BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TIGIUANAËNSIS ET ALIARUM*
ECCLESIASTICARUM PROVINCIARUM MEXICI NOVA FIT ORDINATIO.
Mexicani populi spiritale bonum summopere curantes, sedulo contendimus ut Christi Evangeliumista in regione diligentiore usque ratione nuntietur atque, perpensis aetatis nostrae rebus, recte ac fideliter explanetur. Attente igitur petitionemconsideravimus Venerabilis Fratris Iosephi Guadalupe Martın Rábago, Episcopi Leonensis et Conferentiae EpiscoporumMexici tunc Praesidis, qui de ipsius mandato, ab Apostolica Sede, normis Decreti Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II « Christus Dominus » sub. n. 40 obsequens atque can. 431 §§ 1-2 C.I.C. prae oculis habens, postulavit ut ecclesiasticae provinciae in Mexico noviter recognoscerentur, ita ut, quantumfieri poterit, eaedemecclesiasticae provinciae et civiles regiones inter se congruant.
De consilio igitur Congregationis pro Episcopis, et habito favorabili voto Venerabilis Fratris Iosephi Bertello, Archiepiscopi titulo Urbis Salviae et in Mexico Apostolici Nuntii, porrectis precibus benigne annuendumcensuimus ac de plenitudine Apostolicae potestatis, quae sequuntur statuimus ac decernimus.
Tigiuanaënsem, Leonensem, Tulancingensem et Tuxtlensem dioeceses ad gradumet dignitatemEcclesiarummetropolitanarumevehimus atque actu earum exsistentes Episcopos, Venerabiles Fratres RaphaelemRomo Muñoz, Iosephum Guadalupe Martın Rábago, Petrum Aranda Dıaz-Muñoz et Rogerum Cabrera López, ad gradum Archiepiscoporum Metropolitarum promovemus ac iuribus et privilegiis ornamus, quibus ceteri Metropolitae Archiepiscopi fruuntur atque oneribus et obligationibus nectimus quibus ipsi subiciuntur.
Nova erecta ecclesiastica provincia vulgo dicta Baja California constabit metropolitana Ecclesia Tigiuanaënsi, et suffraganeis Ecclesiis Paciensi in California Inferiori Meridionali et Mexicalensi, usque nunc metropolitanae Ecclesiae Hermosillensi suffraganeis.
Simili modo, nova erecta ecclesiastica provincia Bajio nuncupata constabit metropolitana Ecclesia Leonensi, et suffraganeis Ecclesiis Celayensi, Irapuatensi et Queretarensi, usque nunc metropolitanae Ecclesiae Sancti Ludovici Potosiensis suffraganeis.
Item, nova erecta ecclesiastica provincia Hidalgo dicta constabit metropolitana Ecclesia Tulancingensi, et suffraganeis Ecclesiis Tullanensi, usque nunc metropolitanae Ecclesiae Mexicanae suffraganea, et Hueiutlensi, adhuc metropolitanae Ecclesiae Angelorum suffraganea.
Pariter, nova erecta ecclesiastica provincia Chiapas denominata constabit metropolitana Ecclesia Tuxtlensi, et suffraganeis Ecclesiis Sancti Christophori de las Casas et Tapacolensi, usque nunc metropolitanae Ecclesiae Antequerensi suffraganeis. Ecclesiasticam provinciam Hermosillensem component Ecclesia eiusdem nominis, cum sua suffraganea dioecesi Civitatis Obregonensis, et cum dioecesi Culiacanensi, usque nunc suffraganea archidioecesi Durangensi.
Ecclesiasticam provinciam Durangensem efformabunt metropolitana Ecclesia eiusdemnominis, cumsuis suffraganeis dioecesibus Mazatlanensi et Torreonensi, Praelaturaque territoriali Saltensi in Mexico. EcclesiasticamprovinciamMonterreyensemconstituent metropolitana Ecclesia eiusdemnominis, cumsuis suffraganeis dioecesibus Civitatis Victoriensis, Linarina, Matamorensi, Novolaredensi, Saxanigrensi, Saltillensi et Tampicensi. Ecclesiasticam provinciam Sancti Ludovici Potosiensis component metropolitana Ecclesia eiusdemnominis, cumsua suffraganea dioecesi Matehualensi, et dioeceses Vallipolitana, usque nunc metropolitanae Ecclesiae Monterreyensi suffraganea, et Zacatecensis, adhuc archidioecesi Guadalaiarensi suffraganea.
Ecclesiasticam provinciam Guadalaiarensem constituent metropolitana Ecclesia eiusdemnominis, cumsuis suffraganeis dioecesibus de Aguas Calientes, Guzmanopolitana, Colimensi, Sancti Ioannis a Lacubus, Tepicensi, Rivoriensi, Praelaturaque territoriali Nayariana de Iesu et Maria.
Ecclesiasticam provinciam Moreliensem component metropolitana Ecclesia eiusdem nominis, cum suis suffraganeis dioecesibus Apatzinganiensi, Tacambarensi, Zamorensi in Mexico, et Civitatis Lazari Cárdenas, usque nunc metropolitanae Ecclesiae Acapulcanae suffraganea.
Ecclesiasticam provinciam Mexicanam component metropolitana Ecclesia eiusdem nominis, cum suis suffraganeis dioecesibus Atlacomulcana, Cuernavacensi et Tolucensi.
Ecclesiasticam provinciam Acapulcanam component Ecclesia eiusdem nominis, cum suis suffraganeis Chilpancingensi-Chilapensi, Civitatis Altamirensis et Tlapensi.
Ecclesiasticam provinciam Angelorum component metropolitana Ecclesia eiusdemnominis, cumsuis suffraganeis dioecesibus Huaiuapanensi, Tehuacaniensi et Tlaxcalensi.
Ecclesiasticam provinciam Antequerensem component metropolitana Ecclesia eiusdem nominis, cum suis suffraganeis dioecesibus Portus Abditi, Tehuantepecensi, Tuxtepecensi, et Praelaturis territorialibus Huautlensi et Mixepolitana.
Ecclesiasticam provinciam Chihuahuensem efformabunt metropolitana Ecclesia eiusdem nominis, cum suis suffraganeis dioecesibus Civitatis Iuarezensis, Cuauhtemocensi-Materiensi, Neograndicasensi et Parralensi et Tarahumarensi. Ecclesiasticam provinciam Tlalnepantlanam constituent metropolitana Ecclesia eiusdem nominis, cum suis suffraganeis dioecesibus Cuautitlanensi, Ecatepecensi, Netzahualcoyotlensi, Texcocensi et Vallis Chalcensis.
Ecclesiasticam provinciam Ialapensem efformabunt metropolitana Ecclesia eiusdem nominis, cum suis suffraganeis dioecesibus Coatzacoalsensi, Cordubensi in Mexico, Orizabensi, Papantlensi, Sancti Andreae de Tuxtla, Tuxpaniensi et Verae Crucis.
Ecclesiasticam provinciam Yucatanensem component metropolitana Ecclesia eiusdem nominis, cum suis suffraganeis dioecesibus Campecorensi et Tabasquensi et Praelatura territoriali Cancunensi-Chetumaliensi.
Ad haec perficienda Venerabilem Fratrem Iosephum Bertello, Archiepiscopum titulo Urbis Salviae et in Mexico Apostolicum Nuntium, deputamus, necessarias et opportunas eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi.
Hanc denique Constitutionem Nostra miugiter ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo quinto mensis Novembris, anno Domini bismillesimo sexto, Pontificatus Nostri altero.
THARCISIUS card. BERTONE |
IOANNES BAPTISTA card. RE |
Laurentius Civili, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 2, pp. 57-60
© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana