Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

LUCIDA FLAMMA*

AD E.MUM P. D. STEPHANUM S. R. E. CARDINALEM WYSZYŃSKI, ARCHIEPISCOPUM GNESNENSEM ET VARSAVIENSEM,
DECEM EXACTIS LUSTRIS A CONSTITUTA
CATHOLICA STUDIORUM UNIVERSITATE LUBLINENSI.

 

Lucida fiamma ante quinquaginta annos in Polonia est accensa, quae usque in praesens salubri radiatione refulget, Catholicam dicimus studiorum Universitatem Lublinensem. Qui felix eventus propediem communi recordatione celebrabitur, Te, Dilecte Fili Noster, praeeunte, omnium istius Nationis Praesulum astante corona, professorum alumnorumque praesentium et veterum caterva plaudente.

Quibus sollemnibus Nos deesse non patientes, amplissimo huic Athenaeo emensum iter et uberem messem in religionis doctrinarumque regione collectam ex animo gratulamur.

Dum ergo cupimus, ut istic maxima cum peritia discenda tradantur ac tradita summa cum diligentia discantur, paterna cum sollicitudine monemus, ut coniunctus studio doctrinas artesque exquisite penitusque pervestigandi christianae sapientiae adipiscendae cultus eniteat, scilicet ferveat labor bonum apprehendendi et amandi virtutem, siquidem catholicam eiusdem disciplinarum sedem decet esse simul nobilem scholam vitae.

Haec ergo studiorum Universitas Lublinensis, ut priore aetate, ita et nunc gloriae sibi ducat veritatem fidei sine ulla obnubilatione falsarum opinionum docere et, obsequium Supremo Magisterio Ecclesiae praestando, discipulis viam commonstrare, qua inoffenso pede procurrant.

Deum igitur, Patrem luminum, deprecantes, ut docentibus ac discentibus propitius adsit et laeta incrementa huic inclitae sedi in posterum quoque largiatur, Tibi, Dilecte Fili Noster, Praesulibus et cunctis, qui sollemnibus celebrationibus intererunt, Benedictionem Apostolicam, dilectionis Nostrae testem, libenter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis die XII mensis Octobris anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 13, p. 710

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana