Index   Back Top Print

[ LA ]

 IOANNES PP. XXIII

ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
MODERATORIBUS AC DELEGATIS
E CATHOLICARUM STUDIORUM UNIVERSITATUM FOEDERATIONE,
QUI BEATISSIMO PATRI OBSEQUII EXHIBENDI
CAUSA POMAM CONVENERANT *

Habita die 1 Aprilis mensis a. 1959

 

Tot inter christifideles, qui sueto crebriores, paschalibus hisce vertentibus diebus, Vaticanarum Aedium limina exspectantem Patrem invisuri adeunt, ex lectis lectissimi vos estis, qui Foederationis catholicarum studiorum Universitatum quasi personam geritis. Tam laetam filiorum coronam ex imo pectore promptis verbis salutamus, admodum grate affecti erga dilectissimos Nobis Honoratum Van Waeyenbergh, Episcopum titulo Gilbensem, Lovaniensis Catholicae Studiorum Universitatis Magnificum Moderatorem, et Paulum Dezza, qui sollers vester ab actis est, quod praesentia conventuque vestro Nobis singulare oblectamentum compararunt.

Cum tot per aetatis Nostrae annos peregre fuimus, Nobis magna studiorum domicilia haud pauca visere licuit, quae catholico nomini eximio decori sunt. Nunc autem vos cum conspicimus, catholica Athenaea omnia, quae ubique terrarum fiorent, unico mentis obtutu complectimur: contemplamur eorum amplissimos professorum ordines, doctrinarum et artium laude praeclaros; contemplamur quasi infinitam studiosorum adulescentium turbam, bene moratam, Christi regno et amori deditam, in qua melioris aevi spes optima ponitur: « qui iuvenes quantas ostentant, aspice, vires » (1).

Ex quo immortalis memoriae Decessor Noster Pius XII, Apostolicis Litteris in forma brevi datis « Catholicas studiorum Universitates », Foederationi vestrae formam iuris attribuit, decem annorum mox implebitur spatium.

Iactum provide semen crevit in arborem, quae robustos ramos expandit. Manifesto signo et indicio Deus vestris aspirat inceptis, cum ad Ecclesiae et Civitatum summas utilitates prosequendas, ad christianae humanitatis cultum provehendum, ingeniorum aciem et voluntatum concordiam intendatis.

Quod ad propositi vestra assequenda pertinaciter vestras curas et cogitationes confertis, probamus et gaudemus: immo ut in adhuc emenso itinere perseveretis, non tantum vos adhortamur, sed rogamus.

Cuniunctio vestra, quae non modo, ut ita dicamus, intra domesticos parietes, sed in supremis quoque Civitatum consiliis et coetibus salutarem vim effectumque exserit, artior et solidior usque fiat; in id magis magisque incumbatur, ut consociata contentione veritas inquiratur et evulgetur, ut contra materialismum praesentissimum vallum et propugnaculum opponatur.

Pro dolor, praepostera concepta superbia oh progressionem artium, quibus in natura rerum arcanae insitae vires coercentur et ad humanos usus convertuntur, se multi putant vivere posse, ut sibi omnino sufficiant, neglecta Dei lege, Dei timore posthabito. Hoc nihil humano generi et civili cultui nefastius et taetrius contingere potest: et in nonnullis terrarum regionibus cernere licet, quam amari colligantur ex amara radice editi fructus. Cum Deus sit « causa constitutae universitatis et lux percipiendae veritatis et fons bibendae felicitatis » (2), quid est a Deo desciscere, nisi in perversitatis et infelicitatis tenebras ruere ac, fas et ius evertendo, ipsa fundamenta humanae consortionis pessum dare?

Iure meritoque animadvertitis, cum disciplinae et artes nunc magis magisque inter se disiunctae colantur, periculum adiri, ne, cum singula minutissime dispiciantur, veritas, qua universa coalescunt et suum ordinem gradumque obtinent, a contemplantis mentis oculis magno cum detrimento facessat. Exinde summopere oportet, altiores unitatis causae exquirantur, ut quasi radiantia sidera studiosis praefulgeant. Hae celsioris unitatis causae ex ipso doctrinarum et artium mutuo nexu, e perenni philosophia, e sacra theologia repetendae sunt. Maiora dicimus: unitatis sciendi et agendi apex, Christus Dei Verbum est: ipse Veritas est, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia.

« Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent » (3). Ab eo res in supremis rationibus elucent, a quo exsistunt: quapropter « ne vocemini magistri : quia Magister vester unus est, Christus » (4).

Estote igitur vos omnes theophori, christiferi, igniferi.

Ut nostis, consilium cepimus multas summi momenti ob causas Oecumenicam Synodum celebrandi. Quae quidem cum Ecclesiae Sanctae Dei, urbis in monte positae, coniunctionis, unitatis, concordiae mirum sui spectaculum praebebit, natura sua invitamento erit disiunctis fratribus, qui christiano nomine decorantur, ut ad universale ovile, cuius ductum et custodiam Christus beatissimo Petro indeflexo voluntatis nutu concredidit, redire possint. Ut tantum inceptum in auspicati felicioris aevi eventum tot post turbines et procellas secundum assequatur effectum, una coniunctis viribus vestram impendite operam, providum suppeditate auxilium, cum palam sincereque fateamur Nos in vestra virtute, in varia scientiae vestrae supellectile et in vestris precibus valde confidere. Quaecumque sunt salutaria, optabilia, laeta ominantes, denique vobis, Athenaeorum vestrorum docentibus et discentibus, inceptis, quibus vacatis, doctis investigationibus, in quas, veritatis diligentes, incumbitis, caelestia adprecamur auxilia atque, superni luminis et solacii pignus, « magno corde et animo volenti » (5) Apostolicam Benedictionem impertimus.

 


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 299-301.

(1) Aen. 6, 77.

(2) Cfr. S. Augustinus, De Civitate Dei, 8, 10; Migne P. L. 41, 235.

(3) Hebr. 11, 3.

(4) Matth. 23, 10.

(5) 2 Mac. 1, 3.

 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana