Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NIAMEYENSIS*

In Nigritana Natione constituitur nova Provincia Ecclesiastica Niameyensis, cuius metropolitana Ecclesia
erit Sedes eiusdem nominis.

 

 

Cum Ecclesia Catholica in Nigri haud parva incrementa passim suscepisset, ut ipsis Episcopis, sacerdotibus, religiosis viris atque mulieribus et Christifidelibus ibi operose adlaborantibus meritae tribueretur testimonium laudis eorumque animi incitentur ad novos maioresque in dies exantlandos labores necnon ut ipsa Ecclesia firmius constabiliretur, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa auditisque pariter eorum, quorum interest, votis, censuit nuper novam Provinciam Ecclesiasticam ibidem esse condendam. Nos vero de totius Dominici gregis bono solliciti, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate in Nigri constituimus novam Provinciam Ecclesiasticam Niameyensem efformatam dioecesi Niameyensi, quam ad gradum Archidioecesis Metropolitanae evehimus, et dioecesi Maradensi, quae suffraganea erit. Insuper Venerabilem Fratrem Michaëlem Christianum Cartatéguy, S.M.A., Episcopum Niameyensem, Archiepiscopum Metropolitam eiusdem nominamus. Quae praescripsimus committimus perficienda Venerabili Fratri Vito Rallo, Archiepiscopo titulo Albensi atque Apostolico Nuntio in Burkina Fasana et in Nigri, onere imposito sincerum exemplar actus effectae exsecutionis memoratae Congregationi mittendi. Hanc denique Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesima quinta mensis Iunii, anno Domini bis millesimo septimo, Pontificatus Nostri septimo.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Emmanuel Fernandez, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 9, pp. 785-786

 


© Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana