Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

URBIS BENINENSIS*

PROVINCIA ECCLESIATICA IN NIGERIA CONDITUR URBIS BENINESIS

 

Multis nominibus est sane laetandum quod catholica res ubique terrarum felix capit incrementum. Nos autem properamus et contendimus ut ecclesiastica instituta immutatis condicionibus aequentur. Nunc vero ad Nigerianas communitates animum mentemque Nostram convertimus et occurrentibus necessitatibus dirigere proposita volumus et rationes. Itaque de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, rogatis sententiam iis quorum interest, Apostolica Nostra usi potestate, quae sequuntur statuimus et decernimus. Novam Provinciam Ecclesiasticam in Nigeria condimus Urbis Beninensis, quae veluti suffraganeas complectetur dioeceses Isseleukuanam et Varriensem, quae antehac ad Ecclesiam metropolitanam Lagosensem pertinuerunt, cui quoque additur Missio sui iuris Bomadiensis. Sedes exinde Urbis Beninensis ad Archidioecesim Metropolitanam attollitur. Porro Venerabilem Fratrem Patricium Ebosele Ekpu, adhuc Urbis Beninensis Episcopum, ad statum evehimus Archiepiscopi Metropolitae eiusdem Urbis Beninensis, omnibus iuribus officiisque congruentibus concessis secundum ius canonicum. Haec omnia ut expediantur, Venerabilem Fratrem Carolum Mariam Viganò, Archiepiscopum titulo Ulpianensem et in Nigeria Apostolicum Pronuntium, legamus eique haec officia committimus. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum exempla sincera ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur, contrariis rebus minime quibuslibet obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nogentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.
 

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 6, p. 560

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana