 |
LITTERAE ENCYCLICAE
CARITAS IN VERITATE
SUMMI PONTIFICIS
BENEDICTI PP. XVI
EPISCOPIS
PRESBYTERIS ET DIACONIS
VIRIS ET MULIERIBUS CONSECRATIS
CHRISTIFIDELIBUS LAICIS
ATQUE BONAE VOLUNTATIS HOMINIBUS
DE HUMANA INTEGRA PROGRESSIONE
IN CARITATE VERITATEQUE
1. Caritas in veritate, quam sua terrestri vita ac potissimum
suam per mortem et resurrectionem testificatus est Iesus Christus, praecipua est
vis, quae verum in omnibus humanis personis universaque humanitate producit
progressum. Amor – « caritas » – magna est vis quae personas impellit ut
animose studioseque in iustitiae ac pacis provincia agant. Est quidem vis, quae
a Deo principium sumit, Amore sane aeterno absolutaque Veritate. Unusquisque
suum bonum reperit, Dei de se accipiens consilium, ut in plenitudine perficiatur:
hoc in consilio suam veritatem is invenit atque huic veritati adhaerens fit
liber (cfr
Io 8, 32). Cum quis veritatem tuetur eandemque humiliter
certeque in vita testatur, caritatis rationes impellentes praebet, quae
substitui non possunt. Ipsa « congaudet autem veritati » (1 Cor 13, 6).
Homines universi ad vere amandum ex animo impelluntur: amor perinde ac veritas
eos numquam plane deserunt, quandoquidem vocationem prae se ferunt, quam Deus in
cuiusque hominis corde menteque posuit. Mundat Iesus Christus et a nostris
paupertatibus humanis amorem et veritatem conquirendam abducit atque in
plenitudine amoris voluntatem vitaeque verae propositum ostendit, quod pro nobis
comparavit Deus. In Christo caritas in veritate Vultus fit eius Personae,
vocatio fit nobis ad nostros fratres in veritate eius propositi diligendos.
Etenim Ipse Veritas est (cfr
Io 14, 6).
2. Caritas praecipua est Ecclesiae socialis doctrinae semita. Omnis
quidem responsalitas officiumque, quae ex hac doctrina oriuntur, ex caritate
depromuntur, quae, Iesu Doctore, cunctam Legem complectitur (cfr Mt 22,
36-40). Pondus personali necessitudini cum Deo proximoque eadem praebet: non
modo est principium parvarum necessitudinum, videlicet amicorum, familiae,
parvorum coetuum, verum etiam grandium necessitudinum, scilicet socialium
necessitudinum, oeconomicarum, politicarum. Ecclesiae – Evangelio institutae –
caritas totum quiddam est, quia, ut docet sanctus Ioannes (cfr
1 Io 4,
8.16) atque quemadmodum
Nostris in primis Litteris encyclicis demonstravimus, « Deus caritas est »: ex Dei caritate omnia oriuntur, per eam omnia informantur,
ad eam omnia diriguntur. Caritas summum est donum, quod Deus hominibus destinavit, eius est repromissio
nostraque spes.
Plane conscii sumus a proposito declinasse itemque amisisse sensum caritatem,
idcirco periculum adiisse ne perperam intellegeretur, de cotidiana ethice agenda
vita exterminaretur, atque, utut est, ne recte adhiberetur. In sociali,
iuridiciali, culturali, politico, oeconomico ambitu, scilicet in rationibus
illis in id periculum magis inclinantibus, facile eiusdem declaratur inanitas ad
morales responsalitates intellegendas dirigendasque. Quapropter caritas cum
veritate est coniungenda non modo secundum rationem quam sanctus Paulus
demonstravit, id est « veritas in caritate » (Eph 4, 15), verum
etiam secundum rationem inversam complentemque, id est « caritas in veritate
». Veritas conquirenda, invenienda faciendaque in caritatis « oeconomia » est,
at caritas e converso sub veritatis lumine est intellegenda, aestimanda et
agenda. Hoc modo non solum caritati occurrimus, quae veritate illuminatur, sed
veritati accipiendae subvenimus, eiusdem vim demonstrantes confirmandi atque in
cotidiana sociali vita suadendi. Quod hodie haud parvi ponderis est, in ambitu
quidem sociali culturalique, ubi veritas relativa fit, qui de ea non curat
eandemque fastidit.
3. Eo quod cum veritate caritas nectitur, veluti germanae humanitatis
manifestatio atque inter hominum necessitudines, etiam quod ad publicam vitam
attinet, tamquam summi ponderis pars agnoscitur ea. In veritate tantum
splendet caritas et de ipsa authentice vivitur. Veritas lux est, quae sensum
vimque caritati tribuit. Lux haec est rationis et eadem opera fidei, per quam ad
veritatem naturalem supernaturalemque caritatis pervenit intellectus: eiusdem
donationis, acceptionis communionisque significationem comprehendit. Sine
veritate caritas in animi affectionem labitur. Inane fit involucrum amor, ad
arbitrium implendum. In cultura quadam veritatis experti amoris fatale est
periculum. Ipse affectionibus fortuitisque subiectorum opinationibus involvitur,
quod est verbum ultra modum adhibitum, ut vel contrarium significet. Veritas ab
animi commotionis angustiis caritatem vindicat, quae relationalia socialiaque
obiecta tollit, atque fideismum, ut aiunt, aufert, qui eidem humanum
universalemque sensum detrahit. In veritate caritas personalem perinde ac
publicam rationem fidei erga Deum biblicum reddit, qui est una simul et «
Agápe » et « Lógos »: Caritas et Veritas, Amor et Verbum.
4. Utpote cum plena sit veritatis caritas, eandem intellegere eius in
locupletibus bonis, participare et communicare homo potest. Veritas
namque est « lógos » qui efficit « diá-logon » ideoque
communicationem et communionem. Veritas ex opinionibus subiectivisque
perceptionibus cum detrahat homines, efficit ut ipsi culturales historicasque
condiciones praetergrediantur atque de aestimandis ponderibus substantiisque
rerum conveniant. Recludit veritas et intellectus in amoris lógo coniungit: hic est
caritatis nuntius christianumque testimonium. In hodierno sociali culturalique
ambitu, ubi lata ad verum rerum adiunctis accommodandum exstat inclinatio, eo
quod caritas in veritate tenetur, id ad intellegendum hoc ducit: doctrinae
christianae adhaesio non modo est utile quiddam, verum etiam necessarium, ut
bona societas atque verus integerque hominum progressus efficiantur. Christianum
nomen caritatis absque veritate facile haberi potest bonarum affectionum
supplementum, quae socialem convictum iuvant, sed sunt parvi momenti. Hac quidem
ratione Deo non est in mundo locus. Sine veritate in angustum locum expertemque
necessitudinum detruditur caritas. Ex propositis atque processibus de
universalis latitudinis humano progressu efficiendo seiungitur, in cognitionum
operositatumque dialogo.
5. Caritas amor est acceptus itemque donatus. Ipsa est « gratia » (cháris).
Eius scaturigo est vivus Patris erga Filium in Spiritu Sancto amor. Amor est qui
ex Filio in nos transit. Amor est creator, per quem sumus; amor est redemptor ad
quem creati sumus. Amor revelatus et a Christo factus (cfr Io 13, 1)
necnon diffusus « in cordibus nostris per Spiritum Sanctum » (Rom 5, 5).
Ad Dei amorem destinati, homines caritatis obiectum sunt facti, qui ipsi
vocantur ut instrumenta fiant gratiae, ut Dei caritatem effundant iique
caritatis retia texant.
Huic caritatis permutationi, quae accipitur et donatur, Ecclesiae socialis
respondet doctrina. Ipsa est « caritas in veritate in re sociali
»: veritatis amoris Christi in societate nuntius. Doctrina haec caritati
inservit, sed in veritate. Servat veritas et liberationis caritatis vim
manifestat in vicissitudinibus, quae usque in historia renovantur. Fidei
simulque rationis veritas est, cum uterque ambitus cognitivus distinguatur
simulque operetur. Progressus, socialis prosperitas, congrua gravium quaestionum
socialium oeconomicarumque solutio, quibus humanitas conflictatur, hac indigent
veritate. Magis necesse habent ut talis veritas ametur et confirmetur. Sine
veritate, sine fiducia et in verum amore, abest conscientia socialisque
responsalitas, atque socialis actio in privata commoda recidit necnon in
dominandi proposita, consecutionibus exstantibus societatem dissipantibus, eo
magis in societate quadam, quae universaliter conglobatur, in difficilibus
condicionibus, quae nunc sunt.
6. « Caritas in veritate » principium est in quo tota socialis
Ecclesiae doctrina sistit, principium scilicet quod formam induit, quae in
normis moralem actionem moderantibus operatur. Harum duas nominatim memorare
volumus, quae peculiarem in modum officio suggeruntur societatem amplificandi,
quae ad globalizationem vertitur, videlicet iustitiam et bonum commune.
Primum iustitiam dicimus. Ubi societas, ibi ius: quaeque societas suum
ipsius iustitiae ordinem constituit. Caritas iustitiam praetergreditur,
quia amare est donare, « meum » alii ministrare; sed istud non sine iustitia fit,
quae alii tribuendum curat quod « ad eum » spectat, quod, ratione habita ipsius
essendi et operandi, ad eum pertinet. Alii meum « tribuere » non possum, quin
primum quod ad eum secundum iustitiam spectat non dederim. Qui ceteros caritate
amat, ante omnia erga eos aequus est. Non modo iustitia caritati non est aversa,
non modo via non est quaedam succedanea vel caritati confinis: iustitia « a
caritate seiungi non potest » [1], intra eam est. Iustitia prima est via
caritatis vel, ad Decessoris Nostri Pauli VI effatum, « minima ipsius mensura »
[2],
pars quidem necessaria illius amoris « in opere et veritate » (1 Io 3,
18), de qua re monet apostolus Ioannes. Ex una parte caritas iustitiam secum
fert: agnitionem scilicet et legitimorum iurium singulorum populorumque
tuitionem. Dat ipsa operam ut « hominis civitas » ad ius iustitiamque
constituatur. Ex altera, caritas iustitiam praetergreditur eamque donationis
veniaeque ratione complet [3]. « Hominis civitas » non solum iurium
officiorumque vinculis provehitur, sed magis atque prae omnibus rebus
gratuitatis, misericordiae communionisque vinculis. Usque etiam in humanis
necessitudinibus Dei amorem ostendit caritas, vim theologicam salutaremque
cunctis iustitiae officiis in terrarum orbe ipsa praebet.
7. Magni proinde bonum commune est ducendum. Quemquam diligere
idem est ac eius bonum velle atque efficaciter eius causa agere. Iuxta
singulorum bona, adest bonum, quod cum sociali personarum convictu nectitur:
bonum commune. Bonum est « omnium nostrorum », quod singuli, familiae atque
coetus medii constituunt, qui in communitatem socialem confluunt [4].
Non est sane bonum per se ipsum conquisitum, sed personarum gratia, quae
communitatem socialem participant atque in ea tantum reapse et efficaciter bonum
suum consequi possunt. Iustitiae est et caritatis bonum commune velle et
pro eo operari. Bono communi studere idem est atque hinc curare illinc adhibere
instituta illa universa quae ad iuridicam, civilem, politicam, culturalem
rationem socialem convictum efficiunt, qui hoc modo póleos, urbis,
speciem obtinet. Eo efficacius proximus amatur, quo magis bonum commune colitur,
quod veris necessitatibus occurrat. Quisque christianus ad hanc caritatem
vocatur pro sua vocatione ac pro suis facultatibus pólin attingentibus.
Ratio est haec institutionalis – dici potest etiam politica – caritatis, quae
non minus est praestabilis efficaxque quam caritas quae ipsum proximum convenit,
haud intervenientibus póleos institutionibus. Cum id movet caritas, communis boni munus plus valet quam saeculare politicumque
officium. Quidquid pro iustitia agitur, id in illa divinae caritatis
testificatione inscribitur, quae temporaliter operando, aeternitatem parat.
Agens in terra homo, cum caritas eum inspirat atque sustinet, operam dat ut
universalis illa civitas Dei aedificetur, ad quam humanae familiae
historia procedit. In societate illa quae ad globalizationem vertitur, bonum
commune eiusque cura non possunt universam hominum familiam non complecti,
videlicet populorum Nationumque communitatem [5], ita ut unitatis
pacisque imago hominis civitati praebeatur, atque in antecessum
quodammodo Dei civitas sine saepimentis effingatur.
8. Anno MCMLXVII Litteras encyclicas
Populorum progressio
evulgans veneratus Decessor Noster Paulus VI, magnum populorum progressionis
argumentum sub veritatis splendore atque suavi lumine Christi caritatis
collustravit. Affirmavit ille Christi nuntium primum esse et praecipuum
progressionis elementum [6] atque ipse monita nobis reliquit in
progressionis semita toto corde intellectuque procedendi [7], id est cum
caritatis ardore ac sapientia veritatis. Primigeniae est Dei amoris veritas,
gratia quae nobis donatur, quae nostram vitam dono recludit atque efficit ut spe
« profectui totius hominis et cunctorum hominum consulere » [8]
possimus, per transitum « a minus humanis vitae condicionibus in humaniores » [9],
qui per superatas difficultates obtinetur, quae in itinere necessario
reperiuntur.
Plus quam XL exactis annis a Litteris encyclicis editis, laudes honoremque
praeclaro quidem Pontifici Paulo VI tribuere volumus, eiusdem de integra
humanaque progressione doctrinam repetentes atque eodem in cursu Nos
ponentes, quem ipsa demonstravit, ut hodiernis temporibus accommodetur.
Processus hic accommodationis a Litteris encyclicis
Sollicitudo rei socialis
sumpsit initium, quibus Dei Servus Ioannes Paulus II publicatas Litteras
encyclicas
Populorum progressio commemorare voluit, quattuor transactis
lustris. Ad id tempus, talis commemoratio solummodo Litteris encyclicis Rerum
novarum destinata est. Viginti post alios annos, persuasum Nobis habemus
Litteras encyclicas
Populorum progressio habendas esse ut « Litteras
encyclicas Rerum novarum nostrae aetatis », humanitatis iter
collustrantes, unitatem adepturae.
9. Amor in veritate – caritas in veritate – magna est Ecclesiae
provocatio in ipso terrarum orbe qui ad globalizationem progreditur eaque
perfunditur. Nostra quidem aetate periculum est ne ad mutuam hominum re
complexionem non respondeat reciproca conscientiarum intellectuumque ethica
actio, ex qua oriri possit ut effectus vere humanus progressus. Solummodo per
caritatem, rationis fideique luce illuminatam, obtineri possunt proposita
profectus humaniorem habentia vim atque humanius operantia. Eo quod bona
copiaeque partiuntur, ex quibus germana progressio oritur, id non secum ferunt
technicus provectus tantum atque opportunitatis necessitudines, verum etiam
amoris vires, quae malum bono vincunt (cfr
Rom 12, 21) atque
conscientiarum libertatumque patefaciunt permutationes.
Ecclesia technica consilia haud praebet [10], cum sit « ab omni
Civitatum administrandarum parte longissime aliena » [11]. Complendam
missionem tamen habet ipsa veritatis, omni tempore et in omnibus rerum
adiunctis, ut societas ad hominis eiusque dignitatis et vocationis mensuram
obtineatur. Absque veritate in vitae empiristicas scepticasque opinationes
deciditur, quae ex praxi exsistere non valet, cuius non interest bona percipere
– interdum nec significationes – quibus ea est iudicanda dirigendaque. Hominis
fidelitas secum fert fidelitatem veritati, quae una est sponsio
libertatis (cfr
Io 8, 32) atque humanum omnibus ex partibus
progressum praestare potest.
Idcirco Ecclesia eandem requirit, indefesse nuntiat ipsamque ubicumque
manifestatur agnoscit. Ab hac veritatis missione Ecclesia cessare non potest.
Eius socialis doctrina peculiaris est huius nuntii pars: liberantiveritati ipsa
inservit. Ad veritatem expedita, undecumque manantem, socialis Ecclesiae
doctrina eam suscipit, in unitatem fragmenta redigit, in quibus eam ipsa saepe
reperit, eandemque in vitae experientia usque nova societatis hominum
populorumque temperat [12].
CAPUT PRIMUM
LITTERARUM ENCYCLICARUM
POPULORUM PROGRESSIO NUNTIUS
10. Litterarum encyclicarum
Populorum progressio iterata lectio, post plus ab
earundem editione quam quadraginta anni transierunt, postulat ut ipsius
caritatis veritatisque nuntio fideles maneamus, dum peculiaris ambitus Pauli VI
magisterii consideratur atque, latiore ratione, intra Ecclesiae socialis
doctrinae traditionem. Diversae quoque rationes sunt ponderandae, quibus hodie
secus atque illo tempore progressionis quaestio agitatur. Recta quidem
animadversio est fidei apostolicae Traditionis [13], patrimonii
antiqui novique, extra quod Litterae encyclicae
Populorum progressio si
versarentur, documentum essent sine radicibus progressionisque quaestiones in
sociologica tantum elementa reciderent.
11. Continuo post Concilium Oecumenicum Vaticanum II finitum evulgatae
sunt Litterae encyclicae
Populorum progressio. Ipsae Litterae primis
paragraphis intimam cum Concilio necessitudinem demonstrant [14].
Ioannes Paulus II, viginti post annis, Litteris encyclicis
Sollicitudo rei
socialis sua ex parte fructuosam illarum Litterarum cum Concilio
necessitudinem, potissimumque cum Constitutione pastorali
Gaudium et spes
confirmavit [15]. Nos quoque Concilii Vaticani II pondus super Pauli VI
Litteris encyclicis necnon universo subsequenti Summorum Pontificum sociali
magisterio memorare volumus. Quidquid ad fidei veritatem semper spectat altius
vestigavit Concilium, scilicet Ecclesiam, Deo inservientem, mundo, quod ad
amorem veritatemque attinet, inservire. Ex hoc ipso rerum prospectu initium sumpsit Paulus VI, ut duas praestabiles
veritates exhiberet. Alteram quod tota Ecclesia, tota sua natura actioneque,
cum nuntiat, celebrat et in caritate operatur, integrum hominis progressum
promovere contendit. Ad eam publicum officium pertinet, quod non in ope
ferenda vel institutione circumscribitur, sed omnes suas vires adhibet serviens
homini promovendo universalique fraternitati, cum libertatis regimine frui
potest. Haud paucis in casibus libertas haec interdictis persecutionibusque
impeditur aut imminuitur, cum publica Ecclesiae praesentia eiusdem solummodo
caritatis operibus circumscribitur. Altera adest veritas verum hominis
progressum ad totam personam eius in omnibus rationibus pertinere [16].
Dempta vitae aeternae exspectatione, hoc in mundo spiritu privatur humanus
progressus. Intra historiam conclusus, periculum adire potest ne ad opes
augendas tantummodo se tradat; humanitas sic despondet animum praestantiora bona
atque magna liberaliaque incepta appetendi, ad quae universalis caritas
impellit. Suis tantum viribus non progreditur homo, neque ei mere extrinsecus
datur progressus. Annorum decursu saepenumero hoc putatum est conditas
institutiones humanitati progressus ius suppeditare affatim posse. Proh dolor in
his institutionibus immodica fiducia est collocata, quasi optatum propositum per
se ipsae consequi possent. Institutiones revera solae non sufficiunt,
quandoquidem humanus omnibus ex partibus integer progressus imprimis est vocatio
quaedam ideoque liberam solidalemque responsalitatem secum fert, quam omnes
suscipere debent. Talis progressio praeterea personae transcendentem prospectum
requirit, Deo indiget: sine Eo progressus aut negatur aut hominis manibus
solummodo demandatur, qui in iactantiam se ipsum salvandi incidit, inhumanum
denique progressum provecturus. Ceterum cum Deo tantum occursus non sinit « in
altero semper alterum solummodo » [17] cernere, sed in eo divinam
imaginem agnoscere, dum sic alter reapse detegitur atque amor maturescit qui «
alterius hominis curatio » [18] fit.
12. Litterarum encyclicarum
Populorum progressio cum Concilio
Vaticano II vinculum non discidium quoddam importat inter Pauli VI sociale
magisterium et doctrinam eiusdem Decessorum Pontificum, cum Concilium in
constanti Ecclesiae vita hoc magisterium altius pervestigavit [19]. Hac
ratione quaedam Ecclesiae recentis doctrinae socialis abstractae partitiones
haud planum faciunt, quippe quae Pontificum doctrinae sociali alienas notiones
adhibeant. Non doctrinae socialis dantur duae series, scilicet una ante
Concilium, altera post Concilium expedita, quae inter se dissideant, sed una
doctrina, sibi constans atque item usque nova [20]. Aequum est
peculiaritates animadvertere quae unae alteraeve Litterae encyclicae, doctrinam
quam unus alterve Pontifex, secum ferunt, at semper ob oculos totius doctrinalis
corporis congruentia est habenda [21]. Congruentia minime in
ordine quodam conclusionem, at potius dynamicam recepto lumini fidelitatem
designat. Ecclesiae socialis doctrina immutabili luce novas quaestiones usque
collustrat, quae emergunt [22]. Id huius doctrinae « patrimonii » tum
constantem tum historicam servat naturam [23], quod suis
peculiaritatibus vitalem usque Ecclesiae Traditionem participat [24]. In
fundamento ipso, quod sive Apostoli sive Ecclesiae Patres tradiderunt, nititur
doctrina socialis, quod deinceps susceperunt pervestigaruntque eximii christiani
Doctores. Doctrina haec tandem ad Hominem novum revertitur, ad novissimum « Adam
in Spiritum vivificantem » (1 Cor 15, 45) qui est principium caritatis
quae « numquam excidit » (1 Cor 13, 8). Eandem testati sunt Sancti et
quotquot propter Christum Salvatorem vitam in iustitiae pacisque provincia
tradiderunt. In ea propheticum Summorum Pontificum officium Christi Ecclesiam
apostolica ratione moderandi itemque novas evangelizationis necessitates
percipiendi manifestatur. Has propter causas, Litterae encyclicae
Populorum progressio, spectabilem
Traditionis tenentes cursum, etiam nos hodie alloqui valent.
13. Praeter quam quod cum universa Ecclesiae sociali doctrina
nectuntur, eaedem Litterae encyclicae «
Populorum progressio » arte cum toto
Pauli VI magisterio coniunguntur, nominatimque cum sociali eiusdem
magisterio. Sociali quidem doctrina plurimum ipse praestitit: pondus enim
Evangelii confirmavit, quod societatis aedificandae gratia secundum libertatem
iustitiamque, in quodam prospectu perfecto historicoque alicuius humani cultus
qui amore imbuitur, praetermitti non potest. Paulus VI plane intellexit quo
pacto socialis quaestio universalis facta esset [25] ipseque
comprehendit quemadmodum coniunctionis impulsus atque christiana perfectio unius
familiae populorum, in communi fraternitate solidalis, reciprocarentur.
Progressionem secundum humanam christianamque rationem cardinem indicavit
praeceptorum socialium christianorum atque christianam caritatem sicut
praecipuam vim designavit ad progressum efficiendum. Cum cuperet ut Christi amor
liquido huius temporis homini manifestaretur, firmiter magni momenti ethicis
quaestionibus occurrit, minime culturalibus suae aetatis obsequens
infirmitatibus.
14. Per Litteras apostolicas
Octogesima adveniens, anno MCMLXXI
evulgatas, Paulus VI quaestionem tractavit rei politicae significationis et
periculi, quod utopisticas ideologicasque opinationes secum importabat, quae
ipsius ethicam humanamque qualitatem in discrimen ducerent. Argumenta haec sunt,
quae cum progressione arte copulantur. Proh dolor malae ideologiae continenter
augescunt. A technocratica ideologia, quae hodie maxime viget, ut caveretur
Paulus VI iam monuit [26], cum sibi periculi conscius esset cunctum
progressionis processum uni technicae arti committendi, cum hac ratione directio
adimeretur. Technica ars per se ipsa ambigua est. Si hodie hinc ad eidem totum
progressionis processum committendum inclinatur, illinc oriuntur inspiciunturque
ideologiae quae ipsam progressionis utilitatem in universum detrectant, quae,
detrimentum tantum allatura, funditus hominem aversari putatur. Sic non modo
depravata ratio iniquaque, qua interdum progressum dirigunt homines, verum etiam
ipsa scientifica inventa damnantur, quae, recte usurpata, omnibus incrementum
capiendi dant facultates. Cuiusdam mundi sine progressione opinatio diffidentiam
erga hominem Deumque demonstrat. Quapropter magnus est error humanas facultates
progressionis pravitates moderandi spernere aut immo ignorare hominem sua natura
ad « maius sui incrementum » esse proclivem. Cum absolute ad ideologicam
rationem putatur technicus progressus aut utopia fingitur alicuius humanitatis,
quae ad primigeniam naturae condicionem redeat, oppositae duae habentur
opinationes, quae progressum a morali iudicio ideoque a nostra responsalitate
disiungant.
15. Duo alia Pauli VI documenta cum sociali doctrina coniunguntur,
videlicet Litterae encyclicae
Humanae vitae, die XXV mensis Iulii anno
MCMLXVIII datae, atque Adhortatio apostolica
Evangelii nuntiandi, die
VIII mensis Decembris anno MCMLXXV evulgata, quae magni momenti sunt, ut
progressionis prorsus humana significatio describatur, quam Ecclesia proponit.
Quocirca aequum est scripta haec quoque legere cum Litteris encyclicis
Populorum progressio conferenda.
Litterae encyclicae
Humanae vitae coniunctivam genetivamque
sexualitatis naturam extollunt, quae sicut societatis fundamentum locant
coniuges, virum et feminam, dum se mutuo distinguentes itemque complentes
suscipiunt. De coniugibus ideo agitur vitae studentibus [27]. Haud de re
morali solummodo singulorum sermo fit: Litterae encyclicae «
Humanae vitae »
solida vincula designant, quae inter vitae ethicam et ethicam socialem
intercedunt, magistrale quoddam insinuantes argumentum, quod gradatim variis
in documentis auctum est, novissime in Ioannis Pauli II Litteris encyclicis
Evangelium vitae
[28]. Firmiter hanc vitae ethicae cum ethica
sociali coniunctionem exhibet Ecclesia, sibi prorsus conscia: « Nec firma habere
potest fundamenta illa societas quae – dum bona asserit qualia sunt personarum
dignitas, iustitia et pax – sibi obloquitur radicitus, cum diversissimas quidem
recipiat perferatque rationes humanam neglegendi ac violandi vitam, praesertim
infirmam et segregem » [29].
Adhortatio apostolica
Evangelii nuntiandi, sua fungens vice, artissime
cum progressione coniungitur. Eo quod « evangelizatio – scripsit Paulus VI –
plena non est, nisi ratio habetur mutuae appellationis, quae continenter
intercedit inter Evangelium et vitam concretam, personalem ac socialem hominis
» [30]. « Revera inter evangelizationem et promotionem humanam, seu
progressionem et liberationem, interveniunt intima vincula coniunctionis » [31]:
hac ductus conscientia, Paulus VI vinculum Christi nuntii cum personae in
societate provectione aperte ostendit. Christi caritatis testificatio per
iustitiae, pacis progressionisque opera pars quidem est evangelizationis,
quandoquidem Iesu Christo, qui nos diligit, cordi est totus homo. Praestanti hac
in doctrina disciplinae socialis Ecclesiae facies missionaria [32]
tamquam essentialis pars evangelizationis nititur [33]. Ecclesiae
doctrina socialis nuntiatio est et fidei testificatio. Ad eandem consequendam
institutionis instrumentum locusque est necessarius.
16. In Litteris encyclicis
Populorum progressio Paulus VI
imprimis nobis demonstrare voluit progressionem sua scaturigine essentiaque
quandam esse vocationem: « Ex divino consilio, quilibet homo ad sui
ipsius profectum promovendum natus est, cum cuiusvis hominis vita ad munus
aliquod a Deo destinetur » [34]. Hoc quidem ipsum id comprobat quod in
progressionis quaestionibus agit Ecclesia. Si technicae rationes in hominis vita
considerarentur ac minime sane commune cum ceteris fratribus eiusdem in historia
iter neque designata eiusdem itineris meta conspicerentur, non haberet Ecclesia
ius hac loquendi de re. Paulus VI, perinde ac olim Leo XIII in Litteris
encyclicis Rerum novarum [35], sibi erat conscius se suas partes
tueri, cum Evangelii in quaestiones suae aetatis sociales lumen effunderet [36].
Cum quis progressionem vocationem appellat, ille agnoscere vult hinc
eandem ex transcendenti quadam postulatione oriri atque illinc non habere ipsam
facultatem sui ipsius ultimam significationem praebendi. Non sine causa «
vocationis » verbum in altero etiam loco est adhibitum, ubi dicitur: « Vera
igitur humanitatis species non est nisi ea quae ad summum Deum intendit, dum
munus agnoscitur ad quod sumus vocati et quo vera vitae humanae forma praebetur
» [37]. Argumentum hoc progressionis est Litterarum encyclicarum
Populorum progressio cardo et universas Pauli VI cogitationes de libertate,
de veritate et in progressu de caritate comprobat. Praecipua etiam est ratio,
qua Litterae encyclicae illae nostrae aetati accommodantur.
17. Vocatio postulatio est quaedam, quae liberam consciamque
responsionem requirit. Humana integraque progressio libertatem personae
populorumque responsalem complectitur: nulla quidem structura hanc
progressionem praestare potest, extra supraque humanam responsalitatem. « Quidam
magnificis sed dolosis eorum pollicitationibus vehementer inescantur, qui se
veluti alteros Messias iactant » [38]. Eorum consilia in denegata
significatione progressionis transcendenti nituntur, cum prorsus ii confidant
omnia sibi commodari. Fallax haec confidentia fit infirmitas, quandoquidem
hominis servitutem efficit, qui progressionis fit instrumentum, dum suscipiendae
cuiusdam vocationis humilitas vera fit autonomia, quoniam personam liberam
reddit. Nulla fuit Paulo VI dubitatio quin progressioni impedimenta
condicionesque obessent, sed hoc etiam pro explorato habebat: « Unusquisque,
quantumcumque apud eum valent externae sollicitationes, sortis suae prosperae
vel infelicis praecipuus artifex exstat » [39]. Libertas haec ob oculos
positum provectum respicit ac simul ad tardi progressus condiciones attinet,
quae non casu atque quandam propter historiae necessitatem oriuntur, sed ex
humana responsalitate pendent. Quapropter « fame laborantes populi hodie
divitiis praepollentes populos miserabili quadam voce compellant » [40].
Haec per verba homines liberi appellant, scilicet invocant, homines liberos ad
responsalitatem communiter sumendam. Paulus VI plane intellexit structurarum
oeconomicarum institutionumque pondus, sed ipse pariter earum naturam
instrumentorum humanae libertatis liquido comprehendit. Solummodo si liber est,
progressus integre humanus adest; solummodo regimine vigente responsalis
libertatis, progressus aequabiliter augescere potest.
18. Praeter quam quod libertatem postulat, humana integraque progressio, ut
vocatio, prae se fert ut veritas servetur. Ad progressum homines compellit
vocatio « ut magis operentur, discant, possideant, ut ideo pluris valeant » [41].
Sed hinc quaestio oritur: quid sibi vult « pluris valere »? Ad rogationem Paulus
VI respondet, praecipuam notam ostendens « verae progressionis »: ipsa « integra
sit oportet: scilicet cuiuslibet hominis ac totius hominis profectui consulere
debet » [42]. Concertatione exstante hominis variarum opinationum, quae
in hodierna magis quam Pauli VI societate proponuntur, christianum iudicium
peculiariter absolutum humanae personae bonum eiusque progressionis
significationem confirmat probatque. Christiana ad profectum vocatio
provectionem, in omnium hominum totiusque hominis beneficium vertendam, adiuvat.
Scripsit Paulus VI: « Magni aestimandus est homo, quivis homo, quaevis hominum
congregatio, atque etiam universa hominum societas » [43]. Christiana
fides progressioni consulit, privilegiis facultatibusve dominii neglectis atque
etiam christianorum meritis posthabitis, quae tamen adfuerunt et hodie etiam una
cum naturalibus finibus adsunt [44], in Christo tantum innitens, Cui
omnes verae ad progressionem integram hominis vocationes sunt referendae.
Evangelium praecipua est pars progressionis, quoniam in ea Christus « in
ipsa revelatione mysterii Patris eiusque amoris, hominem ipsi homini plene
manifestat » [45]. A Domino suo instituta, Ecclesia temporis signa
scrutatur eademque interpretatur atque mundo ministrat « quod uni sibi est
proprium, hoc est, universalem sive hominis sive rerum humanarum conspectum » [46].
Quandoquidem maximum illud « sic » homini enuntiat Deus [47], facere non
potest homo quin se divinae vocationi aperiat, suam provectionem procuraturus.
Progressionis veritas in eius integritate ponitur: si non totum hominem ac
quemque hominem complectitur, progressio non vera est progressio. Hoc est quod
Litterae encyclicae
Populorum progressio potissimum enuntiant, quod hodie
semperque viget. Integra hominis in naturali statu progressio, responsio
scilicet Deo creatori vocanti [48], flagitat ut vera fit in « quendam
humanismum, uti vocant, qui eius naturam transcendit, eique maximam vitae
plenitudinem confert; ad quam, veluti ad supremum suum finem, profectus hominis
spectat » [49]. Ad hanc progressionem christiana vocatio sive naturalem
sive supernaturalem statum respicit; qua de causa « cum Deus obscuratur,
potestas nostra naturalem ordinem agnoscendi, propositum ac “bonum” evanescere
incipiunt » [50].
19. Progressionis tandem prospectus, tamquam vocatio principatum
caritatis secum fert. Paulus VI in Litteris encyclicis
Populorum
progressio perspexit exigui progressus causas praecipue ad materialem
ordinem non attinere. Suadet ipse nos ut in aliis hominis rationibus easdem
requiramus: in voluntate primum, quae saepenumero solidarietatis officia
neglegit; in cogitationibus post, quae haud semper voluntatem recte dirigere
valent. Quocirca in progressu persequendo opus est adsint « viri sapientes, ad
cogitandum acuti, qui ad novum humanismum investigandum se conferant, vi cuius
nostrae aetatis homines, praestantissima bona amoris, amicitiae, precationis et
contemplationis in se recipientes, se ipsos quasi invenire possint » [51].
Sed haud est satis. Exiguus progressus graviorem causam habet quam deficientem
cogitationem, « resolutis fraternae necessitudinis vinculis cum inter homines
tum inter populos » [52]. Num hanc fraternitatem per se ipsi homines
invenire possunt? Societas magis usque universaliter conglobata nos proximos
efficit, sed nos non reddit fratres. Ratio una aequalitatem inter homines
percipere atque civilem inter eos convictum statuere potest, sed fraternitatem
condere nequit. Initium ex transcendenti Dei Patris vocatione haec sumit, qui
primus nos dilexit explanavitque suum per Filium quid esset fraterna caritas. A
Paulo VI, hominis progressionis varios ordines exhibente, fide memorata, sublime
effertur « coniunctio in caritate Christi, qui nos advocat, ut non secus atque
filii vitam Dei viventis, omnium hominum Patris, participemus » [53].
20. Hic rerum prospectus, quem Litterae encyclicae
Populorum progressio
patefecerunt, praecipuus manet, ut munus nostrum progressionis populorum causa
amplificetur dirigaturque. Litterae encyclicae praeterea hae in populorum
progressione reformationum necessitatem subinde extollunt [54]
atque postulant ut pro gravibus quaestionibus iniquitatis in populorum
progressione animose prompteque agatur. Hanc quidem festinationem requirit
etiam caritas in veritate. Christi est caritas quae nos impellit: «
Caritas Christi urget nos » (2 Cor 5, 14). Necessitas non modo in
rebus ponitur, non modo ex urgentibus eventibus quaestionibusque oritur, verum
etiam ex rei magnitudine et sorte ut vera efficiatur fraternitas: huius
propositi pondus est tale, ut nostra requiratur alacritas ad id funditus
intellegendum itemque ad nos re « cordeque » expediendos, ut hodierni oeconomici
socialesque processus in perhumanos effectus evolvantur.
CAPUT SECUNDUM
DE HUMANA NOSTRAE AETATIS
PROGRESSIONE
21. Paulus VI visionem progressionis recte contextam mente
amplectebatur. Per vocem « progressio » significare intendebat propositum
populos liberandi praesertim a fame, a miseria, a morbis regionalibus et a
litterarum ignorantia. Sub prospectu oeconomico, hoc ostendebat actuosam eorum
participationem et quidem in condicionibus aequalitatis processus oeconomici
internationalis; sub prospectu sociali, eorum evolutionem erga excultas et
solidales societates; sub prospectu politico, consolidationem regiminum
democraticorum ita ut libertas et pax confirmari possent. Tot post annos, dum
mente sollicita volutamus progressus et prospectus discriminum huius aetatis,
percontatio nobis proponitur: quonam in gradu exspectationes Pauli VI
expletae sint secundum exemplum progressionis his novissimis decenniis
adhibitum. Idcirco agnoscimus Ecclesiae sollicitudines inniti capacitate hominis
tantum technologiae dediti sibi proponendi reales fines et congruenter semper
adhibendi instrumenta quae in promptu habere poterat. Proventus utilis est
dummodo, velut instrumentum, vergat ad finem qui quendam offerat illi sensum
quoad modum sive proventum edendi sive eum adhibendi. Cuius finis exclusivus, si
non recte editur et fit excluso communi bono uti extremo fine, incidit in
periculum divitias destruendi et paupertatem fovendi. Progressio oeconomica, a
Paulo VI praeoptata, ita fieri debebat ut verum produceret incrementum, cum
omnibus communicandum ac reapse sustinendum. Haud dubie progressio fuit et esse
pergit positivum elementum quod a miseria eripuit innumerabilem hominum
multitudinem, et novissimo tempore pluribus nationibus facultatem tribuit sese
transformandi in efficaces operatores rei politicae internationalis. Attamen
agnoscendum est eandem oeconomicam progressionem gravatam esse et gravari
pergere distortionibus et drammaticis difficultatibus, quae immo emergunt
ob hodiernam discriminis condicionem. Quod quidem absque dilatione nos cogit ad
ea seligenda quae magis magisque respiciunt ipsam arcanam sortem hominis, qui
ceterum propriam naturam praetermittere nequit. Technicae vires in campo,
mundiales intercommunicationes, exitiales effectus in oeconomiam realem
actuositatis nummariae haud recte adhibitae et insuper theoreticae, frequentes
commeatus migrantium saepe tantummodo incitati ac deinde non aeque administrati,
immodicus opum terrenarum usus hodie nos compellunt ad cogitandum de mediis
necessariis ad solvendas difficultates non solum novas in relatione ad eas quas
Summus Pontifex Paulus VI oppetivit, verum etiam ad eas quae extremum implicant
effectum pro hodierna et futura hominum utilitate. Aspectus discriminis eiusque
solutionum, necnon novae futurae possibilis progressionis, iugiter sunt in dies
interconexi, mutuo intricantur, nova postulant temptamina unitariae
comprehensionis atque novam synthesim humanisticam. Complexio et gravitas
hodiernae condicionis oeconomicae iure meritoque nos urgent; attamen cum
realismo, fiducia et spe assumamus oportet novam officii conscientiam, ad quam
nos vocat prospectus gentium quae indigent profunda renovatione culturali et
reinventione valorum fundamentalium, super quos felicior posteritas erigi
possit. Discrimen constringit nos ad novum excogitandum propositum itineris nostri, ad
novas regulas nobis edendas et novas operis formas reperiendas, ad experientias
positivas intuendas et negativas respuendas. Discrimen huiusmodi ita vertitur in
occasionem discernendi et nova sibi proponendi. Hac quidem clavi, fidenti
potius quam tolerata, hodierni temporis difficultates sunt obeundae.
22. In praesens prospectus progressionis multicentricus exstat.
Operatores et causae sive deminutionis sive progressionis multiplices sunt,
culpae et merita inter se differunt. Hoc quidem elementum stimulus esse debet ad
liberationem obtinendam ab ideologiis quae saepe quodam artificio simplicem
reddunt rerum condicionem; et inducere ad inquirendam obiectivo sensu humanam
quaestionum densitatem. Punctum definiens limites inter Nationes divites et
pauperes non est aliquid plani uti occurrebat tempore Litterarum encyclicarum
Populorum progressio, secundum ea quae iam docuerat Ioannes Paulus II
[55].
Divitiae internationales omnimode increscunt, attamen dissimilitudines augescunt.
In divitibus Nationibus novi ordines sociales extenuantur et nova paupertatis
genera oriuntur. Apud egentiores areas nonnullae classes fruuntur quadam specie
sumptuosi et immoderati superprogressus, qui improbanda ratione adversatur
permanenti infrahumanae egestatis condicioni. Prosequuntur « indignae atque
invidiosae inaequalitates » [56]. Corruptio et illegalitas vigent pro
dolor sive in modo quo se gerunt homines oeconomici et politici Nationum
divitum, veterum ac recentium, sive in ipsis Nationibus egentibus. Magnae
fabriles sunt societates transnationales et coetus quoque productionis localis
qui interdum non verentur humana opificum iura. Subsidia internationalia saepe
detracta sunt a proprio scopo, quod debetur irresponsalitatibus quae latent sub
catena hominum sive donantium sive consumentium. Etiam inter immateriales vel
culturales causas progressionis et exiguae progressionis reperire possumus
eandem responsalitatis gradationem. Sunt enim nimiae formae tuendi cognitionem
ex parte Nationum divitum per nimis severam iuris proprietatis intellectualis
applicationem, praesertim in ambitu sanitatis. Eodem tempore, quibusdam in
Nationibus egentibus culturalia perstant exempla et regulae sociales de modo se
gerendi quae progressionis processum retardant.
23. Plurimae orbis areae hodie, quamvis incerto et haud congruenti
modo, ceperunt incrementa, et cooptatae sunt inter potentiores civitates, quarum
est munera magni ponderis in futuro exsequi. Nihilominus proferendum est in
lucem progressionem tantummodo sub prospectu oeconomico et technologico non
sufficere. Progressio praeprimis vera sit oportet et solida. Liberatio ab
oeconomico retrogressu, quod elementum in se est positivum, complexam
quaestionem de hominis promotione non solvit, nec pro Nationibus primas partes
agentibus his in provectionibus, nec pro Nationibus oeconomice iam progressis,
nec pro iis adhuc egestate afflictis, quae pati possunt non tantum ob vetustas
formas abusus, verum etiam ob negativos effectus, manantes ex incremento quod
distortione et aequilibrii turbatione signatur.
Post ruinam oeconomicorum et politicorum ordinum apud Nationes communistas
Europae Orientalis, et post conclusionem « consociationum inter se oppositarum
», necessarium fuisset progressionem summatim retractare. Quod quidem
postulaverat Ioannes Paulus II, qui anno MCMLXXXVII docuerat exsistentiam harum
« consociationum » esse unam ex praecipuis causis huius exiguae progressionis [57],
quatenus res politica opes ex oeconomia et cultura subtrahebat, et ideologia
coërcebat libertatem. Anno MCMXCI, post eventus anni MCMLXXXIX, ipse quoque
flagitavit ut, superatis « oppositionibus », sequeretur novum globale progressus
propositum, non tantum in iis Nationibus, sed etiam in Occidente et in iis mundi
regionibus quae paulatim progrediebantur [58]. Quod tamen partim tantum
contigit et pergit esse vera obligatio, cui satisfacere necesse est, ceterum
illas adhibendo optiones quae hodiernas quaestiones oeconomicas superare
valeant.
24. Mundus, qui ante oculos Pauli VI obversabatur, licet processus
socializationis iam provectus esset ita ut ipse agere posset de quaestione
sociali ad totum orbem attinente, adhuc minus compactus ostendebatur quam
processus mundi hodierni. Actio oeconomica et functio politica explicabantur
plerumque in eodem spatii ambitu et ideo sibimet mutuo committere poterant. Opus
ad bona gignenda efficiebatur magnam partem intra confines nationales et
nummariae collocationes intra angustos limites circumferebantur potius in
exteris nationibus, ita ut normae politicae plurium Civitatum possent adhuc
determinare prioritates oeconomiae, et, quodam modo, viam dirigere instrumentis,
quae tunc temporis praesto erant. Hanc ob causam Litterae encyclicae
Populorum progressio centrale munus, quamvis non unicum, « publicis
auctoritatibus » tribuebant [59].
Aetate nostra, Civitas versatur in condicione limitationes oppetendi, quas
eius dominatui interponit novus contextus oeconomicus-commercialis et nummarius
internationalis, qui distinguitur quoque increbrescente mobilitate capitalium
nummariorum atque instrumentorum materialium et immaterialium productionis. Hic
novus contextus politicam Civitatum potestatem mutavit.
Adhibita quoque hodie admonitione quae nobis provenit ex hodierna angustia
oeconomica, cuius vi publicae potestates Civitatis immediate promptas se
praebent ad emendandos errores et disfunctiones, verior videtur esse innovata
existimatio muneris et potestatis earum, quae iterum sapienter considerandae
sunt et aestimandae, ita ut possint, per novas quoque methodos exercitii,
provocationibus occurrere hodiernae aetatis. Per munus publicarum potestatum
meliore ratione perpensum, praesentire licet novos illos corroborari modos
participandi rem politicam nationalem et internationalem quae peraguntur per
actionem Institutionum in civili societate operantium; ad hunc sensum quod
attinet, optandum est ut attentio et participatio rei publicae ex parte
civium validiore augeantur animo.
25. Sub sociali aspectu, formae protectionis et providentiae, quae
tempore Pauli VI pluribus in Nationibus iam vigebant, cum labore nituntur et
maiore labore nitentur in futuro ad assequendos suos effectus verae iustitiae
socialis intra summam virium penitus mutatam. Mercatus, qui nunc globalis
efficitur, in primis promovit, ex parte quarundam Nationum divitum,
inquisitionem arearum in quas amoveri possent productiones minoris impendii ut
pretia plurium bonorum reduceret, capacitatem augeret acquirendi, et ideo
amplificaret gradum progrediendi, destinatum ad maiora insumpta in utilitatem
proprii mercatus interni. Quapropter, mercatus novos certandi modos excitavit
inter Civitates ut traheret centra productiva societatum exterarum, per varia
instrumenta, ex quibus recensentur propitium aerarium et deregulatio provinciae
laboris. Hi processus implicaverunt deminutionem retium tutelae socialis
potius quam inquisitionem maiorum utilitatum contentionis in mercatu globali, et
quidem gravi cum periculo iurium opificum, iurium fundamentalium hominis, necnon
peractae solidarietatis in translaticiis modis Status socialis. Rationes
securitatis socialis amittere possunt capacitatem proprium munus sustinendi,
sive in Nationibus progredientibus, sive in iis vetere progressu signatis,
necnon in Nationibus egentibus. Hic enim politicae rationis pecuniariae, cum
detractionibus expensae socialis, saepe quoque promotis a Societatibus nummariis
internationalibus, cives incapaces reddere possunt prae antiquis et novis
periculis; haec incapacitas augetur ob privatam efficacem tutelam ex parte
societatum operariorum. Sociales simul et oeconomicae mutationes tales sunt ut
consilia syndicalia maiores patiantur angustias ad exsequendum proprium
munus procurandi utilitates opificum, quoniam gubernia quoque, oeconomicae
commoditatis causa, saepe coartant libertates syndicales vel capacitatem
mercatoriam ipsorum syndicatuum. Retia traditae solidarietatis ita maiora in
dies impedimenta superanda reperiunt. Adhortatio doctrinae socialis Ecclesiae,
inde a Litteris encyclicis Rerum novarum [60], ad vitam ferendam
societatibus opificum pro tutela propriorum iurium, hodie vel maiore honore est
amplectenda quam heri, ut in primis prompta et longe praevidens responsio detur
ad urgentiam instaurandi novatas synergias sive in internationali sive in locali
ambitu.
Mobilitas operaria, diffusae deregulationi sociata, eventus exstitit
magni ponderis, haud destitutus a positivis aspectibus quatenus capax fit
promovendi productionem novarum divitiarum et permutationem inter diversas
culturas. Attamen, cum haesitatio de condicionibus operis, quae oritur ex
processibus mobilitatis et ex deregulatione, efficitur endemica, generantur
formae psychologicae mutabilitatis, difficultatis ad proprias vias exstruendas
aptas ad vitam, addita quoque ea quae duxit ad matrimonium. Unde sequitur
effectus infrahumanarum condicionum, praeter virium socialium dissipationem. Si
respicimus ad ea quae apud veterem societatem industrialem eveniebant, hodie
operis paucitas novas affert formas subaestimationis oeconomicae, et praesens
discrimen rerum condicionem in peius mutari potest. Remotio ab opere diu
protracta aut diutina servitus publicorum privatorumve subsidiorum frangunt
libertatem et creativitatem personae necnon eius necessitudines familiares et
sociales, et quidem cum acerbis tribulationibus in psychologico et spiritali
ambitu. Optamus ut omnes, maxime gubernatores qui dant operam ad novatam
tribuendam imaginem dispositionibus oeconomicis et socialibus mundi, memoria
teneant primarium valorem capitalem tuendum et existimandum hominem esse integre sumptum: « Homo
enim totius vitae oeconomicae-socialis auctor, centrum et finis est » [61].
26. Quod attinet ad rem culturalem, si respicitur aetas Pauli VI,
evidentior fit etiam dissimilitudo. Tunc temporis culturae bene
circumscribebantur ac facilius sese eripere poterant a conatibus culturam
conformandi. Hodie modi reciprocae actionis inter culturas notabiliter
increscunt, ansam praebentes ad novas formas colloquii interculturalis,
colloquii quod, ut sit efficax, incipiendum est ab intima conscientia specificae
identitatis varios apud sermocinantes. Minime tamen neglegendum quod auctum
commercium permutationum culturalium duplici hodie favet periculo. Advertitur in
primis eclectismus culturalis qui saepe assumitur absque critico iudicio:
culturae solummodo sociantur et habentur uti aequales quoad substantiam et inter
se permutabiles. Quod quidem ansam praebet ad relativismum qui vero colloquio
interculturali non favet; ad rem socialem quod spectat, relativismus culturalis
curat ut areae culturales se consocient vel convivant, sed seiunctim, absque
colloquio authentico et ideo absque vera integratione. Deinde, adest periculum
adversum, quod constat deminutione culturali et confirmatione modi se
gerendi et vivendi. Ita amittitur altior culturae sensus apud diversas Nationes
et sensus traditionum variorum populorum, in quibus « persona temperatur iuxta
essentiales interrogationes de propria exsistentia » [62]. Eclectismus
et deminutio culturalis confluunt in culturam seiungendam ab humana natura.
Itaque, culturae propriam dimensionem reperire iam nesciunt in natura quae eas
praetergreditur [63], ac denique redigunt hominem ad aliquid tantum
culturale. Quoties hoc accidit, humanum genus in nova servitutis et machinationis pericula
incidit.
27. Pluribus in egenis Nationibus remanet et periculum est ne augeatur extrema vitae
insecuritas, quae provenit ex alimoniae egestate: fames absumit adhuc
innumeras victimas apud tot homines Lazaro similes, quibus negatur facultas
discumbendi ad mensam divitis epulonis, uti Paulus VI optaverat [64].
Pascere esurientes (cfr Mt 25, 35.37.42) ethicum est mandatum ad
Ecclesiam universam, quod congruit cum hortationibus ad coniunctam et
communicatam vitam eius Conditoris, Domini Iesu. Praeterea, exstinctio famis in
mundo in aetate globalizationis vertitur in postulatum persequendum ad tuendam
pacem et totius orbis firmitatem. Fames non subicitur solum inopiae materiali,
verum etiam penuriae opum socialium, quas inter potissima est ea quae ad
institutionalem naturam pertinet. Deest nempe dispositio quaedam institutionum
oeconomicarum quae possit sive ad cibum et aquam reddere tutum accessum,
legitimum et congruentem in sensu nutritorio; sive occurrere necessitatibus quae
cohaerent cum requisitis primariis et cum periculis ad veram et propriam crisim
alimentariam attinentibus, allatis ob naturae causas vel ob nullum conscientiae
sensum rei politicae nationalis et internationalis. Quaestio respiciens
defectionem alimentariam proponenda est sub diutino prospectu, ita ut
excludantur causae structurales a quibus excitatur et promoveatur progressio
agraria Nationum egentiorum per collocatas pecunias in infrastructuris
ruralibus, in instrumentis irrigationis, in translationibus, in ordinatione
mercatuum, in compositione et diffusione idoneae artis technicae agrariae, quo
melius adhibeantur facultates humanae, naturales et sociales-oeconomicae magis
perviae in ambitu locali, ita ut secure sustineri possint etiam ad longum
temporis spatium. Omnia haec sunt peragenda participes reddendo communitates
locales in iure eligendi et statuendi ea quae referuntur ad usum agri colendi.
Sub hoc prospectu, iuvare potest ut novi confines habeantur uti rectus usus
technicae artis agrariae sive traditae sive innovatae, ratione tamen habita ut
eae, post aequam inspectionem, dignoscantur tamquam opportunae, observantes
naturam et intentae ad populos maiore egestate afflictos. Eodem tempore, minime
neglegenda est quaestio quae respicit aequam agrariam reformationem in
Nationibus progredientibus. Ius enim ad nutrimentum, sicut ad aquam, amplectitur
munus magni ponderis ad assequenda alia iura, initium in primis sumendo a
primario vitae iure. Quamobrem necesse est ut maturescat conscientia solidalis,
iuxta quam et alimonia et accessus ad aquam habeantur tamquam universalia
omnium hominum iura, omni adempta distinctione et discriminatione [65]. Magni insuper interest ut luculenter notetur quomodo
via solidalis ad progressum Nationum pauperum constituere valeat inceptum
solvendi vigentem crisim globalem, prout politici viri et curatores
Institutionum internationalium hoc novissimo tempore perceperunt. Si, per
proposita expensarum sub luce solidarietatis, sustentantur Nationes oeconomice
egentes, ut ipsimet sibi provideant ad subveniendum exigentiis mercium
fruendarum et progressui civium, non tantum dari potest authenticum incrementum
oeconomicum, verum etiam concurri ad fovendas fecundas vires Nationum divitum
quae in periculo versantur ne crisi implicentur.
28. Inter evidentiores prospectus hodiernae progressionis praecipuum
locum obtinet argumentum de vita tuenda, quod minime seiungi potest a
quaestionibus quae populorum progressionem respiciunt. Agitur de aspectu quodam,
qui his novissimis annis maiore in dies pondere ditatur, compellens nos ad
ampliandas paupertatis notiones [66] et exiguae progressionis easque
adnectendas cum admissione vitae, maxime ubi diversimode ea impeditur.
Non tantum condicio paupertatis adhuc affert in multis regionibus altum
gradum infantium mortalitatis, sed in variis terrarum partibus ad rem deducuntur
usus demographicae moderationis ex parte publicarum auctoritatum, quae saepe
pervulgant anticonceptionem atque abortum quoque imponere non dubitant. Apud
Nationes oeconomice magis progressas legislationes adversus vitam longe
diffunduntur, et huiusmodi mores ac praxim condicioni subiciunt, conferentes ad
antinatalem ideologiam diffundendam, quam crebro transmittere curant aliis
Civitatibus proinde quasi esset processus culturalis.
Quaedam insuper Institutiones non gubernativae actuose operantur pro
diffusione abortus et aliquando operam dant ut Nationes egenae utantur
sterilizatione, in mulieribus quoque huius rei inconsciis. Datur praeterea
comprobata suspicio, quod interdum ipsa progressionis subsidia socientur cum
formis politicis sanitariis, quae in re vim implicant obligandi severam natalium
moderationem. Formidolosae sunt quoque sive leges quae praevident euthanasiam
sive instantiae motuum nationalium et internationalium, qui iuridicam vindicant
eius approbationem.
Accessus ad vitam constituit centrum verae progressionis. Cum societas
quaedam iter aperit ad negationem et suppressionem vitae, eo pervenit ut ducatur
ad non inveniendas rationes nec vigorem necessarium ad operandum in veram
hominis utilitatem. Si amittitur personalis et socialis sensus novam vitam admittendi, aliae etiam
formae admissionis ad vitam socialem idoneae exarescunt [67]. Admissio
vitae morales roborat vires et dat facultatem mutuum adiutorium tradendi. Si
populi divites vitam tuendam curant, facilius intellegere valent necessitates
populorum egentium, impedire ne adhibeantur ingentes nummariae et intellectuales
opes, destinatae ad explenda desideria proprii tantum commodi apud proprios
cives, necnon promovere econtra actiones moraliter virtuosas, sano solidalique
proventui prospicientes, secundum observantiam fundamentalis iuris omnium
populorum et hominum ad vitam.
29. Alius quidem modus attinet ad vitam hodiernam, qui artissime nectitur cum
progressu: negatio scilicet iuris ad libertatem religiosam. Loqui volumus
non tantum de controversiis ac contentionibus quae adhuc in terrarum orbe
geruntur religiosas ob rationes, quamquam interdum ratio religiosa nonnisi est
simulatio quaedam rationum alterius indolis, sicut sitis dominatus et
divitiarum. Reapse, hodie saepe occisiones patrantur sacro Dei nomine, uti
pluries ac propalam a Decessore Nostro Ioanne Paulo II et a Nobismet Ipsis
edictum est improbatumque [68]. Actus violentiae coërcent authenticum
progressum et impediunt ne populi promoveantur ad maiorem socialem-oeconomicam
et spiritalem prosperitatem. Quod quidem refertur praesertim ad terroris
regimen, fundamentalismo imbutum [69], quod dolorem, vastationem et
mortem gignit, colloquium praecludit inter Nationes necnon ingentes depellit
opes ab earum usu pacifico et civili. Attamen addendum est quod, ultra fanaticum
furorem religiosum, qui in quibusdam adiunctis reprimit exercitium iuris ad
libertatem religionis, praestituta quoque promotio indifferentiae religiosae vel
atheismi practici ex parte plurium Nationum obsistit exigentiis progressionis
populorum, spiritales et humanas opes subtrahens illis. Deus quidem sponsor
est veri humani progressus, quatenus, in homine, ad eius imaginem creato,
constituit quoque transcendentem dignitatem eiusque nutrit constitutivam
voluntatem « amplius progrediendi ». Homo non est atomus in casuali universo
deperdita [70], sed est creatura Dei, cui ipse infundere voluit animam
immortalem, quamque ab aeterno dilexit. Si homo tantummodo fructus esset
casualitatis vel necessitatis, aut si aspirationes reducere deberet ad angustum
ambitum ubi vitam gerit, si omnia tantum historia et cultura circumscriberentur,
et natura hominis non vergeret ad transcendentiam vitae supernaturalis, tunc
tractari posset de incremento vel evolutione, non vero de progressione. Cum
Civitas promovet, docet vel immo formas iniungit atheismi practici, suis civibus
moralem et spiritalem fortitudinem subtrahit, quae necessaria est ad operandum
pro integra hominum progressione, et impedit quominus ipsi novatis viribus
procedant in proprio munere ad uberiorem responsionem divino amori reddendam [71].
Accidit quoque ut Nationes oeconomice progressae aut illae progredientes ad
Nationes pauperes, in contextu qui respicit necessitudines culturales,
commerciales et politicas, transmittant hanc coërcitivam visionem de persona
eiusque destinatione. Ecce damnum quod « nimia progressio » [72] affert
germanae progressioni, quotiens « manco progressu morali » afficitur [73].
30. Hac in re, argumentum circa integram humanam progressionem adhuc
implicatiorem sensum accipit: conexus inter innumera elementa postulat ut
adhibeatur cura ad operandum inter diversos gradus scientiae humanae
quatenus attinet ad promotionem veri progressus populorum. Crebro dicitur
progressio vel huiusmodi consilia socialia-oeconomica requirere tantummodo ut ad
rem deducantur uti fructus communis actionis. Haec tamen actio communis recte
temperetur oportet, quoniam « quaevis actio socialis aliqua doctrina
obstringitur » [74]. Perpensa quaestionis amplitudine, perspicuum est ut
variae disciplinae teneantur sociatam actionem arripere per compositam
congruentiam interdisciplinarem. Caritas scientiam non excludit, secus enim requirit, promovet et stimulat eam ab
intus. Scientia numquam est opus solummodo intellegentiae. Redigi sane potest ad
ratiocinium et experimentum; sed si agitur de scientia quae ducere possit
hominem ad lumen primorum principiorum et extremorum finium, tunc « sale »
caritatis « condiatur » oportet. Operatio sine scientia caeca est, et scientia
sine amore sterilis est. « Qui enim germano ducitur amore quam qui maxime
intendit sui aciem ingenii ad miseriarum causas detegendas inveniendosque modos,
quibus eas oppugnet ac fortiter evincat » [75]. Si conferuntur ea quae
prae oculis habemus, caritas in veritate requirit praesertim facultatem
cognoscendi et intellegendi, sub conscientia et observantia specificae
competentiae cuiusque gradus cognitionis. Caritas non est posterius additamentum
tamquam si esset appendix post operam iam expletam variarum disciplinarum, sed
cum iis inde ab exordiis dialogum instituit. Exigentiae amoris non obsistunt
exigentiis rationis. Scientia humana insufficiens est et scientiarum
conclusiones per se ipsae viam ostendere non poterunt ad integrum hominis
progressum. Necesse est iugiter longius progredi: hoc postulat caritas in
veritate [76]. Sed ultra procedere minime vult dicere conclusiones
rationis neglegi nec adversari eius effectibus. Non datur intellegentia ac
deinde amor: revera amor est dives in intellegentia et intellegentia plena
est amoris.
31. Quod significat morales aestimationes et scientificam
inquisitionem coniunctim crescere debere, et caritatem veluti in concinno et
interdisciplinari complexu, unitate et distinctione constituto, eas stimulare. «
Magni deinde momenti rationem prae se fert doctrina socialis quae ad omnes
simul iunctas disciplinas pertinet » [77], quae sub hoc prospectu
munus extraordinariae efficaciae exsequi potest. Ipsa concedit ut fides, theologia, metaphysica et scientiae locum proprium
inveniant in cooperatione ad hominis servitium. Hic praesertim doctrina socialis
Ecclesiae ad rem deducit suam sapientialem dimensionem. Paulus VI inter causas
exiguae progressionis perspicue perceperat deesse sapientiam, meditationem,
cogitationem, unde fieri posset quoddam compendium directivum [78], ad
quod requiritur ut « universae rerum oeconomicarum, socialium, spiritalium atque
doctrinarum facies sint dilucide perspectae » [79]. Nimia divisio
scientiarum [80], praeclusio humanarum scientiarum ad metaphysicam
[81],
difficultates colloquendi inter scientias et theologiam detrimentum afferunt non
solum progressioni scientiae, verum etiam progressioni populorum, quod cum
evenit, obstruitur visio totius boni hominis sub diversis rationibus quibus
insignitur. « Amplitudo conceptus nostri circa rationem et circa eiusdem usum »
[82]
necessaria habetur ut omnes termini quaestionis, qui attinent ad progressionem
et ad solutionem problematum socialium-oeconomicorum, congruenter perpendi
possint.
32. Ingentes novitates, quas conspectus progressionis populorum hodie proponit,
pluribus in adiunctis iniungunt exigentias novarum solutionum. Quae
coniunctim inquirendae sunt dummodo propriae observentur leges cuiusque
realitatis et quidem sub lumine integrae visionis hominis, quae varios exprimat
aspectus humanae personae, perspectae sub mundata visione caritatis. Tunc
detegentur singulares convergentiae et verae facultates solutionis, quin ullum
praetermittatur essentiale humanae vitae elementum.
Personae dignitas et exigentiae iustitiae postulant, hodie potissimum, ut
oeconomicae optiones non conferant ad augendas immodice inhonesteque
differentias divitiarum [83], et ut pro omnibus promoveatur in primis
propositum accedendi ad laborem eumque servandi. Hoc, si recte perspicitur,
etiam ob « rationem oeconomicam » requiritur. Incrementum rationis
inaequalitatum inter coetus sociales intra fines eiusdem Nationis et inter
incolas variarum Nationum, id est incrementum compactum paupertatis in sensu
relativo, contendit non tantum cohaesionem socialem corrodere, hoc modo in
discrimen adducens democratiam, sed etiam negativum infert incursum in ordinem
oeconomicum, per gradualem erosionem « capitalis socialis », hoc est illius
summae relationum fiduciae, sensus fidentiae, observantiae legum, quae
necessaria habentur ad quamlibet civilem consortionem.
Est oeconomicae scientiae affirmare quod structuralis condicio incertitudinis
formas generat antiproductionis et dissipationis humanarum opum, eo quod
operarius propendet ad sese machinamentis automatariis passive aptandum, non
vero ad propria incepta excogitanda. Etiam hanc ad rem quod attinet, quaedam
datur convergentia inter scientiam oeconomicam et moralem existimationem.
Humani sumptus sunt iugiter sumptus oeconomici, et oeconomicae disfunctiones
semper prae se ferunt insumptus quoque humanos.
Dein meminisse iuvat obscurationem culturarum sub earum technologico intuitu,
si brevi tempore favere potest acquisitioni proventuum, diuturna tamen periodo
obsistit mutuae divitiationi et collaborationis viribus. Distinguantur oportet
prospectus oeconomici vel sociologici tam brevis quam diuturni temporis.
Deminutio gradus securitatis erga iura opificum aut renuntiatio processuum qui
respiciunt redistributionem reditus quo Natio assequi possit maiorem certationem
internationalem, impediunt quominus longinqua consolidetur progressio. Itaque,
attento animo existimandi sunt effectus in personas qui hodie inclinantur ad rem
oeconomicam brevis, interdum brevissimi termini. Quod quidem requirit novam
et altiorem cogitationem circa sensum oeconomiae eiusque propositorum [84],
necnon altam et providam recognitionem circa formam progressionis, ad erroneas
functiones et corruptiones emendandas. Quod revera requirit condicio sanitatis
oecologicae totius orbis; praecipue requirit discrimen culturale et morale
hominis, cuius indicia pridem ubique terrarum palam percipiuntur.
33. Firmissimum Litterarum encyclicarum
Populorum progressio
argumentum, quod est de progressione, postquam plus quadraginta transierunt
anni, uti quaestio aperta remanet, quae ob hodiernam difficultatem
oeconomicam- nummariam acutior et urgentior efficitur. Si quaedam areae orbis
terrae, iam olim egestate afflictae, conspicuas subierunt mutationes in sensu
incrementi oeconomici et participationis productionis universalis, aliae
regiones adhuc vitam gerunt sub condicione miseriae, quae conferri potest cum
statu rerum tempore Pauli VI, immo quodam in casu loqui possumus de mutatione in
peius. Manifestum est quasdam causas huius condicionis iam singulatim designatas
esse in Litteris encyclicis
Populorum progressio, uti sunt, verbi gratia,
nimis aucta vectigalia apud telonia, iniuncta a Nationibus oeconomice
progressis, quae adhuc impediunt ne proventus Nationum pauperum perveniant ad
mercatus Nationum divitum. Aliae autem causae, quas Litterae encyclicae
tantummodo adumbraverant, postea evidentius sunt exortae. Hic casus est quo
existimatur processus delendi colonias, tunc pleno vigore. Paulus VI
auspicabatur percursum autonomum in libertate et pace exsequendum. Post
quadraginta elapsos annos et ultra, agnoscere tenemur quam difficilis hic
percursus fuerit, sive propter novas formas constituendi colonias et formas
subiectionis antiquis et recentibus Nationibus imperantibus, sive ob graves
inconscientiae sensus intra easdem Nationes iam sui iuris factas.
Praecipua novitas fuit effusio interdependentiae in toto orbe, quae
hodie ubique appellatur globalizatio. Paulus VI partim eam praeviderat, attamen
termini et ardor quibus est progressa admirationi sunt. Processus hic, qui ortum
habuit inter Nationes oeconomice progressas, suapte natura implicavit oeconomiam
totius universi. Primarius exstitit impulsus ad constituendum discessum ex
demissa progressione regionum integrarum et ex se magnam offert opportunitatem.
Attamen, absque ductu caritatis in veritate, orbis conatus concurrere potest ad
ferenda pericula detrimentorum, quae hactenus ignorantur, et novorum discriminum
intra humanam familiam. Quamobrem caritas et veritas ob oculos nobis proponunt munus ineditum et
creativum, re vera perquam amplum et multiplex. Agitur enim de munere
dilatandi rationem eamque capacem reddendi ita ut cognoscere possit et perducere
has ingentes innovatas vires, easque excitare sub prospectu « cultus amoris
», cuius semen Deus posuit in omni populo, in omni cultura.
CAPUT TERTIUM
DE FRATERNITATE,
PROGRESSU OECONOMICO
ET CIVILI SOCIETATE
34. Caritas in veritate homini proponit stupentem doni
experientiam. Gratuitas in eius vita diversis adest modis, saepe haud notis
propter visionem in sensu tantummodo productionis et utilitatis exsistentiae.
Homo factus est propter donum, quod exprimit et exsequitur dimensionem
transcendentiae. Interdum homo hodiernus pro comperto fallaciter habet sese
unicum sui ipsius, vitae suae et societatis auctorem esse. Haec est praesumptio,
procedens ex clausura proprii commodi, quae provenit – ut dicamus sub aspectu
fidei – ex peccato originali. Sapientia Ecclesiae semper docet ut ratio
habeatur de peccato originali in interpretandis quoque eventibus socialibus et
in construenda societate: « Ignorare hominem naturam habere vulneratam, ad malum
inclinatam, gravibus erroribus ansam praebet in campo educationis, rei
politicae, actionis socialis et morum » [85]. Elencho aspectuum ubi
prospiciuntur perniciosi effectus peccati, iam pridem additus est quoque
effectus oeconomiae. Huiusmodi probatio luculenter patet nostris in diebus.
Propriae persuasio autosufficientiae ac facultatis malum praesens in historia
delendi tantum propria actione induxit hominem ad concordandas prosperitatem et
salutem cum intrinsecis formis commoditatis materialis et actionis socialis.
Persuasio deinde exigentiae autonomiae in re oeconomica, quae admittere non
debet « influxus » indolis moralis, hominem compulit ad abusum instrumenti
oeconomici ratione immo destructiva. Progrediente tempore, hae persuasiones ad
ordines oeconomicos, sociales et politicos induxerunt qui libertatem personae et
corporum socialium violaverunt, et hanc propter rationem, non potuerunt
iustitiam promissam confirmare. Ut diximus Nostris in Litteris encyclicis
Spe
salvi, tali modo ex historia spes christiana tollitur [86],
quae secus validum est sociale subsidium in bonum integrae humanae
progressionis, in libertate et iustitia quaesitae. Spes stimulat rationem, cui
fortitudinem largitur moderandi voluntatem [87]. Adest iam in fide, a
qua immo promovetur et ex qua caritas in veritate roboratur et insimul eam
detegit. Cum donum Dei sit omnino gratuitum, irruit in vitam nostram veluti
aliquid non debitum, quod quamlibet iustitiae legem transgreditur. Donum sua ex
natura superat meritum; exsuperantia est eius regula. Nos praecedit in nostra
ipsa anima uti signum Dei praesentis in nobis et nos exspectantis. Veritas, quae
donum est velut caritas, sublimior est nobis, uti docet sanctus Augustinus [88].
Veritas quoque nostrum ipsorum, personalis nostrae conscientiae, in primis «
datur » nobis. Etenim in quolibet processu cognitionis, veritas a nobis non
gignitur, semper autem reperitur seu, quo melius dicamus, excipitur. Ipsa,
veluti amor, « non ex cogitatione nascitur neque ex sola voluntate verum quodam
modo homini imponitur » [89].
Cum sit donum ab omnibus receptum, caritas in veritate vis quaedam est quae
communitatem constituit, homines coniungit iuxta formas in quibus nec fines nec
valles inveniuntur. Communitas hominum constitui potest a nobismet ipsis,
attamen nullo umquam tempore esse communitas prorsus fraterna, nec ultra
confines provehi, hoc est suis tantum viribus effici poterit communitas vere
universalis: unitas generis humani, communio fraterna quamlibet repellens
divisionem, oritur ex convocatione Verbi Dei-Amoris. In hac decretoria
quaestione statuenda, declaretur oportet, una ex parte, logicam doni non
excludere iustitiam, nec ad eam admoveri in altero temporis puncto et ex
exteris; et altera ex parte, oeconomicam, socialem et politicam progressionem,
si optatur ut sit authentice humana, indigere facultate spatium tribuendi
principio gratuitatis veluti signo fraternitatis.
35. Mercatus, si adsit mutua et pervulgata fiducia, est
institutio oeconomica quae conventui favet hominum, quatenus sunt operatores
oeconomici qui utuntur contractu uti suarum necessitudinum norma et qui
permutant bona et servitia inter se fungibilia ad proprias necessitates et
desideria exsequenda. Mercatus obnoxius est principiis sic dictae iustitiae
commutativae, quae temperat necessitudines dandi et recipiendi inter homines
pari numero constitutos. Sed doctrina socialis Ecclesiae numquam destitit in
lucem proferre momentum iustitiae distributivae et iustitiae socialis
pro ipsa oeconomia mercatus, non solum quia immittitur in reticula amplioris
contextus socialis et politici, sed etiam ob complexionem relationum in quibus
peragitur. Etenim mercatus, relictus soli principio peraequationis valoris
bonorum permutatorum, haud idoneus est ad creandam illam socialem cohaesionem,
quae requiritur ad recte operandum. Absque internis formis solidarietatis et
mutuae fiduciae, mercatus proprium munus oeconomicum plene exsequi nequit.
Et hodie ipsa haec fiducia deest in ambitu internationali, et amissio fiduciae
gravis est amissio.
Quapropter Paulus VI in Litteris encyclicis
Populorum progressio
luculenter affirmabat nempe quod eadem methodus oeconomica commodum caperet ex
diffusis iustitiae actionibus, quatenus primi beneficiis gaudentes ex progressu
populorum pauperum essent populi locupletes [90]. Iuxta mentem
Pontificis, non agebatur tantummodo de emendandis erroneis functionibus per
assistentiam. Pauperes enim minime reputandi sunt uti « sarcinae » [91],
sed uti subsidium quoque sub aspectu stricte oeconomico. Attamen, erratum
iudicandum est iudicium eorum qui censent oeconomiam mercatus quadam indigere
portione paupertatis et exiguae progressionis quo melius effici possit. Ad
mercatum interest ut emancipationem promoveat, ad cuius finem vere exsequendum
soli sibi confidere nequit, quoniam nequit ex se gignere ea quae superant eius
capacitatem. Ipse vires morales haurire debet ex aliis subiectis, quae eas generare valeant.
36. Actio oeconomica omnes quaestiones sociales solvere nequit per
meram extensionem logicae mercatoriae. Haec enim destinanda est ad
assequendum bonum commune, de quo respondere quoque tenetur ac peculiari
modo communitas politica. Qua de re, pro comperto est habendum causam gravis
inaequalitatis esse actionem oeconomicam, quod munus habeat divitias tantummodo
parere, ab actione politica seiungere, cuius sit quaerere iustitiam per bonorum
partitionem.
Ecclesia constanter docet actionem oeconomicam minime iudicandam esse
antisocialem. Et ita cogitare pergit. Mercatus non est, et ideo constitui non
debet, ex se, sedes ubi fortis opprimit inopem. Societas mercatu protegi non
debet ac si huius progressio ipso facto suppressionem relationum vere
humanarum implicaret. Verum est enim quod mercatus dirigi potest modo negativo,
non quia haec sit eius natura, sed quia ideologia quaedam ad hunc sensum potest
eum dirigere. Minime enim obliviscendum est meracum mercatum non exsistere. Eius
forma provenit ex culturalibus conformationibus quae definiunt et dirigunt eum.
Etenim oeconomia et aerarium, quatenus instrumenta, haud recte adhiberi possunt
si eorum curator rationibus propriae commoditatis nititur. Ita obtineri potest
ut instrumenta ex se bona in funesta mutentur. Non vero instrumentum ex seipso,
sed occaecata mens hominis haec consectaria generat. Quapropter instrumentum non
est vocandum in iudicium, sed homo, eius conscientia moralis eiusque
responsalitas personalis et socialis.
Doctrina socialis Ecclesiae asserit relationes vere humanas amicitiae et
socialitatis, solidarietatis et reciprocitatis geri quoque posse intra ipsam
actionem oeconomicam et non tantum extra eam vel « post » eam. Oeconomicus orbis
ethice aequabilis non est, nec ex natura inhumanus nec societati infensus. Ille
enim pertinet ad operam hominis et, humanus cum sit, conformari et ad ethicam
normam institui debet.
Summa provocatio quae nobis ante oculos versatur, emersa e quaestionibus
circa progressionem, hoc globalizationis tempore, et urgentior in dies ob crisim
oeconomicam-nummariam, in eo est ut demonstret tam cogitationibus quam moribus,
quod non solum tradita principia ethicae socialis, qualia sunt integritas,
honestas et responsalitas, neque neglegi neque mitigari possunt, verum etiam
quod in relationibus mercatoriis principium gratuitatis et logica doni
uti manifestatio fraternitatis possunt et debent locum invenire intra
consuetam actionem oeconomicam. Agitur de exigentia hominis nostrae aetatis,
et etiam de exigentia ipsius oeconomicae rationis. Agitur de simultanea
exigentia et caritatis et veritatis.
37. Doctrina socialis Ecclesiae semper asseruit iustitiam respicere
omnes gradus oeconomicae actionis, quoniam haec semper afficit hominem
eiusque exigentias. Inventio subsidiorum, sumptuum suppeditatio, productio,
consumptio omnesque alii gradus cycli oeconomici implicationibus moralibus
necessario subiciuntur. Ita singulae decisiones oeconomicae secum ferunt
consectarium indolis moralis. Omnia haec confirmantur scientiis socialibus
et propensionibus oeconomiae contemporaneae. Olim fortasse aequum ducebatur ut
productio divitiarum committeretur ordini oeconomico, ac deinde concrederetur
ordini politico munus eas distribuendi. In praesens omnia difficiliora
redduntur, eo quod actiones oeconomicae non circumscribuntur finibus
territorialibus, dum econtra auctoritas regiminum potissimum localis esse
pergit. Hac de re, normae iustitiae observandae sunt inde ab exordiis, dum
evolvitur processus oeconomicus, non vero deinde nec a latere. Quem ad finem, in
mercatu aperiantur oportet spatia ad actiones oeconomicas peragendas hominibus
qui libere propriam operam informare malunt secundum principia diversa ac merum
proventum, quin hac de causa renuntient productioni valoris oeconomici.
Multiplices expressiones de re oeconomica, quae originem ducunt ab inceptis
religiosis et laicalibus, comprobant hoc reapse peragi posse.
Periodo globalizationis oeconomia habere cupit exempla competitionis quae
socientur culturis inter se admodum diversis. Habitus oeconomici-conductoriales
inde exorti, maxima ex parte convergunt in observantiam iustitiae commutativae.
Vita oeconomica haud dubie indiget contractu, ut temperet
relationes permutationis inter valores aequipollentes. At indiget quoque
legibus iustis et formis redistributionis ab ordine politico ductis,
et insuper operibus quae spiritum doni relinquant infixum. Oeconomia in
periodo globalizationis videtur primatum tribuere primae rationi, id est ei quae
attinet ad permutationem contractualem, directe tamen vel indirecte ostendit
ceteras quoque duas necessarias esse, scilicet rationem rei politicae et
rationem doni absque compensatione.
38. Veneratus Decessor Noster Ioannes Paulus II hanc indicavit
quaestionem, cum in Litteris encyclicis
Centesimus annus necessitatem
extolleret ordinis in tria subiecta dispertiti: mercatum, Statum et
societatem civilem [92]. Ipse in societate civili definivit
propriorem ambitum oeconomiae gratuitatis fraternitatisque, sed ceteris
duobus ambitibus noluit ipsam negare. Hodie asserere possumus vitam oeconomicam
esse intellegendam tamquam realitatem plurium rationum: in omnibus, diversum
peculiaremque in modum, inesse debet fraternae vicissitudinis facies. Aetate
globalizationis, navitas oeconomica separari non potest a gratuitate, quae
disseminat alitque solidarietatem ac responsalitatem pro iustitia et bono
communi suis variis in subiectis et actoribus. Agitur demum de definita altaque
oeconomicae democratiae forma. Solidarietas ante omnia sibi vult ut omnes in
omnes se recipiant [93], idcirco non potest solummodo Statui delegari.
Cum antea censebatur primum quidem iustitiam esse persequendam atque gratuitatem
exinde consecuturam veluti complementum, hodiernis temporibus asserere oportet
sine gratuitate ne iustitiam quidem obtineri posse. Opus est igitur mercatu in
quo libere possint operari, aequis opportunitatis condicionibus, societates
nummariae diversis institutionalibus finibus intentae. Praeter privatam
societatem ad lucrum directam, variaque genera publicae societatis necesse est
ut confirmentur et exprimi possint illae productivae institutiones quae mutuos
et sociales fines persequuntur. Ex
earum mercatus mutua comparatione, exspectare possumus quandam inceptorum
tenendorum hybridationem, ideoque sedulam curam de humaniore oeconomia
excolenda. Caritas in veritate, hac de re, significat formam et ordinem iis
oeconomicis inceptis esse suppeditandum quae, licet lucrum non detrectetur,
rationem aequorum permutationis bonorum et lucri rationem, quod per se tantum
acquiritur, excedere volunt.
39. Decessor Noster Paulus VI in Litteris encyclicis
Populorum
progressio poposcit ut mercatus oeconomiae exemplar fingeretur, quod,
saltem ex consilio, omnes homines et non modo congruenter instructos complecti
valeret. Postulabat ut pro omnibus consortio humanior promoveretur, « in qua
cuncti dare debeant et accipere, neque aliorum processus progressionem
praepediat aliorum » [94]. Hoc modo ipse in propositum universale easdem
petitiones optataque, quae in Litteris encyclicis Rerum novarum
continentur, proferebat, quae editae sunt, cum primum industrialis eversionis
tempore illa invaluit opinatio – tunc temporis procul dubio nova – civilem
ordinem ut consistere posset etiam interventu Status redistributivo indigere.
Hodie haec opinio, praeter quam quod propter processus apertionis mercatuum
societatumque in discrimine versatur, imperfecta deprehenditur ut oeconomiae
prorsus humanae postulatis satisfaciat. Quod Ecclesiae doctrina socialis semper
asserere solebat ex hominis societatisque ratione sumens initium, hodie etiam a
viribus propriis globalizationis postulatur.
Cum mercatus ratio simul cum Status ratione convenit, in locis illis in
quibus potestatem habent, ad monopolium continuandum, progrediente tempore
deficiunt solidarietas in relationibus inter cives, participatio et adhaesio,
actio gratuita, quae aliud sunt quam illud « dare ad habendum », quod proprium
est rationis permutationis, et illud « dare ex officio » quod proprium est
rationis publicarum actionum, lege Status impositarum. Ad exiguam progressionem
debellandam necesse est non solum ut meliores fiant transactiones in
permutatione positae, non solum ut transferantur assistentiales structurae
indolis publicae, sed ante omnia ut gradatim in mundano ambitu oeconomica
operositatis genera suscipiantur, quae gratuitatis communionisque partibus
designantur. Binomium praecipuum mercatus-Status socialitatem erodit, dum
formae oeconomicae solidales quae in civili societate suum aptiorem inveniunt
locum, minime ad eam confluentes, socialitatem constituunt. Mercatus gratuitatis
non datur nec constitui possunt lege gratuiti usus. Attamen sive mercatus sive
res politica personis mutuae donationi apertis indigent.
40. Praesentes oeconomicae vires internationales, quae magnis
pravitatibus vitiisque gravantur, profundis indigent mutationibus, etiam
quoad modum societatem intellegendi. Vetustae ergolabicae actionis rationes
deficiunt, sed aliae profuturae prospectantur. Inter maiora discrimina sine
dubio hoc habetur quod societas respondeat fere solummodo iis qui in eo pecuniam
collocant, et hoc modo socialis vis extenuetur. Societates quae usque
decrescunt, propter auctum modum ac necessitatem maiorum usque opum capitalium,
rediguntur ad susceptorem stabilem, qui perdiu et non brevi tantum tempore
responsalem se praebet exsistentiae societatisque profectuum, et ab uno
territorio in dies minus pendent. Insuper sic appellata delocalizatio navitatis
productivae potest susceptoris extenuare responsalitatis sensum erga eos quorum
interest, qui sunt operarii, praebitores, consumentes, rerum natura atque latior
quae circa est societas, ad utilitatem detentorum actionum, qui certo quodam
spatio non detinentur ideoque extraordinaria fruuntur mobilitate. Mercatus enim
internationalis opum capitalium praebet hodie magnam agendi libertatem. Sed
verum quoque est conscientiam paulatim produci de latioris « responsalitatis
socialis » necessitate in societate. Etiamsi ethicae opinationes, quae hodie de
sociali responsalitate societatis disputationem dirigunt, non omnes accipi
possunt secundum Ecclesiae doctrinae socialis mentem, magis magisque diffunditur
persuasio, cuius ope societatis moderatio non potest respicere utilitates
solummodo earum possessorum, sed onus etiam suscipere omnium aliorum ordinum
hominum qui societati provehendae operam dant, uti sunt operarii, clientes,
praebitores variae industriae rerum, communitas pecuniaria praestantior.
Novissimis annis incrementum conspicitur novae classis cosmopolitae
procuratorum, qui saepe respondent solum iudiciis praestantiorum detentorum
pecuniariarum actionum qui plerumque depositis constituuntur anonymis quae
reapse statuunt ipsorum retributiones. Hodie tamen plures sunt susceptores qui
provido examine magis magisque intellegunt cum loco vel illis locis ubi
operantur suam artius usque copulari societatem. Decessor Noster Paulus VI
hortabatur ad serio aestimandum damnum quod opes capitales, in exteras Nationes
translatae ad solam personalem utilitatem, in propriam Nationem inferre possunt
[95].
Et Ioannes Paulus II docuit pecuniam collocatam, praeter oeconomicam,
semper etiam significationem moralem implicare [96]. Haec omnia –
quod confirmetur oportet – vim sortiuntur etiam hodie, licet mercatus opum
capitalium perquam liberalis factus sit et recens technologica mens illud
inferre possit, pecuniam collocatam solum esse actum technicum, non etiam
humanum vel ethicum. Nulla est ratio negandi quasdam opes capitales bonum facere
posse, in exteris Nationibus collocatas potius quam in patria. Servanda sunt
tamen vincula iustitiae, ratione habita quomodo hae opes capitales constituantur
atque quaenam damna afferantur personis, quae secum feret privatio collocationis
in locis unde exoritur [97]. Vitandum est ne causa collocationis opum
nummariarum sit speculativa et ansam det solum lucrum ad breve tempus
requirendi, et non vero societatem diu sustinendi, oeconomiae reali tempestivum
subsidium et sollicitudinem de oeconomicis inceptis aeque et opportune
promovendis quoque apud Nationes quae progressione indigent. Neque ratio quidem
exstat negandi delocalizationem, cum secum fert pecuniarum collocationes
institutionemque, bonum afferre posse gentibus illis ubi haec excipitur. Opera
et cognitio technica necessitatem constituunt universalem. Attamen non licet
delocalizare solummodo ad fruendum peculiaribus condicionibus favoris, vel, quod
peius est, lucri causa, cum illius loci societati verum emolumentum non afferat,
unde firmum institutum rerum gignendarum ac sociale oriatur, quod ad stabilem
progressionem est necessarium.
41. Ad hunc sermonem quod attinet, interest ut advertatur operis
susceptionem multivalentem significationem habere eamque magis magisque
sumendam. Continuata binomii mercatus-Status praestantia assuefecit nos ad
cogitandum tantummodo hinc de operis susceptore privato capitalistici generis,
illinc de procuratore publico. Reapse susceptio composite est intellegenda. Hoc
apparet ex serie rationum metaoeconomicarum. Susceptio, antequam momentum habeat
professionale, illud habet humanum [98]. Ipsa inscripta est in omni
opere quod « actus personae » [99] consideratur, quapropter bonum
est ut omni operario copia praebeatur conferendi partem, ita ut sit « sibi
conscius ... “in re propria” se laborare » [100]. Non sine causa Paulus
VI docuit « omnem operarium esse creatorem » [101]. Ad subveniendum
profecto necessitatibus dignitatique operantium simulque necessitatibus
societatis, exstant varia genera societatum, quae solam distinctionem inter «
privatum » et « publicum » genus transgrediuntur. Quaeque autem societas poscit
et exprimit peculiarem facultatem susceptoriam. Ut oeconomia constituatur, quae
proximos in annos bono communi nationali mundialique inserviat, lata
susceptionis significatio consideretur oportet. Quae amplior conceptio fovet
commutationem et mutuam formationem inter varias susceptionis formas, efficitque
ut experientiae transferantur ex non lucri genere in lucri genus
et vicissim, ex publico ambitu in societatis civilis ambitum, ex locis
praestantium oeconomiarum in loca Nationum oeconomice progredientium.
Etiam « auctoritas politica » praecipuam habet significationem,
quam oblivisci non possumus, dum ad perficiendum proceditur novum ordinem
oeconomicum et productivum, qui socialem responsalitatem et humanam indolem
secum fert. Sicut sub ambitu universali proponitur colenda susceptio discreta,
ita promovenda est auctoritas politica distributa et amplectens complures
ambitus. Oeconomia complexa dierum nostrorum munus Nationum haud amovet, sed
potius earum devincit moderatores ad maiorem mutuam cooperationem. Sapientiae
prudentiaeque rationes suadent ne finis Nationis nimis festinanter proclametur.
Quod ad hodiernum discrimen solvendum attinet, eius partes augescere videntur,
cum complura sua munera recuperet. Sunt demum Nationes ubi aedificatio vel
reaedificatio Status adhuc pergit esse elementum magni momenti earum
progressionis. Internationale subsidium intra solidarietatis propositum,
quod ad praesentes quaestiones oeconomicas solvendas destinatur, debet potius
ordinibus sustinendis dare operam constitutionum, iuris, administrationis in
Nationibus quae his bonis nondum plene fruuntur. Praeter auxilia oeconomica
adesse debent subsidia, quae proprias cautiones Status iuris roborent,
systema nempe ordinis publici et efficientis carcerationis, hominum iuribus
servatis, quae ad instituta vere democratica spectant. Non est necesse ut Status
ubique easdem habeat indoles: ordinum munimen constitutionalium debilium, quo
firmiores fiant optime coniungi potest cum aliorum subiectorum politicorum
progressione, indolis culturalis, socialis, territorialis vel religiosae, iuxta
Statum. Politicae potestatis structura, sub aspectu locali, nationali
internationalique est ceteroqui una ex principalibus viis qua ad globalizationem
oeconomicam ordinandam pervenitur. Modus etiam est ut vitetur ne ipsa reapse
democratiae fundamenta in periculum deducat.
42. Nonnumquam de globalizatione fataliter agitur et cogitatur,
tamquam si agentes vires anonymis potestatibus impersonalibus structurisque
efficiantur quae non pendent ab humana voluntate [102]. Iuvat de hac re
recordari globalizationem esse profecto intellegendam veluti processum socialem
et oeconomicum, sed hanc non esse unicam eius rationem. Processui quidem
visibiliori humanitatis realitas subest quae magis usque fit interconexa; haec
constituitur a personis et populis quibus hic processus utilitati emolumentoque
esse debet [103], cum sive singuli sive communitas suas assumant
responsalitates. Quod fines superantur non est solum materialis res, sed etiam
culturalis quoad causas effectusque. Si modo deterministico globalizatio
putatur, de illa aestimanda et dirigenda amittuntur criteria. Etenim ipsa res
est humana et radicitus varias directiones culturales continere potest, quae
iudicio sunt considerandae. Globalizationis veritas tamquam processus eiusque
criterium ethicum fundamentale ex unitate humanae familiae eiusque ad bonum
progressu oriuntur. Oportet igitur assidue incumbere in fovendam personarum
et communitatum culturalem directionem, quae aperta sit transcendentiae,
processus mundanae integrationis.
Non obstantibus quibusdam eius rationibus structuralibus, quas negare non
licet nec absolutas reddere, « globalizatio a priori nec bona nec mala
est. Hoc erit quod homines de ea facient » [104]. Nos non debemus ipsi
esse obnoxii, sed moderatores, procedentes rationabiliter, caritate directi et
veritate. Si quis ei caeca mente adversaretur, modum adhiberet erroneum,
praesumptum ac denique ignoraret processum etiam aspectibus positivis
distinctum, periculo addito amittendi magnam occasionem se inserendi in plurimas
opportunitates progressionis ab ea oblatas. Cum globalizationis processus
congruenter concipiuntur ac geruntur, magnam dant copiam divitiarum per orbem
terrarum dispertiendarum, quod prius numquam contigerat; sin autem perverse
temperantur, possunt plus inopiae disparitatisque procurare, necnon mundum
universum crisi afficere. Oportet vitia, gravia etiam, emendare,
quae novas inducunt divisiones inter populos et intra singulos populos, et ita
agere ut partitio opum non fiat per inopiae partitionem vel etiam per eius
augmentum, quemadmodum praesens rerum condicio timere sinet. Perdiu dicebant
populos pauperes cum quodam praestituto progressionis gradu detineri debere et
philanthropiae populorum ditiorum relinqui. Menti huic obstitit Paulus VI
Litteris encyclicis
Populorum progressio. Hodie vires materiales
adhibendae, ut illi populi ab inopia expediantur, vi et natura maiores sunt quam
illo tempore, sed eas occupaverunt potissimum iidem populi Nationum excultiorum,
qui aptius poterant frui processu plenioris libertatis concessionis motuum opum
capitalium et operis. Idcirco dilatatio prosperitatis totum per orbem non est
cohibenda consiliis ad propriam utilitatem attinentibus, tutelaribus vel
impositis a particularibus commodis. Nam Nationum emergentium aut progredientium
implicatio sinit ut hodie discrimen melius dirigatur. Transitus proprius
progredientis globalizationis secum fert magnas difficultates et pericula, quae
vinci solummodo possunt, si hunc animum anthropologicum ethicumque agnoscere
valemus, quae penitus ipsam globalizationem ad limites solidales humanosque
compellit. Proh dolor, talis animus saepenumero prospectibus ethicis et
culturalibus utilitatis individualitatisque generis superatur et reprimitur.
Globalizatio complures rationes viresque implicat, quae postulat ut omnium
rationum diversitate unitateque conspici debeat, ratione addita theologica. Id
sinet ut globalizatio humanitatis per relationes, communionem
participationemque ad rem deducatur et dirigatur.
CAPUT QUARTUM
POPULORUM PROGRESSIO:
IURA ET OBLIGATIONES,
RERUM NATURA
43. « Mutua universorum hominum necessitudo, quae res vera est, nobis
non modo beneficia confert, sed etiam gignit officia » [105]. Hodie
multi homines facultatem sibi vindicant nihil alicui assignandi, nisi sibimet
ipsis. Arbitrantur uni habere iura atque gravia impedimenta reperiunt ad
augendam responsalitatem pro sui alteriusve integrali progressione. Quapropter
magni est momenti novam cogitationem elicere, nempe quo pacto iura
obligationum seriem importent, quibus amotis arbitrium emergit [106].
Gravem hodie animadvertimus contradictionem. Dum una ex parte vindicantur
praesumpta iura, indolis arbitrariae et voluptariae, una cum vindicatione ut
agnoscantur et promoveantur a publicis structuris, altera ex parte primigenia
praecipuaque exstant iura, quae apud magnam humani generis partem ignorantur et
violantur [107]. Saepe necessitudo animadvertitur inter vindicatum ius
ad res supervacaneas, vel etiam ad transgressionem vitiumque in societatibus
opulentis, atque penuriam cibi, aquae potabilis, institutionis primariae vel
praecipuarum valetudinis curarum in quibusdam orbis regionibus exiguae
progressionis, aeque ac in urbium magnarum suburbiis. Necessitudo ex eo pendet
quod iura singulorum, officiis absoluta, quae eis completum sensum tribuant,
insaniunt et infinitam rogationum seriem et iudicio carentem alunt. Exaggerata
iura ad oblivionem obligationum ducunt. Officia iura coërcent quoniam remittunt
ad visionem anthropologicam et ethicam in cuius veritatem etiam haec postrema se
inserunt et non fiunt arbitria. Quamobrem officia confirmant iura et proponunt
eorum tutelam et promotionem uti munus in boni utilitatem assumendum. Econtra,
si iura hominis suum fundamentum solum in deliberatione coetus civium reperiunt,
ea mutari possunt omni tempore ideoque obligatio ea servandi persequendique in
communi conscientia laxatur. Quapropter Magistratus et internationalia Instituta
obiectivitatem et « indisponibilitatem » iurium oblivisci possunt. Cum hoc
accidit, verus populorum progressus in discrimine versatur [108]. Id
genus agendi rationes laedunt auctoritatem Consiliorum internationalium,
perspectis potissimum Nationibus quae magis egent progressione. Illae enim
petunt ut communitas internationalis uti obligationem assumat munus se
adiuvandi, « ut suae cuiusque fortunae auctores ... ipsi fiant » [109],
scilicet ut ipsae vicissim assumant suas obligationes. Mutuarum obligationum
communicatio magis movet quam sola iurium vindicatio.
44. Iurium officiorumque de progressione opinatio rationem habere
debet de quaestionibus cum demographico incremento sociatis. Magni
momenti de verae progressionis aspectu agitur, quoniam respicit vitae et
familiae bona quae omittere non licet [110]. Erroneum enim est putare
incrementum populorum praecipuam esse exiguae progressionis causam sub aspectu
quoque oeconomico: cogitare sufficit hinc de deminutione infantium mortalitatis
longinquitatisque vitae prolatione, quae in Nationibus oeconomice progressis
recensentur; illinc de conspicuis indiciis discriminis apud societates ubi
turbans natalitatis deminutio advertitur. Itaque aequum est ut debita
sollicitudine mens ad procreationem responsalem dirigatur, quae ceterum integrae
hominis progressioni valido est adiumento. Ecclesia, cui cordi est verus hominis
progressus, monet eum ad plenam valorum observantiam, in sexualitate quoque
exercenda: quae ad meram rem hedonisticam ludicramque redigi non potest, sicut
educatio sexualis in technicam institutionem coartari non potest, si tantum cura
habeatur eos quorum interest arcendi a quodam contagio vel a generandi «
periculo ». Hoc modo pauperior fieret et altus sexualitatis sensus extenuaretur,
qui econtra agnosci et accipi debet cum responsalitate tam singularum personarum
quam communitatis. Responsalitas enim prohibet ne tum sexualitas voluptatis fons
tantum putetur, tum politicis rationibus nativitatum vi moderandarum temperetur.
In utroque casu opinationes et politicae materialisticae habentur, in quibus
personae varia violationis genera patiuntur. Quibus obsistere debet primaria
potestas hoc in campo familiarum [111], quod ad Statum attinet eiusque
politicas restrictivas, necnon congrua parentum institutio.
Accessus ad vitam moraliter responsalem divitias constituit sociales et
oeconomicas. Magnae Nationes etiam ob ingentem incolarum numerum
facultatesque ex inopia se expedire potuerunt. Econtra, Nationes quondam
florentes, noverunt nunc tempus incertitudinis et quodam in casu debilitationis
propter ipsam natorum imminutionem, quae maximi est momenti quaestio, quae ad
societates ditiores spectat. Natorum imminutio, quae nonnumquam infra est «
substitutionis indicem », assistentiae socialis rationes in discrimen adducit;
auget earum pretium; repositionem parsimoniae contrahit et ideo nummarios fontes
necessarios ad pecuniae collocationes; imminuit peritiorum operariorum
abundantiam; « cerebrorum » copiam perstringit, ex qua pro necessitatibus
hauriunt Nationes. Parvae insuper familiae, et aliquando minimae, periculo
exponuntur pauperiores reddendi sociales necessitudines et incertas efficiendi
solidarietatis formas. Sunt condiciones quae manifestant signa tam exiguae
futuro de tempore fiduciae quam etiam moralis debilitatis. Itaque necessitas fit
socialis, immo oeconomica, novis generationibus adhuc proponendi pulchritudinem
familiae et matrimonii, congruentiam huiusmodi institutionum cum altioribus
postulatis cordis dignitatisque personae. Hoc in prospectu Status vocantur ad
normas politicas edendas, praeeminentiam integritatemque familiae promoventes,
quae matrimonio nititur unius viri uniusque mulieris, quaeque exstat prima
vitalisque societatis cellula [112], atque in se recipit etiam
quaestiones oeconomicas et nummarias, quod ad ipsius necessitudinis indolem
attinet.
45. Adimplere altiores morales exigentias personae prae se fert
praestantia quoque beneficia oeconomica. Nam oeconomia indiget ethica ad
recte agendum; non qualibet ethica, sed ethica personae amica. Hodie
persaepe sermo fit de ethica in re oeconomica, nummaria, administrativa.
Studiorum sedes institutionisque curricula conduntur de ethicis negotiis;
per divitem terrarum orbem comprobationum ethicarum ordo diffunditur, sequens
motum opinationum qui ortus est circa sociales responsalitates societatis.
Argentariae collocationis rationes et pecuniarum locandarum summas sic dictas «
ethicas » proponunt. Augetur quaedam « administratio aeraria ethica »,
praesertim per microcreditum ac latiore sensu per microaerarium. Hi processus
pluris aestimantur copiosumque fulcimentum merentur. Eorum boni effectus
percipiuntur etiam in minus divitibus terrae regionibus. Aequum tamen est ut
validum discretionis reperiatur quoque iudicium, quoniam animadvertitur
quodammodo adiectivum « ethicum » perverse adhiberi: vocabulum hoc generatim
usurpatum, diversissimas res designare potest, ita ut sub eius praetextu
excipiantur decreta consiliaque iustitiae veroque hominis bono contraria.
Multum enim ab ordine pendet morali ad quod refertur. De hac re doctrina
socialis Ecclesiae peculiare quiddam tradendum habet, quod nititur hominis
creatione « ad imaginem Dei » (Gn 1, 27), ex quo oritur inviolabilis
dignitas personae humanae, sicut etiam transcendens vis normarum moralium
naturalium. Ethica oeconomica, si duobus his cardinibus privaretur, periculum
adiret suam significationem necessario amittendi seque instrumentali usui
committendi; et subtilius disserendo, difficultatem obiret instrumentum sese
efficiendi ordinum oeconomicorum nummariorumque, potius quam eorum errorum
remedium. Ceterum, iustificaret etiam collocationem inceptorum quae ethica non
sunt. Oportet deinde ne vox « ethica » modo ideologice discriminatorio
adhibeatur, cum intellegatur opera non esse ethica quae huiusmodi qualificatione
formaliter non notantur. Adlaborare oportet – adnotatio hac in re est
essentialis! – non solum ut oriantur ethica instituta vel « ethicae » partes
oeconomiae vel rei nummariae, verum etiam ut tota oeconomia totaque res nummaria
sint ethicae non ob externam quandam nominationem, sed propter observata
postulata quae ad ipsorum attinent naturam. Hac de re perspicue doctrina
socialis Ecclesiae est locuta, quae in memoriam revocat quomodo oeconomia,
cunctis cum suis elementis, pars sit humanae actuositatis [113].
46. Si quaestiones considerantur de vinculo inter societatem et
ethicam, necnon evolutio quam productionis ordo peragit, distinctio,
hucusque facta inter societates ad lucrum versas et instituta quae lucrum non
persequuntur, videtur realitatem plane explicare iam non posse neque efficaciter
futurum aevum moderari. Superioribus his decenniis magis magisque amplum
mediumque spatium inter duo societatum genera exstitit. Illud constituitur
consuetis societatibus, quae tamen subsignant socialia pacta Nationes iuvandi
incultas; operibus fundatis quae singulas societates exprimunt; coetibus
inceptorum ad fines utilitatis socialis directis; varia subiectorum multitudine
sic appellatae oeconomiae civilis atque communionis. Non agitur solum de tertio
« ordine », sed de nova amplaque realitate composita, quae comprehendit partem
privatam et publicam quaeque lucrum non excludit, sed illud instrumentum
considerat ad fines humanos socialesque consequendos. Impertiantne hae
societates utilia necne, aut unam alteramve speciem induant quam iuridicae
normae important, haud magni interest pro eorum promptitudine ad concipiendam
utilitatem tamquam instrumentum quo mercatus societasque ad humanam rationem
redigantur. Exoptandum quidem est ut hae novae formae societatis cunctis in
Nationibus congruentem inveniant iuridicam fiscalemque configurationem. Ipsae,
nihil de praestantia utilitateque oeconomica et sociali traditionalium formarum
societatis detrahentes, efficiunt ut ordo evolvatur in clariorem completioremque
assumptionem obligationum ex parte subiectorum oeconomicorum. Et hoc haud solum,
sed ipsa inter institutionales formas multiplicitas societatis mercatum
civiliorem itemque competentiorem generat.
47. Corroboratio inter diversa societatum genera, ac praesertim earum
quae aptae sunt ad lucrum putandum tamquam instrumentum, cuius est mercatum
societatemque humaniores reddere, persequenda est etiam in Nationibus quae
patiuntur exclusionem vel segregationem ex ambitu oeconomiae globalis, ubi magni
momenti est procedere per subsidiarietatis proposita, opportune adumbrata et
peracta, quae tendant ad solidanda iura, usque sumpta quoque congrua
responsalitate. In progressionis opere illud est servandum principium,
quod humanam personam in medio ponet loco, quae in primis progressionis
officium sustinere debet. Magni interest meliores reddere condiciones vitae
definitarum personarum cuiusdam regionis, ut gerere possint ea munera quae
inopia in praesens iis agere non sinit. Sollicitudo numquam potest esse habitus
abstractus. Progressionis proposita, ut singulis condicionibus aptari possint,
mutabilia esse debent; et personae beneficiariae sunt directe implicandae in
propositis apparandis actricesque reddendae sui effectus. Notiones quoque
progressionis comitatusque normae serventur oportet – inclusa effectuum
exploratione – quoniam praescriptiones universaliter validae non habentur.
Multum pendet a certa operationum curatione. « Quoniam enim populi fabri sunt
suae quisque progressionis, tantum in se onus munusque ipsi recipiunt, quod
nullo tamen modo praestare poterunt, si alii ab aliis dissociati vivent » [114].
Hodie, progressivae integrationis orbis firmato processu, haec monitio Pauli VI
vel est validior. Inclusionis vires nihil habent mechanici. Solutiones apte
adhibendae sunt iuxta vitam populorum et ipsarum personarum, sub fundamento
prudentis existimationis cuiusque condicionis. Praeter macroproposita utilia
sunt microproposita ac praecipue opus est ut omnes societatis civilis homines,
sive personae iuridicae sive personae naturales reapse implicentur.
Internationalis cooperatio postulat ut personae participent processum
oeconomicae humanaeque progressionis per solidarietatem praesentiae, comitatus,
formationis observantiaeque. Hac de re ipsae Institutiones internationales se
interrogare debent de certa efficacitate suorum grapheocratiae et
administrationis apparatuum, qui saepe sunt nimis impendiosi. Nonnumquam evenit
ut auxilii receptor aptus fiat auxilianti atque pauperes prosint impendiosis
grapheocraticis institutis servandis, quae suae conservationi nimis magnam
tribuunt partem illarum opum quae econtra progressioni sunt destinandae. Hoc
rerum in prospectu optandum est ut omnia Consilia internationalia et Instituta
non gubernativa plena perspicuitate se gerant, certiores facientes datores et
populum circa centesimas partes, quae propositis cooperationis destinantur,
circa veram eorum materiam ac denique circa compositionem expensarum ipsius
institutionis.
48. Progressionis argumentum hodie etiam cum obligationibus arte
sociatur quae oriuntur ex vinculo hominis cum rerum natura. Haec a Deo
omnibus data est, eiusque usus erga pauperes, futuras generationes universamque
humanitatem responsales nos efficit. Si natura, in primis homo, considerantur
veluti fructus casus vel evolutivi determinismi, responsalitatis conscientia
minuitur nostris in mentibus. In natura credens mirabilem agnoscit exitum
divinae creativae interventionis, qua homo scienter uti potest ad legitimas –
materiales et immateriales – necessitates explendas, dummodo intrinseca
aequilibria ipsius creationis observet. Si visio haec deficit, fit ut homo aut
naturam veluti rem vitandam reputet aut econtra eadem abutatur. Uterque agendi
modus christianae visioni naturae non congruit, quae fructus est divinae
creationis.
Natura consilium exprimit amoris et veritatis. Ipsa nos praecedit
nobisque data est a Deo tamquam ambitus vitae. Loquitur nobis de Creatore (cfr
Rom 1, 20) deque eius amore erga humanum genus: cuius destinatio in eo est
ut omnia « instaurentur » in Christo in novissimis diebus (cfr
Eph 1,
9-10; Col 1, 19-20). Ipsa ergo est etiam quaedam « vocatio » [115].
Natura in promptu est nobis non tamquam « cumulus sordium casu dispersarum » [116],
sed potius veluti donum Creatoris qui eius signavit intrinsecas ordinationes ut
homo ex iis percipiat debitas normas ad eam « custodiendam colendamque » (cfr
Gn 2, 15). Sed oportet quoque in lucem proferatur contrarium esse verae
progressioni naturam pluris aestimare quam ipsam personam humanam. Assertio haec
ad habitus inducit neopaganos vel neopantheisticos: nam ex sola natura,
intellecta sensu mere naturalistico, hominis salus provenire nequit. Ceterum est
recusanda etiam contraria opinio, quae tendit ad eius plenam technicam indolem,
quoniam naturae ambitus non est materies tantum, qua ad nostram voluntatem
disponere possimus, sed mirabilis est opera Creatoris, prae se ferens «
grammaticam » quae docet finem et criteria ad usum sapientem, non instrumentalem
arbitrariumve. Hodie plurima progressionis damna ex his falsis ideologiis
oriuntur. Cum natura ad cumulum rerum concretarum tantum reducitur, hoc accidit
ut fons fiat violentiae, quod ad naturam attinet, et immo ut moveantur actus
ipsi hominum naturae infensi. Haec autem, cum non solum ex materie verum etiam e
spiritu constet, et, qua talis, cum locuples sit significationibus finibusque
transcendentibus assequendis, etiam pro cultura characterem habet normativum.
Homo ambitum naturalem interpretatur quem per culturam figurat, quae autem
vicissim per liberam responsalitatem, respicientem dictata legis moralis,
regitur. Idcirco integrae humanae progressionis proposita futuras generationes
ignorare non possunt, sed parata sint oportet ad solidarietatem et iustitiam
adhibendam inter generationes, pluribus de adspectibus ratione habita:
videlicet oecologico, iuridico, oeconomico, politico culturalique [117].
49. Quaestiones, quae cum cura ac naturae tutela coniunguntur, hodie
argumenta energetica diligenter tractare debent. Nam coëmptio fontium
energiae, qui non renovantur, quarundam Nationum, potestatum et societatum,
gravi impedimento pauperum Nationum est progressioni. Hae quidem subsidiis
oeconomicis carent, itaque ad exsistentes fontes energeticos non renovabiles
accedere nequeunt nec expensas ferre ad fontes novos et alterius generis
inquirendos. Coëmptio naturalium virium, quae inveniuntur plerumque apud
Nationes pauperes, quaestum frequentesque contentiones inter Nationes et intra
eas parit. Hae contentiones saepe in terra ipsa harum Nationum exstant,
gravissimis cum consectariis quae mortem, destructionem et subsequentem ruinam
respiciunt. Ad internationalem communitatem necessario spectat reperire vias
institutionales ut quaestus subsidiorum, quae non renovantur, temperetur,
Nationibus etiam pauperibus participantibus, ut una simul futurum aevum paretur
et disponatur.
Etiam hac de re moralis necessitas urget renovatae solidarietatis,
praesertim in relationibus inter Nationes progredientes et Nationes industria
praepotentes [118]. Societates technologice provectae possunt, immo
minuere debent proprium usum energeticum, sive quoniam evolvuntur actuositates
fabricationis sive quia inter ipsorum cives maior diffunditur conscientia
oecologica. Addatur insuper oportet quod hodie efficientia energetica
amplificari potest, dum eodem tempore magis magisque energiae alterius generis
progrediuntur. Necesse est tamen ut vires energeticae orbis terrarum iterum
dispertiantur, ita ut Nationes quoque iis carentes ad easdem accedere possint.
Earum sors in manibus illius non est deponenda qui primus accedat aut qui
fortior exstet. Agitur de quaestionibus magni momenti quae, ut congruenti modo
tractentur, ab omnibus responsalem conscientiam requirunt de consectariis quae
novas generationes afficient, in primis plurimos iuvenes in pauperibus populis
praesentes qui « postulant, ut certas partes ad aptiorem rerum humanarum
compositionem sibi agere liceat » [119].
50. Haec responsalitas est globalis, quandoquidem non solum energiam,
sed universum orbem complectitur, quem proximis generationibus non debemus
tradere opibus destitutum. Homini licet exercere responsale dominium super
naturam ut eam custodiat, adhibeat ad proventum et novas etiam formas
technologiasque perfectiores excolat, ita ut ipsa digne suscipere et alere
valeat gentes in ea deversantes. Hac in nostra terra omnibus est locus: super
ipsam tota humana familia invenire debet necessarias opes ad digne vivendum,
adiuvante ipsa natura, quae donum est Dei, ipsius filiis traditum, industria
quoque interveniente proprii laboris et proprii ingenii. Gravissimum debemus
putare officium novis generationibus terram tradendi ea tamen condicione ut
ipsae quoque eam digne incolere et ultra excolere possint. Hoc implicat munus
una simul decernendi, « post responsalem ponderationem percurrendae viae, ita ut
confirmetur hoc foedus inter hominem et naturam rerum quae debet speculum
esse creatoris amoris Dei, a quo procedimus et ad quem peregrinamur » [120].
Optandum est ut communitas internationalis et singulae publicae auctoritates
efficaciter obsistere sciant ne naturae utendae formae noxiae sint. Iustum est
etiam ut ex parte competentium auctoritatum omnes necessarii suscipiantur
conatus ut impendia oeconomica et socialia, ex communium opum naturae usu
exorta, translucida agnoscantur ratione ac plene sustineantur ab omnibus qui
iisdem perfruuntur, non autem ab aliis populis vel a venturis generationibus:
naturae, virium et climatis tutela exigit ut omnes responsales internationales
coniunctim operentur paratosque se praebeant ad bona fide agendum, legem
servantes et solidarietatem erga debiliores orbis regiones [121]. Inter
maiora oeconomiae munera exstat efficientior virium usus, non abusus, dummodo
iugiter prae oculis habeatur efficientiae notionem non esse axiologice
neutralem.
51. Rationes quibus homo naturam tractat in rationes influunt
quibus se ipsum tractat ac vicissim. Hoc societatem hodiernam monet ut serio
animo suum vivendi genus mutet, quod multis in mundi partibus ad hedonismum et
consumismum inclinatur, dum indifferens manet erga damna ex iis derivantia [122].
Necessaria est certa mentis mutatio quae nos inducat ut novas vitae rationes
sumamus, « in quibus conquisitio veri pulchri boni et communio cum ceteris
hominibus propter communem progressionem electiones efficiant consumptionum,
compendiorum, pecuniae collocationum » [123]. Omnis laesio
solidarietatis et amicitiae civium damna in naturam inferunt, quemadmodum
naturae corruptio vicissim in sociales relationes displicentiam inducit. Natura,
praesertim nostra aetate, sic implicatur socialibus et culturalibus inceptis ut
fere non constituat quandam variabilitatem independentem. Vastitas procedens et
productionis pauperies quarundam regionum agricolarum ab indigentibus
procurantur gentibus inibi incolentibus earumque exigua progressione. Si
progressio oeconomica culturalisque harum gentium stimulatur, natura etiam
protegitur. Insuper, quot subsidia naturalia bellis vastantur! Pax populorum et
inter populos sinit quoque ut maior naturae tutela foveatur. Coëmptio opum,
praesertim aquae, apud gentes his rebus implicatas graves contentiones gignere
potest. Pacifica consensio de subsidiorum usu naturam servare simulque
prosperitatem societatibus quarum interest afferre potest.
Ecclesia erga creationem conscientae officio tenetur, quod etiam
publice ostendere debet. Sic agendo, defendere debet non solum terram, aquam et
aërem tamquam dona creationis ad omnes pertinentia; verum etiam ante omnia
hominem servare debet contra ipsius exstinctionem. Necessarium est ut quaedam
sit species oecologiae hominis, recto modo intellecta. Naturae corruptio cum
cultura arte coniungitur quae humanum convictum fingit: cum « oecologia
humana » [124] intra societatem colitur, etiam naturae oecologia
beneficiis afficitur. Quemadmodum humanae virtutes sese mutuo communicant, ut
alterius debilitas vulnus inferat etiam in alios, ita oecologicus ordo servato
consilio regitur quod tum ad sanum convictum, tum ad consentaneam cum natura
necessitudinem attinet.
Ad tuendam naturam non sufficit ut quaedam aut nulla oeconomica subsidia
praebeantur, ne congrua quidem instructio sufficit. Instrumenta sunt haec magni
ponderis, sed praecipua quaestio inest in universa moralis societatis
firmitudine. Si vitae mortisque naturalis ius non observatur, si artificiosa
efficitur conceptio, gestatio et nativitas hominis, si humani embryones
vestigationi immolantur, accidit ut communis conscientia oecologiae humanae ac
simul etiam oecologiae naturae sensum amittat. Contradictorium est a novis
generationibus naturae observantiam postulare, cum institutio legesque suum
ipsarum cultum non adiuvant. Liber naturae unus est et indivisibilis, tam ex
parte naturae quam ex parte vitae, sexualitatis, matrimonii, familiae,
relationum socialium, denique humanae integraeque progressionis. Officia nostra
erga rerum naturam cum nostris muneribus nectuntur quae personam respiciunt,
quae per se ipsa consideratur et cum aliis relata. Non licet alia exigere et
alia conculcare. Haec gravis est antinomia mentis hodiernique moris quae
personam deprimit, naturam turbat ac damna societati affert.
52. Veritas et amor quem ipsa recludit effici nequeunt, sed tantum
recipi possunt. Fons eorum extremus homo non est, nec esse valet, sed Deus,
scilicet ipse qui est Veritas et Amor. Hoc principium apud societatem
progressionemque summum habet pondus, quoniam neutrum humanum opus dumtaxat esse
potest; ipsa vocatio ad progressionem personarum et populorum non in mera humana
deliberatione innititur, sed quodam in consilio subest quod nos praecedit
quodque pro nobis omnibus constituit obligationem liberaliter accipiendam. Quod
nos praecedit quodque nos constituit – Amor et Veritas subsistentes – nos docet
quid sit bonum et in quo consistat nostra felicitas. Ad verum ergo progressum
nobis semitam ostendit.
CAPUT QUINTUM
HUMANAE FAMILIAE
CONSOCIATA OPERA
53. Una ex gravissimis paupertatis formis quas homo experiri potest
est solitudo. Si attente consideramus, aliae revera etiam formae adsunt, inter
quas materiales illae annumerantur, quae e segregatione nascuntur, cum videlicet
non amamur vel difficultates habemus ad amandum. Paupertatis genera saepe a
recusatione amoris Dei oriuntur, ex germana quadam tragica inclusione hominis in
se ipsum, qui cogitat sibi ipsi sufficere, vel esse solum factum quoddam sine
pondere et peregrinum, « extraneum » quiddam in universo fortuitu constituto.
Alienatur homo cum solus est vel a rerum discedit veritate, cum cogitare renuit
et fidem in quodam Fundamento ponere [125]. Tota societas humana
alienatur cum se ipsam propositis solum humanis concredit, sententiis et falsis
doctrinis [126]. Hodie plus quam antea homines inter se agunt: haec
maior propinquitas oportet in veram mutetur communionem.
Populorum progressio
ex eo potissimum pendet quod agnoscitur unam esse familiam, quae in vera
communione operatur et a personis constituitur quae non vivunt tantum alia iuxta
aliam [127].
Paulus VI rettulit: « Homines male se habent, quod satis de his rebus non
cogitant » [128]. Adfirmatio probationem quandam amplectitur, sed
praesertim auspicium quoddam: novus requiritur cogitationis impetus ad melius
intellegendas implicationes nempe quod unam constituimus familiam; reciproca
actio inter populos orbis terrarum nos ad hunc urget impetum, ut integratio fiat
in solidarietatis [129] potius quam segregationis signo. Similis
cogitatio ad acutam et ponderosam perscrutationem generis relationis
compellit. Agitur de munere quod adimpleri non potest solis scientiis
socialibus, cum auxilium disciplinarum postulet, quales sunt metaphysica et
theologia, ad transcendentem hominis dignitatem illuminato modo percipiendam.
Creatura humana, quatenus est spiritalis naturae, in necessitudinibus inter
personas adimpletur. Quo magis eas vere gerit, eo maturior fit eius personalis
indoles. Homo, se segregans, non aestimat seipsum, nisi cum aliis et cum Deo
sociatur. Harum ideo relationum pondus est omnino fundamentale. Idem de populis
est dicendum. Valde igitur utilis est ad eorum progressionem visio quaedam
metaphysica necessitudinis inter personas. Hac de re, ratio inspirationem
invenit et christianam directionem in revelationem, vi cuius hominum communitas
in se ipsam non exsorbet personam, eius libertatem delens, ut in variis accidit
formis totalitarismi, sed eam ulterius existimat, quoniam necessitudo inter
personam et communitatem est cuiusdam totius adversum alterum totum [130].
Sicut familiaris communitas non delet in se personas quibus constituitur et
sicut ipsa Ecclesia « novam creaturam » (cfr Gal 6, 15; 2 Cor 5,
17) magni ducit, quae per baptismum in eius vivum Corpus inseritur, ita etiam
humanae familiae consortio in se personas, gentes et culturas non delet, sed eas
apertiores reddit aliam erga aliam, altius coniunctas in sua cuiusque legitima
diversitate.
54. Progressionis argumentum conectitur cum illo de inclusione
relationali omnium hominum omniumque populorum in unam communitatem familiae
humanae, quae in solidarietate constituitur sub fundamento bonorum iustitiae et
pacis. Hic prospectus quandam invenit illuminationem per necessitudinem inter
Personas Trinitatis in una divina Substantia. Trinitas absoluta est unitas,
quandoquidem tres divinae Personae puram constituunt relationalitatem. Mutua
inter divinas Personas claritas plena est atque nexus alterius cum alia totus,
quoniam absolutam constituunt unitatem et unicitatem. Deus ad hanc communionis
realitatem vult etiam nos aggregare: « Ut sint unum, sicut nos unum sumus » (Io
17, 22). Huius consortionis Ecclesia signum est et instrumentum [131].
Etiam necessitudines inter homines saeculorum decursu utilitatem tantummodo
possunt depromere se ad hoc divinum referentes Exemplar. Peculiari modo, sub
lumine mysterii revelati Trinitatis intellegitur veram apertionem non
significare dispersionem quandam centrifugam, sed artam implicationem. Hoc
quidem ex communibus etiam experientiis humanis amoris et veritatis emergit.
Sicut sacramentalis coniugum amor inter eos « in carnem unam » (Gn 2, 24;
Mt 19, 5;
Eph 5, 31) spiritaliter redigit et ex duobus qui erant
relationalem et realem unitatem facit, similiter veritas iungit spiritus inter
eos atque efficit ut idem ii cogitent, eosdem trahens atque in se congregans.
55. Revelatio christiana de unitate generis humani interpretationem
quandam prae se fert metaphysicam humani in quo rationalitas elementum
est essentiale. Aliae etiam culturae aliaeque religiones fraternitatem
pacemque edocent, ideoque pro integra humana progressione maximi sunt ponderis.
Non desunt tamen religiosi culturalesque agendi modi, in quibus non assumitur
omnino amoris principium et veritatis et hoc modo fit ut veram humanam
progressionem refrenent, immo eam impediant. Nostrae aetatis terrarum orbis
quibusdam culturis imbuitur religiosae indolis, quae hominem communione non
obstringunt, sed eum conquirentem individuam prosperitatem segregant, dum
solummodo eius exspectationibus psychologicis satisfacere student. Multiplices
etiam religiosi cursus, qui parvos coetus, immo singulas personas attingunt,
necnon syncretismus religiosus, elementa fieri possunt dispersionis et
exsolutionis. Effectus negativus, qui dari potest in globalizationis processu,
inclinatio est ad hunc syncretismum fovendum [132], « religionis »
formas sustentando quae personas invicem dissociant potius quam efficiunt ut
inter se conveniant atque eas a rerum veritate amovent. Eodem tempore nonnumquam
manent hereditates culturales et religiosae quae societatem in sociales immotos
ordines redigunt, in religiones magicas, personae dignitatem laedentes, occultis
viribus obnoxias. His in rerum adiunctis, amor et veritas in difficultatibus
versantur sese confirmandi, damno in germanam progressionem illato.
Hanc ob rem, si verum est, una ex parte, progressionem religionibus et
culturis diversorum populorum indigere, verum est etiam, altera ex parte,
necessarium esse consentaneum quoddam iudicium. Religiosa libertas non
significat religiosum indifferentismum neque secum fert omnes religiones
aequales esse [133]. Iudicium de culturarum religionumque opera
necessarium fit ad socialem communitatem aedificandam, servato bono communi
praesertim ab eo qui politicam gerit potestatem. Hoc iudicium caritatis
veritatisque regula est sustinendum. Cum de progressione agatur personarum et
populorum, rationem habebit emancipationis inclusionisque in prospectum humanae
vereque universalis communitatis. « Homo integer cunctique homines »: ecce
criterium ad culturas et religiones iudicandas. Christiana religio, religio «
Dei cum humano vultu » [134], in se ipsa similem fert regulam.
56. Christiana religio aliaeque religiones ad progressionem conferre
possunt solummodo si Deus locum etiam in provincia politica invenit,
peculiariter perpensis culturalibus, socialibus, oeconomicis, atque potissimum
politicis aspectibus. Socialis doctrina Ecclesiae est edita ad hoc « civitatis
statutum » [135] christianae religionis vindicandum. Negatio iuris ad
publice propriam profitendam religionem et ad laborandum ut fidei veritates
etiam publicam vitam pervadant, negativa amplectitur circa veram progressionem
consectaria. Tum exclusio religionis ex ambitu publico, tum quoque
fundamentalismus religiosus, consortionem inter personas impediunt earumque
consociatam operam ad humanitatem provehendam. Vita publica rationum cumulo
extenuatur et res politica pugnacem vultum adhibet. Iura humana in periculo
versantur ne observentur, quia suo transcendenti fundamento orbantur vel humana
non agnoscitur libertas. In laicismo et fundamentalismo facultas amittitur
frugiferi colloquii atque efficacis cooperationis inter rationem et religiosam
fidem. Ratio semper fide est purificanda, quod etiam de politica ratione
est dicendum, quae non debet putare se omnipotentem esse. Religio quoque
semper ratione est purificanda ut suum authenticum humanum vultum
demonstret. Huius dialogi abruptio perquam onerosum erga humanitatis
progressionem secum fert pretium.
57. Frugifer inter fidem et rationem dialogus institui non potest quin
efficaciorem reddat caritatis operam in sociali provincia, qui coronam
constituit admodum propriam ad excitandam fraternam cooperationem inter
credentes et non credentes in communi prospectu pro iustitia et pace
humanitatis adlaborandi. In Constitutione pastorali
Gaudium et spes
Patres conciliares dixerunt: « Secundum credentium et non credentium fere
concordem sententiam, omnia quae in terra sunt ad hominem, tamquam ad centrum
suum et culmen, ordinanda sunt » [136]. Pro credentibus, mundus non est
fructus casus neque necessitatis, sed cuiusdam consilii Dei. Hinc oritur
officium quo credentes astringuntur ad conatus suos simul cum omnibus viris
mulieribusque bonae voluntatis nectendos aliarum religionum aut cum non
credentibus, ut hic noster mundus reapse divino respondeat proposito: ut nempe
vivant sicut familia, in Creatoris conspectu. Peculiaris manifestatio caritatis
et criterium ducens ad fraternam credentium et non credentium cooperationem est
sine dubio subsidiarietatis principium [137], signum utique
inalienabilis humanae libertatis. Subsidiarietas est ante omnia adiumentum erga
personam, per intermediarum institutionum autonomiam. Hoc auxilium praebetur cum
persona et socialia subiecta per se agere nequeunt et semper emancipationis
proposita implicat, quia libertati favet et participationi, quoad
responsalitatis assumptionem. Subsidiarietas dignitatem reveretur personae, in
qua videt semper personam capacem aliquid ceteris tribuendi. Quippe quae
recognoscat in reciproca ratione intimam constitutionem hominis, subsidiarietas
antidotum fit contra omne genus dominici benevolique assistentialismi, qui
dicitur, efficacissimum. Illa rationem potest reddere tum de multiplicibus
implicatisque propositis, ideoque de multiplicitate subiectorum, tum de eorum
coordinatione. Agitur ergo de principio admodum ad globalizationem moderandam
idoneo eamque in veram humanam progressionem dirigendam. Ne periculosa quaedam
constituatur universalis potestas monocratici generis, globalizationis
moderamen formam induere debet subsidiarietatis, diversis in gradibus
ordinibusque dispositum, qui mutuo cooperentur. Globalizatio procul dubio
auctoritate eget, prout quaestionem communis boni globalis persequendi ponit;
haec tamen auctoritas subsidiario modo et polyarchico est ordinanda [138],
tum ne libertatem laedat tum ut reapse sit efficax.
58. Subsidiarietatis principium arte cum solidarietatis principio
est sociandum et vicissim, quia si subsidiarietas sine solidarietate in
favorem partium dilabitur, verum est pariter solidarietatem sine subsidiarietate
in assistentialismum dilabi, qui indigentem humiliat. Haec generalis regula
magni est consideranda, etiam cum argumenta agitantur de subsidiis
internationalibus progressionis. Ea, praeter offerentium mentem, aliquando
populum servare possunt in statu quodam servitutis atque condicionibus favere
dominatus localis atque abusus intra Nationem subsidio auctam. Oeconomica
subsidia, ut reapse talia sint, aliena proposita prosequi non debent. Quae danda
sunt implicando non solum gubernia Nationum quarum interest, sed etiam actores
oeconomicos locales atque personas societatis civilis, culturam gerentes,
additis quoque Ecclesiis localibus. Adiumentorum ferendorum rationes maiore
usque gradu naturam sumant oportet rationum quae expleri et participari ex
inferiore gradu possint. Verum enim est maximam ex opibus in progredientibus
Nationibus iuvandis humanam esse opem: hic est enim verus thesaurus augendus ut
pauperrimis Nationibus futurus profectus nulli obnoxius praebeatur. Memorandum
pariter est, in provincia oeconomica, praecipuum adiumentum, quo progredientes
Nationes egent, in eo esse ut consentiant et foveant paulatim earundem fructuum
cooptationem in internationales mercatus, ita ut ad rem deducatur eorum plena
participatio vitae oeconomicae internationalis. Nimis saepe, praeterito tempore,
factum est ut adiumenta prodessent tantummodo ad gignendos mercatus marginales
fructuum harum Nationum. Hoc crebro evenit propter nullam harum rerum
petitionem: necesse ideo est ut hae Nationes iuventur ut earum fructus meliores
reddantur aptioresque petentibus. Praeterea quidam saepe aemulationem
reformidabant mercatoriam invectionum proventuum, plerumque rusticorum, qui ex
Nationibus oeconomice pauperioribus proveniebant. Memorandum tamen est his
Nationibus copiam hos fructus vendibiles reddendi saepissime earum exsistentiam
praestare velle ad breve vel ad diuturnum tempus. Commercium internationale
iustum et aequum in campo agriculturae beneficia potest omnibus afferre, tum ex
parte largitionis, tum ex parte petitionis. Hanc ob rem, non solum necessarium
est commerciali modo hos proventus dirigere, sed internationalia commercii
principia etiam instituere quae eos sustineant, atque roborare pecuniae
suppeditationem ad progressionem ut hae oeconomiae feliciores evadant.
59. Cooperatio ad progressionem non debet tantummodo ad
oeconomicam referri rationem; magna fiat oportet ad culturalem et humanum
occursum occasio. Si oeconomicae altioris progressionis Nationes
cooperantes, sicut interdum usu venit, non considerant propriam aliorumque
culturalem indolem, factam ex humanis valoribus, cum civibus Nationum egentium
nullum verum dialogum instituere possunt. Sin autem hae indifferentes se
praebent et sine discrimine ad omne culturale propositum, promptae non sunt ad
sumendam verae progressionis responsalitatem [139]. Societates technica
arte praestantiores commiscere non debent propriam technologicam progressionem
cum praesumpta praestantia culturali, sed in se ipsae oportet virtutes retegant
nonnumquam neglectas, quae eas in historia florere fecerunt. Societates
crescentes fideles maneant humanis elementis earum traditionis, vitando ne iis
superponantur machinamenta civitatis technologicae globalizatae. Omnibus in
culturis singulae exstant et multiplices concursiones ethicae, quae ipsam
naturam humanam manifestant, quam ipse Creator voluit, quamque humanitatis
ethica sapientia legem naturalem appellat [140]. Eiusmodi lex moralis
universalis firmum constituit fundamentum cuiusque dialogi culturalis, religiosi
et politici atque multiplici consentit pluralismo variarum culturarum ne a
communi veritatis, boni et Dei inquisitione seiungantur. Adhaesio illi legi in
cordibus inscriptae est igitur fundamentum cuiusque fructuosae cooperationis
socialis. In omnibus culturis quaedam exstant gravamina a quibus oportet nos
liberari, umbrae ex quibus eripi. Christiana fides, quae in culturis incarnatur
easque transcendit, iuvare potest ad conviviali more crescendum et in universali
solidarietate pro progressionis communitatis totiusque orbis utilitate.
60. In quaerendis solutionibus praesentis crisis oeconomicae,
auxilium praestitum pro progressu Nationum pauperum sicut verum instrumentum
considerandum est ad divitias omnibus gignendas. Quodnam propositum auxilii
ferre potest incrementum beneficii ita significans – etiam oeconomiae mundialis
– sicut subsidium populis tribuendum, qui progredi inceperunt vel parum sunt
progressi, quod ad processum progressionis oeconomicae spectat? Hoc in
prospectu, Status oeconomice prosperiores quae possunt facient, ad maiorem
destinandam partem interni rudis proventus ad progressum iuvandum, promissis
stantes quae hac de re ad instar communitatum internationalium sunt suscepta. Id
facere poterunt intus quoque inspicientes politicas rationes auxilii et
solidarietatis socialis, principium tenentes subsidiarietatis atque quaedam
implicatiora systemata efficientes providentiae socialis, privatis
institutionibus civilique societate re participantibus. Hoc modo socialia et
assistentiae ministeria in melius mutari atque eodem tempore copiae servari
possunt, superando pecuniarum effusiones et proventus abusivos, quae
internationali sunt destinandae solidarietati. Solidarietatis socialis systema
melius distributum et compositum, minus grapheocraticum sed non minus ordinatum,
sineret ut verum pondus tribueretur pluribus illis viribus, hodie sopitis, in
utilitatem quoque solidarietatis inter populos.
Fieri potest ut progressionis auxilium oriri possit ex efficaci exsecutione
sic dictae subsidiarietatis fiscalis, quae sinat ut cives decernant de partibus
eorum tributorum, quae Statui tribuuntur. Si particulares depravationes
vitantur, hoc iuvare potest ad formas solidarietatis socialis ab infimo
excitandas, unde haberi poterunt manifestae commoditates etiam in provincia
solidarietatis utiles ad progressionem.
61. Amplior solidarietas sub internationali ordine potissimum per
continuatam promotionem exprimitur, etiam in adiunctis oeconomici discriminis,
complectentem maiorem ad educationem aditum, quae alioquin essentialis
exstat condicio efficacitatis ipsius cooperationis internationalis. Cum vox
usurpatur « educatio », non agitur tantummodo de disciplina quadam aut de
institutione ad opus, quae sunt magni momenti causae progressionis, sed de plena
personae formatione. Qua de re animadvertendus est aspectus disputabilis: ad
educationem tradendam, sciatur oportet quenam sit persona humana eiusque natura.
Ex relativisticae huius naturae opinationis affirmatione, graves oriuntur
educationis difficultates, potissimum moralis educationis, cum eius extensio
totum terrarum orbem attingat. Si in talem inciditur relativismum, omnes
pauperiores fiunt, prae se ferentes negativa consectaria etiam circa
efficacitatem auxilii populis egentioribus, qui non solum oeconomicis subsidiis
technicisve egent, sed etiam rationibus et adiumentis paedagogicis, quae
personas in plena earum humana vocatione adiuvent.
Exemplum ponderis huius quaestionis nobis praebetur ex re periegetica
internationali [141], quae magnum potest elementum constituere
progressus oeconomici et culturalis, quae etiam in occasionem mutari potest
abusus et imminutionis dignitatis. Hodierna condicio singulares praebet
opportunitates ut aspectus oeconomici progressus, cursus videlicet pecuniae
atque ortus quibusdam in locis probationum ergolabicarum maioris momenti,
misceantur cum culturalibus elementis, in primis aspectu educativo considerato.
Multis in casibus id accidit, sed tot in aliis periegesis internationalis quidam
est eventus, qui seu peregrinatorem seu locorum incolas non educat. Hi saepe
habitus immorales, immo vero perversos, respiciunt, ut in casu periegesis sic
dictae sexualis, cui tot sacrificantur personae, etiam iuvenis aetatis. Dolendum
omnino est quod id usu venit, moderatoribus locorum saepe consentientibus,
silentibus potestatibus illorum locorum unde peregrinatores proficiscuntur
necnon faventibus tot operatoribus huius provinciae. Etiam cum id non
attingitur, periegesis internationalis, nonnumquam, modo consumptionis et
hedonistico, veluti evasione cumque modis rerum ordinatarum secundum indolem
Nationum originis, usurpatur, ita ut non vero occursui inter personas
culturasque faveatur. Oportet igitur diversa consideretur periegesis, ad veram
promovendam mutuam cognitionem, quae tamen otii spatium non adimat et sanae
relaxationis: eiusmodi periegesis est augenda, etiam per iunctiorem cum
experientiis cooperationis internationalis nexum et operum item quae ad
progressum suscipiuntur.
62. Alius aspectus est considerandus, cum de completo progressu humano
agitur, qui ad migrantium argumentum attinet. Est eventus qui animum ob
frequentiam movet personarum participantium, ob quaestiones sociales,
oeconomicas, politicas, culturales et religiosas quas concitat, ob gravissimas
quidem provocationes quas nationalibus internationalibusque communitatibus
exhibet. Autumare possumus nos eventum quendam socialem coram intueri maximi
momenti, qui strenuum prae se fert et providum cooperationis internationalis
consilium ut consentanea tractetur ratione. Eiusmodi consilium promovendum est,
initium sumendo a stricta cooperatione inter Nationes ex quibus migrantes
proficiscuntur et Nationes in quas perveniunt; comitanda ea idoneis est normis
internationalibus ut varii accommodentur legis aspectus, ut necessitates
serventur iuraque personarum et familiarum migrantium atque, eodem tempore,
societatum ad quas migrantes accedunt. Nulla Natio se solam esse parem
migratoriis aggrediendis quaestionibus nostrae aetatis considerare potest. Omnes
migrantium turmas, doloris, incommoditatis speique onustas, spectamus. Eventus
hic, sicut liquet, difficulter temperatur; certum tamen est operarios externos,
praeter difficultates quae cum eorum completione nectuntur, sua navitate multum
oeconomico progressui Nationis hospitio recipientis conferre, praeter quam quod
Nationi originis pecuniae compendium tradunt. Operarii hi, ut patet, merces vel
mera vis laboris considerari non possunt. Quapropter sicut quodlibet
productionis elementum tractari non debent. Quisque migrans humana est persona
quae, per se ipsam, immutabilia possidet fundamentalia iura quae ab omnibus et
quavis in condicione sunt servanda [142].
63. In considerandis progressus quaestionibus, fieri non potest quin
nexus efferatur artus inter paupertatem et coactam operis vacationem.
Pauperes pluries violata laboris humani dignitate fiunt, tum ob definitam
eiusdem copiam (quae est operis vacatio, operis subvacatio), tum quia minoris
aestimantur « iura inde manantia, praesertim ius iustam mercedem percipiendi et
securitatem ipsi opifici eiusque familiae tribuendi » [143]. Quam ob
rem, iam die I mensis Maii anno MM, veneratus Decessor Noster Ioannes Paulus II,
occasione data Iubilaei Operariorum, adhortationem protulit ad « foedus quoddam
mundiale de digno labore fovendo » [144], propositum promovens Instituti
Internationalis Laboris. Hoc modo, gravem tribuit moralem indolem huic consilio,
sicut studium familiarum in omnibus Nationibus totius orbis. Quid sibi vult
vocabulum « dignum » operi applicatum? Laborem indicat quendam qui, quaque in
societate, signum sit essentialis dignitatis cuiusque viri et cuiusque mulieris:
laborem libere selectum, qui efficaciter consociet operarios, viros et mulieres,
cum progressu eorum communitatis; laborem nempe qui, hoc modo, operariis
permittat ut absque omni segregatione aestimentur; laborem qui necessitatibus
satisfacere possit familiarum atque filios edocere, ne hi operari cogantur;
laborem qui operariis permittat ut libere consocientur atque eorum vocem mittere
sinat; laborem qui spatium relinquat congruum ad proprias inveniendas origines
sub aspectu personali, familiari et spiritali; laborem denique qui dignam
praestet operariis condicionem qui vacationem sunt consecuti.
64. Argumentum considerantes laboris, opportunum etiam videtur
instanter consociationes operariorum syndicales compellare, quas Ecclesia
usque confirmat et sustinet, ut ad novos aperiantur prospectus qui in provincia
emergunt laboris. Fines transgredientes proprios opificum collegiorum quorundam
coetuum, consociationes syndicales vocantur ad novas obeundas nostrarum
societatum quaestiones: cogitamus, exempli gratia, de universis quaestionibus
quas scientiarum socialium periti in contentionibus illis ponunt, quae inter
personam operantem et personam consumentem exstant. Dum haud necessario opinatio
illa suscipitur, quae transitum secum importat ex operariorum principatu ad
consumentium praeeminentiam, tamen istud quoque spatium esse videtur ad
novatrices syndicales consequendas experientias. Opus, quod in mundano ambitu
geritur, postulat ut syndicalia nationis collegia, quae magnam partem
concluduntur ut suorum participum beneficia tueantur, etiam non participantium,
animadvertant atque potissimum illarum operarios Nationum augescentium, ubi
socialia iura saepenumero posthabentur. Defensio horum operariorum, opportuna
etiam per incepta, in nativas Nationes versa, sinet ut syndicalia collegia
veras, ethicas culturalesque rationes efferant, quae effecerunt ut, diversis
exstantibus socialibus operumque Nationibus, decretoriae progressionis adessent
causae. Valida usque manet translaticia Ecclesiae doctrina, quae officia
muneraque inter opificum collegium remque politicam discernit. Distinctio haec
sinet ut opificum collegia in civili societate congruentiorem ambitum reperiant,
qui ad tuendas promovendasque operum partes necessarius est, in primis ubi
operarii quaestui habentur neque sustinentur, quorum acerba condicio a
neglegenti societate saepenumero ignoratur.
65. Oportet proinde ut res nummaria ipsa, necessario renovatis
structuris operandique rationibus, malum post usum qui realem oeconomiam
pessumdedit, munus recuperet meliorem copiarum progressionisque proventum
obtinendi. Oeconomia cuncta resque nummaria, non modo quaedam earum partes,
ut instrumenta, ethice adhibeantur oportet, ut condiciones hominis populorumque
profectus congruae exsistant. Commodum quidem est, et nonnumquam necessarium,
nummaria incepta suscipere, in quibus humana ratio antistet. Hac nimirum re non
est obliviscendum totam nummariam rationem ad veram sustinendam progressionem
esse convertendam. Necesse est potissimum ut boni faciendi consilium certae
facultati bonorum gignendorum non opponatur. Rerum nummariarum operatores ipsum
ethicum fundamentum recipere debent suarum industriarum, ne instrumentis his
subtilissimis abutantur, quae parcis hominibus decipiendis inservire possint.
Aequum propositum, honestas bonique effectus persequendi admitti possunt atque
numquam seiungantur oportet. Si amor prudens est, rationes quoque ad providam
iustamque convenientiam operandi reperire valet, quemadmodum insigniter
complures cooperationis crediti experientiae ostendunt.
Cum huius provinciae moderatio, quae debiliores homines servet ipsaque turpia
quaestus studia prohibeat, tum rei nummariae nova genera adhibita, quae ad
progressus incepta iuvanda destinantur, solidae sunt experientiae, roborandae et
confirmandae, ipsa parci hominis responsalitate concitata. Tenuis rei
nummariae quoque experientia, quae in cogitationes atque humanistarum
civilium opera radices agit – de Montibus Pietatis constitutis cogitamus – est
roboranda atque definienda, his potissimum temporibus, quibus rerum nummariarum
quaestiones dificillimae fieri possunt, quod ad debiliores plebis partes
attinet, ab usurae aut desperationis discrimine eripiendas. Debiliores homines
de usura arcenda sunt docendi, ac simul inopes populi sunt instituendi, quomodo
tenui credito iuventur, ita ut duabus his in provinciis quarundam abusionum
genera infringantur. Quandoquidem divitibus in Nationibus nova exstant
paupertatis genera, tenuis res nummaria certa adiumenta suppeditare potest, ut
in debiliorum societatis ordinum beneficium incepta novaeque condiciones
admittantur, etiam cum ipsa societas in paupertate forte versetur.
66. Quod terrarum orbis internectitur, nova politica potestas
exstitit, videlicet consumentium atque eorum associationum. Quaestio haec
est altius vestiganda, quae solida etiam habet positiva elementa augenda sane et
prohibendas immoderationes. Aequum est ut homines sibi conscii fiant emptionem,
praeter oeconomicam, esse usque moralem actionem. Certa quidem socialis
consumentis responsalitas adest, quae cum sociali responsalitate societatis
coniungitur. Consumentes continenter de munibus sunt informandi [145],
quae cotidie gerunt quaeque, moralibus principiis servatis, sustinere possunt,
oeconomica rationalitate haud imminuta, quae ad ipsum acquirendi actum
intrinsece pertinet. In provincia quoque emptionis, etiam quae hac aetate
agitur, cum viliores fiunt nummi atque maiore parsimonia res sunt adhibendae,
aliae semitae teneantur oportet, exempli gratia cooperationis genera rerum
emendarum, quae sunt cooperativae societates rerum consumendarum, quae inde a
XIX saeculo etiam per catholicorum incepta operantur. Commodum exinde est favere
negotiationum novis generibus proventuum, ex regionibus terrarum orbis
pauperioribus procedentium, ut congrua rerum effectoribus merces tribuatur, ita
ut iustus sit mercatus, rerum effectores plus non modo habeant lucri verum etiam
aptiorem institutionem, professionis curam et technologiam, ac tandem cum
similibus oeconomiae experientiis progressionis ideologicae opinationes
factiosae haud misceantur. Consumentium efficacius munus, cum ipsi
consociationibus, non veram gerentibus cuiusdam personam, haud corrumpuntur,
optabile est veluti democratiae oeconomicae elementum.
67. Coram continuato mutuae terrarum orbis coniunctionis auctu,
penitus animadvertitur, recedente etiam re oeconomica universali, necessitas tum
Institutionem Nationum Unitarum, tum oeconomicum nummariumque inter
Nationes ordinem reformandi, ut familiae Nationum notio re efficiatur.
Necessitas quoque percipitur novas reperiendi formas ut responsalitatis
tuendi [146] principium perficiatur atque indigentioribus quoque
Nationibus de communibus rebus decernendis efficax vox tribuatur. Id ad quandam
politicam, iuridicam oeconomicamque structuram efficiendam prorsus necessarium
videtur, ut internationalis cooperatio ad profectum solidalem inter omnes gentes
obtinendum augeatur dirigaturque. Ut mundana oeconomia temperetur; ut crisi
affectis oeconomiis subveniatur, ad ipsius deteriores condiciones vitandas
itemque maiores inaequalitates prohibendas; ut tota armamentorum ademptio,
ciborum pacisque securitas efficiantur; ut rerum natura servetur atque
migrantium turmae ordinentur, oportet vera Auctoritas politica mundialis
adsit, quae a Decessore Nostro beato Ioanne XXIII est iam adumbrata. Talis
Auctoritas iure necesse est regatur, subsidiarietatis ac solidarietatis
principia congruenter servet, bonum commune perficiendum curet [147],
integram solidamque hominum progressionem sub lumine bonorum caritatis in
veritate efficiat. Auctoritas sane haec ab omnibus est agnoscenda, quae
reali potestate pollere debet, ut unicuique securitas, iustitiae observantia,
iurium item tuitio praestentur [148]. Ut liquet, facultate ipsa pollere
debet suarum deliberationum observantiam sodalibus itemque simul disposita in
internationalibus tribunalibus praecepta imperandi. His deficientibus rebus,
inter Nationes ius, licet variis in provinciis magni profectus evenerint,
periculum adit ne potestatibus fortissimorum inter se concertantibus temperetur.
Populorum integra progressio atque inter Nationes cooperatio secum ferunt ut
internationalis quaedam altioris gradus institutio subsidiarii generis ad
globalizationem moderandam condatur [149] atque ordini morali necnon
coniunctioni inter moralia et socialia, politica et oeconomica et civilia munera
consentaneus socialis ordo denique constituatur, quod in Nationum Unitarum
Statuto iam continetur.
CAPUT SEXTUM
POPULORUM PROGRESSIO
ET TECHNICA ARS
68. Populorum progressionis argumentum cum profectus cuiusque hominis
quaestione arte nectitur. Humana persona sua natura atque vi suum in progressum
inclinatur. Quem progressum machinamenta naturalia haud praestant, cum quisque
nostrum sibi sit conscius se liberum quiddam officii conscientia eligere posse.
Ne de progressu quidem agitur, qui, uti libet, vertitur, quoniam omnes scimus
esse nos donum non autem propriae generationis effectum. Libertas in nobis
primitus nostra essentia itemque ipsius finibus distinguitur. Nemo suam
conscientiam ad lubitum figurat, sed omnes illud proprium « ego » in fundamento
illo « se » efficiunt, quod nobis datur. Non modo aliae personae praesto non
sunt, sed nos ipsi praesto nobis non adsumus. Personae progressio exinanitur,
si eadem una sui ipsius conditrix esse vult. Provectus similiter populorum
corrumpitur, si humanitas arbitratur se posse sese re-creare, technologiae
adhibitis « prodigiis ». Eodem modo oeconomicus progressus fictus deprehenditur
noxiusque, si rei nummariae « prodigia » usurpantur, ut incrementa innaturalia
rerumque consumendarum immodica fulciantur. Pro hoc incepto Prometheo, in
libertatem non arbitrariam amor est solidandus, quae, antecedenti bono agnito,
vere humana fit. Oportet hac de re ut homo animum colligat praecipuarum legis
moralis naturalis normarum agnoscendarum gratia, quas Deus in ipsius corde
insculpsit.
69. Progressionis quaestio his temporibus cum technologica
progressione, cum mirabilibus in biologica provincia accommodationibus
copulatur. Ars technica – quod est extollendum – res est prorsus humana, quae
cum autonomia hominisque libertate nectitur. Technica in arte manifestatur
confirmaturque spiritus in materiam dominatus. Spiritus « a rerum servitute
magis solutus, expeditius ad ipsum Creatoris cultum et contemplationem evehi
potest » [150]. Technica ars materiam gubernari, pericula imminui,
laborem servari, vitae condiciones in melius mutari patitur. Humani operis
vocationi respondet ipsa: technica in arte, quippe cum proprii ingenii habeatur
res, se ipsum agnoscit homo atque propriam humanitatem efficit. Technica ars
hominis agentis obiectiva est facies [151], cuius origo essentiaeque
ratio in subiectivo elemento reperiuntur: homo scilicet qui operatur. Idcirco
technica ars numquam est tantummodo technica ars. Hominem ipsa ostendit eiusque
ad progressionem proclivitatem; hominis animum, qui ad quasdam materiales
condiciones gradatim superandas tendit, patefacit. Technica ideo ars mandatum
illud adimplet « colendi et custodiendi terram » (cfr Gn 2,
15), quam Deus homini commisit eaque ad roborandum illud inter homines rerumque
naturam foedus est dirigenda, ubi amoris creantis Dei reperitur speculum.
70. Eo quod technica ars augetur, cogitatio oriri potest technicam
sibi ipsi sufficere posse, cum homo, se interrogans tantum quomodo, non
animadvertit cur pluries ad agendum impellatur. Hac quidem de causa
technica ars ambiguam speciem induit. Cum eadem ex humana creativa virtute orta
sit veluti instrumentum libertatis personae, ipsa absolutae libertatis speciem
induere potest, quae libertas fines illos posthabere vult, quos habent in se
res. Globalizationis processus ideologias cum technica arte commutare potest [152],
cum potestas ideologica ipsa facta sit, quae humanitatem in discrimen adducere
possit concludendi se in a priori illud, ex quo exire non potest ad
essentiam et veritatem conveniendam. Si ita fit, cognoscimus nos, ponderamus
decernimusque nostrae vitae condiciones intra culturalem technocraticumque
prospectum, ad quem pertinemus, nullo umquam reperto sensu, quem nos non
effecimus. Rerum hic prospectus his temporibus sic technicisticam mentem
roborat, ut verum idem sit quod factibile. Sed cum unum veritatis iudicium est
efficientia utilitasque, progressioni ipsi interdicitur. Etenim vera progressio
non ex faciendo potissimum oritur. Profectus principium est intellectus,
technicam artem cogitandi percipiendique plane humanum sensum humanae actionis
capax, in conspectu significationis personae, quae tota in sua essentia
suscipitur. Cum quoque per satellitem vel electronicum impulsum procul operatur,
eiusdem actio usque humana manet, responsalis libertatis manifestatio. Technica
ars vehementer hominem allicit, quandoquidem ipsi physicas limitationes adimit
atque rerum prospectum laxat. At humana libertas se ipsa efficit, solum cum
ad technicae artis fascinationem deliberationibus illis se confert, quae ex
morali responsalitate oriuntur. Ex hac re cuiusdam institutionis de
responsalitate ethica technicae artis adhibendae necessitas exstat. Ex
fascinatione sumendo initium, quam in homines technica ars vertit, germanae
libertatis significatio recuperanda est, quae non in quadam totius autonomiae
ebrietate innititur, verum in responsione « entis » appellantis, principio capto
ab « ente » quod ipsi sumus.
71. Eo quod fieri potest ut technica mens de suo primigenio
humanitatis curriculo deflectat, hodiernis temporibus ex technicizationis actis
patet sive quod ad provectum sive quod ad pacem attinet. Populorum progressus
saepe putatur machinalis nummariaeque disciplinae, mercatuum patentium,
vectigalium auferendorum, pecuniae collocatae frugiferae, institutionum
reformatarum quaestio: quaestio scilicet tantum technica habetur. Partes hae
cunctae summi sunt ponderis, sed quaerendum est cur technicae optiones hucusque
partim tantummodo efficaces evaserint. Ratio altius est vestiganda.
Progressionem numquam plane praestabunt vires quadamtenus automaticae, quae
dicuntur, et impersonales, seu quod ad mercatum seu quod inter Nationes ad
politicam rem spectant. Progressio non datur, cum probi homines, oeconomici
operatores atque politici homines absunt, qui suis in conscientiis boni communis
invocationem plane percipiant. Necesse est cum professionalis institutio tum
moralis probitas adsint. Cum potissimum technica ars absolute extollitur, inter
proposita et instrumenta perturbatio quaedam oritur, ergolabus summum proventum
putabit unam agendi rationem; politicus homo potestatis confirmationem; rerum
naturae inquisitor sua inventa obtenta. Sic accidit quod in oeconomicis,
nummariis politicisve necessitudinibus, inter se implicatis, crebro manent
simultates, incommoda et iniquitates; technicarum cognitionum motus
multiplicantur, quae in dominos recidunt, dum certa populorum condicio, qui
infra atque fere semper citra has immutationes vivunt, re non mutatur, dum illis
se liberandi adimitur facultas.
72. Pax quoque periculum adit ne technicus proventus putetur, quae ex
pactionibus solummodo regiminum vel inceptis quibusdam oriatur, ut efficacia
oeconomica subsidia obtineantur. Verum est pacem faciendam continuatam
compositionem secum ferre, quae convenientias diplomaticas, oeconomicas
technologicasque permutationes, culturales concursus, foedera communium
propositorum, aeque ac officia suscepta participataque respicit, ut bellorum
minae arceantur atque radicitus terrorum studia identidem exsurgentia
evellantur. Attamen, ut conatus hi stabiles effectus habeant, opus est ut in
bonis innitantur, quae in vitae veritate radices agunt. Est videlicet necesse ut
audiatur vox inspicianturque populorum quorum interest condiciones, eorum ad
congruenter intellegendas exspectationes. Accedatur oportet, ut ita dicamus,
continenter ad tot ignotarum personarum conatus, quae alacriter populorum
necessitudines provehere student itemque progressum iuvare, initium ex amore
mutuaque comprehensione sumentes. Christiani quoque fideles inter has personas
reperiuntur, qui gravi huic officio operam dant ut progressio ac pax sensu plane
humano imbuantur.
73. Cum technologica progressione aucta instrumentorum
communicationis socialis compenetratio nectitur. Fieri iam paene non potest
quin humana familia, iis demptis, concipiatur. Sive in bono sive in malo, sic in
mundi vitam inseruntur, ut id absurdum videatur quod putant nonnulli: neutrius
partis esse ea instrumenta, dum idcirco a re morali abstrahuntur, quae personas
afficit. Similes rerum prospectus, qui mediorum naturam prorsus technicam
efferunt, saepe eorum obnoxietati re oeconomicae rationi favent, ut mercatus
temperentur et, haud postremo, ut culturales rationes imponantur, ad proposita
ideologici politicique dominatus spectantes. Cum maximum habeant pondus in
mutationibus definiendis ratione percipiendi cognoscendique realitatem ipsamque
humanam personam, diligens quaedam cogitatio de eorum virtute fit necessaria,
quod potissimum ad rationem globalizationis solidalisque populorum progressus
ethicam-culturalem attinet. Haud secus ac globalizationis progressionisque recta
ministratio postulat, significatio finisque mediorum in anthropologico
fundamento sunt perquirenda. Id sibi vult: ipsa fieri humanizationis
causa possunt, non modo cum technologicum per progressum maiores dant
facultates communicandi docendique, sed potissimum cum ordinantur et diriguntur,
ob oculos personae bonique communis habita effigie, quae eorum universales
amplitudines referat. Libertati non favent communicationis socialis instrumenta
neque progressum democraticumque regimen omnibus suppeditant tantum quod
facultates internectendi cogitationesque diffundendi multiplicant. Proposita
haec ut attingant, oportet in dignitate personarum populorumque provehenda
sistant et caritate palam moveantur et veritati, bono, naturali supernaturalique
fraternitati inserviant. In humanitate namque libertas intrinsece cum bonis his
superioribus copulatur. Media vero ad humanae familiae communionem
augendam atque societatis ethon multum conferre possunt, cum promotionis
universalis participationis instrumenta fiunt, cum communiter quod iustum est
requiritur.
74. Super primario decretorioque argumento culturalis inter absolutam
technicam et hominis moralem responsalitatem certaminis hodiernis temporibus
praecipuum occupat locum bioethica, in qua facultas ipsa humanae
integraeque progressionis assequendae in discrimine prorsus versatur. De re
agitur subtilissima decretoriaque, ex qua dramatica vi praecipua quaestio
oritur: utrum homo a se ipse producatur an a Deo pendeat. Scientifica hac in
provincia inventa facultatesque technice agendi tam aucta videntur, ut inter
duas rationalitates selectio sit facienda: scilicet rationis transcendentiae
patentis aut rationis in immanentiam conclusae. Coram sumus illo aut aut
decretorio. Technicae actionis rationalitas, quae in se vertitur, irrationalis
tamen deprehenditur, quia significationis bonique repudiationem secum fert. Non
sine causa transcendentia denegata cum difficultate confligit cogitandi quo
pacto ex nihilo « ens » ortum sit atque fortuito exstiterit intellectus [153].
Hisce coram dramaticis quaestionibus ratio fidesque sibi mutuum adiumentum
suppeditant. Una simul tantum hominem servabunt. Technica arte agenda
pellecta, sine fide ratio in falsam suae omnipotentiae speciem est casura. Fides
sine ratione periculum adit ne a certa personarum vita abstrahatur [154].
75. Paulus VI mundanum iam socialis quaestionis prospectum indicavit [155].
Dum eandem quam ipse tenemus semitam, autumare hodie oportet socialem
quaestionem funditus factam esse anthropologicam quaestionem, eo quod ipsam
afficit rationem non modo intellegendi, verum etiam vitam tractandi, quae magis
ac magis in hominis manibus per biotechnologica artificia ponitur. Fecundatio
in vitro, embryonum vestigatio, clonandi, ut aiunt, facultas atque humana
hybridatio in hodierna cultura, omni elatione destituta, oriuntur et
promoventur, quae putat se cuncta mysteria detegisse, quandoquidem vitae radix
iam attingitur. Technicae artis absolutismus suam hic summam manifestationem
reperit. In hoc culturae genere ad solam technicam facultatem obtinendam
conscientia vocatur. Imminui tamen non possunt rerum prospectus, qui hominis
futurum aevum acriter afficient necnon nova efficacia instrumenta, quae « mortis
culturae » praesto sunt. Abortus latae, funestae quidem internecioni addi
proximos in annos potest, quod iam furtim in ipso germine adest,
praestituta eugenetica natorum temperatio. Ex adverso capit incrementum mens
euthanasica, quae est non minus iniusta quam vitae dominandae ostentatio,
quae ad certas quasdam condiciones actu digna non consideratur. Propter has
opinationes quaedam reperiuntur culturae, quae hominis dignitatem denegant. Hae
autem res humanae vitae materialia mechanicisticaque iudicia augent. Quis
negativos effectus huiusmodi de progressu mentis metiri poterit? Quomodo de
humanarum condicionum abiectarum neglegentia mirari possumus, si indifferens
animus vel mores nostros designat, quod ad humanum atque inhumanum attinet?
Admirationem movet inconsulta selectio illarum rerum quae hodierna aetate quae
observentur dignae proponuntur. Statim minoribus rebus qui offenduntur, iidem
incredibiles iniquitates multi tolerare videntur. Dum autem orbis terrarum
pauperes ad ianuam adhuc pultant divitum, periculum est ne locuples mundus
animadvertat pultatam ianuam, conscientia iam humanum non percipiente. Hominem
Deus homini detegit; ratio fidesque sociatam operam conferunt ei bonum
demonstrantes, dummodo illud ipse videre velit; naturalis lex, in qua creatrix
Ratio splendet, hominis magnitudinem ostendit, verum etiam eius miseriam, cum
ipse moralem dignitatem vocantem neglegit.
76. In horum temporum technicisticis mentibus inclinatio illa
reperitur quaestiones interiorisque vitae motus per psychologicam rationem
considerandi, usque ad neurologicam quandam deminutionem. Intima sic hominis
pars exinanitur atque ontologicae animae humanae soliditatis conscientia, una
cum altitudinibus, quas Sancti animadverterunt, gradatim amittitur. Provectus
etiam quaestio cum nostra de hominis anima opinatione arte nectitur, eo quod
nostrum « ego » ad psychen crebro reducitur et animae salus cum emotionis
bono miscetur. Quae remissiones in haud intellecta spiritali vita penitus
consistunt atque efficiunt ne agnoscatur hominis populorumque progressum e
contrario solutis ex quaestionibus pendere spiritalis naturae. Profectus,
praeter materialem, spiritalem progressionem complecti debet, quia homo est
« corpore et anima unus » [156], ex Dei creatoris amore ortus, ad vitam
aeternam destinatur. Homo adulescit cum crescit in spiritu, cum eius anima se
ipsa novit veritatesque quas Deus in germine in ea posuit, cum dialogum secum
ipse et cum Creatore instituit. Procul a Deo inquietus est homo infirmusque.
Socialis psychologicaque alienatio et tot nervorum angores quibus locuples
societas afficitur, ad causas etiam referunt spiritalis indolis. Abundantia
rerum munita societas, materialiter prospera, sed animam gravans, veram
progressionem ex se non petit. Nova medicamentorum stupefactivorum servitutis
genera animorumque abiectiones in quae tot personae incidunt non modo
sociologice psychologiceque, sed potissimum spiritaliter, explicari possunt.
Vacuitas in qua anima deseritur, licet complures corporis animique praesto sint
curationes, dolorem gignit. Plena progressio ac bonum universale commune,
dempto spiritali moralique personarum bono, non dantur, quae in earum
integritate animae corporisque considerantur.
77. Artis technicae absolutismus efficit ut percipiendi adimatur
facultas id quod materia una non explicatur. Attamen homines cuncti tot species
immateriales spiritalesque suae vitae experiuntur. Cognoscere non est tantum
materiale quiddam, quandoquidem id quod cognoscitur semper aliquid abscondit,
quod empirica elementa praetergreditur. Cognitio omnis, etiam planissima, parvum
usque est prodigium, quoniam materialibus instrumentis, quae adhibemus, penitus
numquam explicatur. In omni veritate plus adest quam quod suspicari possumus;
recepto in amore semper inest aliquid quod nos obstupefacit. Numquam haec
propter prodigia mirari desinere debemus. In omni cognitione amorisque actu
hominis anima « plus » experitur, quod recepto dono, cuidam altitudini ad quam
elevamur, multum assimilatur. Hominis populorumque etiam progressio in simili
altitudine locatur, si spiritalem rationem consideramus, quae necessario
hunc profectum designare debet, ut ipse verus sit. Novos oculos corque novum
postulat, ut materialistica opinatio superetur humanorum eventuum atque
in progressu illud « ultra » conspiciatur, quod technica ars suppeditare non
potest. Hac ratione integra progressio illa humana obtineri potest, quae
caritatis in veritate vi propulsuque suam dirigentem reperit regulam.
78. Sine Deo nescit homo quo se vertat neque intellegere potest quis
ipse sit. Gravissimis coram quaestionibus progressionis populorum, quae nos
ferme compellunt ut animos despondeamus, Domini Christi Iesu verbum nobis est
audiumento, qui nos edocet: « Sine me nihil potestis facere » (Io 15, 5)
atque animum addit: « Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem
saeculi » (Mt 28, 20). Latissimum opus gerendum respicientes, fide Dei
praesentiae sustinemur una cum iis qui Eius nomine congregantur et in iustitiae
beneficium operantur. Paulus VI per Litteras encyclicas
Populorum progressio
monuit hominem solum suum profectum moderari non posse, quippe qui verum
humanismum per se ipse condere non valeat. Si cogitamus tantum nos ut singulos
itemque ut communitatem ad Dei familiam veluti filios communicandam vocari,
novas cogitationes novasque vires elicere poterimus, ad vero integroque
humanismo inserviendum. Ad progressionem iuvandam maxima ideo est vis
christianus humanismus [157], qui caritatem erigat atque veritate
regatur, dum utraque suscipitur sicut continuatum Dei donum. Erga Deum propensio
in fratres propensionem expedit necnon erga vitam quandam, quae solidalis
laetaque comprehenditur. Sed contra ideologica Dei detrectatio atque
indifferentiae atheismus, quae Creatorem obliviscuntur atque periculum adeunt ne
bona quoque humana obliviscantur, hodiernis temporibus inter maxima
progressionis impedimenta annumerantur. Humanismus qui Deum aufert inhumanus
est humanismus. Humanismus tantummodo Absoluto patens ad promovenda
efficiendaque socialis civilisque vitae genera nos perducere potest – in
structurae, institutionum, culturae, ethous provinciis – a periculo nos
prohibens ne consuetudinum fiamus ipsius aevi obsides. Quod indissolubilis Dei
Amoris sumus conscii, ad laboriosum efferensque iustitiae populorumque
progressionis munus tuendum sustentamur, inter prosperos improsperosque exitus,
rectis rerum humanarum normis continenter ob oculos habitis. Dei amor nos ad
deserendum quod terminatum est et non definitum vocat; nobis addit animum
operandi ac boni omnium inquisitionem producendi, etsi extemplo non
efficitur, tametsi ea quae facimus nos et politicae potestates et oeconomici
operatores minora sunt quam ea quae optamus [158]. Nobis pugnandi ac
patiendi propter boni communis amorem suppeditat vires Deus, quandoquidem est
nobis Totum, summa nostra spes.
79. Christianis indiget progressio, brachiis precantibus ad Deum
sublatis, qui christiani conscientia moventur: amor veritatis plenus,
caritas in veritate, ex qua germanus profectus procedit, non a nobis
efficitur sed nobis donatur. Quapropter in difficilioribus implicatioribusque
temporibus, praeter quam quod conscii agere debemus, ad Eius amorem nos
referamus oportet. Progressio spiritalem vitam observandam, certam Dei fiduciae
retentae necnon spiritalis in Christo fraternitatis, Providentiae divinaeque
Misericordiae sese committendi, amoris veniaeque petendae, sui neglectionis,
proximi acceptionis, iustitiae pacisque considerationem secum fert. Haec omnia
necessario requiruntur ut « cor lapideum » in « cor carneum » (Ez 36, 26)
commutetur, ad « divinam » reddendam ideoque digniorem hominis in terra vitam.
Haec omnia ad hominem spectant, quia homo propriae exsistentiae est
subiectum. Eadem opera ad Deum attinet, quoniam Deus est in principio et
in fine omnium rerum quae valent atque redimunt: « Sive mundus sive vita sive
mors sive praesentia sive futura, omnia enim vestra sunt, vos autem Christi,
Christus autem Dei » (1 Cor 3, 22-23). Exoptat christianus ut
universa humana familia Deum invocare possit « Patrem nostrum! ». Una simul cum
unigenito Filio, cuncti homines Patrem precare et ab eo petere discant per verba
quae ipse Iesus docuit ut sanctificetur, ad eius voluntatem viventes atque
postea panem cotidianum habentes necessarium, compatientes liberaliterque in
debitores agentes, haud in nimio discrimine versantes, et a malo liberati (cfr
Mt 6, 9-13).
Paulinus Annus cum ad finem adducitur, hoc optatum verbis Apostoli
ipsis Epistulae ad Romanos patefacere Nobis placet: « Dilectio sine
simulatione: odientes malum, adhaerentes bono; caritate fraternitatis invicem
diligentes, honore invicem praevenientes » (12, 9-10). Virgo Maria, quae a
Paulo VI Mater Ecclesiae est renuntiata quaeque a populo christiano
Speculum iustitiae et Regina pacis honoratur, nos tueatur ipsaque sua
caelesti intercessione vim, spem laetitiamque necessariam nobis obtineat ut
alacriter studioseque « profectui totius hominis et cunctorum hominum
consulere » pergamus [159].
Datum Romae, apud S. Petrum, die XXIX mensis Iunii, in sollemnitate SS.
Petri et Pauli Apostolorum, anno MMIX, Pontificatus Nostri quinto.
BENEDICTUS PP. XVI
[1] Paulus VI, Litt. enc.
Populorum progressio (26 Martii
1967), 22: AAS 59 (1967), 268; cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de
Ecclesia in mundo huius temporis
Gaudium et spes, 69.
[2] Allocutio die progressioni provehendae dicato (23 Augusti
1968): AAS 60 (1968), 626-627.
[3] Cfr Ioannes Paulus II, Nuntius ob diem ad pacem fovendam 2002:
AAS 94 (2002), 132-140.
[4] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius
temporis
Gaudium et spes, 26.
[5] Cfr Ioannes XXIII, Litt. enc.
Pacem in terris (11 Aprilis
1963): AAS 55 (1963), 268-270.
[6] Cfr n. 16: l.m., 265.
[7] Cfr ibid., 82: l.m., 297.
[8] Ibid., 42: l.m., 278.
[9] Ibid., 20: l.m., 267.
[10] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo
huius temporis
Gaudium et spes, 36; Paulus VI, Litt. ap.
Octogesima
adveniens (14 Maii 1971), 4: AAS 63 (1971), 403-404; Ioannes Paulus
II, Litt. enc.
Centesimus annus (1 Maii 1991), 43: AAS 83 (1991),
847.
[11] Paulus VI, Litt. enc.
Populorum progressio, 13: l.m.,
263-264.
[12] Cfr Pontificium Consilium de Iustitia et Pace, Compendio
della dottrina sociale della Chiesa, n. 76.
[13] Cfr Benedictus XVI, Sermo occasione habitus V Conferentiae
generalis inaugurandae Episcoporum Americae Latinae et regionis Caribicae
(13 Maii 2007): Insegnamenti III, 1 (2007), 854-870.
[14] Cfr nn. 3-5: l.m., 258-260.
[15] Cfr Ioannes Paulus II, Litt. enc.
Sollicitudo rei socialis
(30 Decembris 1987), 6-7: AAS 80 (1988), 517-519.
[16] Cfr Paulus VI, Litt. enc.
Populorum progressio, 14:
l.m., 264.
[17] Benedictus XVI, Litt. enc.
Deus caritas est (25 Decembris
2005), 18: AAS 98 (2006), 232.
[18] Ibid., 6: l.m., 222.
[19] Cfr Benedictus XVI, Sermo de nataliciis ominibus ad Curiam
Romanam (22 Decembris 2005): Insegnamenti I (2005), 1023-1032.
[20] Cfr Ioannes Paulus II, Litt. enc.
Sollicitudo rei socialis,
3: l.m., 515.
[21] Cfr ibid., 1: l.m., 513-514.
[22] Cfr ibid., 3: l.m., 515.
[23] Cfr Ioannes Paulus II, Litt. enc.
Laborem exercens (14
Septembris 1981), 3: AAS 73 (1981), 583-584.
[24] Cfr Id., Litt. enc.
Centesimus annus, 3: l.m.,
794-796.
[25] Cfr Litt. enc.
Populorum progressio, 3: l.m., 258.
[26] Cfr ibid., 34: l.m., 274.
[27] Cfr nn. 8-9: AAS 60 (1968), 485-487; Benedictus XVI,
Sermo ad participes Congressus Internationalis, XL anniversario interveniente
Litt. enc. «
Humanae vitae » (10 Maii 2008): Insegnamenti IV, 1
(2008), 753-756.
[28] Cfr Litt. enc.
Evangelium vitae (25 Martii 1995), 93:
AAS 87 (1995), 507-508.
[29] Ibid., 101: l.m., 516-518.
[30] N. 29: AAS 68 (1976), 25.
[31] Ibid., 31: l.m., 26.
[32] Cfr Ioannes Paulus II, Litt. enc.
Sollicitudo rei socialis,
41: l.m., 570-572.
[33] Cfr ibid.; Id., Litt. enc.
Centesimus annus, 5.54:
l.m., 799. 859-860.
[34] N. 15: l.m., 265.
[35] Cfr ibid., 2: l.m. 258; Leo XIII, Litt. enc.
Rerum novarum (15 Maii 1891): Leonis XIII P.M. Acta, XI, Romae 1892,
97-144; Ioannes Paulus II, Litt. enc.
Sollicitudo rei socialis, 8: l.m.,
519-520; Id., Litt. enc.
Centesimus annus, 5: l.m., 799.
[36] Cfr Litt. enc.
Populorum progressio, 2. 13: l.m.,
258. 263-264.
[37] Ibid., 42: l.m., 278.
[38] Ibid., 11: l.m., 262; cfr Ioannes Paulus II, Litt.
enc. Centesimus annus, 25: l.m., 822-824.
[39] Litt. enc.
Populorum progressio, 15: l.m., 265.
[40] Ibid., 3: l.m., 258.
[41] Ibid., 6: l.m., 260.
[42] Ibid., 14: l.m., 264.
[43] Ibid.; cfr Ioannes Paulus II Litt. enc.
Centesimus
annus, 53-62: l.m., 859-867; Id., Litt. enc.
Redemptor hominis
(4 Martii 1979), 13-14: AAS 71 (1979), 282-286.
[44] Cfr Paulus VI, Litt. enc.
Populorum progressio, 12:
l.m., 262-263.
[45] Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius
temporis
Gaudium et spes, 22.
[46] Paulus VI, Litt. enc.
Populorum progressio, 13: l.m.,
263-264.
[47] Cfr Benedictus XVI, Sermo ad participes IV Congressus
Nationalis Ecclesiae in Italia (19 Octobris 2006): Insegnamenti II, 2
(2006), 465-477.
[48] Cfr Paulus VI, Litt. enc.
Populorum progressio, 16:
l.m., 265.
[49] Ibid.
[50] Benedictus XVI, Sermo ad iuvenes apud molem Barangaroo:
L'Osservatore Romano, 18 Iulii 2008, p. 8.
[51] Paulus VI, Litt. enc.
Populorum progressio, 20: l.m.,
267.
[52] Ibid., 66: l.m., 289-290.
[53] Ibid., 21: l.m., 267-268.
[54] Cfr nn. 3.29.32: l.m., 258.272.273.
[55] Cfr Litt. enc.
Sollicitudo rei socialis, 28: l.m.,
548-550.
[56] Paulus VI, Litt. enc.
Populorum progressio, 9: l.m.,
261-262.
[57] Cfr Litt. enc.
Sollicitudo rei socialis, 20: l.m.,
536-537.
[58] Cfr Litt. enc.
Centesimus annus, 22-29: l.m.,
819-830.
[59] Cfr nn. 23.33: l.m., 268-269. 273-274.
[60] Cfr l.m., 135.
[61] Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius
temporis
Gaudium et spes, 63.
[62] Cfr Ioannes Paulus II Litt. enc.
Centesimus annus, 24:
l.m., 821-822.
[63] Cfr Id., Litt. enc.
Veritatis splendor (6 Augusti 1993),
33.46.51: AAS 85 (1993), 1160.1169-1171.1174-1175; Id., Allocutio ad
Coetum Generalem Nationum Unitarum, occasione data celebrationis L anni ab
institutione (5 Octobris 1995), 3: Insegnamenti XVIII, 2 (1995),
732-733.
[64] Cfr Litt. enc.
Populorum progressio, 47: l.m.,
280-281; Ioannes Paulus II, Litt. enc.
Sollicitudo rei socialis, 42:
l.m., 572-574.
[65] Cfr Benedictus XVI, Nuntius recurrente Internationali Die
Alimoniae dicato 2007: AAS 99 (2007), 933-935.
[66] Cfr Ioannes Paulus II, Litt. enc.
Evangelium vitae,
18.59.63-64: l.m., 419-421. 467-468. 472-475.
[67] Cfr Benedictus XVI, Nuntius diei mundialis Pacis 2007, 5:
Insegnamenti II, 2 (2006), 778.
[68] Cfr Ioannes Paulus II, Nuntius ob diem ad pacem fovendam 2002,
4-7.12-15: AAS 94 (2002), 134-136. 138-140; Id., Nuntius ob diem ad
pacem fovendam 2004, 8: AAS 96 (2004), 119; Id., Nuntius ob
celebrationem Diei in universo catholico orbe paci dicati 2005, 4: AAS
97 (2005), 177-178; Benedictus XVI, Nuntius ob diem ad pacem fovendam 2006,
9-10: AAS 98 (2006), 60-61; Id., Nuntius ob diem ad pacem fovendam
2007, 5.14: l.m., 778. 782-783.
[69] Cfr Ioannes Paulus II, Nuntius ob diem ad pacem fovendam 2002,
6: l.m., 135; Benedictus XVI, Nuntius ob diem ad pacem fovendam 2006,
9- 10: l.m., 60-61.
[70] Cfr Benedictus XVI, Homilia in eucharistica celebratione
Ratisbonae habita apud « Islinger Feld » (12 Septembris 2006):
Insegnamenti II, 2 (2006), 252-256.
[71] Cfr Id., Litt. enc.
Deus caritas est, 1: l.m.,
217-218.
[72] Ioannes Paulus II, Litt. enc.
Sollicitudo rei socialis,
28: l.m., 548-550.
[73] Paulus VI, Litt. enc.
Populorum progressio, 19: l.m.,
266-267.
[74] Ibid., 39: l.m., 276-277.
[75] Ibid., 75: l.m., 293-294.
[76] Cfr Benedictus XVI, Litt. enc.
Deus caritas est, 28:
l.m., 238-240.
[77] Ioannes Paulus II, Litt. enc.
Centesimus annus, 59:
l.m., 864.
[78] Cfr Litt. enc.
Populorum progressio, 40.85: l.m.,
277. 298-299.
[79] Ibid., 13: l.m., 263-264.
[80] Cfr Ioannes Paulus II, Litt. enc.
Fides et ratio (14
Septembris 1998), 85: AAS 91 (1999), 72-73.
[81] Cfr ibid., 83: l.m., 70-71.
[82] Benedictus XVI, Allocutio Ratisbonae habita ad Studiorum
Universitatem (12 Septembris 2006): Insegnamenti II, 2 (2006), 265.
[83] Cfr Paulus VI, Litt. enc.
Populorum progressio, 33:
l.m., 273-274.
[84] Cfr Ioannes Paulus II, Nuntius ob diem ad pacem fovendam 2000,
15: AAS 92 (2000), 366.
[85]
Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 407; cfr Ioannes
Paulus II, Litt. enc.
Centesimus annus, 25: l.m., 822-824.
[86] Cfr n. 17: AAS 99 (2007), 1000.
[87] Cfr ibid., 23: l.m., 1004-1005.
[88] Sanctus Augustinus hanc doctrinam singillatim recenset in
dialogo De libero arbitrio (II 3,8 sqq.). Exsistentiam docet cuiusdam «
interioris sensus » intra animam humanam. Hic sensus est in actu qui extra
normales functiones rationis adimpletur; agitur enim de actu inconsulto et fere
instinctivo, idcirco ratio, suam transeuntem et fallibilem condicionem
agnoscens, ultra seipsam admittit exsis- tentiam cuiusdam aeterni, omnino veri
et certi. Nomen quod sanctus Augustinus huic indit interiori veritati est
interdum nomen Dei (Confessiones X,24,35; XII,25,35; De libero
arbitrio II 3,8), ac saepius nomen Christi (De magistro 11,38;
Confessiones VII,18,24; XI,2,4).
[89] Benedictus XVI, Litt. enc.
Deus caritas est, 3: l.m.,
219.
[90] Cfr n. 49: l.m., 281.
[91] Ioannes Paulus II, Litt. enc.
Centesimus annus, 28:
l.m., 827-828.
[92] Cfr n. 35: l.m., 836-838.
[93] Cfr Ioannes Paulus II, Litt. enc.
Sollicitudo rei socialis,
38: l.m., 565-566.
[94] N. 44: l.m., 279.
[95] Cfr ibid. 24: l.m., 269.
[96] Cfr Litt. enc.
Centesimus annus, 36: l.m.,
838-840.
[97] Cfr Paulus VI, Litt. enc.
Populorum progressio, 24:
l.m., 269.
[98] Cfr Ioannes Paulus II, Litt. enc.
Centesimus annus, 32:
l.m., 832- 833; Paulus VI, Litt. enc.
Populorum progressio, 25:
l.m., 269-270.
[99] Ioannes Paulus II, Litt. enc.
Laborem exercens, 24:
l.m., 637-638.
[100] Ibid. 15: l.m., 616-618.
[101] Cfr Litt. enc.
Populorum progressio, 27: l.m.,
271.
[102] Cfr Congregatio pro Doctrina Fidei, Instructio de libertate
christiana et liberatione Libertatis conscientia (22 Martii 1987), 74:
AAS 79 (1987), 587.
[103] Cfr Ioannes Paulus II, Colloquium actis diurnis
catholicis « La Croix » datum die 20 Augusti 1997.
[104] Ioannes Paulus II, Allocutio ad Pontificiam Academiam
Scientiarum Socialium (27 Aprilis 2001): Insegnamenti XXIV, 1 (2001),
800.
[105] Paulus VI, Litt. enc.
Populorum progressio, 17: l.m.,
265-266.
[106] Cfr Ioannes Paulus II, Nuntius ob diem I Ianuarii anni MMIII,
5: AAS 95 (2003), 343.
[107] Cfr ibid.
[108] Cfr Benedictus XVI, Nuntius ob diem ad pacem fovendam 2007,
13: l.m., 781-782.
[109] Paulus VI, Litt. enc.
Populorum progressio, 65: l.m.,
289.
[110] Cfr ibid., 36-37: l.m., 275-276.
[111] Cfr ibid., 37: l.m., 275-276.
[112] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de apostolatu laicorum
Apostolicam actuositatem, 11.
[113] Cfr Paulus VI, Litt. enc.
Populorum progressio, 14:
l.m., 264; Ioannes Paulus II, Litt. enc.
Centesimus annus, 32: l.m.,
832-833.
[114] Paulus VI, Litt. enc.
Populorum progressio, 77: l.m.,
295.
[115] Cfr Ioannes Paulus II, Nuntius ob diem paci fovendae anno
MCMXC dicatum, 6: AAS 82 (1990), 150.
[116] Heraclitus ex Epheso (c. 535 a.Ch.n. – c. 475 a.Ch.n.),
Fragmentum 22B124, in H. Diels – W. Kranz, Die Fragmente der Vorsokratiker,
Weidmann, Berlin 19526.
[117] Cfr Pontificium Consilium pro Iustitia et Pace, Compendio
della dottrina sociale della Chiesa, nn. 451-487.
[118] Cfr Ioannes Paulus II, Nuntius ob diem paci fovendae anno
MCMXC dicatum, 10: l.m., 152-153.
[119] Paulus VI, Litt. enc.
Populorum progressio, 65: l.m.,
289.
[120] Benedictus XVI, Nuntius ob diem ad pacem fovendam 2008,
7: AAS 100 (2008), 41.
[121] Cfr Id., Allocutio ad sodales Coetus Generalis Nationum
Unitarum (18 Aprilis 2008): Insegnamenti IV, 1 (2008), 618-626.
[122] Cfr Ioannes Paulus II, Nuntius ob diem paci fovendae anno
MCMXC dicatum, 13: l.m., 154-155.
[123] Id., Litt. enc.
Centesimus annus, 36: l.m.,
838-840.
[124] Ibid., 38: l.m., 840-841; cfr Benedictus XVI,
Nuntius ob diem ad pacem fovendam 2007, 8: l.m., 779.
[125] Cfr Ioannes Paulus II, Litt. enc.
Centesimus annus, 41:
l.m., 843-845.
[126] Cfr ibid.
[127] Cfr Id., Litt. enc.
Evangelium vitae, 20: l.m.,
422-424.
[128] Litt. enc.
Populorum progressio, 85: l.m., 298.
[129] Cfr Ioannes Paulus II, Nuntius ob diem ad pacem fovendam
1998, 3: AAS 90 (1998), 150; Id., Allocutio ad Sodales Operis
Fundati « Centesimus Annus » (9 Maii 1998), 2: Insegnamenti XXI, 1
(1998), 873-874; Id., Allocutio ad Auctoritates Civiles et Politicas necnon
Corpus Legatorum, congregatos apud « Wiener Hofburg » (20 Iunii 1998), 8:
Insegnamenti XXI, 1 (1998), 1435-1436; Id., Nuntius ad Rectorem
Magnificum Catholicae Studiorum Universitatis Sacri Cordis, annua eius
interveniente memoria (5 Maii 2000), 6: Insegnamenti XXIII, 1 (2000),
759-760.
[130] Secundum sanctum Thomam Aquinatem « ratio partis contrariatur
rationi personae », in III Sent. d. 5, 3, 2.; etiam « Homo non ordinatur
ad communitatem politicam secundum se totum et secundum omnia sua », in Summa
Theologiae I-II, q. 21, a. 4, ad 3um.
[131] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia
Lumen
gentium, 1.
[132] Cfr Ioannes Paulus II, Allocutio ad participes publicae
sessionis Academiarum Pontificiarum Theologiae et Sancti Thomae Aquinatis (8
Novembris 2001), 3: Insegnamenti XXIV, 2 (2001), 676-677.
[133] Cfr Congregatio pro Doctrina Fidei, Declaratio de Iesu Christi
atque Ecclesiae unicitate et universalitate salvifica
Dominus Iesus
(6
Augusti 2000), 22: AAS 92 (2000), 763-764; Id., Nota doctrinalis de
quibusdam quaestionibus spectantibus munus et habitum catholicorum in vita
politica (24 Novembris 2002), 8: AAS 96 (2004), 369-370.
[134] Benedictus XVI, Litt. enc.
Spe salvi, 31: l.m.,
1010; Id., Allocutio ad participes IV Conventus Nationalis Ecclesiae in
Italia (19 Octobris 2006): l.m., 465-477.
[135] Ioannes Paulus II, Litt. enc.
Centesimus annus, 5:
l.m., 798-800; cfr Benedictus XVI, Allocutio ad participes IV Conventus
Nationalis Ecclesiae in Italia (19 Octobris 2006): l.m., 471.
[136] N. 12.
[137] Cfr Pius XI, Litt. enc.
Quadragesimo anno (15 Maii
1931): AAS 23 (1931), 203; Ioannes Paulus II, Litt. enc.
Centesimus
annus, 48: l.m., 852-854;
Catechismus Catholicae Ecclesiae, n.
1883.
[138] Cfr Ioannes XXIII, Litt. enc.
Pacem in terris: l.m.,
274.
[139] Cfr Paulus VI, Litt. enc.
Populorum progressio, 10.41:
l.m., 262. 277-278.
[140] Cfr Benedictus XVI, Allocutio ad sodales Commissionis
Theologicae Internationalis (5 Octobris 2007): Insegnamenti III, 2
(2007), 418-421; Id., Allocutio ad participes Congressus Internationalis de «
Lege morali naturali » promoti a Pontificia Universitate Lateranensi (12
Februarii 2007): Insegnamenti III, 1 (2007), 209-212.
[141] Cfr Benedictus XVI, Allocutio ad Praesules Conferentiae
Episcopalis Thailandiae in visitatione ad limina (16 Maii 2008):
Insegnamenti IV, 1 (2008), 798-801.
[142] Cfr Pontificium Consilium de Spirituali Migrantium atque
Itinerantium Cura, Instr. Erga migrantes caritas Christi (3 Maii 2004):
AAS 96 (2004), 762-822.
[143] Ioannes Paulus II, Litt. enc.
Laborem exercens, 8:
l.m., 594-598.
[144] Allocutio in conclusione Eucharisticae Concelebrationis
recurrente Iubilaeo Operariorum, (1 Maii 2000): Insegnamenti XXIII, 1
(2000), 720.
[145] Cfr Ioannes Paulus II, Litt. enc.
Centesimus annus, 36:
l.m., 838-840.
[146] Cfr Benedictus XVI, Allocutio ad sodales Coetus Generalis
Nationum Unitarum (18 Aprilis 2008): l.m., 618-626.
[147] Cfr Ioannes XXIII, Litt. enc.
Pacem in terris: l.m.,
293; Pontificium Consilium de Iustitia et Pace, Compendio della dottrina
sociale della Chiesa, 441.
[148] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo
huius temporis
Gaudium et spes, 82.
[149] Cfr Ioannes Paulus II, Litt. enc.
Sollicitudo rei socialis,
43: l.m., 574-575.
[150] Paulus VI, Litt. enc.
Populorum progressio, 41: l.m.,
277-278; cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius
temporis
Gaudium et spes, 57.
[151] Cfr Ioannes Paulus II, Litt. enc.
Laborem exercens, 5:
l.m., 586-589.
[152] Cfr Paulus VI, Litt. ap.
Octogesima adveniens, 29:
l.m., 420.
[153] Cfr Benedictus XVI, Allocutio ad participes IV Conventus
Nationalis Ecclesiae in Italia (19 Octobris 2006): l.m., 465-477;
Id., Homilia in eucharistica celebratione Ratisbonae habita apud ‘‘Islinger
Feld'' (12 Septembris 2006): l.m., 252-256.
[154] Cfr Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. de quibusdam
bioethicae quaestionibus Dignitas personae (8 Septembris 2008): AAS
100 (2008), 858-887.
[155] Cfr Litt. enc.
Populorum progressio, 3: l.m.,
258.
[156] Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius
temporis
Gaudium et spes, 14.
[157] Cfr n. 42: l.m., 278.
[158] Cfr Benedictus XVI, Litt. enc.
Spe salvi, 35: l.m.,
1013-1014.
[159] Paulus VI, Litt. enc.
Populorum progressio, 42: l.m.,
278.
© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana
|