Bullae Indictionis deferendis.

XVIII. Pro celeriori causarum expeditione, et ad parcendum quantum fieri potest, partium dispendiis, simplici et nudae scripturarum ac iurium in tribunalibus, seu archiviis, aut notariorum officiis eiusdem Urbis existentium indicationi, eorumque notis ac privatis copiis standi, et illis ad probationem eandem fidem in iudicio adhibendi, quae adhiberetur, si illa in forma publica et authentica forent transumpta, aut alias originaler exhibita.

Mandamus autem omnibus et singulis ad quos spectabit, quacumque dignitate, auctoritate, potestate et praeeminentia fulgentius, ut Vobis et cuilibet Vestrum in praemissis omnibus et singulis prompte pareant et obediant, alioquin sententias seu poenas, quas rite tuleritis seu statueritis in rebelles, ratas habebimus et faciemus, auctore Domino, usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari.

Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis etiam Conciliaribus, et Ecclesiarum, Monasteriorum, Hospitalium, Ordinum, Congregationum, Archiconfraternitatum, Confraternitatum et aliorum Locorum et Operum piorum huiusmodi etiam iuramento, confirmatione Apostolica vel quavis firmitate alia roboratis, statutis, et consuetudinibus, etiam immemorabilibus, stabilimentis, usis et naturis ac stylo Curiae; privilegiis quoque, indultis, exemptionibus et Litteris Apostolicis praemissis et cuiusvis illorum, ac superioribus et personis eorum quomodolibet, nuncupatis et qualificatis, sub quibus cumque verborum tenoribus et formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis aliisque efficacioribus, efficacissimis, et insoliiis clausulis et decretis etiam irritantibus in genere, vel in specie, etiam motu proprio, vel ad Catholicorum Principum quorumlibet preces, et instantiam, seu eorum contemplatione et intuitu, atque etiam consistorialiter, et alias quomodocumque et quandocumque concessis, confirmatis et pluries innovatis. Quibus omnibus et singulis, etiam si pro illorum sufficienti derogatione de illis, eorum totis tenoribus specialis, specifica, expressa et individua ac de verbo ad verbum non autem per clausulas generales idem importantes mentio, seu quaevis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, illorum omnium et singulorum tenores, formas et occasiones praesentibus pro plene et sufficienter expressis, insertis et servatis respective habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum specialiter, et expresse ac plenissime derogamus, et derogatum esse volumus, ceterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die III Martii MCMIV, Pontificatus Nostri anno primo.

 

 S. A. CARD. MACCHI.

(1)Dilecto Filio Nostro Petro tituli SS. Quatuor Goronatorum
S. R. E. Presbytero Cardinali Respighi Nostro in Urbe
eiusque districtu Vicario in spiritualibus Generali,
Ven. Fratribus antistitibus, ac dilectis Filiis Rom. Curiae Praelatis
pro Visitatione Ecclesiarum, ei locorum Piorum almae Urbis
a Nobis instituta specialiter deputatis.

 


*AAS, vol. XXXVI (1903-1904), pp. 535-543.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana