BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TECHIMANENSIS*
IN GANA NOVA CONDITUR DIOECESIS TECHIMANENSIS
Cum nuper esset petitum ut in Gana dioeceses Sunyaniensis atque Konongensis-Mampongana ita dividerentur ut nova dioecesis constitueretur ad aptius provehendam aeternam salutem Christifidelium ibidem degentium eorumque regimini efficacius consulendum, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Georgii Kocherry, Archiepiscopi titulo Othonensis et in eadem Natione tunc Apostolici Nuntii, admotae postulationi censuit esse concedendum. Nos igitur, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate sequentia decernimus. A dioecesibus Sunyaniensi atque Konongensi Mampongana separamus territorium districtuum civilium Techiman, Kintampo North, Kintampo South, Nkoranza, Atebubu, Sene et Pru; ex iisque distractis locis novam condimus dioecesim Techimanensem, quam Metropolitanae Ecclesiae Kumasiensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus episcopalem sedem poni in civitate « Techiman » simulque templum ibidem exstans, Deo in honorem Sancti Pauli dicatum, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Apostolica Nuntiatura in Gana, quae, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis rebus nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Decembris, anno Domini bis millesimo septimo, Pontificatus Nostri tertio.
THARCISIUS card. BERTONE |
IVAN card. DIAS |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Laurentius Civili, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. C (2008), n. 2, pp. 57-58
© Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana