Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SLOVACHIA*

IN SLOVACHIA NOVAE ERIGUNTUR DIOECESES
ATQUE FINES NOMINAQUE DIOECESIUM
ET  ECCLESIASTICARUM PROVINCIARUM IMMUTANTUR

 

 

Slovachiae sacrorum Antistites, Concilii Oecumenici Vaticani II votis obsecundare cupientes quae ad aptiorem circumscriptionum ecclesiasticarum compositionem attinent, Apostolicae Sedi proposuerunt ut novae dioeceses erigerentur et fines nominaque dioecesium ac provinciarum ecclesiasticarum immutarentur.

Ideo, ad hoc exsequendum Conferentia Episcoporum Slovachiae et Venerabilis Frater Henricus Iosephus Nowacki, Archiepiscopus titularis Bleranus atque tunc in Slovachia Apostolicus Nuntius, communi consilio agentes, gradatim ac progredienti ratione opus susceperunt.

Quo in opere absolvendo hoc semper fuit propositum, ut in unaquaque dioecesi magis perspicua natura Ecclesiae pateret atque Episcopus apte et efficaciter omnia sua munera explere posset, prout religiosae, spirituales ac morales necessitates, necnon societatis et culturae mutationes, quae hodie in cursu sunt, magis magisque postulant.

Nosmet Ipsi, Qui pergrave Successoris Petri munus exercemus, praehabito favorabili voto praefati Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis, preces ad Nos admotas animarum saluti valde profuturas excipere censuimus atque quae sequuntur decernimus.

Archidioecesim Bratislaviensem erigimus, cum Ecclesia Metropolitana sub titulo sancti Martini in urbe Bratislava, cuique per dismembrationem ex archidioecesi Bratislaviensi-Tyrnaviensi spectabunt decanatus vulgo dicti:

Bratislava, Malacky, Pezinok, Senec, Senica, Skalica, Šamorìn, Šaštín.

Ad Archidiocesim Tyrnaviensem, cuius ecclesia Cathedralis sancti Ioannis Baptistae in urbe Trnava est, spectabunt decanatus vulgo nuncupati: Dunajskà Streda, Galanta, Hlohovec, Hurbanovo, Komàrno, Nové Mesto nad Vàhom, Piešt'any, Sered', Šal’a, Trnava A, Trnava B (ex archidioecesi Bratislaviensi-Tyrnaviensi), et Nemšovà (sed cum solis paroeciis: Adamovské Kochanovce, Beckov, Bošàca, Moravské Lieskové, Nova Ves nad Vàhom, ex dioecesi Nitriensi).

Dioecesim Žilinensem erigimus, cum ecclesia Cathedrali Sanctissimae Trinitatis in urbe Žilina, cui spectabunt decanatus vulgo dicti: Bytča, Čadca, Ilava, Kysucké Nové Mesto, Považskà Bystrica, Pùchov, Rajec, Varin, Žilina (ex dioecesi Nitriensi); et Martin (sed cum solis paroeciis: Martin-Mesto, Martin-Sever, Sučany, Turany, Vrùtky, ex dioecesi Neosoliensi).

Dioecesis Nitriensis, cum ecclesia Cathedrali sub titulo sancti Emerami in urbe Nitra, connumerabit decanatus vulgo dictos: Bànovce nad Bebravou, Nitra l, Skačany, Trenčìn, Nemšovà (sed cum solis paroeciis: Dolnà Sùča, Drietoma, Hornà Sùča, Horné Srnie, Nemšovà, Skalka nad Vàhom, Trenčin-Orechové), Nitrianske Rudno (sed cum solis paroeciis: Čavoj, Diviaky nad Nitricou, Horné Vestenice, Kostolnà Ves, Nitrianske Rudno, Nitrianske Sučany, Valaskà Belà), itemque paroecias Čičmany et Zliechov (ex decanatibus Rajec et Ilava qui adsignabuntur noviter erectae dioecesi Žilinensi); ex archidioecesi Bratislaviensi-Tyrnaviensi: Nové Zàmky, Nitra 2, Štùrovo, Šurany, Topol’čany, Vràble, Zlaté Moravce, Želiezovce et Levice (sed cum solis paroeciis: Beša, Dolný Pial, Kalnà nad Hronom, Kozàrovce, Nový Tekov, Rybnìk nad Hronom, Starý Tekov, Vel’ký Ďur).

Dioecesis Neosoliensis, cum Cathedrali ecclesia sub titulo sancti Francisci Xaverii in urbe Banskà Bystrica, decanatus habebit vulgo dictos: Banskà Bystrica-Katedràla, Banskà Bystrica-Mesto, Bojnice, Detva, Klàštor pod Znievom, Novà Baňa, Partizànske, Prievidza, Slovenskà L’upča, Zvolen, Žiar nad Hronom; ex archidioecesi Bratislaviensi-Tyrnaviensi: Banskà Štiavnica, Hontianske Nemce, Šahy, Vel’ký -Krtiš, et Levice (sed cum solis paroeciis: Bàtovce, Čajkov, Hontianske Trst’any, Hronské Kosihy, Krškany, Levice, Mýtne Ludany, Novà Dedina, Pečenice, Pukanec, Santovka, Žemberovce); et paroecias: Lehotapod Vtàčnikom, Nova´ky, Podhradie (ex decanatu Nitrianske Rudno e dioecesi Nitriensi).

Provincia Bratislaviensis (veteri nomine Provincia Bratislaviensis-Tyrnaviensis appellata) constituetur sede metropolitana Bratislaviensi, necnon suffraganeis archidioecesi Tyrnaviensi et dioecesibus Nitriensi, Neosoliensi et Žilinensi noviter erecta.

Ad dioecesim Rosnaviensem adsignabitur decanatus vulgo nuncupatus Brezno (ex dioecesi Neosoliensi).

Ut uniuscuiusque novae dioecesis Pastori in eius regimine validum tribuatur adiutorium, Collegium Consultorum, ad normam iuris communis, quam primum, instituatur. Circa Seminarii dioecesani erectionem necnon candidatorum ad sacerdotium formationem, praescripta iuris communis serventur, prae oculis habitis normis et regulis a Congregatione de Institutione Catholica statutis. Cum fas erit, selecti seminarii alumni, philosophicis et theologicis disciplinis imbuendi necnon sacerdotes ad studia complenda Romam mittantur. Quod vero attinet ad novae uniuscuiusque dioecesis regimen, administrationem bonorum, dioecesani Administratoris « sede vacante » electionem, fidelium iura et onera, aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt adamussim serventur. Simul ac harum dioecesium erectio et finium immutatio ad effectum deductae fuerint eo ipso sacerdotes dioecesi illi adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent: ceteri vero sacerdotes seminariique tirones illi dioecesi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Facultas tamen iisdem omnibus datur post duos annos aut novae ecclesiasticae circumscriptioni sese incardinandi aut ad nativam dioecesim rediendi. Acta et documenta quae novam unamquamque dioecesim eiusque clericos, fideles et forte bona temporalia respiciunt, quam primum fieri poterit, ad eam circumscriptionem transmittantur ad quam, iuxta praedicta, eadem pertinebunt.

Ad haec omnia exsequenda et ad notitiam publice dandam Venerabilem Fratrem Nostrum Iosephum S.R.E. Cardinalem Tomko, titulo Sanctae Sabinae, deputamus necessarias et opportunas eidem tribuentes facultates subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Si quaedam in finali opere exsequenda hoc de decreto remanebunt, Apostolicus in Slovachia Nuntius « pro tempore » ea perficiet.

Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto decimo mensis Februarii, in festo sanctorum Cyrilli et Methodii, anno Domini bismillesimo octavo, Pontificatus Nostri tertio.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IOANNES BAPTISTA card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.


 

Laurentius Civili, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. C (2008), n. 3, pp. 125-128

 

© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana