Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA

QUA PRAESES

AD GEORGIUM ANDREAM BECK,
ARCHIEPISCOPUM LIVERPOLITANUM,
QUARTO SAECULO VOLVENTE A CONDITO STUDIIS PROVEHENDIS
«DUACENSI ANGLORUM COLLEGIO»

 

Qua Praeses coetus Episcoporum Seminario regionali Sancti Cuthberti moderando, merito excitandam curasti antiquitatis memoriam, siquidem brevi quartum explebitur saeculum ex quo prima eiusdem sedes Duaci apud Flandros, Hispanicae diciani tunc subiectos, condita fuit. Etenim perdifficilibus illis temporibus, quibus, Anglia fere tota a communione Apostolicae Sedis lugendo discidio seiuncta, tot catholici inde coacti sunt in exsilium ire, opera et studio Gulielmi Allen, postmodum in Cardinalium Collegium cooptati, domus, ubi Ecclesiae catholicae filii ex ista Insula oriundi rite instituerentur, anno millesimo quingentesimo sexagesimo octavo est provide constituta.

Ex quibus multi, sacerdotio aucti, in patriam revertebantur annisuri, ne veteris fidei flamma ibi exstingueretur sed ut nova veluti vi concepta arderet. Divino sane munere contigit, ut intrepidi viri illius inceptum felicissimos exitus haberet. Sed anno millesimo septingentesimo nonagesimo tertio propter bellicas turbas et calamitates inclitum hoc «Duacense Collegium Anglorum» quemadmodum appellari solebat, clausum est. Non tamen interiit, quandoquidem, e terra continenti in Insulam translata, haec domus in loco «Ushaw» prope urbem «Durham» ut Seminarium sex dioecesium Angliae Septentrionahs refforuit. Moliente praesertim Carolo Newsham, moderatore, haec «Alma Mater Duacensis rediviva» laetissimis auctibus crevit.

Est etiam prae Nobis ferendum studia in sede sive vetera sive nova diligenter esse exercita et exerceri, ea quidem ratione, quae in magnis Athenaeis vigeat.

Iuvat autem potissimum memorare hunc fuisse veluti hortum, in quo flores sanctitatis colerentur. Non pauci enim Collegii Duacensis alumni, catholicae fidei causa, quam inter cives tuebantur ac disseminabant, mortem obierunt quorum Primus fuisse cognoscitur Sanctus Cuthbertus Mayne, anno millesimo quingentesimo septuagesimo septimo supplicio affectus.

Haec fausta igitur saecularis celebratio omnes, qui praesunt, qui docent, qui discunt, impellat, ut egregiam et singularem hanc quasi hereditatem integram servent novoque nisu adaugeant. Persuasum sibi habeant maxime alumni solum sincera animi sanctimonia apostolatum fieri fructuosum: studeant ergo «secundum formam Evangelii vivere, in fide, spe et caritate firmari, ut in earum exercitio spiritum orationis sibi acquirant, vocationis suae robur et munimen consequantur, ceterarum virtutum vigorem obtineant et zelo omnes homines Christo lucrifaciendi crescant» (Conc. Oec. Vat. II, Decr. «Optatam totius», 8); splendescat in illis oboedientia Ecclesiae Magisterio et moderatorum auctoritati praestanda. Ad haec exemplis maiorum trahantur, qui eorum domui veri nominis gloriam adiunxerunt.

Haec ominati, Dilecto Filio Nostro Gabrieli Cardinali Garrone, Praefecto Sacrae Congregationis pro institutione catholica, qui anniversariis sollemnibus praesidebit, tibi, Venerabilis Frater ceterisque praedicti coetus Episcopis, Seminarii istius Moderatoribus, professoribus et alumnis et omnibus, qui eidem celebritati intererunt, Benedictionem Apostolicam, caelestium donorum auspicem Nostraeque benevolentiae testem, peramanter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Septembris, anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 11, pp. 661-662

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana