Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

SACRUM CONSISTORIUM

CONSISTORIUM SECRETUM

ALLOCUTIO SSMI DOMINI NOSTRI PII XII*

In Palatio Apostolico Vaticano - Die XIV mensis Februarii, A.D. MCMXLIX

 

Venerabiles Fratres,

In hoc sacrum extra ordinem Consistorium hodierna die vos convocavimus, ut animum Nostrum acerrimo maerore oppletum vobis aperiremus. Cuius quidem maeroris causam putamus facile patere vobis: agitur nempe de gravissimo facinore, quod non modo amplissimum Collegium vestrum, non modo Ecclesiam universam, sed quotquot etiam sunt humanae dignitatis humanaeque libertatis adsertores miserandum in modum offendit. Quamobrem, vixdum novimus Dilectum Filium Nostrum Iosephum S. R. E. Card. Mindszenty, Archiepiscopum Strigoniensem, debita augustae religioni reverentia posthabita, temerarie fuisse in carcerem coniectum, datis ad Venerabiles Fratres Hungariae Archiepiscopos et Episcopos amantissimis litteris, illatam Ecclesiae iniuriam, ut officii conscientia imperabat Nobis, publice sollemniterque expostulavimus.

Hodie vero dum res eo usque deducta est, ut ad extremum dignissimi huius Praesulis dedecus devenerit, qui quidem ut reprobus in ergastulum datus est, facere non possumus quin sollemnem eiusmodi expostulationem vobis coram iteremus. Ad id Nos movent imprimis sacra religionis iura, quibus adserendis vindicandisque strenuus hic sacrorum Antistes impavido fortique pectore diuturnam dedit operam; ac praeterea unanimus etiam liberarum gentium liberorumque populorum consensus, qui verbis scriptisve, ab iis quoque editis, qui publica auctoritate fruuntur, ac vel ab iis, qui catholicam non amplectuntur fidem, latissime in luce solis patuit.

At non in plena luce solis, ut nostis, huius Praesulis causa peracta fuit, de avita religione de christianisque redintegrandis moribus optime meriti. Notitiae siquidem perlatae sunt, quae initio animos anxietate quadam affecere; qui enim ex exteris Nationibus petiere ut in Hungariam se conferrent, ubi praesentes huius actionis cursum cernere possent, si quovis modo videbantur rem serena mente fore iudicaturi sincereque renuntiaturi, talem tulerunt repulsam, quae in eos non solum, sed in ceteros etiam cordatos rectosque viros opinionem induceret causam Budapestini pertractari, quam qui agerent, timere viderentur ne palam aperteque ab omnibus dignosceretur. At iustitia, quae reapse hoc nomine dignanda sit, non a praeiudicatis opinationibus proficiscitur, non praestituta iam sententia nititur, sed liberam sponte exoptat disceptationem, ac debitam unicuique cogitandi, credendi loquendique facultatem tribuit.

At quamvis res nec tuto cognitae, neque aperto plenoque modo renuntiatae fuerint, putamus tamen mentionem de iudicio praetermittere non posse, quod omnes civili cultu ornati homines hac super causa dedere : praesertim de nimis rapido actionis cursu, qui facile in animos suspicionem induxit; de accusationibus captioso artificio instructis, ac de physica huius Antistitis condicione, quae quidem sine arcanis impulsionibus, quas non fas est declarare, intellegi non potest; quandoquidem vir strenua adhuc fortitudine ex natura suaque vitae actione pollens, tam debilis ac mente vacillans improviso apparuit, ut eius agendi ratio accusationem non in semetipsum, sed adversus eius accusatores condemnatoresque statuere videretur.

Hisce autem in rebus omnibus hoc unum praeclare patet: in id nempe potissimum iudicialem actionem contendisse ut Catholica Ecclesia in Hungaria perturbaretur, ea nimirum ratione, de qua Sacra Scriptura loquitur :« Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis » (Matth. 26, 31).

Dum igitur Nos hoc tristissimum eventum dolentes reprobamus ac publicae opinionis ipsiusque historiae tribunali quasi diiudicandum committimus, rem facimus, quam et violata Ecclesiae iura et ipsa humanae personae dignitas omnino postulant.

Ac peculiari modo hoc etiam declarandum putamus, esse nempe omnino a veritate alienum quod in huius actionis decursu asseveratum fuit : hoc est universam causam, de qua actum est, ex eo pendere quod Apostolica haec Sedes, ob politicae in populos dominationis consilia ac nisus, iussa ac mandata ediderit Hungarorum Reipublicae eiusque moderatoribus adversandi; atque adeo rem omnem in eamdem recidere Apostolicam Sedem.

Norunt enim omnes Catholicam Ecclesiam non terrenis rationibus duci, sed quamlibet admittere Civitatis gubernandae formam, dummodo divinis humanisque iuribus non repugnet. Quodsi repugnet, sacrorum Antistites ac christifideles omnes ex sua ipsorum officii conscientia debent iniustis legibus obsistere.

In hisce autem, Venerabiles Fratres, rerum angustiis non defuere Nobis a misericordiarum Patre (cfr. 2 Cor. 1, 3) superna solacia, quae dolorem mitigarent Nostrum. Ea imprimis ex tenaci catholicorum Hungarorum fide proficiscuntur, qui quidem, etsi in impeditissimis rebus constituti, quidquid possunt efficiunt, ut avitam religionem tueantur, ac priscos decessorum suorum fastos renovent; itemque ex ea firmissima fiducia, quam paterno fovemus animo, fore ut Hungariae Episcopi plena semper concordia sollertique opera enitantur Ecclesiae libertatem defendere, christifidelium unitatem omni ope confirmare, eosdemque in eam spem erigere, quae cum a Caelo oriatur ac divina alatur gratia, nec miseris, nec iniustis huius vitae casibus restingui, vel debilitari potest.

Atque eiusmodi superna solacia ex vobis etiam, Venerabiles Fratres, obvenerunt Nobis; vos enim vidimus, Nobis in hoc rerum discrimine devinctissimos, Nostrum participare maerorem ac Nostris vestras coniungere preces; parique modo ex ceteris quoque totius terrarum orbis Patribus Cardinalibus, Archiepiscopis, Episcopis, qui una cum clero et populo cuiusque suo flagrantissimas ad Nos dederunt litteras, vel telegraphicos nuntios, quibus et iniuriae notam Ecclesiae inustam conquerendo reprobarunt, et admovendas Deo privatim, publice supplicationes polliciti sunt.

Id ut omnes facere ne desistant vehementer optamus; quotiescumque enim catholica res tam gravibus iactatur tempestatibus, ut eas humana facultas evincere ac superare nequeat, ad Divinum est Redemptorem fidentibus animis confugiendum, qui unus potest tumescentes sedare fluctus, ac tranquillam reducere serenitatem. Potentissimo igitur interposito Deiparae Virginis patrocinio, a Deo omnes precando contendamus, ut qui insectationes, carceres vexationesque patiantur, necessario divinae gratiae rore christianaeque virtutis robore confirmentur; qui vero Ecclesiae libertatem humanaeque conscientiae iura conculcare temerario ausu enitantur, tandem aliquando intellegant civilem quamlibet consortionem, sublata religione ac quasi in exsilium exacto Numine, consistere numquam posse. Augusta enim solummodo religio potest civium officia ac iura iusta ratione temperare, rei publicae solidare fundamenta, atque hominum mores salutiferis normis conformare et ad rectum ordinem virtutemque dirigere. Quod summus Romanorum orator asseverabat : « Vos, Pontifices, . . . diligentius urbem religione, quam ipsis moenibus cingitis » (Cic. De Nat. Deor. III, 40), id, cum de christianis praeceptis christianaque fide agitur, tam verum certumque est, quam quod maxime. Hoc igitur agnoscant omnes, qui publicae rei gubernacula moderantur; atque adeo debita ubique restituatur Ecclesiae libertas, ita quidem ut eadem, nullis praepedita repagulis, salutari sua doctrina queat hominum mentes collustrare, iuventutem recte instituere et ad virtutem educere, domesticos consecrare convictus, omnemque permeare hominum vitam. Qua profecto ex actione civilis societas nullum umquam detrimentum patietur, sed summam assequetur utilitatem. Tum enim reapse, Venerabiles Fratres, socialibus mutuisque rationibus iustitia aequitateque compositis; elatis, ut oportet, indigentium condicionibus atque ad humanam dignitatem restitutis; sedatis denique tandem discordiis tranquillatisque fraterna caritate animis, meliora tempora — quod vehementer optamus, ac supplici poscimus prece — cunctis populis ac gentibus feliciter orientur.

Haec habebamus, Venerabiles Fratres, quae vobiscum hoc in amplissimo consessu communicaremus; vobiscum dicimus, qui Nobis tam prope in universa gubernanda Ecclesia assidetis, sedulam prudentiam sollertemque impertientes operam vestram.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, X,
 Decimo anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 379 - 382
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana