BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANCTI IOSEPH PINEALENSIS*
IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS SANCTI IOSEPH PINEALENSIS.
Quo plenius consuleretur spirituali bono Christifidelium, Venerabilis Frater Moacyr Iosephus Vitti, C.S.S., Archiepiscopus Metropolita Curitibensis, ab hac Apostolica Sede petivit ut quodam distracto territorio a sua ecclesiastica circumscriptione nova conderetur dioecesis. Nos, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Laurentii Baldisseri, Archiepiscopi titulo Diocletianensis et in Brasilia Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi animarum saluti valde profuturae libenter concedendum esse putamus. Summa igitur Nostra potestate sequentia decernimus. A Curitibensi archidioecesi separamus territorium, prout in praesens lege civili circumscribitur, municipiorum quae patria lingua nuncupantur: São José do Pinhais, Agudos do Sul, Araucária, Campo do Tenente, Contenda, Fazenda Rio Grande, Lapa, Mandirituba, Piên, Piraquara, Quatro Barras, Quitandinha, Rio Negro et Tijucas do Sul; atque ex ita distracto territorio novam constituimus dioecesim Sancti Ioseph Pinealensis, iisdem circumscriptam finibus quibus praefata municipia simul sumpta nunc lege civili terminantur. Conditae Ecclesiae sedem episcopalem in urbe São José dos Pinhais ponimus, ibique exstans paroeciale templum, Deo in honorem Sancti Ioseph dicatum, ad gradum et dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus mandantes ut in eadem Capitulum Canonicorum instituatur. Praeterea dioecesim Sancti Ioseph Pinealensis suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Curitibensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi ipsius metropolitanae Sedis subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus perficienda committimus memorato Venerabili Fratri Laurentio Baldisseri, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Brasilia, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto mensis Decembris, anno Domini bis millesimo sexto, Pontificatus Nostri secundo.
THARCISIUS card. BERTONE |
IOANNES BAPTISTA card. RE |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Laurentius Civili, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 1, pp. 7-8
© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana