Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD GUSTAVUM TIT.
S. HIERONYMI ILLYRICORUM
S. R. E. PRESB. CARDINALEM TESTA,
QUEM LEGATUM MITTIT AD EUCHARISTICUM
EX UNIVERSIS GENTIBUS
CONVENTUM MONACHII CELEBRANDUM

 

MONACHIUM*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

Monachium, Bavariae caput, Germaniae urbs fiorentissima, ingeniis, fastis, artibus conspicua, atque erga adorandum altaris Sacramentum pietate nobilissima, proximo mense Augusto, Eucharistici ex universis gentibus Conventus sedes erit, quem et insignem et perpetuo memorandum futurum esse facile confidimus.

Ut autem Eucharistico Conventui Monachii habendo non solum flagrantibus votis, sed etiam, ut rei gravitas poscit, per Purpuratum Patrem, qui Nostram gerat personam, praesentes adsimus, te, Dilecte Fili Noster, Legatum deligimus et renuntiamus, qui Nostro nomine piis celebritatibus et coetibus eius praesideas. Cum vero probe noverimus eximias dotes, quibus animus tuus exornatur, minime dubitamus, quin hac legatione, quam tibi demandamus, cum lande et decore fungaris, atque inde ad fovendum Eucharisticum cultum et ad religionis utilitates provehendas occasionem nanciscaris praeclaram.

Cuius rei causa veluti os Nostrum factus, Dilecte Fili Noster, sollertem operam dabis, ut mentis cogitationes, vota et omina Nostra Congressioni illi adfuturis proferas atque declares. Celsissimi Sacramenti, quo Christus Iesus sub speciebus panis et vini est praesens, sacerdotum ministerio Hostiam puram et rationabilem aeterno Patri se offert, ac vitale simul nobis alimonium se praebet, hoc proprium et praecipuum est, ut unitatis sit signum et artifex: « Salvator noster in Ecclesia tamquam symbolum reliquit eius unitatis et caritatis, qua christianos omnes inter se coniunctos et copulatos esse voluit » (Conc. Trid., Sess. XIII). Quam unitatem eiusdem sacrosancti mysterii ipsa materia prae se fert. Ut scilicet ex multis granis unus confectus est panis et ex racemorum disperso numero unum exstitit vinum, ita fideles sumendo Christum, unum Christi corpus, unam Ecclesiam perficiunt.

Etenim Spiritus Sanctus, qui in sinu Virginis Mariae corpus Christi formava, ipse Christi capitis mystica membra fingit et conectit, sanat

et firmai. Quapropter eius virtute oportet perfecte et piene Ecclesiae filios mundari, cum divinis mysteriis intersunt et Angelorum Pane vescuntur, ut sese in Christum convertant. Accedant pulchri ad Pulchrum ; propinquantes ad lumen, fulgescant; et ut contingant tam cella, sua post se noxia et misera salutari contemptu relinquant: recedant vetera, nova sint omnia, corda, voces et opera.'

Spiritus Sanctus enim tanti operatione mysterii Ecclesiae fit vita, quae nescit senium, ver gignit quod expers est hiemis, inter dura et adversa non defuturam certamque efficit disponitque victoriam.

Dilectissimus Nobis Cardinalis Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis, Eucharisticae Congressioni, quam tam pio studio et studiosa pietate ibi parat, id quidem defert, ut ea velati liturgica statio sit, quae Romae quadragesimali tempore rite haberi solet, statio scilicet non Urbis, sed orbis, ubi pro militanti Ecclesia universa et saeculi necessitatibus, fortium agmine instructo, ardenti cum certatione preces fundantur. Placet admodum Nobis hoc piae mentis consilium; atque e vestigio declarare properamus, quali assequendarum rerum proposito cupiamus tot supplicum voces ad caelum attolli. Iisdem nempe hoc continetur causis, ob quas Oecumenicum Concilium celebrandum esse statuimus. Orandus illic scilicet Deus et coniungendae sunt uno nisu vires, ut materialismus qui audit, quo degenerant hominum mores, demum summis, quae spiritualia efferunt, rationibus cedat atque facessat. Ac potissimum supplicandum est, ut Christi religio universos per terrarum orbis fines, amotis repagulis, propagari possit, ut ad christianae legis principia socialis rei instituta et actio vitae conformentur, ut denique religionis praeceptis et affiatu casta ineantur et regantur conubia.

Pro certo habentes hortationes Nostras libenter susceptum iri, urbi Monachio, quae Christo Regi, eucharistico velamine abscondito, memorandum instruit triumphum, praesentem Dei tutelam et iuge praesidium invocamus, ut sincerae et orthodoxae fidei in exemplum retinentissima custos, puriore usque christianae humanitatis iubare fioreat et in primoribus Germanorum civitatibus ut multigeno splendore gemma rutilans eluceat; ac tibi, Dilecte Fili Noster, legationi tuae felicem exitum et eventum exoptantes, Apostolicam Benedictionem impertimus; hanc vero et ad sollertissimum Monacensem et Frisingensem Cardinalem Archiepiscopum, ad ceteros Cardinales, ad Archiepiscopos et Episcopos, ad Magistratus, ad sacerdotes et fideles, Eucharistico Conventui ex universis gentibus Monachii interfuturos, pertinere ultro volumus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Iunii, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LII (1960), n. 11, pp. 763-765.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana