Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SHENDAMENSIS*

IN NIGERIA NOVA CONDITUR DIOECESIS SHENDAMENSIS.

 

 

Nuper est petitum ut in Nigeria, divisa archidioecesi Iosensi, nova conderetur dioecesis ad ibidem aeternam provehendam salutem gregis Dominici eiusque regimini facilius et efficacius consulendum. Qua re, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis auditisque faventibus votis eorum quorum interest, admotam postulationem censuit esse accipiendam utpote animarum saluti valde profuturam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Nostra potestate haec decernimus. A Iosensi archidioecesi separamus territoria patrio sermone nuncupata « Local Government Areas » quae sunt Shendam, Langtang North, Langtang South, Mikang, Wase et Quáan Pan, una cum regionibus Lankan, Jiblik, Abwor/Dyis, Chip, Jing, Tal et Pai pertinentibus ad « Local Government Area Pankshin »; ex iisque distractis locis novam constituimus dioecesim Shendamensem, quam Metropolitanae Ecclesiae Iosensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi Sedem poni in urbe Shendam atque templum ibi exstans, Deo in honorem Sacratissimi Cordis Iesu dicatum, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perficienda committimus Venerabili Fratri Laurentio Fratini, Archiepiscopo titulo Botrianensi et in Nigeria Apostolico Nuntio; qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione cito mittenda. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S.Petrum, die secundo mensis Iunii, anno Domini bis millesimo septimo, Pontificatus Nostri tertio.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 7, pp. 583-584

 

© Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana