Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

YAMUSSUKROËNSIS*

IN LITORE EBURNEO NOVA CONDITUR DIOECESIS
YAMUSSUKROËNSIS NOMINE

 

Ad aptius prospiciendum spirituali bono atque regimini Christifidelium degentium intra fines Buakensis Ecclesiae in Eburneo Litore, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditisque quorum interest votis, censuerunt nuper ibidem novam condendam esse dioecesim. Nos vero, de universo Dominico grege solliciti, eandem sententiam habentes ratam, haec summa Apostolica potestate decernimus. Ab Ecclesia Buakensi distrahimus territorium districtus civilis « Yamussukro » nuncupatum, ex eoque novam condimus dioecesim Yamussukroënsem appellandam, quam metropolitanae Sedi Abidianensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea huiusce novae dioecesis sedem in urbe vulgo « Yamussukro » statuimus ibique exstans templum Sancti Augustini, Episcopi et Ecclesiae Doctoris, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus. Cetera autem secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducat ad exitum Venerabilis Frater Ianuarius Bolonek, Archiepiscopus titulo Madaurensis et in eadem Natione Apostolicus Nuntius, vel ab eo delegatus sacerdos, factis necessariis facultatibus. Re quidem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem, quam diximus, rite mittantur. Has denique Litteras ratas sive nunc sive in posterum esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo altero, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXIV (1992), n. 9, pp. 825-826

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana