Index   Back Top Print

[ LA ]

EPISTULA IOANNIS PAULI PP. II
MYROSLAO IVANO CARDINALI LUBACHIVSKY
ARCHIEPISCOPO MAIORI LEOPOLITANO UCRAINORUM

Ad Catholicos Ucrainos Millennio transacto a Baptismo Regionis Rus' Kioviensis

 

Venerabili Fratri Nostro
Myroslao Ivano Cardinali Lubachivsky
Archiepiscopo Maiori Leopolitano Ucrainorum,
Venerabilibus Fratribus in episcopate,
Sacerdotibus, Religiosis omnibusque Fidelibus
Catholicis Ucrainis

1. MAGNUM BAPTISMI DONUM, Kioviae ante mille annos susceptum, initium fuit fidei vitaeque christianae inter populos regionis Rus'. Quapropter merito in hac celebranda memoria Ecclesia Sanctorum Petri et Pauli universaque Ecclesia Catholica hymnum edunt, signum grati animi et gloriae erga Sanctissimam Trinitatem de tam inestimabili dono; eaedemque magnam laetitiam declarant quod Baptismus, tum acceptus, initium fuit evangelizationis populorum in parte orientali Continentis Europaeae atque etiam ultra Urales montes incolentium. Hic eventus origo fuit non solum identitatis christianae sed etiam identitatis culturalis populorum Ucraini, Russici et Bielorussici, atque, consequenter, eorum historiae. Petri Successor gaudii ob hoc millennium particeps est et, quemadmodum propter hanc memoriam Epistulam Apostolicam omnibus fidelibus catholicis dedit ad aptam fovendam eventus spiritalem praeparationem, ita hoc Nuntio nunc se convertere cupit peculiari modo ad omnes fideles catholicos Ucrainos ut una cum iis celebret mirabilia opera a Dei patrata per hoc longum temporis spatium.

Deus omnipotens, princeps universi ac dominus historiae cunctarum gentium, abhinc mille annos amore suo infinito Populum regionis Rus' Kioviensis est complexus eundemque ad lumen Evangelii Filii sui Iesu Christi, Salvatoris mundi, perduxit. Opus salutis a litore Iordanis, post decem fere saecula, Spiritus Sancti virtute, ad regionem pervenit, quam Borysthenes flumen alluit, ubi servos suos Olgam et Vladimirum elegit ut eorum populo sacri Baptismi gratiam tribueret. Ex illo tempore, per saeculorum cursum, Ecclesiae e Baptismo Kioviae collato enatae, hymnum cantant gratiarum actionis in honorem Sanctissimae Trinitatis. Populus et Ecclesia Ucraina, qui ex hereditate, per mille annos ducta, Sancti Vladimiri creverunt, eiusdem beneficii memores, hodie gratias agunt de eiusmodi dono. 

2. Hic ardens sensus radicitus innititur in mysterio sancti Baptismi, cuius virtute homo, «immersus» in morte redemptrice Salvatoris mundi, simul in «novam vitam» inducitur, quae resurrections Christi plene est manifestata. Per Baptismum homo fit «nova creatura et filius Dei» atque in mysterium paschale Christi inseritur: «Si quis ergo in Christo, nova creatura» (2 Cor. 5, 17). Ad litora Borysthenis fluvii Pater opus inchoavit, quod Filius effecit et Spiritus Sanctus consummavit. Totus populus ibi renatus est «ex aqua et Spiritu» (Io 3, 5). Spiritus Sanctus vim supernaturalem aquae Baptismi tribuit, cuius esset gratiam afferre. Quocirca verba Sancti Cyrilli Hierosolymitani Nos libet iterare, quae de Iordane dixit, ad Borysthenem flumen ea transferentes: «Spiritus Dei ferebatur super aquam. Principium mundi, aqua; principium Evangeliorum, Iordanis» (S. CYRILLUS HIEROBOLYMIYANUS, Catech. III, De Baptismo, 5: PG 33, 434 A).

Pro populis regionis Rus' Baptismus, anno DCCCCLXXXVIII collatus, eventus fuit, historia dignus, quo Christo crucifixo et glorificato sunt inserti et quo factum est ut ad vitam ipsam Dei renascerentur: «Consepulti ei in Baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis» (Col 2, 12; cfr. Rom 6, 4). «Baptismus ... vinculum unitatis sacramentale constituit vigens inter omnes qui per illum regenerati sunt», (...) «ordinatur ad integram fidei professionem, ad integram incorporationem in salutis institutum, prout ipse Christus illud voluit, ad integram denique in communionem eucharisticam insertionem» (Decretum Unitatis Redintegratio de Oecumenismo, 22). 

3. Inter eos qui vocati sunt ad hanc vitam novam participandam, necessitudine iuncti cum Christo crucifixo et suscitato, sunt maiores vestri regionis Rus' Kioviensis. Illorum aetate in plaga illa sacer ignis Evangelii est accensus atque «magnalia Dei» (Act 2, 11) ibi coepta sunt pronuntiari. Populus Ucrainus coniungitur, ad geographiam et historiam quod attinet, cum urbe Kiovia; quapropter peculiarem habet causam laetitiae in hac millennii memoria. Simul vero gaudet pertinere ad magnam familiam gentium christianarum Europae ac totius orbis terrarum.

Antequam regio Rus' Kioviensis populis christianis est annumerata, id evenit quoad alios populos Slavicos. Mens dirigitur ad Christianismi inductionem apud Slavos meridianos, inter quos missionarii iam circiter annum DCL sunt operati. Ad hoc quod pertinet, commemoramus Nos in Basilica Sancti Petri gratias egisse populo Croato et Sloveno quod per MCCC annos fidelitatem Apostolicae Sedi servassent (Cfr. Allocutio die 21 Martii 1981 habita: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, IV /1 (1981), pp. 727-731).

Postmodum, ut in Epistula Encyclica a verbis Slavorum Apostoli incipiente ediximus, alii populi Slavici in familiam christianam Europae sunt ingressi, quod factum est opera missionali et vocatione oecumenica Sanctorum Fratrum Thessalonicensium Cyrilli et Methodii, qui, una cum Sancto Benedicto, iure merito Patroni Europae sunt renuntiati. Rebus ab illis ita praeparatis, «res christiana firmiter et in perpetuum intravit Slavorum historiam saeculo subsequente» (Ep. Enc. Slarorum Apostoli, 25: AAS 77 (1985), p. 806).

Effectus huius operis, Deo afflante patrati, in eo positus erat ut Vladimiro et incolis regionis Rus' Kioviensis – ad quos nuntius evangelicus est allatus praesertim a missionariis, qui Constantinopoli advenerant, – illud veluti patrimonium Byzantinum statim patesceret idemque facilius in usum induceretur. Ipsius enim propagationi iam ab initio favebant Sacrarum Litterarum interpretationes lingua palaeoslavica confectae necnon librorum liturgicorum, quoniam Sancti Fratres eorumque discipuli «non veriti sunt linguam Slavicam in liturgia adhibere, quam efficax instrumentum effecerunt ad veritates divinas us tradendas, qui eo utebantur sermone» (Ibid., 12: AAS 77 (1985), p. 793).

Quam ob rem, qua aetate plena adhuc vigebat communio Ecclesiarum tum Romanae tum Constantinopolitanae, Kioviensis enata est Ecclesia in condicionibus spiritualis cuiusdam coniunctionis cum illis ipsis Ecclesiis atque cum proximis Europae communitatibus ecclesialibus quibuscum unicam efficiebat Christi Ecclesiam. Vladimirus Kioviam in amplam compagem Ecclesiae universalis inseruit, traditione Orientis et sensu identitatis populi ipsius propriae servatis.

Evangelizatio regionis Rus' effecit ut in partibus illis progressione quadam «cultura fidei induceretur», quae eius historiam veluti nota alte impressa insignivit. Ut iam diximus «Universae cultus humani rationes inter Nationes Slavicas acceptum referre debent "principium" suum vel progressum proprium operibus Fratrum Thessalonicensium» (Ibid., 21: AA2 77 (1985), p. 803). Eorum animosus labor et discipulorum «addidit vim ac dignitatem "culturalem" linguae liturgicae palaeoslavae, quae in multa saecula non tantum ecclesiasticus sermo evasit sed publicus etiam et litteratus, quin immo lingua communis ordinum eruditorum inter maiorem Nationum Slavicarum partem ac nominatim omnes Slavos ritus orientalis» (Ibid., 21: AAS 77 (1985), p. 803). Haec lingua, qua usque adhuc varii populi in sacra Liturgia utuntur, momentum etiam habuit primarium ad sermonem, litterarum proprium, gentis vestrae Ucrainae, ad progressum uberis eius cultus humani et ad formandam eius identitatem.

4. Nova Ecclesia Kioviensis, ut iam diximus, constituta est eo tempore, quo Christianitas nondum lugenda divisione dilacerabatur. Solummodo postea ob tristes contentiones et quoniam dissensiones inter Ecclesiam Romanam et Ecclesiam Constantinopolitanam sunt adauctae, etiam Ecclesia Kioviensis est adducta ut a conimunione ecclesiali cum Petri Sede seiungeretur. Tamen per diuturnum tempus Ecclesia Kioviensis necessitudine contingebat fratres catholicos finitimos et Sedem Apostolicam; atque etiam cum discidium «practice» esset factum, conamina utriusque partis ad plenam communionem recuperandam non defuerunt.

Ecclesia vestra, indolem servans orientalem, crevit ex illa quasi hereditate Baptismi Sancti Vladimiri et per saeculorum cursum propriam sibi formam excoluit, quatenus ditatur peculiari sibi animorum cultura, locis divino cultui destinatis, atque etiam plurimis fidelibus, qui, una cum pastoribus suis, conscii erant necessitatis sive unitatis interioris sive communionis cum aliis Ecclesiis et, praecipue, cum Ecclesia Romana.

Haec omnia omnimode sunt perfecta «Actu Unionis», anno MDXCVI in urbe Brest confecto, cum pars Episcoporum Metropoliae Kioviensis vincula communionis cum Sede Apostolica renovavit. In hoc conatu, eo pertinente ut plena communione inter Orientem et Occidentem, visibiliter restituta, iterum frui liceat, animadvertimus praecipuam rationem «Unionis» urbis Brest. Eam, ut iam significavimus, alia praecesserunt conamina, suscepta a viris alto sensu ecclesiali praeditis. Libet hic memorare peculiari modo Isidorum, Metropolitam Kioviensem, qui Concilio Florentino (anno MCCCCXXXIX celebrato) interfuit: qui insignis fuit theologus et certus firmusque fautor colloquii cum Ecclesia Romana, quae eum ipsa honoravit, quatenus ad dignitatem Cardinalis eum evexit eiusque exuvias in vetere Basilica Sancti Petri condidit (Cfr. T. ALPHARANI, De Basilicae Vaticanae antiquissima et nova structura, ed. M. Cerrati, Roma 1914, pp. 71 et 189).

«Unio» urbis Brest, quod attinet ad proposita eorum qui ei penitus se dederunt, inter simultates et molestias cuiusvis generis, – qui interdum etiam sanguine, ut Sanctus Iosaphat, alte perceptam et indefectibilem persuasionem, qua ducebantur, sunt testati – nemini adversabatur. Ea enim eo spectabat ut Ecclesia una aedificaretur, quae in Oriente et Occidente plena illa et visibili unitate frueretur, in una fide et unico Baptismo radicitus innixa.

5. Hac mente intellegenda sunt etiam cetera incepta, quae saeculorum cursu inita sunt, condicionibus historicis «concretis» moventibus, ad plenam restituendam communionem. Qui conatus non semper, ut aequum est, perspecti sunt et approbate; effectus eorum, non praevisus nec desideratus, interdum novas induxit lacerationes intra communitatem christianam. Nostro vero tempore, freti renovata et altiore consideratione theologica et instauratione colloquii inter Catholicos et Orthodoxos, novas quaerimus vias, quae ad percupitam metam perducant. Verumtamen communitates fidelium, e memoratis conatibus exortae, quae per saecula communionem cum Sede Romana servaverunt, vehementi cuidam conscientiae impulsioni parentes, manifesto ius habent eo pertinens ut solida necessitudine communitates catholicae et imprimis Episcopi Romani gaudeant.

6. Ecclesia et omnis Christianitas hoc saeculo, Spiritu Sancto afflante, nova ratione flagrans desiderium huius unitatis persentiunt, pro qua Christus paulo ante Passionem et Sacrificium in Cruce oravit. Hic prospectus oecumenicus manifestatus est Concilio Vaticano II, quod Ioannes PP. XXIII indixit et Paulus PP.VI continuavit et ad finem perduxit; cui quidem Concilio multi delegati ut observatores, ceterorum Fratrum christianorum vices gerentes, interfuerunt.

Decreta a Concilio promulgata, quae a verbis incipiunt Orientalium Ecclesiarum et Unitatis redintegratio, esse videntur verum donum gratiae divinae, nostris concessum temporibus, quae quidem divisionibus denotantur, sed etiam insigma sunt desiderio, in dies vehementiore, unitatis omnium christianorum. Etenim omnis divisio inter christianos «et aperte voluntati Christi contradicit et scandalo est mundo atque sanctissimae causae praedicandi Evangelium omni creaturae affert detrimentum» (Decretum Unitatis Redintegratio de Oecumenismo, 1).

Concilium Vaticanum II eos adhortatur, «qui in instaurationem plenae communionis optatae inter Ecclesias orientales et Ecclesiam catholicam incumbere intendunt, ut debitam considerationem habeant de hac peculiari condicione nascentium crescentiumque Ecclesiarum Orientis et de indole relationum, quae inter eas et Sedem Romanam ante separationem vigebant atque rectam de his omnibus existimationem sibi efforment» (Ibid., 14). Idem Concilium in lumine ponit egregia bona traditionum liturgicarum, spiritualium, disciplinalium, theologicarum, quae in illis Ecclesiis habentur, necnon eorum ius et officium secundum eiusmodi traditiones vivendi, quae ad plenam catholicitatem et apostolicitatem Ecclesiae pertinent. Patres Concilii praeterea gratias agunt Deo quod multae Ecclesiae orientales «hoc patrimonium custodiunt et illud purius pleniusque vivere cupiunt» (Cfr. ibid., 14-17). Ii proinde non putant has Ecclesiae plenae communioni cum Fratribus Orthodoxis obstare; contra, prout in iisdem splendet, pro sua altitudine, visio primigenia unde ortae sunt, possunt illae peculiari perspicacia intellegere novum prospectum oecumenicum, quem in Concilio Spiritus universae Ecclesiae suggessit. Qua re hae Ecclesiae vocantur nunc quam maxime ad suum officium explendum secundum hunc spiritum, ut unitas visibilis Ecclesiae constituatur, quoniam est «unus Dominus, una fides, unum baptisma» (Eph 4, 5).

7. Hoc ipso historiae salutis tempore, spei pleno, nobis datur ut millennium cum Communitate catholica Ucraina celebremus, quae stabili modo locum obtinet, quem Providentia divina in Ecclesia universali ei assignavit iuxta tot Ecclesias particulares, sive Orientis sive Occidentis.

Salutem dicimus toti Communitati catholicae Ucrainae, quae in Baptismo gentis Kioviensis fundamenta conspicit propriae exsistentiae et quae hac aetate plenam communionem fidei et vitae sacramentalis cum Episcopo Romano servat.

Salutamus vos, Fratres in episcopatu, inter quos primas partes habet Myroslaus Ivanus Cardinalis Lubachivsky Archiepiscopus Maior Leopolitanus Ucrainorum; salutamus vos, Sacerdotes, Religiosos, Religiosas et Fideles, qui eventum celebratis, ante mille annos actum, quo populus vester per Baptismum regionis Rus' Kioviensis generatus est ad gratiae vitam. Salutamus vos omnes fraterno osculo pacis, ut Fratrer vester et primus in historia Ecclesiae Papa e genere Slavorum.

Sentimus Nos spiritualiter coniungi vobiscum tempore magni Iubilaei vestri, et cupimus vos e corde Ecclesiae fraterne complecti coram universis in Christum credentibus. In nomine Sanctissimae Trinitatis, Patris, Filii et Spiritus Sancti, Ecclesia Romana peculiari cum benevolentia et amore se convertit ad omnes filios et filias spirituales Sancti Vladimiri, praesertim ad eos qui pro unitate cum Ecclesia universali orant et ob hanc rem dolore afficiuntur.

Singulari hoc historiae tempore, ad Ecclesiam vestram quod attinet, quae decenniis proxime praeteritis multos perpessa est casus adversos, iterum cupimus eius rationem catholicitatis confirmare, simul dicentes peculiarem eius indolem omni reverentia esse dignam. Hoc amor fraternus postulat, hoc postulat vocatio oecumenica Sanctorum Fratrum Cyrilli et Methodii, qui exemplo suo nos monent de iure cuiusque fidelis eo spectante ut quoad traditionem suam, ritum, identitatem populi, ad quem pertinet, observetur atque colatur.

Utinam tempore futuro – ex animo desideramus – gaudium nobis praebeatur inde exoriens quod dissensiones et diffidentiae mutuae superentur atque plenum cuiusque ius agnoscatur propriam identitatem servandi propriamque fidem profitendi. Id ipsum, ex eo quod ad Ecclesiam vestram pertinetis, arbitrari nemini licet repugnare bono vestrae patriae terrestris et hereditati Sancti Vladimiri. Utinam turbae fidelium vestrorum frui possint vera conscientiae libertate atque observantia iurium religiosorum in cultu publico Deo adhibendo secundum multiformem traditionem, iuxta proprium ritum et cum pastoribus propriis !

8. Sedes Apostolica peculiari amoris affectu afficitur erga Ecclesiam vestram, quia haec per hominum aetates fidelitatem erga Romam comprobavit, non excepta suprema testificatione martyrii. Hac de causa praecipua celebratio millennii Ecclesiae vestrae, quae est in dispersione, Romae habebitur. Apud sepulchrum Sancti Petri, iuxta quod corpus Sancti Iosaphat, dilectissimi vobis, est conditum, congregati, simul gratias agemus de tot fructibus participationis mysteriorum divinorum in communitate eiusdem fidei et in vinculis eiusdem amoris.

Ecclesia vestra, cum universa consonans Ecclesia catholica, abesse non potest ab huius singularis memoriae celebratione; neque potest Episcopus Romanus, qui vehementer cupit in Basilica Sancti Petri, una cum omnibus Episcopis et Fidelibus, lingua vestra hymnum Te Deum cantare ad gratias agendas.

Ea quae per hos mine annos evenerunt et quae in historiam Ecclesiae vestrae vestrique populi sunt inserta, Deo uni et Trino committimus. Fidenti animo in manus Domini rerum humanarum celebrationem millennii commendamus. Quam inchoare volumus una cum cunctis Episcopis, Sacerdotibus, Religiosis utriusque sexus et fidelibus Catholicis Ucrainis, qui in toto sunt orbe terrarum, eamque deinde prosequi cum iis sub oculis Mariae Sanctissimae, cuius praesentia totam historiam Ecclesiae vestrae pervadit.

Eius debitores sumus, quia ex ea Christus est natus. Ea affuit etiam ortui Ecclesiae regionis Rus' Kioviensis. Spirituali ergo peregrinatione Nos conferimus ad pedes Beatae Mariae Virginis a Vladimiro nuncupatae, cuius simulacrum «perpetuo comitatum est peregrinationem fidei populorum antiqui "Rus' "» (Litt. Enc. Redemptoris Mater, 33: AAS 79 (1987), p. 405). Sic Nos conferimus ad ecclesiam cathedralem Sanctae Sophiae, ad pedes Virginis orantis quae a «Pariete indelebili» vocatur cuique ante DCCCL annos vir princeps Iaroslavus, Sapiens, urbem Kioviam et totam regionem Rus' concredidit.

9. Coram Te, Mater dulcissima, prosternimur Tibique vicissitudines Communitatis catholicae Ucrainae committimus.

Mater unitatis christianorum ! Monstra nobis certas illas vias, quae ad hanc metam perducunt. Concede ut in hoc magno opere patrando saepius saepiusque Fratres nostros in fide convenire possimus atque simul detegere lineamenta divina illius unitatis, pro qua Christus ipse oravit.

Mater Consolationis, in manibus Tuis ponimus omnes dolores, saeculorum cursu perceptos, et omnes cruciatus, precationes et testimonia vitae, a tot filiis Tuis perhibita; Tibi committimus spem et exspectationes heredum Baptismi regionis Rus', qui exoptant ut Te intercedente vetus stirps christiana novos flores mittat magnificos.

Arctius amplectere, o Mater, gentem, quae dolore afficitur propter ea quae amisit, quae tamen sperare non desinit fore ut tempora meliora adveniant. Adiuva nos tuos fidos sectatores ut, una cum Pastoribus suis et in spirituali communione cum Petri Successore, millennium laete valeant celebrare atque animis fervidis Deo ac Tibi, Redemptoris sanctissima Mater, Tibi, o Theotokos, hymnum ad gratias agendas decantare.

10. Intercessionem implorantes Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, Sanctorum Cyrilli et Methodii, Apostolorum Slavorum, Sanctae Olgae et Sancti Vladimiri, Sancti Iosaphat et omnium Sanctorum, Sanctissimae Trinitatis protectioni concredimus vos, Fratres in episcopatu, in primis Archiepiscopum Maiorem Leopolitanum Ucrainorum, vos, Sacerdotes, Religiosos utriusque sexus et Fideles, atque singulis universis Benedictionem Apostolicam ex animo impertimus in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XIV mensis Februarii, in memoria Sanctorum Cyrilli et Methodii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana