Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NEPALIANUS*

NOVUS CONDITUR VICARIATUS APOSTOLICUS NEPALIANUS.

 

 

Ad aptius consulendum spirituali Christifidelium bono necnon evangelizationis operi in Nepalia, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa habitisque faventibus votis eorum quorum interest, censuit Praefecturam Apostolicam Nepalianam ad gradum Vicariatus Apostolici esse evehendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris ac Patris catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa, qua fungimur, potestate novum Vicariatum Apostolicum Nepalianum constituimus, quem concredimus sollicitis curis Societatis Iesu. Haec omnia perficienda committimus Venerabili Fratri Petro López, Archiepiscopo titulo Acropolitano atque in memorata Natione Apostolico Nuntio, onere imposito authenticum exemplar actus peractae exsecutionis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Februarii, anno Domini bis millesimo septimo, Pontificatus Nostri secundo.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 5, p. 318

 

© Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana




Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana