The Holy See
back up
Search
riga

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS

ADHORTATIO APOSTOLICA POSTSINODALIS
“ECCLESIA IN AFRICA”

EPISCOPIS, PRESBYTERIS ET DIACONIS,
RELIGIOSIS VIRIS ET MULIERIBUS
OMNIBUSQUE LAICIS CHRISTIFIDELIBUS
DE ECCLESIA IN AFRICA
EIUSQUE EVANGELIZANDI OPERE
BIS MILLESIMUM SUB ANNUM

 

INTRODUCTIO

1. Ecclesia in Africa vivens quattuor quidem hebdomadas cum gaudio et spe suam in Christum resuscitatum celebravit fidem, videlicet per Coetum Specialem pro Africa Synodi Episcoporum, cuius viva adhuc universa in ecclesiali communitate viget recordatio.

Erga christianismi in Africa primorum saeculorum consuetudinem fideles, pastores eiusdem illius continentis, cum Petri Apostoli Successore communicantes necnon episcopalis Collegii consortes qui aliunde convenerunt ex orbe, Synodum egerunt quae uti spei resurrectionisque eventus contigit eo ipso tempore quo hominum facinora impellere videbantur Africam potius ad animi debilitationem quin immo ad desperationem.

A peritis legatis cleri et religiosorum et laicatus adiuti Patres Synodales ex rerum veritate tum lumina, tum umbras pertractaverunt, tum provocationes tum evangelizationis in Africa exspectationes, dum tertium fidei christianae appropinquat millennium.

Coetus ideo synodalis illius participes a Nobis petiverunt ut suarum deliberationum et precationum, disceptationum et mutuarum opinionum fructus patefaceremus cunctae Ecclesiae (Cfr. Propositio 1). Laeti profecto gratique erga Dominum eandem Nos suscepimus postulationem atque hoc die, consentientes cum catholicae in Africa Ecclesiae pastoribus ac fidelibus, tempus aperimus celebrativum Coetus qui impensi diuturnique effectus est collegialis operis.

At convenire omnino arbitramur ut, licet celeriter, varia prius percurramus tempora tam decretorii eventi pro Ecclesia Africana quam rerum in Synodo peractarum ineamus expositionem.

2. Habita historiae salutis ratione, est certo Concilium Oecumenicum Vaticanum II aestimandum angularis lapis totius huius saeculi quod in tertium iamiam influet millennium. Ex illo magno eventu potuit quidem Ecclesia Dei in Africa agere in se vera gratiae tempora. Etenim Episcoporum Afrorum congressionis propositum una aliave ratione ut evangelizationem continentis excuterent, repetitur ab ipso Concilii tempore. Fuit reapse eventus ille historicus probatoria quasi fornax collegialis rationis ac praecipua communionis affectivae et effectivae inter orbis episcopos demonstratio. Data enim opportunitate illa, nisi sunt Episcopi idonea invenire instrumenta quibus suam possent communicare efficientemque reddere sollicitudinem omnium Ecclesiarum (Cfr. 2 Cor. 11, 28) atque eius rei causa congruas inceperunt pro singulis nationibus, regionibus totaque continenti terra proponere structuras.

3. Hoc igitur animo Africae et Madagascariae Episcopi Concilio adstantes Secretariatum Generalem suum constituere decreverunt cuius videlicet esset eorum ordinare interpellationes, unde in Aula conciliari posset, quantum fieri licebat, communis una exhiberi sententia. Prima haec communis inter Africae Episcopos opera deinde in iuridicialem transiit institutionem per Kampalae institutum Symposium Conferentiarum Episcopalium Africae et Madagascariae (SCEAM). Quod anni MCMLXIX mensibus Iulio et Augusto accidit, invisente Ugandam Pontifice Paulo VI qui primus nempe Episcopus Romanus recentioribus temporibus adiit Africam.

4. Quae statis temporibus ab anno MCMLXVII evenerunt universales Episcoporum Synodi congressiones, Ecclesiae quae est in Africa occasiones utiles praebuerunt ut in universa Ecclesia suam efferrent propriam vocem. Sic quidem anno MCMLXXI in secunda conventione generali ordinaria, Synodales Africae Patres gaudentes magnopere oblatam susceperunt facultatem maiorem proclamandi “iustitiam in orbe”. Tertia autem congressio universalis ordinaria de evangelizatione in mundo huius temporis (MCMLXXIV), ut nominatim evangelizationis in Africa quaestiones investigarentur effecit. Quo tempore contigit etiam ut Continentis Afrae Episcopi Synodo adsistentes nuntium ederent magni ponderis cui titulus: “Evangelizationis provectio secundum commune omnium officium” (Declaratio Episcoporum Africae ed Madagascariae adstantium III Costui Generali Ordinario Synodi Episcoporum, die 20 oct. 1974: La Documentation Catholique, 71 (1974) 995-996). Paulo post, vertente Iubilari Anno MCMLXXV, eadem consociatio SCEAM suum congregavit plenarium Romae coetum ubi evangelizationis pertractaretur argumentum.

5. Ab anno deinde MCMLXXVII ad annum MCMLXXXIII aliqui Episcopi et presbyteri, consecratae personae, theologi laicique fideles se cupere significarunt ut Concilium celebraretur sive Africana Synodus, quae evangelizationem in Africa perpenderet, habita videlicet ratione gravium consiliorum de ventura illius continentis aetate capiendorum. Libentes quidem accepimus incitavimusque simul propositum ipsum “consociatae operae uno aliove modo” totius Africi episcopatus “ut communes omnis Continentis quaestiones de religione inspicerentur” (IOANNIS PAULI PP. II , Allocutio ad quondam Episcopos zairenses ad limina Apostolorum advenientes, 9, die 21 apr. 1983: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VI, 1 (1983) 1026). Quapropter Symposium Conferentiarum Episcopalium Africae et Madagascariae (SCEAM) dedit operam ut viae rationesque invenirentur ad feliciter exsequendum propositum eius ex universa continenti congressionis. Instituta ideo consultatio est Episcoporum Conferentiarum et cuiuslibet Africae atque Madagascariae Episcopi, post quam potuimus Nos specialem indicere Episcoporum Synodi coetum pro Africa. Die sexto mensis Ianuarii anno MCMLXXIX, intra Epiphaniae sollemnia – festi liturgici ubi novam semper Ecclesia sumit sibi sui muneris conscientiam universalitatis necnon officii inde profluentis ut Christi lumen adferat cunctos ad populos –, iniisse Nos nuntiavimus hoc “magni ponderis inceptum ad Evangelium diffundendum”. Ac simul explicavimus id Nos fecisse postulationem suscipientes saepius iam diuque ab Africae Episcopis declaratam, a sacerdotibus et theologis necnon laicatus primoribus, “ut ordinata pastoralis necessitudo totos per Africae insularumque adiacentium fines promoveretur” (EIUSDEM Allocutio ad precationem «Angelus», 2, die 6 ian. 1989: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XII, 1 (1989) 40).

6. Specialis Synodi Episcoporum pro Africa Coetus memorabile gratiae tempus fuit: etenim suum populum visitavit Dominus qui in Africa reperitur. Haec reapse Continens terra agit hodie illud quod plane dici potest signum temporum, acceptabile tempus, pro Africa dies salutis. Immo advenisse ipsa videtur “Africae hora”, propitia quidem hora quae vehementer Christi nuntiatores hortatur ut altum mare petant in pisciumque capturam laxent retia (Cfr. Luc. 5, 4). Quem ad modum christianae religionis sub initia magistratus ille Candacis Reginae Aethiopiae, laetatus magnopere quod per baptismum receperat fidem, iter suum persecutus est Christi testis effectus (Cfr. Act. 8, 27-39), ita hodie in Africa Ecclesia, gaudii plena gratiasque agens de percepta fide, suum prosequatur oportet evangelizandi officium ut eiusdem Continentis gentes ad Dominum perducat doceatque servare omnia quaecumque ipse praecepit (Cfr. Matth. 28, 20).

Inde a sollemni ipsa eucharistica inaugurationis liturgia, quam die decimo mensis Aprilis anno MCMXCIV Nos una concelebravimus cum triginta quinque Cardinalibus, in Basilica Vaticana, Patriarcha uno, triginta novem Archiepiscopis, centum quadraginta sex Episcopis atque nonaginta presbyteris, Ecclesia Dei Famiglia (Cfr. Lumen Gentium, 6), credentium populus, sese conglobavit circum beati Petri tumulum. Suam secundum rituum varietatem adstabat Africa cum Dei populo universo: suam saltando significabat exsultationem, suam erga vitam declarabat fidem sonitu multiplicium instrumentorum, qualia sunt vernaculis sermonibus tamtam, aliaque instrumenta musica Africana. Eo igitur tempore Africa terra se esse sensit “alteram Christi patriam” (PAULI VI Homilia in canonizatione beatorum Caroli Lwanga, Matthiae Malumba Kalemba et viginti sociorum Martyrum Ugandesium, die 18 oct. 1964: Insegnamenti di Paolo VI, II (1964) 583 ss.), ut verbis Pontificis Pauli VI utamur, terram nempe quam Pater aeternus dilexit (IOANNIS PAULI PP. II Homilia in conclusione ritus liturgici Coetus Specialis pro Africa Synodi Episcoporum, 7, die 8 maii 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 1 (1994) 1049 s.). Haec ideo causa est cur illam gratiae occasionem Psaltae sacri vocibus salutaverimus: “Haec est dies, quam fecit Dominus: exsultemus et laetemur in ea” (Ps. 118 (117), 24).

7. Hanc per Apostolicam Adhortationem post Synodum editam, concordantes cum Speciali Coetu Synodi Episcoporum pro Africa, adloqui cupimus in primis Pastores, fideles, laicos, deinde ceterarum Confessionum christianarum fratres, quotquot praeterea magnas profitentur religiones monotheistas, nominatimque asseclae translaticiae religionis Africanae, omnes demum bonae voluntatis homines qui uno aliove pacto spiritalem corporeamque Africae progressionem curant vel qui ingentis huius Continentis tractant sortes.

In primis nimirum Afros cogitamus ipsos et omnes Continentis incolas; filios nominatim filiasque cogitamus catholicae Ecclesiae: Praesules, sacerdotes, diaconos sacrorumque alumnos, sodales Institutorum consecratae vitae et apostolicae vitae Societatum, catechistas et omnes quibus vitae propositum est fratribus subvenire. In fide illos confirmare studemus (Cfr. Luc. 22, 32) atque cohortari simul ut in spe perseverent quam Christus tribuit exsuscitatus, omnem vincentes animi fracti formam.

8. Specialis pro Africa Synodi Episcoporum Coetus argumentum sibi praestitutum altiore ratione pervestigavit: “In Africa Ecclesia eiusque evangelizandi opus sub annum bis millesimum: Eritis mihi testes” (Act. 1, 8). Quocirca proxime idem percurrere iter Adhortatio haec conabitur. Initium quippe hoc sumet ab historiae tempore, id est kairós, quo acta est Synodus, cuius dein et praeparationem tum etiam exsecutionem perpendet. Hodiernis immorabitur in Ecclesiae quae est in Africa condicionibus, variis commemoratis nempe operis missionalis gressibus. Agitabit partes etiam varias ipsius evangelizandi officii quibus nempe sese hoc tempore oportet Ecclesia accommodet, quae sunt: evangelizatio, inculturatio, dialogus, iustitia et pax, socialis communicationis instrumenta. Necessitatum porro prementium ac provocationum, quibus Ecclesia sollicitatur hoc in pervigilio Anni Bis Millesimi, recensio sinet quidem ut munia Christi testis in Africa delineentur ad efficacius Regni Dei aedificationi conferendum. Fieri ita ad extremum poterit ut Ecclesiae in Africa obligationes definiantur, qua missionariae Ecclesiae: missionis videlicet Ecclesiae quae ipsa evadit missionaria vicissim: “Eritis mihi testes... usque ad ultimum terrae” (Ibid.).  

CAPUT I

ECCLESIAE TEMPUS MEMORABILE

9. “Specialis hic Coetus pro Africa Synodi Episcoporum peropportunus est eventus, de quo omnipotenti misericordique Patri gratias referamus oportet per ipsius Filium in Spiritu simulque eum glorificemus” (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Relatio ante disceptationem, 1, die 11 apr. 1994: Diurnarium L’Osservatore Romano, die 13 apr. 1994, p. 4). Hisce videlicet verbis primae Congregationis generalis tempore sollemniter Patres disceptationem inceperunt totius argumenti Synodi. Antea vero iam Nos similem protuleramus sententiam agnoscentes: “Ecclesialis eventus hic specialis coetus est summi momenti pro Africa, kairós nempe, gratiae momentum, quo Deus suam ostendit salutem. Quod quidem gratiae tempus universa incitatur Ecclesia ut plene agat Bonumque Nuntium accipiat diffundatque. Praeparandae Synodi opus non ipsi celebrationi synodali soli proderit, verum etiamnunc beneficia Ecclesiis localibus in Africa peregrinantibus praestabit, quarum corroborantur fides ac testificatio, eas efficientes maturiores” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio in urbe «Luanda», ad tertium Congressum Consilii Secretariae Generalis Coetus Specialis pro Africa Synodi Episcoporum, 5, die 9 iun. 1992: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XV, 1 (1992) 1803).

10. Expressum est hoc gratiae tempus potissimum sollemni fidei professione. Circa beati Petri Sepulchrum conglobati sodales Synodi ad ineundum Specialem Coetum suam sunt fidem sollemniter professi, Petri scilicet fidem qui percontanti Christo: “Numquid et vos vultis abire?”, respondit: “Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes; et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei” (Io. 6, 67-69). Africae Episcopi, inter quos Ecclesia catholica iis diebus repperit apud Apostoli Sepulchrum peculiarem suam significationem, credere sese adseverarunt unius Dei omnipotentiam et misericordiam primum patefactas esse praesertim in redimenti Incarnatione Filii Dei, qui in unitate Spiritus Sancti consubstantialis est Patri quique, hac in trinitaria unitate, gloriae recipit et honoris plenitudinem. Haec – adfirmaverunt Patres Synodales – est nostra fides, haec Ecclesiae fides est, cunctarum localium Ecclesiarum fides haec est quae dispersae per Africam continentem ad Dei domum peregrinantur.

Porro eadem in Christum Iesum fides constanter, fortiter et unanimiter declarata est elocutionibus Synodi Patrum per totum Coetus illius Specialis spatium.

Africae praesules illa roborati fide Christo Domino suam commendaverunt Continentem, persuasum habentes ipsum unum, Evangelio suo suaque Ecclesia, eripere posse Africam a praesentibus difficultatibus et eius compluribus simul mederi malis (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Relatio post disceptationem, 2, die 22 apr. 1994: Diurnarium L’Osservatore Romano, die 24 apr. 1994, p. 8).

11. Eodem vero tempore, Coetum illum Peculiarem sollemniter aperientes, Africae Episcopi propalam suam pronuntiaverunt fidem de “unica Christi Ecclesia, quam in Symbolo unam, sanctam, catholicam et apostolicam profitemur” (Lumen Gentium, 8). “Hae notae lineamenta essentialia Ecclesiae eiusque missionis indicant. Eas non ipsa sibi attribuit; Christus enim per Spiritum Sanctum Ecclesiae praestat ut sit una, sancta, catholica et apostolica, atque ipse eam movet ut unamquamque harum ad effectum adducat” (Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 811).

Quicumque privilegio fruiti sunt celebrandi Coetum Peculiarem pro Africa laetati sunt nimirum catholicos Afros videntes magis magisque suum sumere officium suis in localibus Ecclesiis ac melius eos eniti intellegere quid tandem sibi velit catholicum esse simulque Africanum. Coetus Specialis celebratio commonstravit omni orbi “in ecclesiastica communione legitime adesse Ecclesias particulares” Africae, ipsisque esse ius servandi et excolendi proprias traditiones, integro manente primatu Petri Cathedrae, quae universo caritatis coetui praesidet, legitimas varietates tuetur et simul invigilat ut particularia, nedum unitati noceant, ei potius inserviant” (Lumen Gentium, 13).

12. Singulari quodam Providentiae divinae consilio sollemne illud Specialis Coetus pro Africa Synodi Episcoporum exordium contigit altera Dominica die Paschatis, octava videlicet eiusdem Paschatis terminata. Synodales Patres, ipso eo die conglobati in Vaticana Basilica, probe sibi conscii erant suae Ecclesiae laetitiam profluere eodem de eventu qui corda Apostolorum gaudio die Paschatis repleverat: Domini Iesu scilicet resurrectione (Cfr. Luc. 24, 40-41). Sibi enim plane persuaserant resuscitatum inter sese iam adesse Dominum qui sibi dicebat uti etiam Apostolis: “Pax vobis” (Io. 20, 21. 26). Promisisse nempe eum intellexerant in sempiternum se mansurum esse sua cum Ecclesia (Cfr. Matth. 28, 20) ideoque etiam totum per Coetus synodalis cursum. Paschalis illa adfectio, qua Specialis Coetus opus incohavit suum, suis cum participibus simul congregatis ut suam in Christum resuscitatum profiterentur fidem, sponte sua nostram redegit in memoriam voces apostolo Thomae prolatas a Iesu: “Beati, qui non viderunt et crediderunt” (Io. 20, 29).

13. Revera resurrectionis fuit speique Synodus, quem ad modum laeti ipsi studiosique Synodales significaverunt Patres primis dictionibus Nuntii sui Dei Populo dicati. Quae dicta libenter quidem efficimus Nostra: “Haud secus ac Maria Magdalena mane Resurrectionis, sicut Emmaus discipuli ardentibus pectoribus mentibusque illustratis, ita Specialis Coetus Synodi Episcoporum pro Africa vociferatur: spes nostra resurrexit Christus. Nos convenit nobiscumque ambulavit. Nobis Scripturas explicavit et, ecce id quod nobis dixit: «Ego sum Primus et Novissimus et Vivens et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni» (Apoc. 1, 17-18).Et sicut in Patmos, temporibus valde difficilibus, Ioannes spei recepit pro Populo Dei vaticinia, nos similiter spem denuntiamus. Hoc ipso enim temporis momento, quo odia fratricidia provocata politicas ob rationes nostros discindunt populos, quo etiam debitorum externorum pondus aut nummorum deminutionis onus illos opprimit, nos Africae Episcopi una nimirum coniuncti cunctis cum Sanctae huius Synodi participibus, cum Romano Pontifice consociati nostrisque universis in Episcopatu fratribus, a quibus sumus nos designati, verbum hoc pronuntiamus spei solaciique plenum tibimet ipsi, Dei Familia quae in Africa es: tibimet ipsi, Dei per orbem disseminata familia: Spes nostra vivit Christus et vivemus Nos!” (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Nuntius ad Populum Dei, 1-2: Diurnarium L’Osservatore Romano, die 8 maii 1994, p. 4).

14. Totum cohortamur Nos Dei populum in Africa viventem ut apertis animis spei nuntium amplectatur qui a Coetu synodali illi est enuntiatus. Varia agitantes argumenta Synodi Patres, prorsus sibi conscii exspectationes sese portare non Afrorum modo catholicorum verum singulorum virorum feminarumque singularum totius illius Continentis, aperte occurrerunt multiplicibus, quibus hodie adfligitur Africa, incommodis. Implicatam omnem ac vastam rerum condicionem inspexerunt, quas Ecclesia rogatur ut perficiat ad optatam exsequendam status conversionem; attamen id fecerunt animo quodam a pessima rerum interpretatione libero et plana desperatione. Quantumvis adversum sane prospectum praebeant complures Africae regiones, quamvis tristia eventa multae ibidem patiantur non paucae Nationes, tamen Ecclesiae superest officium adfirmandi vehementer has superari posse difficultates. Excitare oportet eam omnibus in Afris verae liberationis spem. Solido namque eius fiducia innititur fundamento, ipsa tandem pollicitationis divinae conscientia, unde confirmatur nostram historiam haud in sese concludi, sed ad Dei Regnum patere. Hinc ergo causae rationesque sunt quamobrem nec desperatio nec pessima rerum interpretatio defendi possint quotiescumque futurum Africae tempus perpendatur sive cuiusvis alterius orbis provinciae.

15. Priusquam ingrediamur in variorum argumentorum pertractationem, id efferre volumus, quemadmodum scilicet sit Episcoporum Synodus maxime propitium instrumentum unde ecclesialis provehatur communio. Sub Concilii Vaticani II finem, cum Pontifex Paulus VI fe. re. Synodum excitavit, luculenter edixit ex primariis illius propositis unum quidem esse commonstrare ac provehere mutuam Episcoporum, per orbem sparsorum, communionem, duce ipso sancti Petri successore (Cfr. PAULI VI Apostolica Sollicitudo, II, die 15 sept. 1965: AAS 57 (1965) 776 s.). Simplex subest huic Synodi Episcoporum institutioni principium: quo firmior est Episcoporum coniunctio inter se, tanto magis sua in summa locupletatur Ecclesiae ipsius communitas. Quorum dictorum veritatis testis est Ecclesia in Africa, quandoquidem studiosum experta est fervorem nec non solidos effectus qui Coetus Synodi Episcoporum illi dicati praeparationem sunt comitati.

16. Cum Consilium Secretariae Generalis Synodi Episcoporum primum convenimus, quod idcirco omnino congregatum est ut Specialem pro Africa compararet Coetum, rationem illustravimus ob quam peropportunum visum erat eundem Coetum convocare, id est promotionem “pastoralis necessitudinis bene ordinatae per omnes Africae fines insularumque adiacentium” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad Consilium Secretariae Generali Coetus Specialis pro Africa Synodi Episcoporum 1, die 23 iun. 1989: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XII, 1 (1989) 1717 s.; cfr. EIUSDEM Allocutio ad precationem «Angelus», 2, die 6 ian. 1989: l.c., p.40: qua in oratione primis datus est publicus nuntius convocationis Coetus Specialis pro Africa Synodi Episcoporum). Ea nempe locutione praecipua cupivimus perstringere proposita et consilia ad quae idem Coetus sese dirigere debebat. Quo dein melius exspectationes Nostras definiremus, addidimus deliberationes ad praeparandum Coetum respicere debere “ad maiores omnes aspectus vitae Ecclesiae in Africa, ac nominatim tangere evangelizationem et inculturationem, dialogum et pastoralem curam in campo sociali atque communicationis socialis instrumenta” (EIUSDEM Allocutio ad Consilium Secretariae Generalis Coetus Specialis pro Africa Synodi Episcoporum, 5, die 23 iun. 1989: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XII, 1 (1989) 1720).

17. Tempore pastoralium Nostrarum visitationum per Africam, saepius quidem Nos Specialem memoravimus Coetum pro Africa ac potissima proposita ob quae erat convocatus. Cum primum in terra Africa interfuimus congregationi ipsius Consilii Synodi, haud omisimus testari persuasum Nobis esse synodalem Coetum ad consultationem redigi non posse de cotidianis argumentis. In eo enim est vera illius ratio cur sit quod crescere non valet Ecclesia nisi corroborata simul inter Ecclesiae membra coniunctione, initio facto ab ipsis pastoribus (Cfr. EIUSDEM Allocutio Synodi Episcoporum, 3, die, die 10 sept. 1990: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XIII, 1 (1990) 579).

Quivis synodalis Coetus demonstrat et enodat ipsam necessitudinem inter rectores Ecclesiarum particularium, in suorum munerum exsecutione ultra dioecesis suae fines. Sicut docuit Concilium Vaticanum II: “Episcopi, qua legitimi Apostolorum successores et Collegii episcopalis membra, inter se coniunctos semper se sciant atque omnium Ecclesiarum sollicitos sese exhibeant, cum ex Dei institutione et praecepto apostolici muneris unusquisque Ecclesiae una cum ceteris Episcopis sponsor sit” (Christus Dominus, 6).

18. Quod speciali Coetui argumentum proposuimus – “Ecclesia in Africa eiusque evangelizandi opus sub annum bis millesimum. «Eritis mihi testes» (Act. 1, 8) – comprobat quantopere cupiamus ut tempus illud usque ad Magnum Iubilaeum Ecclesia haec agat tamquam “novum Adventum”, exspectationis videlicet tempus ac praeparationis. Praeparationem namque ad annum bis millesimum unam ex clavibus ad totum Nostrum interpretandum pontificatum consideramus (Cfr. IOANNIS PAULUS PP. II Tertio Millennio Adveniente, 23).

Per triginta annorum spatium synodales Coetus – Generales nec non Speciales in continentibus, regionibus vel nationibus – omnes collocantur hoc in prospectu praeparationis Magni Iubilaei. Quod evangelizatio ipsa argumentum est harum omnium synodalium Coetuum, id profecto indicat quam viva sit in Ecclesia conscientia muneris salvifici quod ipsa a Christo accepit. Talis conscientia demonstratur singulari prorsus evidentia in Adhortationibus Apostolicis post–synodalibus quae evangelizationem tractaverunt et catechesim, familiam et vocationem missionemque laicorum, presbyterorum institutionem, paenitentiam ac reconciliationem in vita Ecclesiae totiusque hominum generis.

19. Iam a principio ipsius praeparationis Coetus Specialis magnopere Nos cum Consilio Secretariae Generalis consentientes efficere optavimus ut Synodus haec reapse esset Africana, nempe sine ullis ambagibus. Necessario simul intererat ut plene in communione cum universali Ecclesia celebraretur Specialis Coetus. Et revera Coetus hic rationem semper habuit universalis Ecclesiae. Cum vicissim tempus fuit Lineamenta foras dari, Fratres in Episcopatu omnes hortati sumus totumque Dei populum per terras dispersum ut precando meminissent Specialis pro Africa Coetus seseque participes sentirent singulorum coeptorum illius rei gratia.

Haud secus ac saepius repetivimus, momentum habet magnum pro universali Ecclesia hic Coetus, non tantum ob studium quod eius convocatio ubique excitavit, sed propter communionis ecclesialis indolem ipsam quae cunctos temporis locorumque terminos excedit. Evocavit enim Specialis Coetus preces multiplices et opera bona, quibus fideles ipsi atque communitates Ecclesiae aliis in continentibus progredientem comitatae sunt Synodum. Et quomodo dubitandum sit quin, in mysterio communionis ecclesialis, etiam preces sanctorum Caeli illi subvenerint? Statuentes ut primum tempus laborum Coetus Specialis Romae ageretur, voluimus etiam multo eloquentius vincula extollere quae obstringunt Ecclesiam in Africa cum universali Ecclesia, ita quidem ut omnium fidelium officium erga Africam illustraretur.

20. Sollemnis concelebratio eucharistica ad aperiendam Synodum, cui in Basilica sancti Petri praesedimus, Ecclesiae universalitatem mirabili permoventique modo ostentavit. “Hanc universalitatem, quae non uniformitas est, verum communio differentiarum inter se cum Evangelio congruentium (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Nuntius ad Populum Dei, 7: Diurnarium L’Osservatore Romano, die 8 maii 1994, p. 4), omnes Episcopi senserunt. Omnes conscii erant se esse consecratos qua membra corporis Episcoporum Collegio Apostolorum succedentis, non solum pro aliqua dioecesi, sed pro totius mundi salute” (Cfr. Ad Gentes, 38).

Deo Omnipotenti gratias agimus ob occasionem, qua nos donavit, Coetus Specialis merito, id cognoscendi quod germana secum fert fides catholica. “Vi huius catholicitatis, singulae partes propria dona ceteris partibus et toti Ecclesiae afferunt” (Lumen Gentium, 13).

21. Praecipuum Ecclesiae in Africa obeundum munus, secundum Patres Synodales, est describere quam clarissime quid ipsa sit et quid plene efficere possit ut nuntius eius aptus et credibilis evadat (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Relatio ante disceptationem, 34, die 11 apr. 1994:  Diurnarium L’Osservatore Romano, die 13 apr. 1994, p. 5). Ad talem re vera gravem et primariam necessitatem, sinceram pro Ecclesia in Africa provocationem, spectaverunt omnia in Coetu consilia.

Utique verum esse constat “Spiritum Sanctum in propagatione Evangelii primas agere, utpote qui et moveat ad Evangelium nuntiandum, et hominis intima ad excipiendum intellegendumque verbum salutis praeparet” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 75). Hac tamen veritate iterum confirmata, iure Coetui Speciali addere placuit Evangelii diffusionem operam esse quam Christus Iesus suae concredidit Ecclesiae, ducente viresque suppeditante Spiritu. Necessaria est nostra adiutrix industria fervidas per preces, altam meditationem, idonea incepta, copiarum collectionem (Cfr. SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Relatio ante disceptationem, 34, die 11 apr. 1994:  Diurnarium L’Osservatore Romano, die 13 apr. 1994, p. 5).

De apto et credibili modo nuntii Ecclesiae in Africa fieri non potuit quin disceptationes complecterentur cogitationem de ipsa credibilitate praeconum huiusmodi nuntii. Recta via, sinceritate maxima, omnis indulgentiae impatientes Patres agitaverunt quaestionem. Eadem hac de re prius iam tractaverat Pontifex Paulus VI qui memorandis omnino vocibus admonuit: “Saepius... homines dictitant aetatem nostram sitire sinceritatem ac veritatem rerum. Adulescentes praesertim dicuntur abhorrere prorsus ab omni falsa vel ficticia rerum natura, atque contra requirere totam earum veritatem et claritatem. Haec signa temporum magnam Nobis suadent vigilantiam. Etenim vehementer semper – sive taciti sive magna voce – nos interrogant: Creditisne vos ipsi ea quae dicitis? Vivitisne ea quae creditis? Praedicatisne revera ea quae vivitis? Plus quam umquam alias testimonium vitae sic factum est pernecessaria condicio plenae efficacitatis praedicationis. Quapropter, ecce in nos ipsos tamquam auctores quadamtenus recidit omnis progressus et effectus Evangelii, quod proclamamus” (Cfr. PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 76).

Haec ideo ratio est cur de Ecclesiae officio evangelizandi in iustitiae pacisque provincia ipsi dixerimus: “Magis quam umquam sibi conscia est Ecclesia suum nuntium socialem prius in operum testimoniis auctoritatem et fidem habiturum, quam in ipsius congruentia interioreque ratione” (IOANNIS PAULI PP. II Centesimus Annus, 57).

22. Hoc etiam loco commonendum est octavum Coetum Plenarium SCEAM, qui Lacupoli in Nigeria anno MCMLXXXVII evenit, luculenter iam quaestionem excussisse de credibili aptoque modo nuntii Ecclesiae in Africa. Declaravit idem ille consessus pendere fidem Ecclesiae auctoritatemque in Africa ex Episcopis ac sacerdotibus qui vitae testimonium in exemplum dare possint Christi vestigia secuti; sodalibus religiosis revera fidelibus, veris testibus ob suam rationem colendi evangelica consilia; ab actuoso laicatu, parentibus penitus credentibus, educatoribus suorum officiorum consciis, politicis moderatoribus alto morali sensu permotis (Cfr. VIII COETUS PLENARII SCEAM Nuntius, die 19 iul. 1987: La Documentation Catholique 84 (1987) 1024 ss.).

23. Die vicesimo tertio mensis Iunii anno MCMLXXXIX cum Sodales alloqueremur Consilii Secretariae Generalis, valde quidem postulavimus ut universus Dei populus, omnibus in ordinibus, praesertim in Africa partes ageret proprias in Coetu Speciali apparando. “Si bene parata erit – inquimus – Synodi sessio efficiet ut singulae communitatis christianae partitiones, christifideles, parvae communitates, paroeciae, dioeceses atque institutiones locales, nationales et internationales ea re implicentur” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad Consilium Secretariae Generalis Coetus Specialis pro Africa Synodi Episcoporum, 6, die 23 iun. 1989: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XII, 1 (1989) 1721).

Inter Pontificatus Nostri exordia et incohatum Coetum Specialem pro Africa Synodi Episcoporum decem potuimus apostolica peragere itinera in Africa ac Madagascaria atque invisere triginta sex nationes. In peregrinationibus apostolicis convocationem illius Coetus Specialis subsecutis argumentum Synodi ac necessitatis ipsius, nempe ut omnes fideles ad Specialem Coetum sese compararent, insigniter pertractatum est semper Nostris in congressionibus cum Dei Populo in Africa. Usi pariter sumus occasionibus visitationum ad limina Episcoporum illius continentis ut adiutricem omnium sociatamque operam incitaremus ad Specialem pro Africa apparandum Coetum. Tribus porro datis opportunitatibus transegimus Nos, una cum Consilio Secretariae Generalis Synodi, consessus operi navando in solo ipso Africano: in urbe Yamoussoukro in Litore Eburneo (anno MCMXC), Luandae in Angola (anno MCMXCII) et Kampalae in Uganda (anno MCMXCIII), usque vocantes Afros ipsos ut veluti una voce industriam impigram suam ad Synodalis Coetus praeparationem conferrent.

24. Cum autem deinde die vicesimo quinto mensis Iulii anno MCMXC Lineamenta, in urbe Lomé in Togo, praebita sunt nempe occasione noni Conventus generalis SCEAM, factus alius est novus ac praecipuus passus in via ad Specialem parandum Coetum. Immo vero dici plane licet edita illa Lineamenta Synodi praeparationem apud cunctas Africae particulares Ecclesias protinus iniisse. Coetus SCEAM in urbe Lomé Precationem pro Coetu Speciali adhibuit petivitque ut tam privatim quam publice persolveretur universis in Africae paroeciis usque ad ipsam Synodi celebrationem. Prosperum admodum fuit hoc consociationis SCEAM inceptum neque in reliqua omni Ecclesia universali illud silentio est praeteritum.

Quo praeterea latius ipsa disseminarentur Lineamenta, curaverunt complures Episcoporum Conferentiae nec non singulae dioeceses documentum in linguas illas convertendum, verbi causa in sermonem Swahilianum, Arabicum, Malgascium aliosque sermones. “Libelli sunt editi, acroases sunt habitae atque conventus de Synodi argumentis variis ab Episcoporum Conferentiis, Theologiae Institutis et Seminariis, Consociationibus Institutorum vitae consecratae, a quibusdam actis diurnis, commentariis maioris ponderis, a singulis Episcopis ac Theologis” (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro africa, Relatio Secretarii Generalis, VI, die 11 apr. 1994: Diurnarium L'Osservatore Romano, 11-12 apr. 1994, p. 10).

25. Maximas ex animo reddimus omnipotenti Deo grates ob curam illam sedulam qua Synodi Lineamenta ac Instrumentum laboris (Cfr. SYNODI EPISCOPORUM Ecclesiae in Africa et eius munus evangelizationis sub Annum 2000: «Eritis mihi testes» (Act. 1, 8), Lineamenta, in Civitate Vaticana 1990; Instrumentum Laboris, in Civitate Vaticana 1993) composita sunt. Opus illud susceptum peractumque est ab Afris ipsis, Episcopis et peritis, iam inde a Commissione antepraeparatoria Synodi mense Ianuario et Martio anno MCMLXXXIX. Commissioni successit dein Consilium Secretariae Generalis Coetus Specialis pro Africa Synodi Episcoporum a Nobis die vicesimo mensis Iunii anno MCMLXXXIX institutum.

Gratissimam insuper mentem testamur coetui operis, quoniam tam bene Eucharisticas Liturgias ad aperiendam claudendamque Synodum disposuerunt. Coetus ille, qui theologos complectebatur et Liturgiae peritos nec non versatos in cantibus et Africanis instrumentis liturgicae actionis, ita efficere voluit ut Nostram ad voluntatem illi clara pervaderentur indole Afra.

26. Hoc loco addere oportet Afrorum responsionem hortationi Nostrae redditam, ut nempe apparandae Synodo communiter operarentur, mirabilem revera fuisse. Recepta sunt Lineamenta tum intra quam extra ecclesiales communitates Africanas et quidem studio quod longe omnem excessit exspectationem. Iis Lineamentis usae sunt complures Ecclesiae locales ut fideles concitarent et congregarent, et iam nunc incipiunt se prodere Synodi effectus novo ex fervore ac renovata Africae Christianorum conscientia (Cfr. EIUSDEM Ecclesiae in Africa et eius munus evangelizationis sub Annum 2000: «Eritis mihi testes» (Act. 1, 8), Lineamenta, in Civitate Vaticana 1990; Instrumentum Laboris, in Civitate Vaticana 1993. Ex triginta quattuor Conferentiis Episcopalibus Africae et Madagascariae, opiniones suas patefecerunt triginta et una, reliquae autem tres id facere non potuerunt do adiuncta difficilia in quibus versabantur).

Per omnes gressus praeparationis Coetus Specialis plurima membra Ecclesiae in Africa – clerus, religiosi et religiosae, laici – iter synodale ingressi sunt exemplari modo, “una ambulantes” suasque conferentes quisque dotes Ecclesiae ministerio ac simul ardenter pro Synodi felici exitu precantes. Ipsi Synodi Patres in Coetu synodali non semel adseveraverunt officium suum adiutum esse in primis “accurata subtilique huius Synodi praeparatione, quae exacta est actuosa totius in Africa Ecclesiae participatione omnibus in ordinibus” (SYNODI EPISCOPORUM Relatio ante disceptationem, 1, die 11 apr. 1994: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 13 apr. 1994, p. 4; cfr. EIUSDEM Relatio post disceptationem, 1, die 22 apr. 1994: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 24 apr. 1994, p. 8).

27. Gentium Apostolus nuntiat nobis: “Deus omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. Unus enim Deus, unus et Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus” (1 Tim. 2, 4-6). Quandoquidem ad unam eandemque sortem, quae est divina, universos Deus invitat homines, “Tenere debemus Spiritum Sanctum cunctis possibilitatem offerre ut, modo Deo cognito, huic paschali mysterio consocientur” (Gaudium et Spes, 22; cfr. Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 1260). Redimens enim Dei amor omne complectitur hominum genus, unamquamque stirpem tribum nationemve: populos igitur etiam Africanae Continentis omnes amplexatur. Voluit etiam divina Providentia ut Christi passioni interesset Africa in Simonis Cyrenensis persona, qui a Romanis militibus coactus est ut Domino Crucem baiulanti subveniret (Cfr. Marc. 15, 21).

28. Liturgia sacra sextae dominicae Paschatis anno MCMXCIV, intra sollemnem Celebrationem eucharisticam qua terminabatur sessio operis Coetus Specialis, opportunitatem Nobis obtulit enucleandae alicuius notionis de Dei salvifico consilio pro Africa. Locorum Biblicorum unus, ex Actibus Apostolorum excerptus, eventum enarrat qui primus gressus in Ecclesiae missione erga paganos iudicari potest: narratio enim est de Petro, Spiritu Sancto instigante, cuiusdam pagani domicilium invisente, nominatim centurionis Cornelii. Ad id usque tempus Evangelium praedicatum praesertim Hebraeis erat. Aliquamdiu Petrus cunctatus, a Spiritu illustratus, in domum pagani sese recipere decrevit. Illuc adveniens, magno cum gaudio obstupuit quod centurio iam Christum exspectaret atque baptismum. Tradit liber Actuum Apostolorum: “Et obstupuerunt, qui ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est; audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum” (Act. 10, 45-46).

Pentecostes miraculum in Cornelii aedibus quadamtenus iteratum est. Tunc Petrus ait: “In veritate comperio quoniam non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi... Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos?” (Ibid. 10, 34-35.47).

Sic enim initum est Ecclesiae munus ad gentes, cuius princeps praeco futurus dein erat Paulus Tarsensis. Qui primi in Africam mediam appulerunt missionarii cognoverunt miraculum simile illi quod Christiani experti sunt temporibus apostolicis coram Spiritus Sancti effusione.

29. Consilium Dei pro Africae salute primas agit partes in disseminatione Ecclesiae in Continenti Africa. Cum tamen Ecclesia secundum Christi voluntatem sua ex natura missionaria sit, sequitur Ecclesiam in Africa vocari ad partes actuosas sumendas pro salvifico Dei consilio. Qua ex causa saepe diximus “Ecclesiam Africanam esse Ecclesiam missionariam Ecclesiamque simul in missione” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio in Audientia generali, 3, die 21 aug. 1985: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VIII, 2 (1985) 512).

Specialis pro Africa Coetus Synodi Episcoporum officium habuit considerandi modos quibus Africani melius mandatum complere poterunt quod resuscitatus Dominus suis discipulis dedit: “Euntes ergo docete omnes gentes” (Matth. 28, 19).  

CAPUT II

ECCLESIA IN AFRICA  

I. In Continenti evangelizationis brevis historia  

30. Die ipso quo Coetus Specialis pro Africa Synodi Episcoporum incohavit, primus nempe huius generis, Synodales Patres magnalia quaedam commemoraverunt, quae Deus in historia Africanae evangelizationis operatus est. Quae historia ab ipso Ecclesiae ortu repetit memoriam. Evangelii disseminatio in Africa varias per aetates est effecta. Primis fidei christianae saeculis Aegyptus et Africa septentrionalis evangelicum nuntium receperunt. Secunda aetas regiones illius continentis complectens quae infra Saharam sunt sitae, saeculis XV et XVI est peracta. Tertia aetas, quae magno missionario impetu designatur, saeculo XIX initium cepit.

31. Episcopos alloquens veneratus Decessor Noster Paulus VI omnesque Africae populos, ut corporale spiritaleque bonum proveheretur, fulgidum praeteriti temporis splendorem christianae in Africa fidei nitidis verbis memoriam revocavit: “Convolat scilicet cogitatio Nostra ad christianas Africae Ecclesias, quarum origo a temporibus apostolicis ducitur, atque, prouti traditum est, nomine et doctrina Marci Evangelistae decoratur. Memoriam pariter repetimus innumerae sanctorum, martyrum, confessorum virginumque multitudinis, ad easdem Ecclesias pertinentium. Re namque vera a II ad IV saeculum p. Ch. n. in aquiloniis Africae partibus christianorum vita multiplici operum genere enituit, quorum non pauci sive divinarum rerum doctrina sive orationis colore longe inter aequales praestiterunt. Continuo enim occurrunt magnorum doctorum scriptorumque nomina: hoc est Origenis, S. Athanasii, S. Cyrilli, scholae videlicet luminum, quae Alexandrina vocatur; in opposita autem superioris Africae ora, nomina eminent Tertulliani, S. Cypriani, in primis vero S. Augustini, qui sane christianae gentis clarissima lux est putandus. Commemorare etiam iuvat insignes sanctos eremitas Paulum, Antonium, Pachomium, primos illius monasticae vitae conditores, quae subinde, eorum praelucente exemplo, per Orientis et Occidentis regiones propagata est. Inter ceteros demum silentio praeterire nolumus S. Frumentium, Abba Salama appellatum, qui episcopali dignitate a S. Athanasio auctus, Aethiopiae apostolus exstitit” (PAULI VI Nuntius Episcopis omnibusque Africae populis «Africae Terrarum», 3-4, die 29 oct. 1967: Insegnamenti di Paolo VI, V (1967) 576 ss.). Haec prima per Africanae Ecclesiae saecula, quaedam quoque mulieres sua testimonia Christo reddiderunt. Inter eas peculiariter sanctae Felicitas et Perpetua, sancta Monica et sancta Tecla sunt memorandae.

“Porro tum clara virtute homines, tum praestantissimi sanctissimique Summi Pontifices, in Africa orti, id est Victor I, Melchiades et Gelasius I, communi veluti hereditate ab universa possidentur Ecclesia. Auctorum vero christianae Africae scripta maximi momenti nostra etiam aetate sunt, ut quis, sacris Litteris illustratus, rerum gestarum historiam pervestiget, atque cognoscat, quae ad hominum salutem attinent. Attamen, dum veterum Africae christianae laudum redintegramus memoriam, eas impensa prosequi observantia placet Ecclesias, quibus haud plena utimur communione: Ecclesiam dicimus Graecam Alexandrini Patriarchatus, Ecclesiam Coptam Aegypti et Ecclesiam Aethiopicam. Ipsae enim communes cum catholica Ecclesia et doctrinam et spiritualem disciplinam hereditarias habent a magnis Patribus sanctisque viris, qui non modo ad earum regiones, sed ad universam etiam Ecclesiam antiquam pertinent. Huc accedit quod tot egregia opera patraverunt durasque acerbitates perpessae sunt, ne umquam per varietatem temporum christianum nomen in Africa restingueretur” (PAULI VI Nuntius Episcopis omnibusque Africae populis «Africae Terrarum», 3-4, die 29 oct. 1967: Insegnamenti di Paolo VI, V (1967) 576 ss.). Ecclesiae hae nostris quidem temporibus christianum vigorem testificantur, quem ex suis apostolicis radicibus deprompserunt, in Aegypto potissimum atque in Aethiopia necnon, usque ad XVII saeculum, in Nubia. In reliqua continentis parte alia aetas tum incipiebat evangelizationis.

32. XV et XVI saeculis, ab Africanum litus lustrantibus Lusitanis, mox evangelicus nuntius in regiones infra Saharam inductus est. Qui labor et nisus, cum in alias regiones, tum in nationes illas sunt conversi, quas nunc Beninum, Insulas S. Thomae, Mozambicum, Angolam atque Madagascariam vocamus.

Die VII mensis Iunii anno MCMXCII, Pentecostes sollemnitate contingente, cum Luandae D anni commemorarentur evangelizationis Angolae, inter alia effati sumus haec: “Apostolorum Actus nomine proprio significant diversorum locorum incolas, qui testes fuerunt ipsi Ecclesiae orientis Spiritus Sancti virtute. Haec autem omnes dicebant: «Audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei» (Act. 2, 11). Abhinc D annos, huic linguarum concentui Angolanae gentes accesserunt. Tunc temporis, in patria vestra Africana, Hierosolymitana Pentecostes renovata est. Avi vestri Evangelii nuntium audiverunt, quod est Spiritus loquela. Eorum corda primo verbum hoc acceperunt et ipsi caput inclinarunt in baptismi lavacrum, in quo homo, Spiritu Sancto operante, cum Christo cruci affixo moritur atque in eius resurrectione noviter renascitur... Certe idem Spiritus homines fide imbutos concitavit, primos scilicet missionarios, qui anno mccccxci ad Zairensis Fluminis ostium appulerunt, Pindam nominatim, heroica sane missionaria incohantes facinora. Idem etiam Spiritus, qui sua quidem ratione in hominum cordibus operatur, Nzinga–a–Nkuwu, clarum Congi regem, permovit ut missionarios ad Evangelium nuntiandum arcesseret. Idem Spiritus quattuor primorum Angolae christianorum vitam sustentavit, qui, postquam ex Europa remigraverant, fidei christianae praestantiam sunt testati. Primos post missionarios, alii multi ex Lusitania aliisque Europae nationibus venerunt, qui incohatam operam producerent, proferrent et firmarent” (IOANNIS PAULI PP. II Homilia Luandae, in V evolvente centenaria memoria Angolae evangelizationis, 2, die 7 iun. 1992: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XV, 1 (1992) 1745).

Quaedam episcopales sedes eo tempore conditae sunt, atque inter huius missionalis curae primos eventus consecratio reponenda est Domini Henrici, episcopi titulo Uticensis, filii Domini Alfonsi I, Congi Regis, quae Romae facta est anno MDXVIII a Leone X. Itaque Dominus Henricus primus factus est Episcopus indigena Africae nigrae.

Illo quidem tempore, anno videlicet mdcxxii, Decessor Noster Gregorius XV Congregationem De Propaganda Fide stabilem reddidit, quo melius missionale opus componeret et proveheret.

Ob varii generis difficultates, secunda aetas Africanae evangelizationis saeculo XVIII concluditur, cum missiones, in regionibus infra Saharam sitae, paene omnes exstinguuntur.

33. Tertia ordinatae evangelizationis Africanae aetas saeculo XIX initium cepit, quod tempus spectabili quodam studio nisuve denotatur, claris agentibus apostolis et Africanarum missionum fautoribus. Aetas haec celere incrementum vidit, quem ad modum rationes significant quae in synodali Conventu Congregationis pro Gentium Evangelizatione commonstrant (Cfr. Situazione della Chiesa in Africa e Madagascar (alcuni aspetti e osservazioni): Diurnarium L'Osservatore Romano, die 16 apr. 1994, pp. 6-8; GENERALE ECCLESIAE RATIONARUM Ecclesia in Africa: numeri et rationes: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 15 apr. 1994, p. 6). Perstudiose Christo vocanti respondit Africa. His superioribus proximis decenniis complures Africae nationes primam suae evangelizationis centenariam memoriam celebraverunt. Quod Africana Ecclesia iam centum hosce annos aucta est, hoc est mirum quoddam Dei beneficio adscribendum.

Gloria et splendor huius temporis Africanae evangelizationis insigniter collustrantur a sanctis quos recens Africa Ecclesiae donavit. Paulus VI diserte quidem hanc rem significavit, cum in Petriana Basilica martyres Ugandenses in sanctorum catalogum rettulit, Missionali Die Universali contingente anno MCMLXIV: “Hi igitur Martyres Africani albo victorum, quod est martyrologium, paginam addunt, qua res simul funestissimae et magnificae perhibentur: paginam dicimus, sane dignam, quae adiungatur egregiis illis narrationibus veteris Africae. ...Africa enim, sanguine horum Martyrum irrorata, qui primi sunt huius aetatis (et utinam, Deo volente, postremi, cum holocaustum eorum tantum sit tamque pretiosum!), libera et sui iuris facta renascitur” (PAULI VI Homilia in sollemni canonizatione beatorum Caroli Lwanga, Matthiae Malumba Kalemba et viginti sociorum Martyrum Ugandensium, die 18 oct. 1964: Insegnamenti di Paolo VI, II (1964) 583 ss.).

34. Catalogus sanctorum quos Africa Ecclesiae donat, qui catalogus summo est ei honori, producitur usque et extenditur. Quo modo non commemoremus inter recentiores Clementinam Anwarite, virginem et martyrem Zairensem, quam in Africano solo in numerum Beatorum rettulimus anno MCMLXXXV, Victoriam Rasoamanarivo Madagascariensem et Iosephinam Bakhita Sudaniensem, ipsas quoque Pontificatu evolvente Nostro in Beatorum numerum adscriptas? Atque cur Isidorum Bakanja, Zairensem martyrem, non recordemur, quem, Coetu Speciali pro Africa occurrente, honori duximus in Beatorum album referre?

“Aliae Causae progrediuntur. Africana Ecclesia martyrologio suo conscribendo consulere debet, claris primorum saeculorum hominibus... recentiorum aetatum addendo martyres et sanctos” (IOANNIS PAULI PP. II Homilia in extrema celebratione Coetus Specialis pro Africa Synodi Episcoporum, 6, die 8 maii 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 1 (1994) 1049).

Pro Ecclesiae Africanae ingenti incremento his proximis centum annis, coram sanctitatis fructibus qui inde obvenerunt, una dumtaxat interpretatio exhibetur: haec omnia Dei donum sunt, quandoquidem nullus humanus nisus breviore quidem tempore huiusmodi opus complere poterat. Attamen immodico humano triumpho non datur locus. Clarum splendorem Africanae Ecclesiae commemorantes, Patres Synodales mirabilia solummodo celebrare voluerunt, quae Deus Africae liberandae servandaeque gratia patravit.

“A Domino factum est istud
et est mirabile in oculis nostris” (Ps 118 (117), 23).

“Quia fecit mihi magna, qui potens est,
et sanctum nomen eius” (Luc. 1, 49).

35. Magnificum Ecclesiae Africanae incrementum et peracta opera magna ex parte gratuito strenuoque labori sunt tribuenda quem missionariorum agmina per saecula sustinuerunt. Id quidem ab omnibus agnoscitur. Benedictum Africae solum monumentis strenuorum Evangelii praeconum distinguitur.

Cum Africae Episcopi Romam ad Coetum Specialem celebrandum convenerunt, sibi prorsus erant conscii de grati animi officio, quod eorum continens erga fidei avos habet.

In sermone, quem in prima congressione Coetus SCEAM, die XXXI mensis Iulii anno MCMLXIXI habuit, Paulus PP. VI de hoc grati animi officio mentionem fecit: “Vos Afri vestri ipsorum iam estis missionarii. Ecclesia Christi revera hoc in benedicto solo complantata est (Ad Gentes, 6). Officium quoddam est nobis explendum: illorum repetere debemus memoriam qui in Africa ante vos, et hodie quoque vobiscum, Evangelium nuntiarunt, quem ad modum Sacrae Litterae nos monent: «Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem» (Hebr. 13, 7).Historia haec non est de memoria deponenda; particulari Ecclesiae authenticitatis et nobilitatis notam inurit, notam scilicet «apostolicam»; ea argumentum est caritatis, strenuae virtutis, sacrificii, quod ipso ab ortu magnam sanctamque reddit Africanam Ecclesiam” (PAULI VI Allocutio Kampalae, in symposio Conferentiarum Episcopalium Africae et Madagascariae, 1, die 31 iul. 1969: Insegnamenti di Paolo VI, VII (1969) 526).

36. Specialis Coetus hoc grati animi officium est exsecuta, in prima sua Congressione Generali, cum declaravit: “Laudes perstudiose sunt missionariis tribuendae, viris videlicet et mulieribus omnium Institutorum religiosorum et saecularium cunctisque nationibus, qui fere per duorum millenorum annorum decursum Africanae continentis evangelizationis penitus se dediderunt vitae christianae flammae transmittendae... Quocirca nos, miri huius eventus felices heredes, sollemni hac occasione Deo gratias persolvere volumus” (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Relatio ante disceptationem, 5, die 11 apr. 1994: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 13 apr. 1994, p. 4).

In Nuntio ad Dei Populum Synodales Patres vehementer quidem missionariis laudes iterum tribuerunt, at non sunt obliti Africae filios filiasque honore afficere, catechistas potissimum et interpretes, qui cum iis communicarunt operam (Ibid. 10: l.c.).

37. Clararum rerum gestarum missionariarum beneficio, quas hisce duobus saeculis Africana continens vidit, nos Romam convenire potuimus ad Specialem Coetum celebrandum. Semen namque olim iactum uberes fructus fudit. Fratres Nostri in episcopatu, populorum Afrorum filii, id plane testantur. Una cum presbyteris maximam partem evangelizationis opus iam ipsi sustinent. Complures quoque id testantur Africae filii filiaeque, qui antiquis missionariis Congregationibus se mancipant vel nova Instituta, in Afro solo orta, ingrediuntur, suis manibus faculam accipientes absolutae consecrationis in Dei Evangeliique famulatu.

38. Quod intra fere duorum saeculorum spatium catholicorum in Africa numerus celeriter crevit hoc per se ipsum omni ex parte magnus est eventus. In continenti confirmari Ecclesiam quaedam elementa peculiariter demonstrant, quae sunt circumscriptionum ecclesiasticarum magnum celereque augmentum, cleri indigeni incrementum necnon seminariorum tironum et candidatorum Institutorum vitae consecratae, catechistarum numerus mai or in dies, quorum opera in Evangelium inter Afrorum gentes proferendum collata omnibus liquet. Permagni tandem est momenti ingens Episcoporum nativorum numerus, qui in illa terra iam Hierarchiam constituunt.

Synodales Patres multiplices profectus admodum insignes, quos Africana Ecclesia in culturae adipiscendae ac dialogi oecumenici provincia est consecuta, agnoverunt (Cfr. SYNODI EPISCOPORUM, Relatio ante disceptationem, 22-26, die 22 apr. 1994: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 24 apr. 1994, p. 8). Quae porro magna et merito digna in educationis provincia acta sunt, haec ab omnibus perspiciuntur.

Etiamsi catholici quattuordecim centesimae partes Africanae gentis sunt, catholicae institutiones ad sanitatem respicientes septemdecim centesimas valetudinis structurarum totius continentis sibi vindicant.

Quae animose recentes Africae Ecclesiae susceperunt, Evangelium “usque ad ultimum terrae” (Act. 1, 8) nuntiaturae, omnino digna sunt quae laudentur. Missionaria Instituta in Africa orta numero creverunt atque non modo Nationibus huius continentis missionarios praebere coeperunt, verum et aliis terrarum orbis regionibus. Dioecesani Africae sacerdotes, quorum numerus pedetemptim augescit, promptos paratosve se praebent per aliquod tempus, veluti presbyteros fidei donum, ad alias dioeceses iuvandas, quae eorum in nationibus vel alibi auxilio indigent. Africanae provinciae Institutorum religiosorum iuris pontificii, seu virorum seu feminarum, sodales suos augeri perspexerunt. Hoc modo Ecclesia Afris populis ministram se praebet; ipsa porro consentit in “donis permutandis” cum aliis particularibus ecclesiis, cuncto Dei populo prae oculis habito, se consociare. Haec omnia certe et perspicue Africanam Ecclesiam suam adeptam esse maturitatem ostendunt: haec profecto effecerunt ut Specialis Coetus Synodi Episcoporum celebraretur.

39. Paulo minus abhinc triginta annis, non paucae Africanae Nationes e colonico imperio se liberaverunt. Quae res magnas exspectationes concitavit quod spectat ad Afrorum populorum politicum, oeconomicum, socialem culturalemque progressum. “Quod sicubi vero – pro dolor! – publicarum rerum status ad optatam firmitatem nondum pervenit, sed vis praeponderavit ac praeponderat, iustum idcirco omnino non est, vel cunctum quendam populum, vel cunctam quandam nationem, vel – quod peius est – cunctam continentem terram una eademque obstringere criminatione” (PAULI VI Nuntius «Africae Terrarum», 6, die 29 oct. 1967: Insegnamenti di Paolo VI, V (1967) 576 ss.).

40. At quae est re Africanae continentis in universum condicio nostris temporibus, munere potissimum Ecclesiae evangelizantis spectato? Hac de re synodales Patres se interrogaverunt: “In continenti hac, malis nuntiis referta, quomodo christianus nuntius nostro populo fit «bonus nuntius»? Cum omnia incessat desperatio, ubi sunt spes et animus meliora praesagiens, quae secum Evangelium fert? Evangelizatio complura ex illis praecipuis bonis affert, quibus nostra continens penitus caret: affert scilicet spem, pacem, gaudium, concordiam, amorem et unitatem” (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Relatio ante disceptationem, 2, die 11 apr. 1994: Diurnarium L'Osservatore Ramano, die 13 apr. 1994, p. 4).

Postquam iure meritoque confirmarunt esse Africam peramplam continentem, admodum diversis affectam condicionibus ideoque vitandas esse generales rationes sive de quaestionibus ponderandis sive de remediis comparandis, synodalis Coetus dolenter fateri debuit: “Communis condicio ex eo exstat quod Africa difficultatibus repletur: in omnibus fere nostris nationibus terrifica est miseria, paucarum rerum, quae praesto sunt, prava administratio, rerum politicarum moderandarum inconstantia et socialis ordinis perturbatio. Harum rerum exitus est ante oculos nostros, squalor scilicet, bella, desperatio. Quandoquidem terrarum orbis a divitibus imperiosisque nationibus regitur, Africa reapse additamentum quoddam sine auctoritate facta est, quae saepe in oblivione iacet atque ab omnibus neglegitur” (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Relatio ante disceptationem, 4, die 11 apr. 1994: Diurnarium L'Osservatore Ramano, die 13 apr. 1994, p. 4).

41. Compluribus synodalibus Patribus hodierna Africa comparari potest cum homine illo, qui descendebat ab Ierusalem in Iericho; ipse incidit in latrones, qui despoliaverunt eum et, plagis impositis, abierunt, semivivo relicto (Cfr. Luc. 10, 30-37). Africa hodie quaedam est continens, in qua innumeri homines – viri ac feminae, pueri et adulescentes – quodammodo in viarum marginibus iacent, aegrotantes, sauciati, vi destituti, vitae segreges ac derelicti. Omnino ii bonis Samaritanis indigent qui iisdem auxilium ferant.

Quod ad Nos spectat, exoptamus ut Ecclesia patienter perseveranterque in suo boni Samaritani opere sustinendo perseveret. Etenim per longum temporis intervallum, quaedam regimina, hodie exstincta, valde Afros fatigarunt eorumque obnitendi vim extenuarunt: omnes humanitatis suae facultates recuperare debet vulneratus homo. Filiis filiabusque Africae opus est ut quis adsit et pastoralem sollicitudinem demonstret. Oportet eos iuvare ut suas colligant vires, quae ad bono communi serviendum locentur.

42. Africa, quamvis magnae sint inibi rerum naturae divitiae, in oeconomica perstat paupertatis condicione. Ea tamen culturalium bonorum necnon humanarum proprietatum eximiarum magnam varietatem possidet, quae Ecclesiis cunctaeque humanitati potest offerre. Synodales Patres nonnulla ex his culturalibus bonis collustraverunt, quae profecto opportunum suppeditant apparatum ad Evangelium transmittendum; bona sunt quae certum subsidium afferre possunt, ut acerbissima illius continentis condicio superetur atque progressio omnium rerum iterum concitetur, ex qua singularum Nationum pendet exoptatus profectus.

Africani alto religionis sensu praediti sunt, sacrarum rerum sensu, Dei creatoris existentiae sensu et rerum spiritualium. Peccatum, in suis tum privatis tum socialibus formis, in illorum populorum conscientia inest, atque necessitas quoque purificationis et expiationis rituum animadvertitur.

43. In Afrorum cultu moribusque, familiae locus in universum primas agit. Patens ad hunc familiae sensum, vitae amorem et observantiam, Africanus liberos diligit, quos festive tamquam Dei donum suscipit. “Omnes Africae filii filiaeque vitam diligunt. Ipsa vitae dilectio eos iubet avorum cultui tantum tribuere momentum. Duce natura mortuos illos adhuc vivere arbitrantur cum iisque coniuncti manent. Nonne quodammodo haec est praeparatio ad Sanctorum communionem credendam? Afrae gentes vitam verentur, quae concipitur et nascitur. De hac vita laetantur. Cogitatum respuunt eandem deleri posse, etiamsi «civiles cultus auctiores», qui dicuntur, ad id compellere conantur. Actiones vitae infestae per oeconomicas rationes iis iniunguntur, quae immodico divitum commodo inserviunt” (IOANNIS PAULI PP. II Homilia in Liturgia Specialis ingrediendi Coetus pro Africa Synodi Episcoporum, 3, die 10 apr. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 1 (1994) 918). Africani reverentiam praestant vitae usque ad naturalem exitum atque locum in familia senibus necessariisque servant aptum.

Afrorum cultus acri humanae necessitudinis vitaeque communis sensu fruuntur. Nulla intellegitur in Africa celebritas quam integer pagus non participet. Reapse, in Africanis societatibus communis vita significatio est ampliatae familiae. Perstudiose sane oramus atque preces flagitamus, ut semper servet Africa pretiosam hanc hereditatem culturalem, numquam vero concedat illecebris individualismi, qui optimis eius moribus omnino est absonus.

44. Etsi quidam condicionum Africae aspectus calamitosi, quos super memoravimus, minime sunt parvi pendendi, operae est pretium memorare quaedam bona a populis illius continentis effecta, digna quae laudentur et confirmentur. Synodales Patres, exempli gratia, in suo Nuntio ad Populum Dei laetanter memoraverunt complurium Nationum Africanarum incohatum democraticum processum, atque optaverunt ut idem solidetur impedimentaque sollicite amoveantur nec non quae Regimini iuris officiunt abducantur, per omnium primorum consociatam operam et boni communis sensum (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Nuntius ad Populum Dei, 36: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 8 maii 1994, p. 5).

“Mutationis venti” vehementer in multis continentis locis flant, atque populus ut iura humanaque libertas agnoscantur et provehantur instantius usque flagitat.

Hac de re laeti animadvertimus Africanam Ecclesiam, suae vocationi fidelem, fortiter afflictorum, populorum voce destitutorum et derelictorum sustinere partes. Eandem firmiter concitamus ut hanc testificationem reddere pergat. Anteposita pauperum optio est “singularis forma primarum partium tenendarum in caritatis christianae exercitatione, quam tota Ecclesiae Traditio testatur... Sollicitudo animos exstimulans de pauperibus, qui secundum significantia verba sunt «pauperes Domini», transferatur oportet, in omnibus gradibus, in actos «concretos», adeo ut cum animi firmitate ad continuas reformationes necessarias perveniatur” (IOANNIS PAULI PP. II  Sollicitudo Rei Socialis, 42-43).

45. Quamvis adsit paupertas et opes, quae praesto sunt, sint paucae, Africana Ecclesia de totius hominis progressu primas agit. Regimina et internationales periti plurima quae ipsa hac in provincia perfecit saepenumero agnoscunt.

Coetus Specialis pro Africa animum penitus gratum significavit erga “omnes christianos omnesque bonae voluntatis homines, qui in subsidii humanaeque provectionis ambitu operantur, cum nostra Caritas vel nostris progressioni promovendae institutis” (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Nuntius ad Populum Dei, 39: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 8 maii 1994, p. 5). Quod ipsi, boni Samaritani, Africanis bellis et cladibus obnoxiis, perfugis et profugis suppeditant, id omnium admirationem, gratam memoriam et adiumentum meretur.

Nobis tandem in Africanam Ecclesiam gratus animus est significandus pro officio quod ipsa saeculorum decursu ad pacem reconciliationemque promovendas sustinuit, ubi contentiones, res novae bellave intestina exstiterunt.  

II. Quaestiones ecclesiae in Africa praesentes  

46. Africanis Episcopis duae prostant primariae quaestiones: quomodo Ecclesia evangelizandi munus anno bismillesimo adventante explere debet? Quomodo christiani Africani Domini Iesu testes usque fideliores fieri poterunt? Ut interrogationibus his aeque respondeatur, Africani Episcopi, in ipso Coetu Speciali atque etiam ante, praecipuas numeraverunt provocationes, quas hodie ecclesialis communitas Africana obire debet.

47. Primum praecipuumque illud animadverterunt Synodales Patres, Africanas gentes Deum sitire. Ne tali exspectatione frustrentur, Ecclesiae membra fidem suam in primis animo comprehendere debent (SYNODI EPISCOPORUM, Relatio ante disceptationem, 6, die 11 apr. 1994: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 13 apr. 1994, p. 4). Etenim cum sit prorsus evangelizatrix, Ecclesia “suum init opus, Evangelium sibi afferendo” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 15). Oportet ipsa provocationem recipiat hoc comprehensam argumento “de Ecclesia, per suam non intermissam conversionem et renovationem, se ipsam evangelizante, ut credibili ratione valeat mundum evangelizare” (Ibid.).

Synodus plane necessitatem agnovit Bonum Nuntium proclamandi in Africa innumeris hominibus, qui Evangelium nondum receperunt. Ecclesia certe religiones non christianas observat existimatque quas plurimi Africanae continentis homines colunt, quandoquidem ipsae significanter animum exprimunt magnae gentium partis, tamen “neque reverentia et egregia aestimatio huiusmodi religionum neque implicatum genus quaestionum propositarum Ecclesiam inducunt, ut silentio tegat, ad non christianos quod attinet, nuntium Iesu Christi. Contra, ea opinatur hasce multitudines hominum ius habere cognoscendi Christi mysterii divitias (Cfr. Eph. 3, 8); in quibus, ut arbitramur, tota humana familia invenire potest plenissimo modo ac nulli exspectationi obnoxio, ea omnia, quae quasi temptabunda ipsa perquirat de Deo, de homine eiusque sorte futura, de vita et morte, deque veritate” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 53).

48. Iure meritoque asseverant Synodales Patres “eximium studium inculturationis verae aequabilisque ad Evangelium respicientis omnino esse necessarium, ut turbatio vitentur et alienatio in nostra societate, quae celeriter evolvitur” (SYNODI EPISCOPORUM, Relatio ante disceptationem, 6, die 11 apr. 1994: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 13 apr. 1994, p. 4). Malavium anno MCMLXXXIX invisentes diximus Ipsi: “Nos hodie provocamus vos, provocamus, inquimus, ad respuendam vivendi rationem, quae cum vestris optimis loci moribus cumque fide christiana minime congruit. Multi in Africa homines ultra Africam contuentur, inclinantes «ad libertatem vivendi iuxta recentiorem modum». Hodie vehementer vos cohortamur, ut intra vos inspiciatis. Vestrarum traditionum divitias respicite, fidem respicite quam hac in congressione celebravimus. Ibi veram libertatem reperietis, ibi Christum qui ad veritatem vos ducit invenietis” (IOANNISS PAULI PP. II Homilia Lilongwe, in exitu sextae visitationis pastoralis in Africa, 6, die 6 maii 1989: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XII, 1 (1989) 1183).

49. Alia provocatio quam Synodales Patres collustrarunt ad multiformes pertinet divisiones, quas per dialogum sincere exercendum componere necesse est (SYNODI EPISCOPORUM, Relatio ante disceptationem, 6, die 11 apr. 1994: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 13 apr. 1994, p. 4). Merito sane dictum est intra fines qui ex colonicis regiminibus manarunt, translaticiarum consuetudinum, sermonum et etiam religionum diversarum coniunctam exsistentiam saepe ob mutuas contentiones impedimento esse. “Tribuum dissentiones in discrimen vocant, si non pacem, in universum societatis saltem bonum commune adipiscendum, atque difficultates quoque afferunt Ecclesiarum vitae necnon aliarum stirpium pastoribus recipiendis” (Cfr. PONT. COMM. «IUSTITIA ET PAX», Documentum I pregiudizi razziali. La Chiesa di fronte al razzismo, 12, die 3 nov. 1988: Ench. Vat. 11, 918). Quocirca Africana Ecclesia animadvertit se teneri certo officio has divisiones minuendi. Hoc quoque in rerum prospectu Specialis Coetus momentum dialogi oecumenici cum aliis Ecclesiis ecclesialibusque communitatibus explicavit, necnon cum Africana translaticia Religione et Islamismo. Patres etiam sunt percontati quibusnam instrumentis hoc propositum teneri possit.

50. Magni ponderis provocatio, quam ante oculos posuerunt fere unanimiter Conferentiae Episcoporum Africae in responsis illis, quae Lineamenta postulabant, christianum matrimonium familiaremque vitam tangit (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Instrumentum Laboris, 68; EIUSDEM Relatio ante disceptationem, 17, die 11 apr. 1994: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 13 apr. 1994, p. 4). De summa re agitur: “Ventura enim mundi et Ecclesiae per familiam transeunt” (IOANNIS PAULI PP. II Familiaris Consortio, 75).

Aliud praecipuum officium, quod Specialis Coetus collustravit, curam vocationum sacerdotalium contingit et vitae consecratae: quae sapienter diiudicandae sunt, iis periti educatores consulere debent earumque institutionis natura, quae praebetur, est ponderanda. Ex huiusmodi quaestionis solvendae sollicitudine spes pendet, exitus vocationum missionariorum Africae incrementi, quod Evangelium nuntiandum per omnia continentis loca eiusque quoque extra fines postulat.

51. “In Africa vehementer animadvertitur necessitas Evangelii cum vita concreta copulandi. Quomodo Christus hac in amplissima continenti enuntiari potest, si obliviscimur eam esse inter pauperrimas mundi plagas? Quomodo non considerare possimus fastos, qui aerumnis replentur illius terrae, ubi in multis adhuc Nationibus fames, bella, stirpium tribuumque contentiones, politicae inconstantiae et humanorum iurium violatio grassantur? Haec omnia evangelizationem provocant” (EIUSDEM Allocutio ad precationem «Angelus», die 20 mar. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 1 (1994) 774 s.).

Omnia praeparatoria documenta, sicut etiam ac sese evolvente conventu disceptationes, insigniter collustrarunt quaestiones, veluti paupertatem in Africa augescentem, vitae urbanae extensionem, internationale aes alienum, armorum commercium, perfugarum profugorumque quaestionem, demographicas quaestiones et minas quibus familiae afficiuntur, mulierum liberationem, illius morbi quod AIDS appellant propagationem, servitutis adhuc in quibusdam locis exstantis condicionem, ethnicarum partium studium et stirpium contentiones, ad praecipuas provocationes pertinere, quas perpendit Synodus.

52. Specialis Coetus egit tandem de communicationis socialis instrumentis, quae res est summi momenti, quandoquidem agitur de evangelizationis instrumentis eodemque tempore de instrumentis novae culturae proferendae, quae quidem evangelizatione indiget (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Nuntius ad Populumm Dei, 45-48, die 11 apr. 1994: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 8 maii. 1994, p. 5). Synodalibus Patribus, ut ita dicamus, triste quiddam occurrit: “Nationes ad progressionem nitentes, potius quam in Civitates sui iuris vertantur, quibus curae sit iter ad communia omnium bona et commoda iure participanda, partes fiunt machinamenti, ingentis nempe cuiusdam rerum conexionis. Hoc saepe fit ipsa in regione subsidiorum viarumque socialis communicationis, quae cum curentur plerumque a sedibus in septentrionalibus orbis plagis, ipsa haud semper iustam considerationem in priores partes et in quaestiones harum Nationum intendunt neque servant earum humani cultus naturam, sed haud raro distortam vitae hominisque rationem proponunt, ita ut non verae hominum progressionis necessitatibus satisfaciant” (IOANNIS PAULI PP. II Sollicitudo Rei Socialis, 22).

III. Institutio operatorum evangelizationis

53. Quibus subsidiis Africana Ecclesia obviam it provocationibus, quas modo memoravimus? Post Christi gratiam, ut plane liquet, maximi ponderis est populi adiumentum. Dei populus – theologico sensu acceptus prout “Lumen Gentium” explicat, populus scilicet qui totius Corporis Christi membra complectitur – munus accepit, quod simul honor simul officium est evangelici nuntii edicendi... Communitas tota necesse est ad evangelizationem instituatur, rationes intellegat et confirmetur, unusquisque intra Ecclesiam pro sua peculiari parte (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Relatio ante disceptationem, 8, die 11 apr. 1994: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 13 apr. 1994, p. 4). Idcirco Synodus magnopere extulit momentum institutionis auctorum evangelizationis in Africa. Iam de congrua institutione candidatorum ad presbyteratum et vitam consecratam mentionem fecimus. Coetus pariter in necessariam fidelium laicorum institutionem animum intendit, cum eorum omnino necessarium opus in Africa evangelizanda agnosceret. Potissimum et merito quidem actum est de catechistarum laicorum institutione.

54. Novissima quaestio oritur: satisne Africana Ecclesia laicos instituit ut sua officia civilia perite sustinerent atque politica socialiaque negotia sub Evangelii lumine Deique in fide perpenderent? Opus hoc certe christianos provocat ad socialem compaginem permovendam, ut non modo mens, verum et societatis ipsae structurae immutentur, ita ut Dei de humana familia consilia in iis eniteant. Hanc ipsam ob rem laicorum integram institutionem exoptavimus, quae ut vita omnino congruenter exigatur iuvet. Fides, spes et caritas germani Christi discipuli mores dirigant oportet in cunctis eius operibus, rerum condicionibus et officiis. Quia patet “evangelizare idem revera esse ac Bonum Nuntium exportare in omnes usque coetus generis humani, ut, dum hoc propria vi intrinsecus penetrat, humanitatem ipsam novam efficiat” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 18), Christiani sunt erudiendi in Evangelii socialibus consectariis tenendis, ita ut eorum testificatio prophetica fiat quaedam provocatio adversus omnes res quae Africae ceterarumve continentium virorum mulierumque vero bono officiunt.

CAPUT III

EVANGELIZATIO ET INCULTURATIO

55. “Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae” (Marc. 16, 15). Hoc ipsum mandatum discipulis suis Christus ab inferis exsuscitatus credidit, prius quam ad Patrem ascendit: “Illi autem profecti praedicaverunt ubique” (Marc. 16, 20).

“Mandatum Evangelii omnibus hominibus nuntiandi primariam naturalemque esse missionem Ecclesiae [audivimus] ...Siquidem evangelizandi munus habendum est gratia ac vocatio Ecclesiae propria, verissimamque eius indolem exprimit. Ecclesia evangelizandi causa exstat” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 14). Ex evangelizandi opere Iesu atque duodecim Apostolorum orta ipsa in vicem mittitur, penes quam “depositum Boni Nuntii hominibus afferendi constitutum est... Ecclesia suum init opus Evangelium sibi afferendo”. Deinde “ipsa vicissim evangelizatores mittit. Eos Salutis verbum, quasi in ipsorum ore positum docet” (Ibid. 15). Quem ad modum Gentium Apostolus Ecclesia dicere potest: “Si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit: Vae mihi est, si non evangelizavero!” (1 Cor. 9, 16).

Nuntium Bonum adfert Ecclesia non tantum verbi nuntiatione quod a Domino accepit, verum etiam vitae testificatione, ob quam fidei reddunt Christi discipuli rationem et spei ac caritatis quae iis insunt (Cfr. 1 Petr. 3, 15).

Illud autem testimonium, quod Christo Evangelioque reddit Christianus, ad supremum perducere potest sacrificium: martyrium (Cfr. Marc. 8, 35). Eum scilicet et Ecclesia nuntiat et Christianus qui est “signum cui contradicetur” (Luc. 2, 34). Christum namque praedicant “crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam” (1 Cor. 1, 23). Prout superius ediximus, praeter illustres priorum saeculorum martyres, de suis etiam gloriari potest Africa martyribus atque sanctis recentioris aetatis.

“Eo... spectat evangelizatio, ut perficiatur haec interior mutatio..., ut humanitatem ipsam novam efficiat” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 18). Unico in Filio ac per Illum, rationes coniunctionis inter homines et Deum nec non ceteris cum hominibus omnique denique creatura redintegrabuntur. Hac de causa Evangelii nuntiatio ad interiorem transfigurationem aliquid conferre potest omnium bonae voluntatis hominum, qui Spiritus Sancti actioni patens exhibent cor.

56. Evangelium tum voce tum actibus testificari: ecce quod accepit mandatum Coetus Specialis pro Africa Synodi Episcoporum quodque nunc continentis Ecclesiae transmittit. “Eritis mihi testes” (Act. 1, 8): de hoc agitur, hi ipsi fructus Synodi esse debent in Africa in quaque vitae humanae provincia.

Exorta ex praeconio fortium Episcoporum missionariorumque presbyterorum, quos efficienter adiuverunt catechistae – “laude dignum agmen illud de opere missionum ad Gentes tam optime meritum” (Ad Gentes, 17), – Ecclesia in Africa, terra “nova Christi patria” (PAULI VI Homilia in sollemni canonizatione beatorum Caroli Lwanga, Matthiae Mulumba Kalemba et viginti sociorum Martyrum Ugandensium, die 18 oct. 1964: Insegnamenti di Paolo VI, II (1964) 583 ss.) facta, officium iam gerit missionis per totam continentem et in orbe: “Vestri iam ipsorum estis Afri missionarii”, Kampalae elocutus est Decessor Noster Paulus VI (EIUSDEM Allocutio Kampalae, in symposio Conferentiam Episcopalium Africae et Madagascariae, 1, die 31 iul. 1969: Insegnamenti di Paolo VI, VII (1969) 526; cfr. Propositio 1). Maxima quandoquidem incolarum Africae continentis pars Boni Nuntii salutis nondum recepit praeconium, suadet Synodus ut missionariae foveantur vocationes atque obsecrat ut promoveatur actuoseque sustineatur oblatio precum, sacrificiorum, subsidiorum concretorum pro missionali Ecclesiae opere (Cfr. Propositio 10).

57. “Commonet Synodus evangelizare idem prorsus atque annuntiare esse sermone et vita Bonum Iesu Christi Nuntium crucifixi mortui resuscitati, viae veritatis et vitae” (Propositio 3). Toti Africae, quae odii violentiaeque undique premitur elementis, contentionibus et bellis, spem vitae mysterio paschali innitentem proferre debent evangelizatores. Tum enim maxime, cum ipsius vita ad exitum vergere videretur – humana videlicet ratione –, Iesus Eucharistiam instituit “futurae gloriae pignus” (Hymnus «O sacrum convivium»), ut in tempore spatioque de morte sua perpetuaret victoriam. Haec ideo causa est cur Specialis pro Africa Coetus, hoc nempe tempore ipso quo in condicionibus difficilibus quadamtenus Africana versatur continens, se praebere voluerit “Synodum resurrectionis, spei Synodum... Christus spes nostra vivit ipsique vivemus!” (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Spcialis pro Africa, Nuntius ad Populum Dei, 2: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 8 maii 1994, p. 4). Haud ad mortem Africa destinatur, verum ad vitam!

Necesse propterea est “collocetur evangelizatio nova in consortione cum Christi persona vivente” (Propositio 4). “Eo spectet prima nuntiatio oportet ut homines hanc Christi Iesu experientiam percipiant, quae conturbat inflammatque simul; is enim ad sui sequelam allicit in fidei incepto” (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Spcialis pro Africa, Nuntius ad Populum Dei, 9: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 8 maii 1994, p. 4). Officium hoc et opus insigniter quidem inde expeditur quod “homo Africanus sua ipsa ex vita traditaque religione Deum conditorem esse credit. Patet igitur plenae ac postremae Dei revelationi in Christo Iesu, qui est Deus nobiscum, Verbum factum caro. Iesus, Bonus Nuntius, Deus est qui Africanum ex oppressione eripit ac servitute” (Propositio 4).

Attingere debet evangelizatio “hominem ac societatem omnibus in eorum vitae ordinibus. Variis ipsa sese in operibus ostentat, iis praesertim quae tractavit nominatim Synodus, quae sunt nuntiatio, inculturatio, dialogus, iustitia et pax, communicationis socialis instrumenta” (Propositio 3).

Quod munus ut plane succedat, efficiendum est ut “in evangelizatione ad Spiritum Sanctum perpetuus fiat recursus, ut continuata eveniat Pentecostes, in qua habebit, sicut in prima Pentecoste, suum locum Maria” (Propositio 4). Virtus enim Spiritus Sancti in veritatem omnem integramque inducit Ecclesiam (Cfr. Io. 16, 13), cui praeterea concedit ut mundo occurrat, Christum cum fiducia et securitate nuntiatura.

58. Quod ex ore Dei prodit verbum vivum est et efficax nec umquam revertitur ad Eum sine consecutione (Cfr. Is. 55, 11; Hebr. 4, 12-13). Sine intermissione ergo illud proclamari oportet atque instare “opportune, importune... in omni patientia et doctrina” (2 Tim. 4, 2). Ecclesiae in primis concreditum Dei verbum “propria interpretatione non fit” (2 Petr. 1, 20); Ecclesiae proinde est veram illius suppeditare interpretationem (Cfr. Propositio 6).

Ut Dei verbum cognoscatur et diligatur, ponderetur et conservetur in fidelium animis (Cfr. Luc. 2, 19. 51), conatus sunt multiplicandi ut ad Sacras Litteras accessus facilior reddatur, maxime per conversiones non integras aut integras Bibliorum, peractas quatenus fieri potest aliis etiam adiuvantibus Ecclesiis et ecclesialibus communitatibus, easque auctas adnotationibus lectioni utilibus pro precatione ac studio in domibus vel communitatibus. Biblica praeterea institutio provehenda est cleri ac religiosarum familiarum, catechistarum ac laicorum ipsorum in universum; aptae proin disponendae sunt Verbi celebrationes; apostolatus adiuvandus biblicus, opitulante Centro Biblico pro Africa et Madagascaria aliisque similibus institutis quae usquequaque confirmari sustentarique necesse est. Paucis verbis: danda opera est ut omnium fidelium in manibus iam inde ab infantia Sacra Scriptura inveniatur (Cfr. Propositio 6).

59. Crebrius extulerunt synodales Patres momentum praecipuum quod habet in ipsa evangelizatione insertio in culturam: processus nempe quo catechetica institutio diversis in culturis veluti concorporatur (IOANNIS PAULI PP. II Catechesi Tradendae, 53). Duplicem motum prae se fert haec inculturatio: hinc “intimam... transfigurationem verorum cultus humani bonorum per ipsam eorum receptionem in rem christianam”, illinc vero “nominis christiani insertionem varias in culturas” (EIUSDEM  Redemptoris Missio, 52; cfr. Propositio 28). Iudicat Synodus inculturationem esse primariam quandam actionem ac necessitatem in particularium Ecclesiarum vita ut revera altis radicibus Evangelium in Africa stabiliatur (Cfr. Propositio 20), “postulatum evangelizationis” (Propositio 30), “iter ad plenam evangelizationem” (Propositio 32), unam maiorum provocationum pro Ecclesia in Africa appropinquante tertio millennio (Cfr. Propositio 33).

60. “At ubi venit plenitudo temporis” (Gal. 4, 4), altera Sanctae Trinitatis persona, Verbum, unicus Dei Filius, “incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria virgine et homo factus est” («Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum»: DENZ-SCHÖNM., 150). Incarnationis Verbi hoc est excelsum mysterium, quod in historia evenit: in temporis ac loci bene circumscriptis adiunctis, aliquem inter populum cui propria erat forma cultus humani, quem elegerat Deus quemque etiam comitatus erat totam per salutis historiam, ut per ea quae in illo populo patrabat commonstraret quid universo hominum generi efficere cogitaret.

Lucidum amoris Dei erga homines documentum (Cfr. Rom. 5, 8), Christus Iesus, vita sua Bonoque pauperibus prolato Nuntio, passione morte et gloriosa resurrectione, peccatorum remissionem nostrorum perfecit nostrique simul cum Deo reconciliationem Patre suo et ex ipsius beneficio etiam Patre nostro. Verbum quod Ecclesia nuntiat, illud omnino est Verbum Dei factum homo, subiectum simul et ipse eiusdem Verbi obiectum. Bonus Nuntius est Iesus Christus. Uti “Verbum caro factum est et habitavit in nobis” (Io. 1, 14), ita Nuntius Bonus, sermo videlicet Iesu Christi gentibus nuntiatus, in vitae condicionibus eius auditorum inseri debet. Ex hoc enim consistit inculturatio, evangelici nempe nuntii insertione ipsas in culturas (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Catechesi Tradendae, 53). Filii namque Dei incarnatio, in quadam certa cultura fuit incarnatio, ob id ipsum quod integra fuit atque concreta (EIUSDEM Allocutio ad Studiorum Universitatem Conimbricensem, 5, die 15 maii 1982: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, V, 2 (1982) 1695).

61. Propter artum ordinatumque vinculum exsistens Christum Iesum inter et verbum quod nuntiat Ecclesia, nuntii revelati inculturatio “logicam” sequi necessario debet mysterii Redemptionis propriam. Verbi enim incarnatio non momentum est separatum, sed ad “Horam Iesu tendit adque paschale mysterium”: “Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert” (Io. 12, 24). “Ego – inquit Iesus – si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum” (Ibid. 12, 32). Haec sui ipsius exinanitio, kenosis haec ad sequentem exaltationem necessaria, iter hoc Iesu et singulorum eius discipulorum (Cfr. Phil. 2, 6-9), illuminat culturarum occursum cum Christo eiusque Evangelio. “Unaquaeque cultura necesse est principiis Evangelii transformetur ad paschalis mysterii lumen” (Propositio 28).

Ac sub Incarnationis et Redemptionis mysterii luce distinctio facienda est bonorum et malorum singulis in culturis. Quem ad modum per omnia Dei Verbum nobis simile est factum peccato excluso, sic plane boni Nuntii inculturatio universa vera hominum culturarumque bona accipit a peccato purgata et ad eorum restituta plenam significationem.

Cum Pentecostes mysterio artos nexus etiam inculturatio habet. Propter Spiritus effusionem et actionem, qui ad unum redigit dona ac talenta, cuncti orbis populi Ecclesiam ingredientes novam experiuntur Pentecosten, proprio sermone unicam profitentur fidem in Christum Iesum ac miracula testificantur sibi a Domino patrata. Spiritus, qui in ordine naturali pristina populorum sapientiae est scaturigo, ad cognitionem totius integraeque Veritatis illuminatione supernaturali perducit Ecclesiam. Vicissim Ecclesia, diversarum culturarum bona sumens, fit sponsa ornata monilibus suis (Is. 61, 10).

62. Officium difficile est hoc magnaeque prudentiae, quia de fidelitate Ecclesiae ipsi Evangelio et Apostolicae Traditioni quaestionem ponit intra perpetuam culturarum progressionem. Iure igitur et merito notaverunt Patres Synodales: “Quod pertinet ad celeres mutationes culturales, sociales, oeconomicas et politicas, Ecclesiae locales nostrae operam dare debebunt cursui sive processui inculturationis usque renovatae, his duabus servatis normis: compositione cum christiano nuntio atque cum universali Ecclesia communione... Quidquid erit, curabitur ne ullus admittatur syncretismus” (Propositio 31).

“Velut plenam ad evangelizationem via illuc spectat inculturatio ut talem reddat hominem qui Christum Iesum complecti possit tota in summa suae vitae singularis et culturalis, oeconomicae et politicae, unde Deo Patri adhaerere valeat vitamque sanctam, duce Spiritu Sancto, transigere” (Propositio 32).

Deo gratias reddens pro fructibus illis, quos inculturationis conamina ad Ecclesiae iam vitam contulerunt in continenti Africana maximeque ad orientales antiquas Africae Ecclesias, suasit Synodus “Episcopis Episcoporumque Conferentiis ut rite animadverterent omnes partes Ecclesiae vitae atque evangelizationis inculturationem continere: theologiam et liturgiam, vitam et structuram Ecclesiae. Quod omne ostendit quam necesse sit inquirantur culturae Africanae tota in ipsarum complexa natura”. Hanc ipsam omnino ob causam hortata Synodus est pastores “ut quam plenissime facultatibus utantur quas vigentes Ecclesiae normae ea in re iam concedunt” (Ibid.).

63. Non solum de inculturatione locuta est Synodus, verum eam etiam ad effectum adduxit, recepta in exemplum notione pro evangelizatione Africae Ecclesiae veluti Dei Familiae (Cfr. Lumen Gentium, 6). Inibi enim Patres Synodales reppererunt descriptionem naturae Ecclesiae admodum aptam Africae. Effert enim imago illa curam alterius de altero, humanam necessitudinem, fervidam indolem rationum et receptionem hominum, dialogum ac fiduciam (Cfr. Propositio 8). Eo igitur evangelizatio tendet ut Ecclesiam tamquam familiam exstruat, omni ethnocentrismo amoto immodicoque particularismo, et contendet ut conciliationem provehat veramque diversas inter stirpes communitatem, favendo necessitudini atque participationi, quod attinet ad ministros et opes particularium Ecclesiarum, sine ulla indebita ordinis ethnici consideratione (Cfr. ibid.). “Vehementer quidem exoptatur ut theologiam Ecclesiae–Familiae theologi concinnent, omnibus eiusdem notionis usurpatis divitiis, eiusque complementariam naturam enucleent aliis ex Ecclesiae imaginibus” (Ibid.).

Hoc autem prius postulat altiorem meditationem de biblico ac translaticio patrimonio quod in dogmaticam Constitutionem “Lumen GentiumConcilium Vaticanum II inclusit. Doctrinam Ecclesiae mirabilis ille locus proponit adhibens imagines ex Sacra Scriptura excerptas, quales sunt Corpus mysticum, Dei populus, templum Spiritus, grex et ovile, domus in qua cum hominibus deversatur Deus. Sponsa Christi est Ecclesia, secundum Concilium, nostraque mater et civitas sancta ac venturi Regni primitiae. Ratio habeatur certe oportebit harum imaginum fervidarum dum, secundum Synodi monitiones, enodabitur ecclesiologia posita in notione Ecclesiae–Familiae Dei (Cfr. ibid.). Sic quidem aestimari licebit cuncta sua in ubertate ac plenitudine adfirmationem illam Concilii, unde profecta Constitutio est: “Ecclesia est in Christo veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis” (Lumen Gentium, 1. Videantur capita I et II eiusdem).

64. In re, ulla sine iniuria traditionum cuiusque Ecclesiae, sive Latinae sive Orientalis, “liturgiae inculturatio excoli debebit, data nempe opera ne quid necessariis in partibus mutetur, quo populus fidelis liturgicas celebrationes melius intellegere vivereque possit” (Propositio 34).

Rursus confirmavit Synodus, etiam cum difficulter doctrinae percipiuntur quamquam longum fuit evangelizationis spatium, vel cum exsecutio doctrinarum graves adhuc secum ferunt pastorales quaestiones praesertim sacramentali in vita, fidelitatem Ecclesiae magisterio servandam esse eodemque tempore personas ipsas esse in iustitia reverendas pastorali cum vera caritate. Hoc autem praeposito, se optare confessa Synodus est ut episcoporum Conferentiae cum studiorum Universitatibus coniunctim operantes atque Institutis catholicis, excitent consilia studiosorum, praesertim quod attinet ad matrimonium, cultum maiorum, spirituum regionem, ut penitus omnes partes ac rationes culturales pervestigentur quaestionum propositarum in re theologica et sacramentali, rituali et canonica (Cfr. Prepositiones 35-37).

65. “Habitudo dialogi est vivendi modus proprius christiani intra communitatem, tum etiam cum aliis credentibus virisque et mulieribus bonae voluntatis” (Propositio 38). Exercendus in primis est dialogus intra Ecclesiam–Familiam universis in ordinibus: inter Episcopos, Conferentias episcopales vel Hierarchiae coetus et Sedem Apostolicam, inter Conferentias vel episcopales Conventus variarum Nationum eiusdem continentis atque Conferentias Episcopales aliarum continentium, et, in unaquaque Ecclesia particulari, inter Episcopum et presbyterium, personas consecratas, pastorales operatores ac fideles, sicut et inter diversos intra eandem Ecclesiam ritus. Curabit SCEAM sibi providere “structuras et instrumenta unde dialogi huius exercitatio in tuto collocetur” (Propositio 39), ut praesertim ordinatae pastorali necessitudini faveatur.

“Cum Christo coniuncti sua in testificatione catholici in Africa admonentur ut oecumenicum dialogum persequantur universis cum fratribus sororibusque baptizatis ceterarum Confessionum christianarum, ut unitas illa perficiatur pro qua est Christus precatus, sicque ministerium eorum pro continentis populis Evangelium magis reddat credibile ante oculos omnium Deum quaerentium” (Propositio 40). Huius modi poterit dialogus expleri solidis quibusdam coeptis, qualia sunt oecumenica Bibliorum interpretatio, pervestigatio theologica variorum aspectuum fidei christianae aut exhibitio consociatae testificationis evangelicae pro iustitia et pace atque pro dignitatis humanae observatione. Cura hinc dabitur ut consilia nationalia ac dioecesana pro oecumenismo constituantur (Cfr. ibid.). Officium enim in christianos simul coniunctos recidit testimonium Evangelio in tota continenti reddendi. Illuc etiam oecumenismi spectant progressus ut testificationi huic maiorem efficaciam adiungant.

66. “Muslimos quoque bonae voluntatis complecti hoc dialogi officium debet. Christianis haud licet oblivisci complures in animo habere Muslimos fidem imitari Abrahami ac vivendo satisfacere Decalogi postulatis” (Propositio 41). Quod ad hoc pertinet Synodi Nuntius haec in luce ponit: “Caeli terraeque conditor, vivens Deus ac Dominus historiae, Pater magnae illius est familiae quam efficimus nos. Qua talis, testimonium Ei reddere nos vult observantes bona necnon religiosas cuiusque proprias traditiones, hominum promotioni ac progressioni adlaborantes simul omnibus in ordinibus. Nedum is esse cupiat cuius nomine alii occiduntur homines, credentes obstringit vitae servire in iustitia atque in pace” (Cfr. SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Nuntius ad Populum Dei, 23: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 8 maii 1994, p. 5). Animus idcirco singulariter intendetur ut diverbium Islamicum–Christianum ex utraque parte religiosam conservet libertatem cum omnibus iis rebus quas secum infert, non exemptis externis publicis fidei demonstrationibus (Cfr. Propositio 41). Vocantur Christiani et Muslimi ut sese ad provehendum dialogum obstringant qui ab irenismo pessimae notae sit immunis aut a fundamentalismo militante, utque vocem tollant contra rationes politicas et actiones infidas, quemadmodum etiam contra omnem defectum mutuae vicissitudinis, quoad religiosam libertatem (Cfr. ibid.).

67. Quod ad translaticiam religionem Africanam pertinet, dialogus serenus ac prudens poterit hinc ab affectionibus noxiosis defendere, quae saepe vim habent in complurium catholicorum vivendi rationem, hincque certis bonis tutis reddendis conferre, qualia sunt fides in Ens Supremum, Aeternum, Creatorem, Providentem iustumque Iudicem, quae cum bono fidei congruunt. Haec immo videri possunt praeparatio ad Evangelium, quandoquidem continent utilia semina Verbi apta ad ducendam, sicut iam praeteritis temporibus evenit, magnam personarum multitudinem ad se “aperiendam plenitudini Revelationis in Iesu Christo per Evangelii praedicationem” (Propositio 42).

Valde reverenter igitur observanterque eos tractari oportet qui religioni translaticiae adhaereant omnemque vitari sermonem ineptum et iniuriosum. Huius inde rei causa in institutionis sacerdotalis ac religiosae domibus aptae praeceptiones tradentur de religione translaticia (Cfr. ibid.).

68. Completus hominum progressus – scilicet singulorum progressio hominum totiusque simul hominis, eorum maxime qui pauperiores sunt atque a communitate excluduntur – in intima inest ipsius evangelizationis parte. “Inter evangelizationem et promotionem humanam, seu progressionem et liberationem, interveniunt intima vincula coniunctionis: vincula sunt ordinis anthropologici, quia homo evangelizandus non est aliquid a rebus abstractum, sed persona obnoxia quaestionibus socialibus et oeconomicis; vincula sunt etiam ordinis theologici, quia consilium creationis segregari non potest a consilio redemptionis, quae pertingit usque ad condiciones valde concretas iniustitiae evincendae itemque iustitiae reparandae; vincula sunt etiam ordinis summe evangelici, qui est ordo caritatis: quo modo, enim, mandatum novum proclamari potest, nisi cum iustitia et pace promovetur vera ac germana progressio hominis?” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 31).

Ita, cum ministerium suum publicum in synagoga Nazarethana Dominus Iesus incoharet, messianicum locum apud Isaiam prophetam elegit ut munus explicaret suum: “Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione, praedicare annum Domini acceptum” (Luc. 4, 18-19; cfr. Is. 61, 1-2).

Se ideo Dominus mitti arbitratur qui hominum mitiget miseriam omnemque exclusionis devincat formam. Venit enim hominem liberaturus; nostram ut in se infirmitatem susciperet venit sibique aegritudines nostras ascisceret: “Omne namque Iesu ministerium cum cura eorum cohaeret quotquot circum illum dolore adficiuntur: qui nempe dolebant, qui paralytici erant, leprosi, caeci, surdi, muti (Cfr. Matth. 8, 17)” (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Lineamenta, 79). Non est profecto admittendum “in evangelizatione neglegi posse vel debere gravitatem maximam... illarum quaestionum, quae hodie tantopere agitantur et quae respiciunt iustitiam, liberationem, progressionem et pacem in mundo” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 31): de liberatione autem quam evangelizatio proclamat, constat “eam contineri non posse aliqua ratione arta quidem et simpliciter oeconomica, politica, sociali vel doctrinali, sed respicere debere integrum hominem, secundum omnes eius facies et partes, quatenus etiam patet ad «absolutum» quiddam, immo Absolutum, quod est Deus” (Ibid. 33).

Merito proinde adseverat Concilium Vaticanum II: “Ecclesia quidem, proprium suum finem salutarem persequens, non solum vitam divinam cum homine communicat, sed etiam lumen eius repercussum quodammodo super universum mundum fundit, potissimum per hoc quod personae humanae dignitatem sanat et elevat, humanae societatis compaginem firmat, atque cotidianam hominum navitatem profundiore sensu et significatione imbuit. Ita Ecclesia per singula sua membra et totam suam communitatem multa se conferre posse credit ad hominum familiam eiusque historiam humaniorem reddendam” (Gaudium et Spes, 40). Ecclesia nuntiat complereque iam Regnum Dei incipit Iesu ingressa vestigiis, quoniam “Regni natura communio est omnium hominum inter se et cum Deo” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 15). Ita quidem “Regnum plenae liberationis et totius salutis hominibus fons est; Ecclesia ergo cum ipsis ambulat et vivit et cum eorum historia in solidum intime reapse conectitur” (EIUSDEM  Christifideles Laici, 36).

69. In Verbi Dei Incarnatione verum suum accipit sensum hominum historia; est enim restitutae dignitatis humanae fundamentum. Per Christum, “qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae” (Col. 1, 15), redemptus homo est; quin immo “Filius Dei, incarnatione sua cum omni homine quodammodo Se univit” (Gaudium et Spes, 22). Licet cum Leone Magno ergo exclamare: “Agnosce, o Christiane, dignitatem tuam” (S. LEONIS MAGNI Sermo XXI, 3: SCh 22a, 72).

Christum proinde annuntiare est homini propriam dignitatem revelare quae non potest abalienari, quamque Deus per unici Filii sui incarnationem restituit. His ita vocibus prosequitur Concilium: “Cum autem Ecclesiae concreditum sit manifestare mysterium Dei, qui est ultimus finis hominis, ipsa homini simul aperit sensum propriae eius exsistentiae, intimam scilicet de homine veritatem” (Gaudium et Spes, 41).

Tali praeditus incomparanda dignitate non valet in condicionibus homo vivere vitae socialis et oeconomicae, culturalis et politicae, quae infra humanum sunt ordinem. Hoc ecce theologicum fundamentum contentionis pro singulorum dignitatis defensione, pro iustitia ac pace sociali, pro humana progressione ac liberatione, pro universali hominis et cuiusque hominis processu. Haec ecce causa cur, habita illius dignitatis ratione, progressus populorum – intra singulas nationes et in necessitudinibus inter nationes – perficiendi sint modo solidali, prout Decessor Noster Paulus VI aptissimis est elocutus dictis (Cfr. PAULI VI Populorum Progressio, 48). Hoc ipso in rerum prospectu potuit ille confirmare: “Nemo dubitat progressionem idem valere ac pacem” (Cfr. PAULI VI Populorum Progressio, 87). Iure propterea dici potest “progressio universalis praesumere dignitatis humanae observantiam quae nec fieri potest nisi in iustitia ac pace” (Propositio 45).

70. Fide confirmati ac spe de salvifica Iesu virtute synodales Patres opus suum terminaverunt denuo se obligantes accipere provocationem et officium ut salutis fierent instrumenta variis in vitae adiunctis populorum Africanorum. “Debet Ecclesia – affirmaverunt – pergere propheticum suum explere munus eorumque esse vox quibus non vox est” (Ibid.), ut ubique tribuatur cuique personae humana dignitas ipseque homo praecipua ac veluti media pars sit omnium coeptorum cuiusque regiminis. “Conscientiam appellat Synodus principum nationum atque boni publici auctorum, ut magis ac magis liberationem praestent concordemque suorum populorum progressionem” (Ibid.). Hoc dumtaxat modo ac pretio pax inter nationes conglutinatur.

Illa vero incepta provehat evangelizatio oportet quae perficiendo proficiant et nobilitando homini propria in spiritali corporalique vita. De progressu agitur cuiusque hominis et hominis totius, non solum separatim accepti, sed etiam ac praesertim in coniuncto congruentique progressu omnium membrorum alicuius nationis atque omnium terrae populorum (Cfr. PAULI VI Populorum Progressio, 48).

Repudiare denique devincereque evangelizationem necesse est ea omnia quae hominem deminuunt et destruunt. “Ad exercitationem ministerii evangelizationis in re sociali – quod est facies muneris prophetici Ecclesiae – pertinet etiam denuntiatio malorum et iniustitiarum. Oportet tamen declarare annuntiationem semper maioris momenti esse quam denuntiationem, atque hanc seiungi non posse ab illa quae ei veram firmitatem ac vim summarum causarum exponendarum tribuit” (IOANNIS PAULI PP. II Sollicitudo Rei Socialis, 41).

71. “Ab omni tempore sua designatur Deus communicandi voluntate. Eam diversis quidem rationibus exsequitur. Omnibus enim rebus creatis animantibus vel inanimis concedit ut sint. At cum homine potissimum rationes connectit excellentiores. «Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis, in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio» (Hebr. 1, 1-2)” (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Instrumentum Laboris, 127). Sua natura Dei Verbum vox est, sermo atque communicatio. Venit enim ille hinc ut redintegraret communicationem et necessitudinem inter Deum atque homines, illinc vero coniunctionis rationes inter ipsos.

In se animum totius Synodi converterunt instrumenta socialis communicationis, quod ad duos aspectus pertinet magni quidem ponderis et inter se completivos: alterum, qua novum atque emergentem orbem culturalem; alterum, qua summam instrumentorum in commodum ipsius communicationis. Iam a principio efficiunt illa novam quandam culturam cui proprius est sermo necnon bona propria atque incommoda definita. Hoc ideo nomine oportet ea, haud secus ac reliquas omnes culturas, evangelizari (Cfr. EIUSDEM Nuntius ad Populum Dei, 4546: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 8 maii 1994, p. 5).

Re quidem vera nostris diebus instrumenta haec non solum peculiarem constituunt iam orbem, verum culturam etiam et formam humanitatis. Atque in hunc quoque orbem mittitur Ecclesia ut Nuntium Bonum salutis inferat. Evangelii praecones illuc igitur ingredi debent seseque sinere nova hac humanitate et cultura pervadi, sed ut congruenter demum ea uti sciant. “Primus huius aetatis areopagus est scaena communicationis, quae ad redigendum in unum genus humanum idemque reddendum – uti dici solet – «vicum universum» procedit. Instrumenta communicationis socialis tantum adepta sunt momentum, ut multis sint nuntii monitorii et institutorii praecipuum instrumentum, regulae et consilii ad suas ipsorum, familiares, sociales se gerendi rationes” (IOANNIS PAULI PP II Redemptoris Missio, 37).

Institutio ergo ad talium instrumentorum usum quaedam certa iam necessitas est, non iis tantum qui Evangelium nuntiant, qui ceterum artem communicationis habere debent, verum lectoribus etiam et receptoribus atque telespectatoribus qui, ad huius generis communicationis intellegentiam educati, sciant necesse est percipere fructus iudicio acri animoque discernenti.

In Africa autem, ubi traditio voce facta una est notarum illius culturae, decretorium momentum prae se fert talis instructio. Hoc idem genus communicationis commonere debet pastores ipsos, Episcopos praesertim et presbyteros, Ecclesiam in mundum mitti ut loquatur, ut Evangelium vocibus gestibusque praedicet. Tacere ei haud proinde licet, cum fieri possit ut suo desit officio, nisi quibusdam forte in adiunctis idem silere valet ac dicere et testimonium reddere. Semper idcirco nos praedicare oportet opportune et importune (Cfr. 2 Tim. 4, 2). Eo consilio ut in caritate aliquid aedificemus veritateque.  

CAPUT IV

IN PROSPECTU TERTII MILLENNII CHRISTIANI  

I. Provocationes praesentes  

72. Specialis Coetus pro Africa Synodi Episcoporum congregatus est ut Dei Ecclesiae, in continenti diffusae, copia daretur perpendendi munus suum evangelizandi tertio adventante millennio, et praeparandi, sicut iam memoravimus, “ordinatam pastoralem coniunctionem toto in Africano solo et finitimis insulis” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio al precationem «Angelus», die 6 ian. 1989: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XII, 1 (1989) 40). Hoc munus, sicut antea animadvertimus, instantias provocationesque prae se fert, quae ex magnis et celeribus Africanarum societatum mutationibus ortae sunt atque ex effectibus, quos civilis cultus universalis inducit.

73. Prima necessitas, ut liquet, ipsa est evangelizatio. Hinc melius usque nuntio imbui debet Ecclesia, quem ei concredidit Dominus. Illinc nuntium hunc testificari debet ipsa nuntiareque hominibus, qui Christum nondum noverunt. Etenim pro iis Dominus Apostolis dixit: “Euntes ergo docete omnes gentes” (Matth. 28, 19).

Quem ad modum Pentecostes die, kerygma praedicatum illuc naturaliter spectat, ut audientes ad metanoiam perducat adque Baptismum: “Verbi Dei nuntiatio ad christianam conversionem spectat, plenum nempe sincerumque obsequium erga Christum et eius Evangelium per fidem” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 46). “Conversio autem ad Christum cum baptismo iungitur: quod quidem fit non ex usu Ecclesiae tantum, verum Christi e voluntate qui Ecclesiam suam misit ut discipulos faceret omnes gentes et baptizaret (Cfr. Matth. 28, 19): hoc evenit etiam ex intrinseca illa necessitate suscipiendae in illo vitae plenitudinis: «Amen, amen dico tibi – docet Iesus Nicodemum – nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei» (Io. 3, 5). Etenim nos ad vitam filiorum Dei denuo baptismus generat, cum Iesu Christo coniungit nos atque in Sancto Spiritu ungit: ille igitur haud est simplex conversionis sigillum, quasi exterius quoddam signum unde ea monstretur confirmeturque, sed sacramentum quod indicat consummatque novam hanc ex Spiritu nativitatem, vera et incorruptibilia cum Trinitate vincula contrahit, homines Christi corporis reddit membra, quod est Ecclesia” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 47). Conversionis idcirco iter quod ad baptismum non pervenit, in media via intercipitur.

Homines profecto bonae voluntatis, qui absque sua culpa ad evangelicum nuntium non pervenerunt, at consentanee cum sua conscientia secundum Dei legem vivunt, a Christo et in Christo servabuntur. Cuique namque homini semper praesto est Dei vocatio, quae agnosci vult atque excipi (Cfr. 1 Tim. 2, 4). Ad hanc agnitionem acceptionemque faciliores reddendas Christi discipulis suadetur ne animum remittant ante quam salutis nuntius ad homines cunctos perveniat.

74. Christi nomen etenim unum est in quo statutum est nos salvos fieri (Cfr. Act. 4, 12). Quoniam in Africa innumeri sunt homines nondum evangelizati, Ecclesiae est officium, necessarium sane impellensque, Bonum Nuntium hominibus proclamandi eosque qui audiunt ad baptismum adque fidem christianam perducendi. “Actionis missionalis necessitas patet ex penita novitate vitae quam Christus adduxit et ex qua eius discipuli vixerunt. Haec nova vita est donum Dei et postulatur ab homine ut illud accipiat et educat, si vult se ipsum efficere pro sua integra vocatione congruenter Christo” (IOANNIS PAULI PP. II  Redemptoris Missio, 7). Nova haec vita in ipsa Evangelii proprietate, morum et cultus cuiusvis in orbe terrarum populi quasdam abruptiones secum fert, quoniam Evangelium numquam est quiddam quod ex aliqua natione intrinsecus oritur, sed semper “extrinsecus” venit, desursum venit. Magna provocatio Baptizatis erit vitae christianae congruentia cum baptismatis officiis, quae mortem peccato significant et cotidianam resurrectionem ad vitam novam (Cfr. Rom. 6, 4-5). Hac dempta congruentia, Christi discipuli difficulter sal terrae et lux mundi (Matth. 5, 13. 14) esse possunt. Si Ecclesia in Africa studiose ac sine cunctatione hanc viam ingreditur, Crux in qualibet Continentis parte figi potest, ut populi serventur qui Redemptori aditum recludere non dubitant.

75. In omnibus ecclesialis vitae ordinibus summi momenti est institutio. Nemo enim fidei veritates reapse cognoscere potest quas numquam didicit neque quicquam agere potest ad quod numquam est institutus. Quapropter “communitas tota necesse est ad evangelizationem instituatur, rationes intellegat, confirmetur, unusquisque intra Ecclesiam pro sua peculiari parte” (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Relatio ante disceptationem, 8, die 11 apr. 1994: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 13 apr. 1994, p. 4). Hoc quoque respicit ad Episcopos, presbyteros, sodales Institutorum vitae consecratae, Consociationum vitae apostolicae nec non Institutorum saecularium sodales atque cunctos fideles laicos.

Fieri non potest quin missionalis institutio praecipuum teneat locum: “Opus localis Ecclesiae est institutio missionalis cum auxilio quidem missionariorum ipsorum eorumque Institutorum nec non ministrorum iunioribus ex Ecclesiis. Haud vero est haec industria existimanda versari velut in vitae christianae margine, sed medio in eius puncto” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 83).

Ratio autem institutoria laicorum formationem in primis complectetur, qui plene munus suum christianae actuositatis in temporali provincia (politica, culturali, oeconomica, sociali) gerant, quod est proprium officium saecularis vocationis laicatus. Hac de re ne neglegatur laicos peritos validisque rationibus permotos confirmare, ut ad negotia publica se convertant (Cfr. SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Nuntius ad Populum Dei, 33: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 8 maii 1994, p. 5), in quibus, per dignam honorum procurationem “bono communi consulere et simul Evangelio viam sternere possint” (Apostolicam Actuositatem, 14).

76. Ecclesia in Africa ut evangelizatrix sit, in primis Evangelium sibi afferre debet. “Ipsi necesse est, ut continenter audiat et id in quod credit, et suae spei rationes, et novum amoris praeceptum. Quatenus Dei populus, qui mundo inseritur ac saepe idolis tentatur, ipsa constanti necessitate premitur, ut nuntiationem excipiat magnalium Dei” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 15).

In Africa hodie “fidei institutio... nimis saepe in primis rudimentis stetit, atque factionibus commodo est emolumento haec ignoratio” (IOANNIS PAULI PP. II Sermo Conferentiae Episcoporum Cammaruniae in urbe Iaunde habitus, 4, die 13 aug. 1985: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VIII, 2 (1985) 378). Quapropter illud instat ut serio fides pervestigetur, quia celeres societatis mutationes novas provocationes induxerunt, quae potissimum cum condicionibus familiaris eradicationis, studii incolendae urbis, vacuitatis operis, iunguntur itemque cum rerum materialium variis illecebris, cum quadam in saeculum inclinatione atque tandem cum illa quadam mentis perturbatione, quae notionum congeriem parit parum ponderatarum, quas instrumenta communicationis socialis effundunt (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Sermo Conferentiae Episcoporum Cammaruniae in urbe Iaunde habitus, 5, die 13 aug. 195: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VIII, 2 (1985) 378).

77. Christiani non modo sunt instituendi ut technicam peritiam consequantur ad fidei elementa melius transmittenda, at etiam oportet sibi penitus de his sint conscii, ut eadem efficaciter in sua vita testificentur. Quotquot ad Evangelium nuntiandum vocantur, Spiritui perquam oboedientes operentur, qui “hodie, quemadmodum initio Ecclesiae, in unoquoque Evangelii praecone operatur, modo se ei tradat dirigendum” (PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 75). “Equidem evangelizationis artes bonae sunt; sint tamen illae absolutae atque perfectae, nequeunt secreto Spiritus instinctui suffici. Vel diligentissime adhibita praeconis praeparatio, nihil agit sine Illo; quaevis dialectica, nisi Illo spirante, est ad hominem permovendum impar; disciplinae tum sociologicae tum psychologicae inventa, subtilia licet, sine Illo, nullius virtutis deprehenduntur” (Ibid.).

Verum testimonium, a fidelibus reddendum, hodie in Africa omnino est necessarium, ut fides sincerum in modum enuntietur. Peculiari modo oportet ii mutuum sincerumque amorem testificentur. “Haec est vita aeterna, «ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti, Iesum Christum» (Io. 17, 3). Missionis finis ultimus est efficere ut communio participetur, quae est inter Patrem et Filium. Discipuli vivere debent ex unitate inter se, manentes in Patre et in Filio, ut cognoscat mundus et credat (Cfr. ibid. 17, 21-23). Significans hic textus missionalis ostendit in primis nos esse missionarios ob id quod sumus qua Ecclesia, quae alte vivit ex unitate in amore, potius quam ob id quod dicimus vel facimus” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 23).

78. Ob vehementem persuasionem “fidem culturamque non modo culturae ipsius beneficio verum et fidei componi”, quoniam “fides quae cultura non fit, haud plene accipitur, haud plane percipitur, haud fideliter in vitam transfertur” (IOANNIS PAULI PP. II Sermo Internationalis particibus ecclesialis motus culturalis officii habitus, 2, die 16 ian. 1982: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, V, 1 (1982) 131), Specialis Coetus pro Africa Synodi Episcoporum inculturationem censuit principem necessariumque obtinere in Africae particularium Ecclesiarum vita locum, sicque tantum Evangelium in christianis continentis communitatibus solidas radices agere posse. Concilium Vaticanum II (Cfr. Ad Gentes, 22) subsequentes, synodales Patres inculturationem processum quendam iudicarunt totum christianae vitae spatium complectentem – theologiam, liturgiam, mores, structuras –, profecto iure divino non violato neque Ecclesiae magna disciplina, per saeculorum decursum miris fructibus virtutis et heroismi confirmata (Cfr. Propositio 32; Sacrosanctum Concilium, 37-40).

In Africa inculturationis provocatio in eo est ut discipuli Christi melius usque evangelicum nuntium approprient, sincera Africae bona minime respuentes. Fidem omnibus vitae christianae humanaeque provinciis inserere, idcirco est arduum opus, quod tantum explicari potest Domini Spiritu assidente, qui Ecclesiam ducit ad omnem veritatem (Cfr. Io. 16, 13).

79. Dialogi provocatio est, denique, provocatio immutationis, quae hominum, Nationum populorumque necessitudines in vita religiosa, politica, oeconomica, sociali culturalique contingunt. Dilectionis Christi omnes in homines est provocatio, quam dilectionem discipulus in sua vita imitari debet: “In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem” (Ibid. 13, 35).

“Evangelizatio Dei cum hominibus dialogum producit, qui dialogus in Iesu Christi persona culmen attingit” (Propositio 38). Ipse per crucem inimicitiam in se interfecit (Cfr. Eph. 2, 16) quae homines alios ab aliis distrahit.

Atqui, licet exstet hodiernus civilis cultus “vici universalis”, qui dicitur, in Africa sicut alibi in mundo, dialogi mens, pacis reconciliationisque longe abest ut habitet in hominum cordibus. Bella, contentiones, ab aliis alienigenisque stirpibus aversio nimis adhuc in humanas necessitudines dominantur.

In Africa Ecclesia necessarium esse animadvertit se locum verae fieri pro omnibus reconciliationis, per suorum filiorum filiarumque testimonia. Sic, cum aliis ab aliis ignoscitur atque mutuo ii reconciliantur, veniam et reconciliationem mundo exhibere possunt, quas Christus, Pax nostra (Cfr. Eph. 2, 14), per Ecclesiam hominibus praebet. Alioquin cuiusdam aciei magis magisque habebit speciem terrarum orbis, ubi solummodo propria cuiusque commoda vigent atque violentiae lex imperat, quae ex necessitate humanitatem ab optato civili amoris cultu abducit.  

II. FAMILIA 

80. “Ventura mundi et Ecclesiae aetas per familiam transit” (IOANNIS PAULI PP. II Familiaris Consortio, 75). Enimvero non modo familia prima est cellula ecclesialis communitatis vivae, verum et societatis. In Africa potissimum familia cardo habetur totius societatis. Quocirca Synodus familiae evangelizationem censet maximam principalemque rem, si volumus eandem vicissim sumere partes subiecti activi sub prospectu evangelizationis familiarum per familias.

Quod ad pastoralem rem attinet, hoc vera est provocatio, si politicae, oeconomicae, sociales culturalesque difficultates considerantur quibus in Africa a familiis occurrendum est, universalibus exstantibus societatis huius temporis immutationibus. Quamvis recipiat bona quae novitas suppeditat, Africana familia essentialia bona sua servare debet.

81. Hac de re Sancta Familia quae, secundum Evangelium (Cfr. Matth. 2, 13 ss.), per aliquod tempus in Africa vixit, est “christianarum exemplar familiarum omnium” (IOANNIS PAULI PP. II Famialiaris Consortio, 86), “exemplar et spiritalis fons” pro unaquaque christiana familia (Cfr. Propositio 14).

Ut Pauli VI verba referamus in Terram Sanctam peregrinatoris, “Nazareth schola est quaedam ubi Iesu vita intellegi coepta est: schola est Evangelii.... Hic, hac in schola necessitatem intellegere debent spiritalem disciplinam adipiscendi, qui Christi discipuli fieri velint” (PAULI VI Homilia in Basilica Annuntiationis Nazareth, die 5 ian. 1964: Insegnamenti di Paolo VI, II (1964) 23 ss.). In Nazarethano mysterio alte meditando Paulus VI triplices monitiones excipiendas suadet: silentii scilicet, vitae familiaris, laboris. Nazarethana in domo suam quisque missionem agit, plane cum ceteris Sanctae Familiae membris consentiens.

82. Viri mulierisque dignitas ex eo manat quod Deus cum hominem creavit, “Ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos” (Gen. 1, 27). Sive vir sive mulier “ad imaginem Dei” creati sunt, intellegentia scilicet ac voluntate et ideo libertate praediti. Id demonstrat de protoparentum peccato narratio (Cfr. ibid. 3). Psalmista sic incomparabilem hominis dignitatem cantat: “Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum” (Ps. 8, 6-7).

Uterque ad imaginem Dei creatus, vir et mulier, etsi sunt difformes, quoad humanitatem essentialiter aequales sunt. “Ambo inde ab exordio personae sunt, dissimiliter ac cetera animantia circumiectorum. Mulier est altera persona in communi humana natura” (IOANNIS PAULI PP. II Mulieris Dignitatem, 6; EIUSDEM Lettera alle Donne, 7). Alter alteri opitulatur (Cfr. Gen. 2, 18-25).

“Deus, homines creans «masculum et feminam», pari donavit personali dignitate virum et mulierem, augens eos iuribus, quae abalienari non possunt, officiisque humanae propriis personae” (IOANNIS PAULI PP. II Familiaris Consortio, 22). Synodus mores illos et consuetudines reprehendit, “quae mulieribus iura ac debitam observantiam adimunt” (Propositio 48) atque postulat ut inibi Ecclesia contendat ad haec iura servanda.

83. Deus, Pater, Filius et Spiritus Sanctus caritas est (Cfr. 1 Io. 4, 8). “Dei hominumque communio perficitur postremum in Christo Iesu, Sponso, qui amat seque donat ut humani generis Salvatorem, cum illud corpori suo adnectit... Primigenam matrimonii veritatem Ipse patefacit, veritatem «principii», et hominem a cordis duritia liberando idoneum efficit ut eam veritatem integre exsequatur... Revelatio haec ad ultimam suam adducitur plenitudinem tum in amoris dono, quod hominibus defert Verbum Dei sumpta natura humana, tum in sacrificio sui ipsius, quod Iesus Christus in Cruce pro Sponsa sua Ecclesia offert. Eo in sacrificio plane reseratur consilium illud, quod Deus humana impressit in viri ac mulieris natura iam inde ab eorum creatione (Cfr. Eph. 5, 32-33); baptizatorum itaque Matrimonium efficitur solidum signum novi aeternique Foederis, Christi sanguine firmati...” (IOANNIS PAULI PP. Familiaris Consortio, 13).

Inter coniuges baptizatos mutuus amor Christi Ecclesiaeque amorem significat. Amoris Christi signum, matrimonium Novi Foederis sacramentum est. “Coniuges igitur sunt pro Ecclesia recordatio perpetua illius rei, quae in Cruce evenit; sibi vicissim et filiis sunt testes salutis, cuius eos efficit consortes sacramentum. Illius salutiferi eventus matrimonium, sicut quodvis sacramentum, est memoriale et exsecutio et vaticinium” (Ibid.).

Illud ideo est vitae condicio, sanctitatis christianae via, vocatio quae ad gloriosam resurrectionem adque Regnum perducere debet, ubi “neque nubent neque nubentur” (Matth. 22, 30). Quocirca Matrimonium indissolubilem amorem requirit: propter hanc stabilitatem efficaciter potest prodesse coniugum baptismali vocationi ad effectum plene adducendae.

84. Multa in synodali aula dicta sunt, quae minas significaverunt Africanae familiae hodie instantes. Synodalium Patrum sollicitudines tanto magis intellegebantur propterea quod cuiusdam Nationum Unitarum Conferentiae praeparatorium documentum, Cairensi in urbe mense Septembri anni MCMXCIV actae, in Africano solo, quaedam consilia capere videbatur, haud paucis familiaribus Africae bonis contraria. Factis suis sollicitudinibus, quas antea supra memoratae Conferentiae atque totius orbis terrarum Nationum Moderatoribus patefeceramus (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Nuntius dominae Nafis Sadik, Secretariae generalis Conferentiae Internationalis anni 1994 de hominum multitudine et progressu, die 18 mar. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 1 (1994) 747 ss.), ii rogaverunt atque obsecraverunt ut familia servaretur: “Nolite pati – clamaverunt – Africanam familiam in suo solo iniuria affici! Ne siveritis Internationalis Familiae Annus fiat annus familiae eversae” (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Nuntius ad Populum Dei, 30: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 8 maii 1994, p. 5).

85. Matrimonium, natura sua, coniuges ipsos transgreditur, cum perpetuandi genus humanum peculiare sustineat officium. Similiter, sua natura, familia fines praetergreditur laris familiaris: ipsa ad societatem dirigitur. “Familia coniungitur cum societate quasi vinculis ratione vitali et ordinata, quoniam eius fundamentum efficit atque perenne alimentum per suum ipsius munus vitae inserviendi: nam ex familia cives nascuntur et in familia primam scholam socialium illarum virtutum inveniunt, quae societatis ipsius vitam animant progressionemque. Ita ex natura vocationeque sua tantum abest ut familia in se concludatur ut aliis etiam familiis et societati aperiatur, proprio sociali officio suscepto” (IOANNIS PAULI PP. II  Familiaris Consortio, 42).

His insistens vestigiis, Specialis Coetus pro Africa fatetur evangelizationis finem esse Ecclesiam ut Dei Familiam aedificare, quae est quaedam, etsi incohata, anticipatio Regni in terra. Hac ratione Africanae familiae “ecclesiae domesticae” fient, societatis progressum iuvantes ad vitam magis fraternam adipiscendam. Hac ratione per Evangelium Africanae societates commutabuntur!  

CAPUT V

“ERITIS MIHI TESTES” IN AFRICA

86. Memoratae provocationes ostendunt quam opportunus fuerit Coetus Specialis pro Africa Synodi Episcoporum: Ecclesiae munus illa in Continenti ingens exstat; ad illud obeundum omnes sociam operam navent oportet. Testificatio cardinem missionis constituit. Christus suos interrogat in Africa apostolos eisque committit mandatum quod die Ascensionis discipulis dedit: “Eritis mihi testes” (Act. 1, 8) in Africa.

87. Boni Nuntii verbo et opere facta declaratio corda hominum ad sanctitatis studium aperit, conformationis ad Christum. Sanctus Paulus, in Epistula prima ad Corinthios, loquitur “sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro” (1 Cor. 1, 2). Evangelii nuntiatio eo etiam tendit ut Ecclesiam Dei aedificet, in exspectatione adventus Regni quod Christus in consummatione saeculi Patri travet (Cfr. ibid. 15, 24).

“Ingressus in Regnum Dei postulat conversionem mentis (metànoia) modique se gerendi, nec non vitam testimonii verbis et operibus perhibiti, nutritam in sinu Ecclesiae per Sacramentorum participationem, praesertim Eucharistiae, sacramenti salutis” (Propositio 5).

Aditum ad sanctitatem etiam inculturatio constituit, per quam fides in personarum earumque primigeniarum communitatum se inserit vitam. Quemadmodum Christus in incarnatione humanam assumpsit naturam peccato tantum excepto, ita similiter per inculturationem christianus nuntius bona assumit illius societatis cui nuntiatur, seponens quidquid peccato inficitur. Prout alicuius culturae bona explere valet ecclesialis communitas, instrumentum fit per quod illa cultura ad mensuras christianae sanctitatis aperitur. Inculturatio prudenter effecta diversorum populorum culturas mundat et extollit.

Hoc sub prospectu conspicuum obtinet locum liturgia.

Utpote efficax modus proclamandi et colendi mysteria salutis validam dare potest operam alicuius populi extollendis et locupletandis peculiaribus culturae formis. Quapropter competentis auctoritatis erit curare, secundum exemplaria artificiose eximia, inculturationem illorum elementorum liturgicorum quae, ad normas vigentes, commutari possunt (Cfr. Propositio 34).

I. Evangelizationis operatores

88. Evangelizatio operatoribus indiget. Etenim, “quomodo... invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur?” (Rom. 10, 14-15). Evangelii nuntiatio pleno iure fieri potest tantummodo per navam omnium fidelium operam, in quovis gradu sive universae sive particularis Ecclesiae.

Proprium est Ecclesiae particularis, et quidem de Episcopi vigilantia, componere munus evangelizationis, fideles congregando, eos in fide ope presbyterorum et catechistarum confirmando, in singulis adimplendis missionibus eos sustentando. Hunc ad finem, dioecesis necessarias instituet structuras congressionum, colloquiorum consiliorumque capiendorum. Earum auxilio Episcopus opportune diriget operam presbyteris, religiosis et laicis navandam, cuiusque dona accipiendo et charismata, quae profectui renovati et efficacis operis pastoralis suppeditet. Magnam utilitatem hoc sub aspectu afferent varia Consilia de quibus vigentes Iuris Canonici normae loquuntur.

89. Patres Synodales statim quidem agnoverunt Ecclesiam–Familiam plenam suam Ecclesiae mensuram ostendere posse, ea sola condicione ut in satis parvas communitates distribuatur, quae artioribus humanis vinculis faveant. Proprietates harum communitatum ita summatim a Coetu sunt expositae: sedes sint in quibus praesertim propriae evangelizationi provideatur unde dein Bonus Nuntius ceteris deferatur; quapropter sedes sint oportet orationis et auditionis Verbi Dei, in quibus sodales ipsi plenam adipiscantur conscientiam sui oneris in vitae ecclesialis tirocinio; et insuper sedes recogitationis, Evangelio illustrante, de diversis humanis quaestionibus. Peculiari modo in iis contendendum erit ut universalis colatur Christi amor, qui praetergreditur fines necessitudinum naturalium gentium, tribuum aliorumque id genus coetuum (Cfr. Propositio 9).

90. Laici edoceantur ut magis magisque conscii fiant ordinis quem in Ecclesia obtinere tenentur, hoc modo honorem tribuentes missioni quae illorum quatenus baptizatorum et confirmatorum propria est, secundum doctrinam Adhortationis Apostolicae Postsynodalis “Christifideles Laici” (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Christifidelis Laici, 45-56) et Litterarum Encyclicarum “Redemptoris Missio” (Cfr. EIUSDEM Redemptoris Missio, 71-74). Hi ergo per apta Instituta vel Scholas biblicae et pastoralis formationis ad hoc expediantur. Simili ratione christiani qui auctoritatem exercent accurate edoceantur ad politicum, oeconomicum et sociale munus per validam institutionem de sociali Ecclesiae doctrina, ut Evangelium fideliter testificentur in sua quisque laboris sede (Cfr. Propositio 12).

91. “Catechistarum munus in Africa magni ponderis fuit et esse pergit sive in condenda sive in dilatanda Ecclesia. Synodus monet ut catechistae non tantum initiali institutione augeantur..., sed etiam in posterum doctrinali instruantur formatione ac morali spiritalique auxilio sustententur” (Propositio 13). Tam Episcopi quam presbyteri causam ex animo suscipiant catechistarum, contendentes ut dignis vivendi operandique condicionibus illi fruantur, unde recte munus suum exsequi valeant. Eorum opera a christiana communitate agnoscatur et honoretur.

92. Synodus appellationem fecit apertam ut singulae christianae familiae fiant “praeeminens evangelicae testificationis locus” (Propositio 14), vera “ecclesia domestica” (Lumen Gentium, 11), communitas credens et evangelizans (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Familiaris Consortio, 52), communitas cum Deo colloquens (Cfr. ibid. 55) atque propensa ad homini liberaliter inserviendum (Cfr. ibid. 62). “Parentes in sinu familiae, verbo vitaeque exemplo, primi sint oportet qui fidem filios doceant”. “Hac in sede eminentiore modo exercetur baptismale sacerdotium patris, matris, filiorum, omnium familiae membrorum «per Sacramentorum participationem, per orationem et gratiarum actiones, per testificationem vitae sanctae, per donationem et actuosam caritatem». Lar familiaris ita primaria fit schola vitae christianae nec non «schola humanarum virtutum»” (Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 1656, qui memorat Lumen Gentium, 11).

Parentum erit christianam filiorum institutionem curare. Consilia et certa subsidia quaerendo a validis, serenis et responsalibus familiis christianis, dioeceses ordinare poterunt apostolatum familiarem in ambitu consociatae actionis pastoralis. Quippe cum sit “ecclesia domestica”, solidis culturae fundamentis et copiosis bonis traditionis familiaris Africanae subnixa, familia christiana invitatur ut apud societatem celeribus et magnis mutationibus obnoxiam valida sit cellula christianae testificationis. Synodus peculiarem huius appellationis instantiam persensit in contextu Anni Internationalis Familiae dicati, quem tunc Ecclesia simul cum universa communitate celebrabat.

93. Ecclesia in Continenti Africana probe novit iuventutem esse non tantum praesentia humanitatis sed praesertim futura. Iuvenes igitur adiuventur oportet ad superanda quae ipsorum progressionem coercent impedimenta, qualia sunt litterarum ignorantia, segnitia, fames, medicamenta stupefactiva (Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 1657, qui memorat Lumen Gentium, 10 et Gaudium et Spes, 52). Ut adversus has provocationes occurratur, iuvenes vocandi sunt, qui sui ambitus veri sint evangelizatores. Illis enim nemo melior praeco esse potest. Opus est ut pastoralis iuvenum ratio in consociata dioecesium et paroeciarum actione pastorali ita expresse contineatur, ut opportunitas iuvenibus tribuatur quam celerrime percipiendi praestantiam donationis sui, quae primarium iter est ad personae profectionem (Cfr. Propositio 15). Ad rem quod attinet, celebratio Diei Internationalis Iuventuti dicati offertur tamquam praecipuum instrumentum actionis pastoralis iuvenum, idoneum ad eorum institutionem per orationem, studium et meditationem provehendam.

94. “In Ecclesia Dei familia, vita consecrata peculiarem obtinet locum, non modo ut omnibus ad sanctitatem vocationem demonstret, verum etiam ut in communitate vitam fraternam testificetur. Quapropter consecrati ut suae vocationi respondeant invitantur, communionis et cum suis quisque Episcopis clericis laicisque cooperationis spiritu permoti” (Propositio 16, quae palam memorat Lumen Gentium, 43-47).

In hodiernis missionis in Africa condicionibus, oportet ut religiosae vocationes vitae contemplativae atque activae provehantur, eaedem prudenter ante omnia seligantur atque solida humana spiritalique, apostolica missionariaque, biblica theologicaque disciplina erudiantur. Haec institutio procedentibus annis constanter certoque ordine est renovanda. De novis religiosis Institutis magna cum prudentia sagacique mente est agendum, ob oculos rationibus habitis, quas Concilium Vaticanum II enuntiavit quasque canonicae normae vigentes tradunt (Cfr. Ad Gentes, 18 et Perfectae Caritatis, 19). Instituta, semel condita, iuvanda sunt ut iuris statum consequantur autonomiamque adipiscantur tum in propriis operibus faciendis tum cuiusque in rebus nummariis suppeditandis.

Synodalis Coetus, postquam monuit “Instituta religiosa quibus non sunt in Africa domus”, ne sibi permitti credant “novas vocationes perquirere sine praevio cum Ordinario loci dialogo” (Propositio 16), Ecclesiarum localium moderatores itemque vitae consecratae Societatisque vitae apostolicae Instituta est cohortatus, ut dialogum inter se foveant, unde in Ecclesiae–Familiae spiritu permixti sociatae operae coetus constituantur veluti fraternitatis testificatio atque unitatis signum in ministerio communis missionis (Cfr. Propositio 22). Hoc sub prospectu etiam in Synodalium Patrum sententiam discessimus, ut recognoscerentur, si necesse fuerit, quaedam etiam partes documenti “Mutuae Relationes” (CONGR. PRO RELIG. ET INST. SAECUL. PRO EPISCOPIS Mutuae Relationes: AAS 70 (1978) 473 ss.), quo melius in Ecclesia particulari vitae religiosae partes agendae circumscriberentur (Cfr. Propositio 22).

95. “Hodie plus quam umquam – Patres Synodales dixerunt – cura adhibebitur de futuris sacerdotibus cuiusque Nationis instituendis, ut ipsi vera culturae bona, honestatis sensum, officii conscientiam atque erga promissa fidelitatem consequantur. Doceantur ut illis ornentur virtutibus quae propriae sunt Christi legatorum, germanorum famulorum et auctorum christianarum communitatum..., ut sacerdotes spiritaliter sint firmi promptique, qui Evangelio se dedant, qui sint ad Ecclesiae bona fideliter ministranda habiles, qui tandem apti sint ad vitam modestam pro loci condicionibus agendam” (Propositio 18). Ecclesiarum Orientalium peculiaribus traditionibus observatis, seminarii tirones sic instituantur, “ut veram affectus maturitatem consequantur atque plane pro comperto habeant sibique sint conscii de inseparabilitate caelibatus sacerdotisque castitate” (Ibid.); ii porro “congruenter doceantur quid significet Christo consecratio in sacerdotio et quem locum occupet” (Ibid.).

96. Ubi pastorales condiciones sinunt ut huius Ecclesiae antiquum ministerium reputetur atque aestimetur, Conferentiae et Episcoporum Coetus de aptioribus rationibus considerabunt et decernent, ut diaconatus permanens promoveatur et sustentetur, “veluti ministerium ordinatum et instrumentum quoque evangelizationis” (Propositio 17). Ubi autem diaconi iam sunt, iis impertienda erit accommodata et absoluta institutio.

97. Gratum plane animum significans cunctis sacerdotibus, dioecesanis et Institutorum sodalibus propter expleta eorum opera, atque omnino sibi conscius de postulatis inductis ab evangelizatione populorum Africae et Madagascariae, synodalis Coetus eosdem cohortatus est ut “suam fideliter vivant vocationem, sese penitus missioni dedendo et in plena cum proprio Episcopo communione” (Propositio 20). Episcoporum erit continuatam sacerdotum institutionem curare, primis potissimum eorum ministerii annis (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Pastores Dabo Vobis, 70-77; Propositio 20), praesertim eos adiuvando ad pertractandum sacri caelibatus sensum adque perseverandum in fideli erga illum adhaesione, ut “agnoscant praeclarum illud donum, quod a Patre sibi datum est quodque a Domino tam aperte extollitur, necnon prae oculis habeant magna mysteria, quae in eo significantur atque adimplentur” (Presbyterorum Ordinis, 16). Hoc in institutionis itinere peculiariter quoque culturae sani valores sunt observandi, qui proprii sunt ambitus sacerdotum. Oportet praeterea memorare Concilium Vaticanum II “quandam communem vitam” presbyteris suasisse, aliquam scilicet communitatem vitae in diversis formis quas ipsae personales pastoralesque necessitates suadent. Istud spiritus mentisque vitam, apostolicam pastoralemque actionem, mutuam caritatem sollicitudinemque alet, praesertim quod pertinet ad sacerdotes senes, aegrotos et in difficultatibus versantes (Cfr. ibid. 8).

98. Ipsi Episcopi omnem curam conferent in Dei Ecclesiam pascendam, quam Deus acquisivit sanguine Filii sui, munus explentes quod iis Spiritus Sanctus concredidit (Cfr. Act. 20, 28). Iuxta conciliarem monitionem, “ad suum... apostolicum munus intendant ut Christi testes coram omnibus hominibus” (Christus Dominus, 11) ipsi per se, cum fiducia cooperantes cum presbyterio ceterisque pastoralibus operariis, necessarium quidem unitatis famulatum in caritate exercebunt, sollicite docendi, sanctificandi et regendi munus pastorale sustinentes. Nec relinquent praeterea munus theologicam culturam pernoscendi ac spiritalem vitam roborandi, accedentes ad congressiones, prout fieri poterit, quae ad praesentia accommodatam doctrinam pertractant atque institutionem quas Episcoporum Conferentiae vel Apostolica Sedes comparant (Cfr. Propositio 21). Numquam ex memoria iis erit deponenda S. Gregorii monitio, iuxta quam pastor lux est suorum fidelium, per integros potissimum mores, sanctitate imbutos (Cfr. S. GREGORII Epistularium Liber, VIII, 33: PL 77, 935).

II. Evangelizationis structurae

99. Est quod laetemur et solacio fruamur quia “fideles laici plus plusque Ecclesiae missioni in Africa et Madagascaria sociantur”, praesertim per “dynamicam vim sodaliciorum actionis catholicae necnon consociationum apostolatus et spiritalitatis motuum. Synodales Patres ut hoc studium in omnibus laicatus gradibus, qui adultos complectantur, iuvenes ipsosque pueros, producatur et promoveatur vehementer exoptarunt” (Propositio 23; cfr. SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Relatio ante disceptationem, 11, die 11 apr. 1994: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 13 apr. 1994, p. 4).

100. Paroecia natura sua est consuetus vitae cultusque fidelium locus. Ii incepta ibidem suscipere et peragere possunt, quae fides christianaque caritas credentium communitati suadent. Paroecia locus est ubi variarum sodalitatum ac motuum communio manifestatur, qui ibi spiritale materialeque fulcimentum inveniunt. Sacerdotes laicique omne studium ponent ut paroecialis vita concorditer agatur, in illo Ecclesiae ut familiae contextu, in quo omnes sunt “perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus” (Act. 2, 42).

101. Communio fraterna ad vivum testimonium Evangelio reddendum finis quoque erit apostolicorum motuum et religiosarum consociationum. Fideles laici peropportunam inibi reapse nanciscuntur occasionem ut farinae sint fermentum (Cfr. Matth. 13, 33), praesertim quod ad temporalia administranda secundum Deum attinet itemque ad contentionem de humana dignitate provehenda, de iustitia deque pace.

102. “Catholicae scholae sunt evangelizationis simulque integrae institutionis sedes, inculturationis necnon dialogi ediscendi inter iuvenes diversarum religionum et socialium condicionum diversarum” (Propositio 24). Ideo in Africa et in Madagascaria Ecclesia operam dabit “scholae pro omnibus” provehendae (Ibid.) scholae catholicae in ambitu, minime “discipulorum scholarum non catholicarum christiana institutione neglecta. Studiorum universitatum auditoribus congruentem eorum studiis institutionem religiosam praebebitur” (Ibid.). Haec omnia, ut patet, requirunt humanam, culturalem et religiosam institutorum formationem.

103. Studiorum Universitates et Altiora Instituta catholica in Africa magni ponderis agunt partes in Verbo Dei salutifero nuntiando. Documentum Ecclesiae augescentis sunt quippe cum in suis inquisitionibus perhibeant veritates et fidei experientias componant easdemque ad internitatem redigant. Hae sedes studiorum hac ratione Ecclesiae inserviunt: nam bene excultos homines praebent; quaestiones magni momenti theologicas socialesque vestigant; Africanam theologiam promovent; inculturationis opus, in liturgicis potissimum celebrationibus obeunt; libros edunt et christianam doctrinam effundunt; pervestigationes, quas Episcopi illis committunt, agunt, scientifico studio culturarum operam dant” (Propositio 25).

His quidem temporibus, socialibus motibus in continenti ubique exstantibus, christiana fides efficaciter Africanam societatem illuminare potest. “Catholicae culturae sedes Ecclesiae singularem occasionem praebent in culturalium mutationum provincia versandi et agendi. Re quidem vera veluti publica sunt fora quae efficiunt ut christiana iudicia de viro, de muliere, de familia, de opere, de oeconomia, de societate, de politica, de internationali vita, de rerum denique natura late proferantur” (Propositio 26). Ipsa sic fiunt auditionis loca, vicissim obsequii et tolerantiae.

104.   Hoc ipso in rerum prospectu, Synodales Patres manifestius significaverunt quem ad modum necesse sit ut omnes christianae communitates suis necessitatibus ipsae, quoad fieri possit, providere valeant (Cfr. Ad Gentes, 15). Praeter peritos ministros, evangelizationi opibus materialibus opus est et pecuniariis magni ponderis, atque dioeceses plerumque longe absunt ut illis fruantur. Oportet igitur festinanter Africanae Ecclesiae statuant quam primum suis necessitatibus ipsae consulere, hoc modo prospicientes ut sibi sufficiant. Ideo vehementer quidem Episcoporum Conferentias, dioeceses omnesque communitates christianas Ecclesiarum continentis cohortamur ut magis magisque operam dent, pro suis officiis, ut sibi per se revera prospiciant. Eodem tempore sorores terrarum orbis Ecclesias rogamus, ut Pontificia Missionalia Opera largius fulciant ita ut, per sua auxilii instituta, dioecesibus indigentibus oeconomica adiumenta afferant, cogitatis exsequendis destinata, per quae congerantur opes, quarum auxilio paulatim sibi ipsae dioeceses consulant (Cfr. Propositio 27). Illud autem non est obliviscendum, Ecclesiam quandam propriarum rerum pecuniarumque sufficientiam consequi posse, dumtaxat si populus ei commissus a summa miseria eripiatur.

CAPUT VI

REGNUM DEI AEDIFICARE

105. Mandatum, quod Iesus discipulis dedit in caelum ascensurus, est Ecclesiae Dei in omne tempus et in omnem locum concreditum. Ecclesiae Familiae Dei in Africa est Christus testificandus etiam per provectionem iustitiae et pacis in ea Continenti inque mundo universo. “Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est Regnum Caelorum” (Matth. 5, 9-10), dicit Dominus. Ecclesiae testimonium coniungi debet cum cuiusque membri populi Dei cura de iustitia atque hominum necessitudine. Hoc peculiare habet momentum in laicis qui publicis funguntur muneribus, quoniam eiusmodi testimonium spiritus habitum postulat stabilem et vitae rationem fidei christianae consentaneam.

106.   Patres synodales, huius testimonii rationem ecclesialem in luce ponentes, sollemniter declaraverunt: “Ecclesia suum propheticum munus exsequi perget eorumque qui vocem non habent vox erit” (Propositio 45).

Sed ut hoc efficaciter ad effectum adducatur, Ecclesia, qua communitas fidei, fortis debet esse iustitiae ac pacis testis etiam in suis structuris atque in necessitudinibus inter membra. Synodi Nuntius animose affirmat: “Ecclesiae Africanae etiam agnoverunt ne in suo quidem sinu iustitiam semper servari erga eos, qui in earum sunt ministerio. Ecclesia debet iustitiae esse testis ideoque confitetur audentem hominibus de iustitia loqui niti debere ut sit eorum in oculis iustus. Idcirco diligenter sunt consideranda acta, bona et Ecclesiae ratio vitae” (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Nuntius ad Populum Dei, 43: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 8 maii 1994, p. 5).

Quod ad iustitiae provectionem attinet et praesertim iurium humanorum fundamentalium defensionem, apostolatus Ecclesiae non potest subitus esse et fortuitus. Conscii in multis Africae Nationibus hominis dignitatem et iura manifeste violari, a Conferentiis episcopalibus postulamus ut, ubi nondum sunt, Commissiones instituant “Iustitia et Pax” variis in gradibus. Harum erit communitates christianas commonefacere evangelicorum officiorum quibus tenentur quod spectat ad iura humana tenda (Cfr. Propositio 46).

107. Si iustitiae et pacis nuntius est muneris evangelizandi pars necessaria, inde sequitur ut horum bonorum provectio pars quoque sit rationis pastoralis cuiusque communitatis christianae. Eam ob rem necessitati insistimus omnes operatores pastorales apte formandi huius apostolatus prospectu: “Cleri, religiosorum et laicorum institutio in propriis eorum apostolatus provinciis impertita, Ecclesiae doctrinam socialem illustrabit. Quisque, pro suo vitae statu, suorum iurium et officiorum conscius fiet, sensum et servitium discet boni communis, sicut etiam normas honestae bonorum publicorum administrationis probaeque in vita politica praesentiae, ut possit credibiliter contra iniustitias sociales se interponere” (Propositio 47).

Ecclesiae, utpote corpori ordinato in media societate et in natione, ius est et officium ut plene operam det societati iustae ac pacificae aedificandae omnibus subsidiis, quae in promptu habet. Est hic mentio facienda eius apostolatus in regione institutionis, curarum ad valetudinem pertinentium, societatis sensificandae aliorumque vigilantiae modorum. Prout his suis industriis confert ad ignorantiam minuendam, ad publicam salutem meliorem reddendam adque maiorem fovendam participationem omnium quaestionum societatis in spiritu libertatis communisque responsalitatis, Ecclesia ad progressum iustitiae et pacis condiciones creat.

108. Hodie, in societate notata multiplicitate, praesertim propter catholicorum sedulitatem in vita publica, potest Ecclesia vim exercere efficacem. Exoptatur ut catholici, sive artium periti sunt vel magistri, sive negotiatores vel magistratus, sive publicae securitatis ministri vel viri civiles, bonitatem, veritatem, iustitiam et amorem Dei in suis cotidianis negotiis testificentur. “Laici... est esse sal terrae et lux mundi..., ibi potissimum, ubi solus potest intervenire” (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Nuntius ad Populum Dei, 57: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 8 maii 1994, p. 6).

109. Officium operam dandi populorum progressioni non tantum singulare officium est, eoque minus individualisticum, velut si possibile esset illam privatis cuiusque conatibus consequi; sed omni viro omnique mulieri, sicut et societatibus atque nationibus, necessitas est; peculiariter est Ecclesiae catholicae necessitas ceterisque Ecclesiis et Communitatibus ecclesialibus, quibuscum catholici hoc in campo sunt ad operam sociandam parati (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Ut Unum Sint, 40). Proinde, sicut catholici invitant fratres christianos ad sua incepta participanda, ita invitationibus acceptis ad se conversis, se paratos dicunt ad illa communicanda quae ab illis ineuntur. Ut huic faveatur integro hominis progressui multum catholici facere possunt etiam cum aliarum religionum credentibus, sicut ceteroqui iam fit pluribus in locis (Cfr. EIUSDEM Sollicitudo Rei Socialis, 32).

110. Patres synodales una voce fassi sunt maximam provocationem ad iustitiam perficiendam et pacem in Africa positam esse in negotiis civilibus bene administrandis duarum provinciarum inter se coniunctarum, nempe artis politicae et oeconomiae. Quaedam quaestiones originem trahunt extra continentem ideoque non omnino gubernatorum et rectorum nationum in potestate sunt. Sed Coetus synodalis agnovit multos continentis nodos oriri ex saepe corrupto gubernandi modo. Necessaria est fortis conscientiarum excitatio coniuncta cum affirmata voluntate, ut illae solutiones efficiantur, quae nequeunt amplius differri.

111. In provincia politica, arduo processui exstructionis unitatum nationalium peculiaria obstant impedimenta, cum maior rerum publicarum pars sit satis recens. Altas componere diversitates, inveteratas devincere inimicitias naturae ethnicae et ordinem internationalem sustinere: haec omnia magnam poscunt in arte gubernandi peritiam. Quam ob causam Coetus synodalis fervidam Domino adhibuit precem ut oriantur in Africa rerum civilium periti – viri atque mulieres – sancti; ut sancti rerum publicarum moderatores exsistant, qui usque in finem populum suum diligant et ministrare malint quam ministrari (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Nuntius ad Populum Dei, 35: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 8 maii 1994, p. 5).

112. Bonae gubernationis fundamenta legibus niti debent, quae iura protegant civiumque officia constituant (Cfr. Propositio 56). Magno cum animi dolore animadvertimus non paucas Africanas nationes adhuc sub dominationibus imperiosis et crudelibus pati, quae subditis personales libertates negant et iura fundamentalia, praesertim vero libertatem consociationis atque significationis politicae, nec non ius proprios eligendi gubernatores per libera et aequa suffragia. Eiusmodi iniustitiae politicae contentiones gignunt, quae saepe in dimicationes armatas mutantur inque bella intestina, noxiosas consecutiones inducentes, quales sunt annonae difficultates, contagiones, caedes, destructiones, ne de internecionibus, de scandalo deque scelesta perfugarum calamitate loquamur. Idcirco Synodus iure censuit veram democratiam, pluralismi observantem, “unam esse ex viis praecipuis in quibus Ecclesia graditur cum populo. ...Laicus christianus, qui secundum Evangelii monitionem democraticis certaminibus involvitur, signum est Ecclesiae, quae adesse vult tum cum status iuris tota in Africa constituitur” (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Nuntius ad Populum Dei, 34: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 8 maii 1994, p. 5).

113. Synodus insuper Africanos gubernatores compellat ut apta inducant politica consilia ad provehendum incrementum oeconomicum adque pecuniae collocationes fovendas, ut novae instituantur operae (Cfr. Propositio 54). Hoc postulat ut sanis studeatur rationibus oeconomicis, ut recti principatus statuantur in opibus patriis utendis et distribuendis, interdum quidem exiguis, ita ut necessitatibus praecipuis personarum consulatur caveaturque probae iustaeque beneficiorum atque onerum divisioni. In primis rectorum necessarium officium est patrimonium commune tueri ab omnibus generibus dissipationis ac repetundarum, quae e civibus oriri solent sensus civilis expertibus aut ex advenis inhonestis. Rectorum quoque est apta aggredi incepta commercii pancosmii ad meliores reddendas condiciones.

Africae quaestiones oeconomicae graviores fiunt quorundam turpium moderatorum improbitate, qui in utilitatibus privatis localibus aut externis opes publicas pro suo commodo intervertunt, pecuniam communem super schedulas privatas transferentes apud exteras argentarias. Furta sunt haec vera, quaecumque est legalis excusatio. Vehementer ominamur ut Instituta internationalia, et Nationum Africanarum aut aliarum mundi Nationum integrae personae, vias iuridicas congruentes suppeditent ad pecunias reducendas immerito surreptas. Etiam in commodanda pecunia permagni refert ut responsalitas probetur atque fides eorum qui pecuniae accipiendae sunt destinati (Cfr. Propositio 54).

114. Qua Coetus Episcoporum Ecclesiae universalis cui Petri successor praefuit, Synodus occasio fuit peropportuna ad utiliter iudicandum Africae locum eiusque partes in Ecclesia universa inque totius mundi communitate. Cum rerum condiciones in quibus vivimus inter se coniunctiores usque sint, variarum regionum sortes et problemata sunt inter se conexa. Ecclesia, utpote quae sit Dei familia super terra, signum vivum esse debet et instrumentum efficax necessitudinis humanae universalis, respectu aedificationis communitatis iustitiae ac pacis equidem tantae, quanta est tota terra. Tunc mundus melior exorietur, si super fundamentis solidis sanorum principiorum moralium ac spiritalium aedificabitur.

In praesenti mundi condicione nationes Africanae in iis inveniuntur quae maxime difficultatibus laborant. Oportet Nationes divitiores clare consciae fiant officii sui sustinendi Nationum conatus, quae de paupertate deque miseria exire contendunt. Ceterum in ipsum Nationum divitum commodum cedit viam necessitudinis eligere, siquidem hoc solo modo humani generis paci concordiaeque stabili consuli potest. Ecclesia autem quae in prosperis Nationibus vivit, adiunctam responsalitatem ignorare non potest quae ei a cura christiana de iustitia et caritate provenit: etenim omnes, viri ac mulieres, Dei imaginem in se gestant vocanturque ut pars sint eiusdem familiae Christi sanguine redemptae: unicuique provideri debet iustus accessus ad opes terrae, quas Deus in communionem omnium contulit (Cfr. PAULI VI Populorum Progressio; IOANNIS PAULI PP. II Sollicitudo Rei Socialis; EIUSDEM Centesimus Annus; Propositio 52).

Non est difficile multas praevidere implicationes effectivas, quae ex eiusmodi dispositione proficiscuntur. Oportet efficiant homines ut in primis meliores reddantur rationes sociales–politicae inter Nationes, maioris iustitiae et dignitatis condicionibus provisis pro iis inter eas quae breviore ex tempore conventum internationalem sunt ingressae ob adeptam libertatem. Oportet deinde propenso animo vox anxia exaudiatur Nationum pauperum, quae auxilium petunt in campis peculiaris momenti quales sunt: cibi insufficientia, vulgatus deterior status habitus vitae, paucitas instrumentorum ad iuvenes formandos, inopia servitiorum ad salutem populi pertinentium nec non socialium elementiciorum, quam sequitur diuturnitas ingruentium morborum, diffusio terribilis pestis, quae morbus AIDS vocatur, debiti internationalis pondus grave et interdum intolerabile, bellorum civilium nefas, quae improbo aluntur armorum commercio, turpe ac miserandum exsulum ac perfugarum spectaculum. Hi nonnulli sunt campi in quibus necessarii sunt interventus immediati, qui sunt prorsus opportuni, quamvis in universum ii insufficientes videantur.  

I. Sollicitudinis elementa  

115. Oeconomica paupertatis condicio modo peculiariter pernicioso iuvenes offendit. Hi adultorum vitam ingrediuntur modica cum alacritate propter praesentia non paucis signata frustrationibus et minore etiam cum spe aspiciunt futura utpote quae iis tristia videantur et obscura. Idcirco ad fugienda loca rustica inclinant et ad urbes conveniunt quae, re vera, non multa eis praebent meliora. Eorum non pauci ad exteras nationes migrant tamquam in exsilium, ibique perfugarum oeconomicorum vitam degunt precariam. Cum Synodi Patribus Nostrum esse animadvertimus eorum causam perorare: oportet et urget solutionem invenire eorum impatientiae vitam Nationis et Ecclesiae participandi (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Nuntius ad Populum Dei, 63: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 8 maii 1994, p. 6).

Eodem autem tempore iuvenes volumus compellare. Cari iuvenes, a vobis postulat Synodus ut progressus vestrarum Nationum onus suscipiatis, ut populi vestri culturam ametis illique refovendae operam detis per fidelitatem erga vestram culturalem hereditatem, per spiritum perficiendum ad scientiam adque technicam pertinentem et, potissimum, per fidei christianae testimonium (Cfr. ibid.).

116.   Hac in scaena generalis paupertatis et servitiorum ad publicam valetudinem spectantium haud aptorum, Synodus considerationem intendit in morbi AIDS pestilentiam, quae in multis Africae plagis dolorem mortemque serit. Repperit ea partes quas mores sexuales improvidi egerunt in morbi AIDS diffusione, hancque enuntiavit hortationem: “Affectus, gaudium, felicitas et pax quae a matrimonio christiano et a fidelitate proficiscuntur, sicut et securitas a castitate manans, fidelibus, praesertim vero iuvenibus, continuo proponantur oportet” (Propositio 51).

Omnibus est contra morbum AIDS nitendum. Patrum synodalium voci respondentes Nos quoque ab operatoribus pastoralibus poscimus ut fratribus atque sororibus morbi AIDS peste affectis omne tum materiale tum morale et spiritale solacium ferant quod ferri potest. Ab iis qui scientiis student, et ab iis qui res publicas totius orbis terrarum regunt, instanter petimus ne opibus parcant idoneis ad huic pestilentiae finem imponendum, amore permoti et singularum personarum observantia.

117.   Bellorum calamitas, quae Africam dilaniant, est a Patribus synodalibus his significantibus verbis descripta: “Africa theatrum est iam plura decennia bellorum civilium, quae populos imminuunt eorumque naturales culturalesque divitias destruunt” (Propositio 45). Acerbissima haec res praeter externas Africae causas, internas quoque habet, quales sunt “nimium studium tribum, cognatos, gentem suam fovendi, error fanaticus, sitis potestatis, maxima quidem in effrenis absolutisque imperiis, quae hominis iura ac dignitatem impune ludificant. Populi irrisi et elingues redditi, tamquam victimae innocentes et patientes, has omnes iniustitiae condiciones experiuntur” (Propositio 45).

Non possumus Nostram vocem non coniungere voci membrorum Coetus synodalis, ut inenarrabilis doloris condiciones arguamus tot certaminibus partas, quae iam sunt vel potentiali vi pollent, utque flagitemus eos, quotquot id possunt, ut quam acerrime nitantur eiusmodi casuum luctuosorum finem facere.

Adhortamur insuper, cum Patribus synodalibus, ad actuosam curam de provehendis in illa continenti condicionibus maioris iustitiae socialis iustiorisque exercitii potestatis, ad solum paci praeparandum. “Si vis pacem, age pro iustitia” (PAULI VI Homilia in ecclesia «Civitatis Puerorum» habita Die V Mundiali Pacis, die 1 ian. 1972: Insegnamenti di Paolo VI, X (1972) 3 ss.). Potius est – et etiam facilius – bella praevertere, quam eadem sistere postquam orta sunt. Tempus iam est ut populi conflent gladios in vomeres et lanceas suas in falces (Cfr. Is. 2, 4).

118. Ecclesia in Africa – praecipue per suos curatores – primore in acie versata est in inquisitione solutionum paciscendarum quod ad certamina armata multis in continentis plagis oborta. Hoc pacificationis munus non intermitti debet, prout confirmatur Domini promissione in Beatitudinibus: “Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur” (Matth. 5, 9).

Qui bella in Africa fovent armorum commercio, odiosis criminibus contra genus humanum obnoxii sunt. Nostras facimus, hac de re, hortationes Synodi quae, postquam affirmavit: “Armorum commercium, quod mortem serit, scandalum est”, omnes compellavit nationes quae Africae arma vendunt, easdem deprecans “ut hoc desinerent commercium”, atque gubernatores Africanos rogavit ut “nimiis sumptibus militaribus renuntiarent, maiores opes in educationem, sanitatem et commodum populorum suorum collaturi” (Propositio 49).

Necesse est Africa quaerere pergat vias pacificas et efficaces, ut dominationes militares imperium tradant civilibus. Attamen pariter verum est ad peculiare suum munus explendum in natione militares vocari. Idcirco Synodus, dum “fratres milites laudat propter servitium quod nomine praestant populorum nostrorum” (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Nuntius ad Populum Dei, 35: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 8 maii 1994, p. 5), statim “eosdem fortiter monet eos coram Deo se rationem esse reddituros cuiusque actus violentiae contra innocentium vitam” (Cfr. Propositio 53).

119. Unus ex acerbissimis bellorum et difficultatum oeconomicarum fructibus phaenomenon est perfugarum et exsulum, quod phaenomenon, sicut memorat Synodus, mensuras attigit luctuosas. Exitus optimus positus est in pacis iustae restitutione, in reconciliatione inque progressu oeconomico: oportet ergo instituta nationum, regionum et totius mundi aeque atque stabiliter perfugarum et exsulum quaestiones expediant (Cfr. Gaudium et Spes, 86; PAULI VI Populorum Progressio, 54; IOANNIS PAULI PP. II Sollicitudo Rei Socialis, 19; EIUSDEM Centesimum Annus, 35; EIUSDEM Tertio Millennio Adveniente, 51; in qua proponitur «internationalis aeris alieni retractatio, si non cuncta eiusdem remissio, quo complures Nationes gravantur» tamquam inceptum opportunum respectu Magni Iubilei anni Bis Millesimi; PONTIFICIAE COMM. «Iustitia et Pax», Documentum Al servizio della Comunità umana: un approccio etico del debito internazionale, die 27 dec. 1986, in Civitate Vaticana 1986). Interea tamen, quandoquidem continens confertissima laborat perfugarum migratione, instanter rogamus ut iis corporeum feratur auxilium atque pastorale praebeatur praesidium ubi sunt, in Africa nempe vel aliis in continentibus.

120. Quaestio debiti Nationum pauperum erga divites magnam sollicitudinem affert Ecclesiae, sicut ex multis documentis publicis patet et non paucis Sanctae Sedis sententiis in internationalibus congressibus prolatis (Propositio 49).

Patrum synodalium nunc verba resumentes, ante omnia Nostrum esse sentimus adhortari “Rerum publicarum gubernatores eorumque magistratus in Africa ne populos debitis opprimant internis et externis” (Ibid.). Deinde oramus obtestamurque “Institutum nummarium orbis terrarum, Argentariam universi mundi, sicut et omnes creditores, ut debita levent, quae Africanas comprimunt Nationes” (Ibid.). Vehementer denique poscimus “a Conferentiis Episcopalibus Nationum quaestuosa industria provectissimarum ut huius causae advocati fiant apud suarum Rerum publicarum magistratus aliaque Instituta quorum interest” (Gen. 1, 27). Multarum Nationum Africanarum tam gravis est condicio, ut non sinat nos desides esse et neglegentes.

121. Unum ex nostrae aetatis propriis signis est crescens intellegentia dignitatis mulieris eiusque congrui muneris in Ecclesia atque generatim in societate. “Creavit hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos” (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Mulieris Dignitatem, 6-9; EIUSDEM Lettera alle donne, 7).

Ipsi semel atque iterum fundamentalem declaravimus aequalitatem et locupletantem rationem completivam quae intercedit viro cum muliere (Propositio 48). Synodus ad condicionem mulierum in Africa haec accommodavit principia. Earum iura et officia, quod pertinet ad aedificationem familiae atque ad participationem plenae progressionis Ecclesiae et societatis, sunt fortiter illustrata. Quantum proprie ad Ecclesiam spectat, expedit ut mulieres congruenter institutae in gradibus consentaneis participes fiant apostolicae navitatis Ecclesiae.

Ecclesia reprehendit et damnat, prout in variis societatibus Africanis adhuc insunt, omnes “mores et usus qui mulieres iuribus suis privant atque reverentia quae eis debetur” (Cfr. Propositio 48). Valde optandum est ut Conferentiae Episcopales Commissiones speciales instituant ad altius perscrutandum studium quaestionum mulieris opera sociata cum administrationibus publicis quarum interest, ubi fieri potest (Cfr. Propositio 48).

II. Boni nuntii communicatio

122. Multa dixit Synodus de quaestione communicationis socialis in evangelizationis Africae campo, praesentibus circumstantiis attente respectis. Is, a quo quasi a capite initium capitur theologicum, est Christus, Communicator optimus qui veritatem tradit iis qui credunt in illum, vitam atque amorem cum Patre caelesti Sanctoque Spiritu participatum. Quapropter “Ecclesia conscia fit officii communicationem socialem fovendi intrinsecus et extrinsecus. Ea vult intus in se communicationi favere, meliorem efficiendo inter membra sua nuntiationis diffusionem” (Propositio 57). Id ei proderit in mundo patefaciendo Bono Nuntio amoris Dei in Iesu Christo revelati.

123. Formae translaticiae communicationis socialis nequaquam sunt parvi pendendae. Multis in Africanis locis adhuc utilissimae sunt et efficaces. Praeterea “minus carae sunt et accessu faciliores” (Ibid.). Eae cantus et musicam, mimos et theatrum, proverbia et narrationes comprehendunt. Quatenus sunt vehicula sapientiae et spiritus popularis, praestantem constituunt fontem rerum et inspirationis etiam instrumentis aetatis nostrae.

124. Nova instrumenta communicationis non sunt tantummodo viae nuntiis deferendis, verum etiam mundus quidam evangelizandus. Quod ad nuntios spectat quos ea produnt, perspicere oportet ut bonum, verum et pulchrum proponant. Patrum Synodalium sollicitudinem resumentes, anxitudinem Nostram significamus quod ad continentiam moralem spectat plurimarum repraesentationum, quas instrumenta communicationis in continenti Africana diffundunt; praesertim de pornographia monemus deque violentia, per quas in nationes pauperes invadere statuitur. Ceterum iure Synodus accusavit “repraesentationem iniquissimam quam instrumenta communicationis praebent Africani hominis et poscit ut mox haec finem habeat” (Propositio 61).

Cuique christiano curandum est ut instrumenta communicationis vehiculum sint evangelizationis. At christianus qui huius materiae est peritus, suas peculiares partes habet explendas. Eius est enim efficere ut christiana principia momentum habeant ad usum professionis, posita etiam in hac parte technica et ad administrationem pertinente. Ut congruenter ei liceat hoc munus exsequi, oportet sana instruatur formatione humana, religiosa et spiritali.

125.   Ecclesia nostrae aetatis in promptu habet varia communicationis socialis instrumenta, cum translaticia tum recentia. Oportet quam optime ipsa iis utatur ad nuntium salutis disseminandum. Tamen, quod pertinet ad Ecclesiam in Africa, accessus ad haec instrumenta multis impedimentis difficilis redditur, potissimum vero eorum caro pretio. Insuper multis in locis normae publicae valent, quae hac de re indebitam custodiam imponunt. Omni ope nitendum est ut eiusmodi impedimenta removeantur: instrumenta communicationis, privata aut publica, personis servire debent, nullo facto discrimine. Quocirca particulares Africae Ecclesias adhortamur, ut quae possint faciant ad hoc propositum assequendum (Cfr. Propositio 58).

126. Instrumenta communicationis, maxime in recentioribus suis formis, vim exercent, quae omnes superat fines; hac in provincia est idcirco necessaria arta compositio, qua efficacior reddatur cooperatio in omnibus gradibus: dioecesano, nationali, continentali et universali. In Africa Ecclesia admodum indiget consensione Ecclesiarum sororum Nationum divitiarum et in re technologica provectiorum. Item in Africa quaedam rationes cooperationis continentalis iam operantes, sicut “Consilium episcopale omnium Africanorum communicationum socialium”, confirmandae sunt et excitandae. Atque sicut Synodus suggessit, artior est statuenda cooperatio aliis in campis, quales sunt institutio professoria, structurae quaestuosae rei radiophonicae et televisionis atque stationes radiophonicae quae momentum habent continentale (Cfr. Propositio 60).

CAPUT VII

“ERITIS MIHI TESTES USQUE AD ULTIMUM TERRAE”

127. In Coetu Speciali Patres synodales Africanas condiciones in universum penitusque perscrutati sunt, ad certius usque et credibilius testimonium Christi exhibendum omni Ecclesiae locali, omni Nationi, omni regioni atque universae continenti Africanae. In omnibus Coetus Specialis considerationibus et hortatibus praeponderans apparet optatum Christum Testificandi. Agnoscimus in illis spiritum earum rerum quas quibusdam Episcopis in Africa diximus: “Bona propria et divitias hereditatis culturalis populi vestri observando, tuendo et fovendo, illum ducere poteritis ad meliorem mysterii Christi comprehensionem, quod est colendum in experientiis nobilibus, certis et cotidianis vitae Africanae. Non agitur de Verbo Dei adulterando nec de evacuanda potentia Crucis (Cfr. 1 Cor. 1, 17), sed potius de Christo ferendo in mediam vitam Africanam deque vita Africana ad Christum extollenda. Ita, non solum religio christiana ad Africam aptam se ostendit, sed ipse Christus, in corporis sui membris, est Africanus” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio Nairobiae ad Episcopos Kenianos, 6, die 7 maii 1980: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, III, 1 (1980) 1223).

128. Ecclesia in Africa vocatur ad Christum testificandum non in sola continenti; etiam ad ipsam enim dirigitur verbum Domini ab inferis suscitati: “Eritis mihi testes... usque ad ultimum terrae” (Act. 1, 8). Ob id ipsum, in disceptationibus de re proposita Synodi, Patres accurate quemlibet vitaverunt Ecclesiae in Africa recessum. Quovis temporis momento Coetus Specialis in prospectu mansit mandati missionalis, quod Ecclesia accepit a Christo, illum in mundo universo testificandi (Cfr. PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 50). Patres synodales arcessitum agnoverunt, quo Deus Africam vocat ut pleno iure suum, totum per orbem terrarum, munus exsequatur in generis humani salutis consilio (Cfr. 1 Tim. 2, 4).

129. Respectu sane huius muneris catholicitatem Ecclesiae contingentis, Lineamenta Coetus Specialis pro Africa declaraverunt: “Nulla Ecclesia particularis, ne pauperrima quidem, officio solvi poterit suas opes spiritales, temporales et humanas communicandi cum ceteris Ecclesiis particularibus cumque Ecclesia universali (Cfr. Act. 2, 44-45) ” (SYNODI EPISCOPORUM, Coetus Specialis pro Africa, Lineamenta, 42). Ipse Coetus Specialis protulit in lucem onus missionis Africae “usque ad ultimum terrae” his verbis: “Dictum propheticum Pauli VI «Vos, Africani, vocati estis ut vestri ipsorum missionarii sitis» ita est intellegendum: «estote missionarii pro toto mundo»... Africae Ecclesiae particulares compellatae sunt pro missione extra fines dioecesium suarum...” (EIUSDEM Relatio post disceptationem, 11, die 22 apr. 1994: Diurnarium L'Osservatore Romano, die 24 apr. 1994, p. 8).

130. Cum gaudio gratoque animo huius Coetus Specialis declarationem probantes, omnibus fratribus Nostris Episcopis Africanis id iterare cupimus, quod aliquot ante annos diximus: “Officium Ecclesiae in Africa, pro quo esse debet in se ipsa missionaria et continentem evangelizare, cooperationem postulat inter Ecclesias particulares in contextu cuiusque nationis Africanae et diversarum nationum continentis et etiam aliarum continentium. Hoc modo Africa plene cumulatur in navitate missionali” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio in loco «Poponguine», ad Conferentiam Episcopalem Senegaliensem, Mauram, Promonturii Viridis, Guineae Bissaviensis, 3, die 21 febr. 1992: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XV, 1 (1992) 367). In superiore vocatu, ad omnes Ecclesias particulares tum recentis tum antiquae constitutionis directo, iam diximus: “Mundus magis magisque procedit ad se in unum redigendum; oportet spiritus evangelicus omnia infringat repagula quae ex cultura atque nimio suae gentis studio oriuntur, omnem interclusionem vitando” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 39).

Animosum Coetus Specialis consilium obstringendi iuvenes Africae Ecclesias missione “usque ad ultimum terrae”, studium patefacit sequendi quam generosissime unam ex gravibus normis Concilii Vaticani II: “Ut hic zelus missionarius apud domesticos patriae florescat, valde convenit ut Ecclesiae novellae quam primum Missioni universali Ecclesiae opere participent, mittendo et ipsae missionarios qui evangelium ubique terrarum annuntient, etsi penuria cleri laborent. Communio enim cum Ecclesia universali quodammodo consummabitur cum et ipsae navitatem missionalem ad alias Gentes actuose participabunt” (Ad Gentes, 20).

131. Sub initio huius Adhortationis significavimus Nos, convocationem nuntiantes Coetus Specialis pro Africa Synodi Episcoporum, prospicere provectionem “necessitudinis pastoralis congruentis in cuncta continenti Africana et in insulis circumiacentibus” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad precationem «Angelus», 2, die 6 ian. 1989: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XII, 1 (1989) 40). Laeti agnoscimus Coetum fidenter hoc propositum esse persecutum. Disceptationes Synodi ostenderunt Episcoporum sedulitatem alacritatemque quod ad hanc necessitudinem pastoralem atque cum aliis suarum opum communicationem, etiam cum et ipsi missionariis indigebant.

132. Ipsos Episcopos Fratres, qui “Officio... evangelizationis orbis obstringuntur Nobiscum directo... tam uti collegii episcopalis membra quam uti Ecclesiarum particularium pastores” (EIUSDEM Redemptoris Missio, 63), hac in re peculiariter volumus alloqui. In cotidiana cura gregis sibi commissi numquam iis est e conspectu amittenda Ecclesiae universalis necessitas. Quippe cum sint Episcopi catholici, ii non possunt non animadvertere sollicitudinem omnium Ecclesiarum, quae in corde Apostoli flagrabat (Cfr. 2 Cor. 11, 28). Tunc praesertim eam non possunt non animadvertere, cum una simul cogitant et consilia capiunt, tamquam suarum Conferentiarum Episcopalium membra quae, per instituta coniunctionis regionalia et continentalia, necessitates pastorales in aliis mundi partibus emergentes melius percipere possunt et iudicare. Singulariter autem consensionem apostolicam Episcopi significant in Synodo, quae idcirco, “inter generalis momenti negotia, activitatis missionalis, maximi sanctissimique Ecclesiae muneris, specialem habeat rationem” (Ad Gentes, 29).

133. Coetus Specialis insuper commonuit ad praeparandam consensionem pastoralem communem in Africa necesse esse renovationem fovere institutionis sacerdotum. Numquam satis considerabuntur verba Concilii Vaticani II: “Donum spirituale, quod presbyteri in ordinatione acceperunt, illos non ad limitatam quandam et coarctatam missionem praeparat, sed ad amplissimam et universalem missionem salutis, «usque ad ultimum terrae» (Act. 1, 8)” (Presbyterorum Ordinis, 10).

Quocirca Ipsi sacerdotes adhortati sumus ne omittant “paratos se opere praebere Spiritui Sancto et Episcopo ut Evangelii praedicandi causa extra suae nationis demandentur fines. Quod ab iis non maturitatem dumtaxat vocationis poscet, verum singularem quandam facultatem sese a patria, stirpe, familia sua seiungendi atque aptam simul promptitudinem ad inserendos se sapienter observanterque alienis cultus humani formis” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 67).

In Deum gratissimi sumus quod accepimus crescentem sacerdotum dioecesanorum Africanorum numerum rogatui respondisse ut testes sint “usque ad ultimum terrae”. Ardenter quidem speramus hanc propensionem in omnibus Africae Ecclesiis particularibus concitatum et confirmatum iri.

134. Magnum pariter solacium affert nuntius Instituta missionaria praesentia in Africa iamdudum maiore usque modo suscipere candidatos advenientes ex novensilibus illis Ecclesiis quas ipsa condiderunt (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 66), ita efficiendo ut eaedem Ecclesiae navitatem missionalem Ecclesiae universalis participent. Pariter memorem gratulationem significamus novis Institutis Africanis missionariis quae orta sunt in continenti quaeque hodie sua membra mittunt ad gentes. Peropportunus et mirus auctus est hic, qui maturitatem ostendit atque dynamismum Ecclesiae, quae est in Africa.

135. Potissimum Nostram facere velimus manifestam Patrum synodalium hortationem ut in unaquaque Ecclesia particulari et in unaquaque Natione quattuor Pontificia Missionalia Opera constituantur tamquam instrumentum ad efficiendam consensionem pastoralem congruentem pro missione “usque ad ultimum terrae”. Iis, Summi Pontificis et Collegii Episcopalis Operibus, “iure primus locus tribui debet quippe quae media sunt tum ad catholicos inde ab infantia sensu vere universali et missionario imbuendos, tum ad excitandam efficacem collectionem subsidiorum in bonum omnium missionum pro cuiuscumque necessitate” (Ad Gentes, 38). Eorum actionis fructus significans “est vocationes ad gentes in vitaeque perpetuitatem suscitare tam apud antiquas quam inter iuniores Ecclesias. Vehementer ideo cohortamur suum ut ministerium animationis magis magisque hanc in partem intendant” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 84).

136. Synodus confirmavit omnes filios filiasque Africae ad sanctitatem vocari atque ad Christum ubique gentium testificandum. “Exempla historiae comprobant evangelizationem per actionem Spiritus Sancti fieri ante omnia testimonio caritatis, testimonio sanctitatis” (EIUSDEM Allocutio ad quosdam Episcopos Nigeriae in visitatione «ad limina», 4, die 21 ian. 1982: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, V, 1 (1982) 173). Quam ob causam omnibus Africae christianis verba repetere cupimus, quae aliquot ante annos scripsimus: “Quisque missionarius revera talis est modo si viae sese commendat sanctimoniae... destinatur quippe christifidelis omnis ad sanctimoniam missionemque... Novus hic impulsus in missionem ad gentes sanctos requirit missionarios. Haud enim rationes pastorales renovare sufficit nec ordinare et componere melius ecclesiales copias neque accuratius fundamenta fidei biblica et theologica scrutari: opus potius est novum excitare «sanctitatis ardorem» inter missionarios totaque in christiana communitate” (IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 90).

Nunc quoque, sicut tunc, christianos alloquimur novarum Ecclesiarum, ut eos suorum officiorum commonefaciamus: “Vos his diebus spem prae vobis fertis nostrae huius Ecclesiae, quae duo milia iam vivit annorum: cum fide iuvenes sitis, primos imitari debetis christianos et circum vos fervorem diffundere et magnanimitatem in alacri quadam donatione Deo facta atque proximo; brevi in viam dare vos oportet sanctitatis. Hoc uno dumtaxat modo signum Dei in mundo esse poteritis ac vestris in Nationibus missionalem renovare splendorem priscae Ecclesiae. Simul vero studii missionalis fermentum senioribus Ecclesiis adferetis” (Ibid. 91).

137. Ecclesia quae est in Africa cum Ecclesia universali communicat “altam vocationem ad efficiendam, primum in se, generis humani unitatem praeter discrimina ethnica, culturalia, nationalia, socialia et eiusmodi, ut fragilitatem ipsorum horum discriminum probet cruce Christi abolitorum” (PONT. CONSILII «IUSTITIA ET PAX» Documentum I pregiudizi razziali. La Chiesa di fronte al razzismo, 22, die 3 nov. 1988: Ench. Vat. 11, 929). Respondens vocationi ut sit populus redemptus et reconciliatus, Ecclesia confert ad provehendam communionem inter populos, gentis nationisque differentiis superatis.

Propria vocatione perpensa quae a divino Conditore est Ecclesiae commissa, instanter a Communitate catholica quae est in Africa rogamus ut coram universo generi humano testificationem perhibeat universalitatis christianae, quae a Dei paternitate manat. “Omnes homines a Deo creati eandem habent originem; quaecumque est eorum dispersio geographica aut eorum diversitatum natura in historiae cursu, ii destinati sunt ad unam efficiendam familiam secundum Dei consilium «a principio» statutum” (PONT. CONSILII «IUSTITIA ET PAX» Documentum I pregiudizi razziali. La Chiesa di fronte al razzismo, 20, die 3 nov. 1988: Ench. Vat. 11, 925). Ecclesia in Africa provocatur ut in caritate obviam se det omni homini, fortiter credens Filium Dei quodammodo se univisse “incarnatione sua cum omni homine” (Gaudium et Spes, 22).

Praesertim Africa conferre debet ad motum oecumenicum, cuius nuper in Encyclicis Litteris “Ut Unum Sint” iterum momentum commemoravimus tertii millennii prospectu (IOANNIS PAULI PP. II Ut Unum Sint, 77-79). Ea haud dubie graves agere potest partes in dialogo inter religiones, rationes praecipue colendo impensas cum Muslimis attentamque observantiam fovendo bonorum translaticiae religionis Africanae.

138.   Christum testificans “usque ad ultimum terrae” Ecclesia quae est in Africa sustentabitur profecto persuasione de bono positivo et morali quod continet maior intellegentia mutuae obnoxietatis inter homines et nationes. “Quod viri et mulieres, in variis mundi partibus, tamquam proprias sentiunt iniustitias et violationes iurium humanorum longinquis in regionibus actas, quas numquam fortasse visent, aliud est signum quendam eventum in conscientia esse mutatum notamque moralem esse consecutum” (EIUSDEM  Sollicitudo Rei Socialis, 38).

Ominamur ut Africae christiani magis usque conscii fiant huius mutui inter homines et Nationes nexus paratique sint ad respondendum necessitudinis virtutem explicando. Humanae necessitudinis fructus est pax, bonum quidem tam praestans populis nationibusque omnium mundi partium. Re vera prorsus per instrumenta idonea provehendae confirmandaeque humanae consensioni Ecclesia ad veram pacis culturam proprie et efficienter potest conferre.

139. Rationem iniens sine discrimine cum mundi populis cumque diversis colloquens culturis, Ecclesia alios aliis admovet et eorum quemque adiuvat ad accipienda, in fide, vera aliorum bona.

Parata ad operam consociandam cum omni homine bonae voluntatis cumque communitate omnium nationum, Ecclesia in Africa non sibi commoda quaerit. Consensio quam ea exprimit “se ipsam nititur superare, nititur rationes speciali modo christianas plenae donationis gratuitae induere, veniae et reconciliationis” (EIUSDEM  Sollicitudo Rei Socialis, 40). Ecclesia ad hominum conversionem conferre vult illos adducens ad se Dei salvifico consilio aperiendos per evangelicum testimonium cum operibus caritatis pro pauperibus cumque ultimis coniunctum. Hoc faciens, numquam obliviscitur primas partes rerum transcendentium spiritaliumque veritatum, quae primitiae sunt aeternae salutis hominum.

In disceptationibus ad necessitudinem Ecclesiae cum populis atque Nationibus pertinentibus, Patres synodales semper conscii fuerunt progressum terrenum a Regni Christi augmento accurate distinguendum esse, et tamen “inquantum... ad societatem humanam melius ordinandam conferre potest, Regni Dei magnopere” (Cfr. Gaudium et Spes, 39) interesse. Idcirco Ecclesia in Africa sibi persuasum habet – idque clare labor ostendit Coetus Specialis – ultimi adventus Christi exspectationem “numquam causam afferre” posse “praetextam cur homines in certa definitaque condicione sua personali et vitae socialis, nationalis et internationalis neglegamus” (EIUSDEM Sollicitudo Rei Socialis, 48), quandoquidem hominis terrestres condiciones eiusdem ad aeternitatem peregrinationem adstringunt.

CONCLUSIO

140. Circa Virginem Mariam quasi ob novam Pentecosten Specialis Coetus membra congregata penitus consideraverunt evangelizandi munus Ecclesiae in Africa ad limen tertii millennii. Huius Adhortationis apostolicae postsynodalis finem facientes, in qua huius Coetus fructus exhibemus Ecclesiae quae est in Africa, in Madagascaria, atque in insulis circumiacentibus et universae catholicae Ecclesiae, Deo, Patri, Filio et Spiritui Sancto gratias agimus, qui Nobis beneficium dederunt ex hoc vero “gratiae tempore” vivendi, quod Synodus fuit. Vehementer erga populum Dei qui est in Africa grati sumus propter ea quae pro hoc Speciali Coetu fecit. Synodus haec cum alacritate et ardore praeparata est, sicut responsiones testantur ad interrogationes documento praeliminari (Lineamenta) adiunctas, atque considerationes collectae in laboris instrumento. Christianae Africae communitates pro exitu laborum Coetus Specialis fervide oraverunt; cui Coetui large Dominus benedixit.

141. Cum Synodus convocata sit ut Ecclesia in Africa modo quam maxime efficaci suum sumere possit munus evangelizandi respectu tertii millennii christiani advenientis, per hanc Adhortationem Populum Dei qui est in Africa – Episcopos, sacerdotes, personas consecratas et laicos – invitamus ut se prompte ad Magnum Iubilaeum vertant, quod ad aliquot post annos celebrabitur. Pro omnibus Africae populis optima ad novum millennium praeparatio alia esse non potest nisi firma cura adducendi ad effectum magna cum fidelitate consilia rationesque, quae hac in Adhortatione, Successoris Petri apostolica auctoritate proponimus. Consilia sunt et rationes quae ad veram pertinent rationem Ecclesiae doctrinae normarumque ac praesertim Concilii Vaticani II, quod praecipuus fons fuit inspirationis Coetus Specialis pro Africa.

142. Nostra adhortatio ad Populum Dei qui est in Africa ut se praeparet ad Magnum Iubilaeum Anni bis millesimi esse vult etiam viva ad christianam laetitiam invitatio. “Gaudium magnum, ab angelo nocte qua Christus natus est nuntiatum, reapse ad universum populum pertinet (Cfr. Luc. 2, 10) ... Primum quidem per os Gabrielis archangeli id allatum est ad beatam Mariam Virginem, cuius hymnus, a verbo Magnificat incipiens, iam canticum exsultationis omnium humilium fuit. Quotiescumque Rosarii preces recitamus, mysteria, gaudii nomine appellata, eventum illum ineffabilem referunt, qui est veluti centrum et fastigium historiae, nempe adventum in terra Emmanuelis, qui est “nobiscum Deus” (PAULI VI Gaudete in Domino, III).

Bis millesimum diem anniversarium huius eventus, gaudio pleni, celebrare accingimur per proximum Magnum Iubilaeum. Africa, quae “est quodammodo Iesu Nazarethani «altera patria», qui, parvulus infans, ipsa in Africa refugium invenit contra Herodis crudelitatem” (IOANNIS PAULI PP. II Homilia ad ineundum Coetum Specialem pro Africa Synodi Episcoporum, 1, die 10 apr. 1994: Insegnamenti di giovanni Paolo II, XVII, 1 (1994) 917), ad gaudium idcirco vocatur. Simul “omnia in primarium Iubilaei propositum tendere debebunt, quod est fidem christianorumque testimonium confirmare et roborare” (EIUSDEM Tertio Millennio Adveniente, 42).

143. Propter multas difficultates, discrimina et conflictationes, quae tantam afferunt miseriam tantumque in continenti dolorem, nonnulli Africani interdum sollicitantur ad putandum Deum eos deseruisse, illos oblitum esse! (Cfr. Is. 49, 13) “«Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. Ecce in manibus meis descripsi te» (Ibid. 49, 15-16). Utique, in palmis manuum Christi, crucifixionis clavis transfixarum. Cuiusque vestrum (Africanorum) nomen in his manibus est descriptum. Magna igitur cum fiducia dicamus: «Dominus adiutor meus et protector meus, in ipso speravit cor meum, et adiutus sum, et exsultavit cor meum» (Ps. 28 (27), 7)” (IOANNIS PAULI PP. II Homilia habita in Missa celebrata Khartumi, 8, die 10 febr. 1993: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVI, 1, (1993) 415 s.).

144. Grati propter huius Synodi gratiam, ad Mariam convertimus Nos, evangelizationis Stellam, atque, tertio millennio adventante, Ei Africam commendamus illiusque evangelizandi munus. Nos ad Eam convertimus cogitationibus sensibusque expressis oratione, quam Fratres Episcopi composuerunt concluso Romae Synodi coetu laboris:

O Maria, Mater Dei et Mater Ecclesiae,
beneficio Tuo, Annuntiationis die,
novorum temporum diluculo,
totum humanum genus cum suis culturis
laetatum est se detegisse Evangelio idoneum.
Nova Pentecoste imminente
pro Ecclesia in Africa, pro Madagascaria
et insulis circumiacentibus
Populus Dei cum suis Pastoribus
ad Te convertitur atque Tecum exorat:
Spiritus Sancti effusio
Africanas culturas
loca communionis in diversitate efficiat,
incolas magnae huius continentis
in animosos Ecclesiae filios mutando,
quae est Familia Patris,
Filii Fraternitas,
Imago Trinitatis,
germen et initium in terra
illius aeterni Regni
quod suam habebit plenitudinem
in Civitate cuius aedificator est Deus:
in iustitiae, amoris et pacis Civitate.

Datum Iaunde, in Camarunia, die XIV mensis Septembris, Exaltationis Sanctae Crucis festo, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.  

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1995 © Libreria Editrice Vaticana

 

top